Confessiones

Part 6

Chapter 6 3,667 words Public domain Markdown

15. [Sidenote: Ps. 79, 20.]_Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam et salvi erimus._ Nam quoquoversum se verterit anima hominis, ad dolores[79] figitur alibi præterquam in te, tametsi figitur in pulchris extra te et extra se. Quæ tamen nulla essent nisi essent abs te, quæ oriuntur et occidunt, et oriendo quasi esse incipiunt, et crescunt ut perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non* omnia senescunt, et omnia intereunt. Ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter crescunt ut sint, eo magis festinant ut non sint: sic est modus eorum. Tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quæ non sunt omnes simul; sed decedendo ac succedendo agunt omnes universum, cujus partes sunt. Ecce sic peragitur et sermo noster per signa sonantia. Non enim erit totus sermo, si unum verbum non decedat cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. Laudet te ex illis anima mea, Deus creator omnium; sed non {54} in eis infigatur glutine amoris per sensus corporis. Eunt enim quo ibant, ut non sint*, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis; quoniam ipsa esse vult, et requiescere amat in eis quæ amat[80]. In illis autem non est ubi: quia non stant, fugiunt; et quis ea sequitur sensu carnis? aut quis ea comprehendit, vel cum præsto sunt? Tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus carnis est, et ipse est modus ejus. Sufficit ad aliud ad quod factus est: ad illud autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad finem debitum. In verbo enim tuo per quod creantur, ibi audiunt: Hinc, et hucusque.

[Sidenote: XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.]

16. Noli esse vana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis, tumultu vanitatis tuæ. Audi et tu: Verbum ipsum clamat ut redeas; et ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat. Ecce illa discedunt, ut alia succedant, et omnibus suis partibus constet infima universitas. Numquid ego aliquo discedo? ait Verbum Dei. Ibi fige mansionem tuam; ibi commenda quidquid inde habes, anima mea, saltem fatigata fallaciis. Veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid; et reflorescent putria tua, et [Sidenote: Ps. 102, 3.]_sanabuntur omnes languores tui_, et fluxa tua reformabuntur, et renovabuntur, et constringentur ad te: et non te deponent quo descendunt; sed stabunt tecum, et permanebunt ad semper stantem ac [Sidenote: 1 Pet. 1, 23.]_permanentem Deum_.

17. Utquid perversa sequeris carnem tuam? Ipsa te sequatur conversa. Quidquid per illam sentis, in parte est; et ignoras totum cujus hæ partes sunt; et delectant te tamen. Sed si ad totum comprehendendum esset idoneus sensus carnis tuæ, ac non et ipse in parte universi accepisset pro poena tua justum modum, velles ut transiret quidquid existit in præsentia, ut magis tibi omnia[81] placerent. Nam et quod loquimur, per eumdem sensum carnis audis; et non vis utique stare syllabas, sed transvolare, ut aliæ veniant, et totum audias[82]. Ita, semper omnia quibus unum aliquid constat, et non simul sunt omnia ea quibus constat; plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. Sed longe {55} his melior qui fecit omnia, et ipse est Deus noster; et non discedit, quia nec succeditur ei.

[Sidenote: XII. Amor non improbatur, modo in his quæ placent, amemus Deum.]

18. Si placent corpora, Deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem[83]; ne in his quæ tibi placent, tu displiceas. Si placent animæ, in Deo amentur: quia et ipsæ mutabiles sunt, et in illo fixæ stabiliuntur; alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur; et rape ad eum tecum quas potes, et dic eis: "Hunc amemus, hunc amemus; ipse fecit hæc, et non est longe. Non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt[84]. Ecce ubi est*, ubi sapit veritas. Intimus cordi est; sed cor erravit ab eo. [Sidenote: Is. 46, 8.]_Redite, prævaricatores, ad cor_[85], et inhærete illi qui fecit vos. State cum eo, et stabitis: requiescite in eo, et quieti eritis. Quo itis in aspera? quo itis? Bonum quod amatis, ab illo[86] est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit juste, quia injuste amatur deserto illo, quidquid ab illo est[87]. Quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? Non est requies ubi quæritis eam. Quærite quod quæritis: sed ibi non est ubi quæritis. Beatam vitam quæritis in regione mortis; non est illic. Quomodo enim beata vita, ubi nec vita?"

19. "Et descendit huc ipsa Vita nostra, et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia vitæ suæ: et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum unde {56} processit ad nos, in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne esset semper mortalis; et [Sidenote: Ps. 18, 6.]_inde velut sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam_. Non enim tardavit, sed cucurrit; clamans dictis, factis, morte, vita, descensu, ascensu; clamans ut redeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor, et inveniamus eum. Abscessit enim, et ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse, et non reliquit nos. Illuc enim abscessit, unde nunquam recessit, quia [Sidenote: Joh. 1, 10.]_mundus per eum factus est_; et _in hoc mundo erat_, et [Sidenote: 1 Tim. 1, 15.]_venit in hunc mundum peccatores salvos facere_; cui confitetur anima mea, [Sidenote: Ps. 40, 5.]_et sanat eam*, quia peccavit illi_. [Sidenote: Ps. 4, 3.]_Filii hominum usquequo graves corde?_ Numquid et post descensum* vitæ non vultis ascendere et vivere? Sed quo ascenditis[88], quando _in alto estis_, et [Sidenote: Ps. 72, 9.]_posuistis in coelum os vestrum_? Descendite, ut ascendatis[89], et ascendatis ad Deum. Cecidistis enim, ascendendo contra eum. Dic eis ista, ut plorent [Sidenote: Ps. 83, 7.]_in convalle plorationis_, et sic eos rape tecum ad Deum; quia de Spiritu ejus hæc dicis eis, si dicis ardens igne charitatis.

[Sidenote: XIII. Amor unde proveniat.]

20. Hæc tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in profundum, et dicebam amicis meis: Num amamus aliquid, nisi pulchrum? Quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? Quid est quod nos allicit et conciliat rebus quas amamus? Nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent. Et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum, et ideo pulchrum; aliud autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum, aut calceamentum ad pedem, et similia. Et ista consideratio scaturivit in animo meo ex intimo corde meo; et scripsi {57} libros de Pulchro et Apto; puto, duos aut tres. Tu scis, Deus: nam excidit mihi. Non enim habemus eos; sed aberraverunt a nobis, nescio quomodo.

[Sidenote: XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.]

21. Quid est autem quod me movit, Domine Deus meus, ut ad Hierium* Romanæ urbis oratorem scriberem illos libros, quem non noveram facie, sed amaveram hominem ex doctrinæ fama quæ illi clara erat, et quædam verba ejus audieram, et placuerant mihi? Sed magis quia placebat aliis, et efferebant eum laudibus, stupentes quod ex homine syro, docto prius Græcæ facundiæ, postea in Latina etiam dictor* mirabilis exstitisset, et esset scientissimus rerum ad studium sapientiæ pertinentium, mihi placebat. Laudatur homo, et amatur absens. Utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? Absit: sed ex amante alio accenditur alius. Hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris prædicari creditur; id est, cum amans eum laudat.

22. Sic enim tunc amabam homines ex hominum judicio; non enim ex tuo, Deus meus, in quo nemo fallitur. Sed tamen, cur non sicut auriga nobilis, sicut venator studiis popularibus diffamatus; sed longe aliter et graviter, et ita quemadmodum et me laudari vellem? Non autem vellem ita laudari et amari me, ut histriones; quanquam eos et ipse laudarem et amarem: sed eligens latere, quam ita notus esse; et vel haberi odio, quam sic amari. Ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? Quid est quod amo in alio, quod rursus, nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? Non enim, sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiam si posset; hoc et de histrione dicendum est, qui naturæ nostræ socius est. Ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? Grande profundum est ipse homo, [Sidenote: Mat. 10, 30.]_cujus_ etiam _capillos_ tu, Domine, _numeratos_ habes, et non minuuntur in te: et tamen capilli ejus magis numerabiles sunt, quam affectus ejus, et motus cordis ejus.

23. At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut vellem me esse talem; et errabam typho, et [Sidenote: Eph. 4, 14.]_circumferebar omni vento_, et nimis occulte gubernabar abs te. Et unde scio, et unde certus confiteor tibi quod illum in amore laudantium magis amaveram, quam in rebus ipsis de quibus laudabatur? Quia si non laudatum vituperarent eum iidem {58} ipsi, et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eum et non excitarer. Et certe res non aliæ forent, nec homo ipse alius; sed tantummodo alius affectus narrantium. Ecce ubi jacet anima infirma, nondum hærens soliditati veritatis. Sicut auræ linguarum flaverint a pectoribus opinantium; ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen, et non cernitur veritas. Et ecce est ante nos. Et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent. Quæ si probaret, flagrarem magis; si autem improbaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuæ. Et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam, ob os contemplationis meæ*, et nullo collaudatore mirabar.

[Sidenote: XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.]

24. Sed tantæ rei cardinem in arte tua nondum videbam, Omnipotens, [Sidenote: Ps. 135, 4.]_qui facis mirabilia solus_: et ibat animus meus per formas corporeas; et "pulchrum," quod per seipsum, "aptum" autem, quod ad aliquid accommodatum, deceret, definiebam et distinguebam, et exemplis corporeis astruebam. Et converti me ad animi naturam; et non me sinebat falsa opinio quam de spiritualibus habebam, verum cernere. Et irruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad lineamenta, et colores, et tumentes magnitudines. Et quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum meum. Et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam; in illa unitatem, in ista quamdam divisionem notabam. Inque illa unitate mens rationalis[90] et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero divisione irrationabilis vitæ* nescio quam substantiam et naturam summi mali, quæ non solum esset substantia, sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, Deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et tamen illam monadem appellabam, tanquam sine ullo sexu[91] mentem*; hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. Non enim noveram neque didiceram, nec ullam substantiam malum esse,

{59} nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.

25. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se jactat insolenter ac turbide; et flagitia, si est immoderata illa animæ affectio, qua carnales hauriuntur voluptates: ita errores et falsæ opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est; qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam illustrandam esse ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis. Quoniam [Sidenote: Ps. 17, 29.]_tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas: et de plenitudine tua nos omnes accepimus. [Sidenote: Joh. 1, 16. 9.]Es enim tu lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; [Sidenote: Jac. 1, 17.]quia in te non est transmutatio, nec momenti obumbratio._

26. Sed ego conabar ad te, et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.]_superbis resistis_. Quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter quod tu es[92]? Cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod ideo utique sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem; malebam tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse quod tu es. Itaque repellebar, et resistebas ventosæ cervici meæ: et imaginabar formas corporeas, et caro carnem[93] accusabam, et [Sidenote: Ps. 77, 39.]_spiritus ambulans {60} nondum revertebar_ ad te; et ambulando ambulabam in ea quæ non sunt, neque in te, neque in me, neque in corpore; neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore: et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exsulabam, dicebam illis garrulus et ineptus, Cur ergo errat anima quam fecit Deus? Et mihi nolebam dici, Cur ergo errat Deus? Et contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare, quam meam mutabilem sponte deviasse, et poena errare confitebar*.[94]

27. Et eram ætate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta, obstrepentia cordis mei auribus; quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de "pulchro et apto," et [Sidenote: Joh. 3, 29.]_stare_ cupiens _et audire_ te, et _gaudio gaudere propter vocem sponsi_, et non poteram: quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiæ meæ in ima decidebam. Non enim [Sidenote: Ps. 50, 10.]_dabas auditui meo gaudium et lætitiam_, aut _exsultabant ossa mea_, quæ _humiliata_ non erant.

[Sidenote: XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.]

28. Et quid mihi proderat quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quædam, quas appellant decem Categorias, (quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginensis magister meus buccis typho crepantibus commemoraret, et alii qui docti habebantur, tanquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam,) legi eas solus et intellexi? Quas cum contulissem cum eis qui se dicebant vix eas, magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud meipsum legens cognoveram. Et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo; et quæ in illis essent, sicuti est {61} figura hominis, qualis sit; et statura, quot pedum sit; et cognatio, cujus frater sit; aut ubi sit constitutus; aut quando natus; aut stet, aut sedeat; aut calceatus vel armatus sit; aut aliquid faciat; aut patiatur aliquid: et quæcumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quædam posui, vel in ipso substantiæ genere innumerabilia reperiuntur.

29. Quid hoc mihi proderat, quando et oberat? cum etiam te, Deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem prædicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intelligere conarer, quasi et tu subjectus esses magnitudini tuæ aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subjecto, sicut in corpore; cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum quo corpus est; quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset. Falsitas enim erat quam de te cogitabam, non veritas; et figmenta miseriæ meæ, non firmamenta beatitudinis tuæ. Jusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra [Sidenote: Gen. 3, 18. 19. vid. Sabatier.]_spinas et tribulos pareret mihi, et cum labore_ pervenirem ad _panem meum_.

30. Et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per meipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? Et gaudebam in eis, et nesciebam unde esset quidquid ibi verum et certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea quæ illuminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua illuminata cernebam, non illuminabatur. Quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum, et de musicis et de numeris, sine magna difficultate, nullo hominum tradente, intellexi, scis tu, Domine Deus meus; quia et celeritas intelligendi, et dispiciendi acumen*, donum tuum est: sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat, quia tam bonam [Sidenote: Ps. 58, 10.]_partem substantiæ meæ_ sategi habere in potestate: et _fortitudinem meam_ non _ad te custodiebam_; sed [Sidenote: Luc. 15, 12. 13. 30.]_profectus_ sum abs te _in longinquam regionem_, ut _eam dissiparem in meretrices_ cupiditates*. Nam quid mihi proderat bona res, non utenti bene? Non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intelligi, nisi cum eis easdem conabar exponere; et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur. {62}

31. Sed quid mihi hoc proderat, putanti quod tu, Domine Deus veritas, corpus esses lucidum et immensum, et ego frustum de illo corpore? Nimia perversitas! sed sic eram. Nec erubesco, Deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas, et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas, et latrare adversum te. Quid ergo mihi tunc proderat ingenium per illas doctrinas agile, et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? Aut quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido Ecclesiæ tuæ tuti plumescerent, et alas charitatis alimento sanæ fidei nutrirent? O Domine, Deus noster, [Sidenote: Ps. 62, 8. vid. Sabatier.]_in velamento alarum tuarum speremus_; et protege nos, et porta nos. [Sidenote: Is. 46, 3. 4.]_Tu portabis_ et _parvulos, et usque ad canos tu portabis_: quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas; cum autem nostra est, infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum; et quia inde aversi sumus, perversi sumus. Revertamur jam, Domine, ut non evertamur; quia vivit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es: et non timebimus* ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra, æternitas tua.

* * * * *

{63}

LIBER QUINTUS.

Annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta Fausti Manichæi imperitia in iis, quæ isti se divinitus scire jactitabant, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Romam, ubi rhetoricam profiteretur, et deinde Mediolanum ut eamdem artem doceret, abdita Dei providentia missus est; ubi coepit audito Ambrosio resipiscere, et Manichæismo abdicato, catechumenus in Ecclesia Catholica denuo fieri decrevit.

[Sidenote: I. Excitat mentem ad Deum laudandum.]

1. Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguæ meæ, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo; [Sidenote: Ps. 34, 10.]_et sana omnia ossa mea, et dicant: Domine, quis similis tibi?_ Neque enim docet te quid in se agatur qui tibi confitetur; quia oculum tuum non excludit cor clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum: sed solvis eam, cum voles, aut miserans aut vindicans; et [Sidenote: Ps. 18, 7.]_non est qui se abscondat a calore tuo_. Sed te laudet anima mea, ut amet te; et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. Non cessat nec tacet laudes tuas universa creatura tua; nec spiritus omnis hominis per os conversum ad te, nec animalia nec corporalia per os considerantium ea; ut exsurgat in te a lassitudine anima nostra, innitens[95] eis quæ fecisti, et transiens ad te qui fecisti hæc mirabiliter: et ibi refectio et vera fortitudo.

[Sidenote: II. Dei præsentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.]

2. Eant et fugiant a te inquieti et iniqui: et tu vides eos, et distinguis umbras; et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt[96]. Et quid nocuerunt tibi[97]? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt[98], a coelis usque in novissima justum {64} et integrum? [Sidenote: Ps. 138, 7.]Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? Sed fugerunt, ut non viderent [Sidenote: Gen. 16, 14.]_te videntem se_, atque excæcati in te offenderent; quia [Sidenote: Sap. 11, 25. v. Sab.]_non deseris aliquid eorum quæ fecisti_; in te offenderent injusti, et juste vexarentur*; subtrahentes se lenitati tuæ, et offendentes in rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem suam*. Videlicet nesciunt quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus es præsens, etiam iis qui longe fiunt a te. Convertantur ergo et quærant te, quia non sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita et tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi convertantur, et quærant te; et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi, et projicientium se in te, et plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrymas eorum; et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, Domine, non aliquis homo _caro et sanguis_, sed tu, Domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. Et ubi ego eram, quando te quærebam? Et tu eras ante me; ego autem et a me discesseram, nec me inveniebam; quanto minus te!

[Sidenote: III. De Fausto Manichæo, et de philosophorum cæcitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.]

3. Proloquar in conspectu Dei mei annum illum undetrigesimum ætatis meæ. Jam venerat Carthaginem quidam Manichæorum episcopus, Faustus[99] nomine, magnus laqueus diaboli: et multi implicabantur in eo per illecebram suaviloquentiæ; quam ego tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram; nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientiæ comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus, intuebar. Fama enim de illo prælocuta mihi erat quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus, et apprime disciplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriæque mandata retinebam, ex eis quædam comparabam illis Manichæorum longis fabulis[100]: et mihi probabiliora ista videbantur, quæ dixerunt illi, [Sidenote: Sap. 13, 9, vid. Sabat.]_qui tantum potuerunt valere, ut possent æstimare sæculum_, quanquam [Sidenote: Ps. 137, 6.]_ejus Dominum minime invenerint_. Quoniam [Sidenote: Ps. 33, 19. v. Sab.]_magnus es, Domine, et humilia respicis; excelsa autem a longe cognoscis_: nec _propinquas_ nisi _obtritis {65} corde_; nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et arenam, et dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias astrorum.

4. Mente enim sua quærunt ista, et ingenio quod tu dedisti eis; et multa invenerunt, et prænuntiaverunt ante multos annos defectus luminarium solis et lunæ, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent; et non eos fefellit numerus, et ita factum est ut prænuntiaverunt: et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie, atque ex eis prænuntiatur quo anno et quo mense anni, et quo die mensis, et qua hora diei, et quota parte luminis sui defectura sit luna vel sol; et ita fiet ut prænuntiatur. Et mirantur hæc homines et stupent qui nesciunt ea, et exsultant atque extolluntur qui sciunt; et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis defectum futurum prævident, et in præsentia suum non vident. Non enim religiose quærunt unde habeant ingenium quo ista quærunt. Et invenientes quia tu fecisti eos, non ipsi dant tibi se ut serves quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi*, et trucidant exaltationes[101] suas sicut [Sidenote: Ps. 8, 8. 9.]_volatilia_ et curiositates[101] suas sicut _pisces maris_, quibus _perambulant_ secretas _semitas abyssi_, et luxurias[101] suas sicut _pecora campi_; ut tu, [Sidenote: Deut. 4, 24.]_Deus ignis edax_, consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.