Confessiones

Part 5

Chapter 5 3,407 words Public domain Markdown

19. Et [Sidenote: Ps. 143, 7.]_misisti manum tuam ex alto_, et de hac profunda caligine [Sidenote: Ps. 85, 13.]_eruisti animam meam_, cum pro me fleret ad te mater mea fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te; et exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrymas ejus, cum profluentes rigarent terram sub oculis ejus, in omni loco orationis ejus; exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere me concederet* et habere secum eamdem mensam in domo; quod nolle coeperat, aversans et detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, et advenientem ad se juvenem splendidum, hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset moerens et moerore confecta: qui cum causas quæsisset ab ea moestitiæ suæ quotidianarumque lacrymarum, docendi, ut assolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere; jussisse illum quo secura esset, atque admonuisse ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem regula stantem. Unde hoc, nisi quia erant aures tuæ ad cor ejus? O tu, bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tanquam solum cures; et sic omnes, tanquam singulos!

20. Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram; continuo sine aliqua hæsitatione, "Non, inquit: non enim mihi dictum est, Ubi ille, ibi et tu; sed, Ubi tu, ibi et ille." Confiteor tibi, Domine, recordationem meam quantum recolo, quod sæpe non tacui, amplius me isto per matrem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam cito vidit quod videndum fuit, quod ego certe, antequam dixisset, non {43} videram; etiam tum commotum fuisse, quam ipso somnio, quo feminæ piæ gaudium tanto post futurum, ad consolationem tunc præsentis sollicitudinis, tanto ante prædictum est. Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum sæpe surgere conarer, et gravius alliderer, volutatus sum: cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, jam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te; et [Sidenote: Ps. 87, 3.]_intrabant in conspectum tuum preces ejus_, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.

[Sidenote: XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.]

21. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa prætereo, propter quod propero ad ea quæ me magis urgent confiteri tibi, et multa non memini. Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quemdam episcopum nutritum in Ecclesia, et exercitatum in Libris tuis. Quem cum illa femina rogasset ut dignaretur mecum colloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala, ac docere bona (faciebat enim hoc, si quos forte idoneos invenisset); noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate hæresis illius, et nonnullis quæstiunculis[61] jam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. "Sed sine, inquit, illum ibi, et tantum roga pro eo Dominum: ipse legendo reperiet quis ille sit error, et quanta impietas." Simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichæis, et omnes pene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum; sibique apparuisse, nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda; {44} itaque fugisse. Quæ cum ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, sed instaret magis deprecando, et ubertim flendo, ut me videret, et mecum dissereret: ille jam substomachans tædio, "Vade, inquit, a me; ita vivas: fieri* non potest ut filius istarum lacrymarum pereat." Quod illa ita se accepisse, inter colloquia sua mecum sæpe recordabatur, ac si de coelo sonuisset.

* * * * *

{45}

LIBER QUARTUS.

Pudet se Manichæorum sectæ addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; tum etiam consuluisse mathematicos: et amicum sibi interea morte præreptum, acerbiori quam æquum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus insignem conversionem memorat, et mortis ejus occasione, de vana et de solida amicitia et quam fluxa sint et caduca terrena omnia, pluribus disserit. Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno ætatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno ætatis ferme vigesimo, per sese intellexerit.

[Sidenote: I. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.]

1. Per idem tempus annorum novem, ab undevigesimo anno ætatis meæ, usque ad duodetrigesimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus; et palam per doctrinas quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani. Hac popularis gloriæ sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina*, et agonem coronarum fenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum: illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina[62] aqualiculi sui fabricarent angelos et deos per quos liberaremur[63]; et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum deceptis. Irrideant me arrogantes, et nondum salubriter prostrati et {46} elisi a te, Deus meus; ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. Sine me, obsecro, et da mihi circumire præsenti memoria præteritos circuitus erroris mei, et [Sidenote: Ps. 49, 14.]_immolare tibi hostiam jubilationis_. Quid enim sum ego mihi sine te, nisi dux[64] in præceps? Aut quid sum cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum, aut fruens [Sidenote: Joh. 6, 27.]_te cibo qui non corrumpitur_? Et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? Sed irrideant nos fortes et potentes; nos autem [Sidenote: Ps. 73, 21.]_infirmi et inopes confiteamur tibi_.

[Sidenote: II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.]

2. Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. Malebam tamen, Domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni: et eos sine dolo docebam dolos; non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et, Deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio [Sidenote: Is. 42, 3. Mat. 12, 20. Ps. 4, 3.]_diligentibus vanitatem, et quærentibus mendacium_, socius eorum. In illis annis unam habebam, non eo quod legitimum vocatur, conjugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor, inops prudentiæ; sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem: in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter conjugalis placiti modum quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis jam nata cogat se diligi.

3. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem aruspicem, quid ei dare mercedis vellem ut vincerem; me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari me sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura dæmonia videbatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate[65]* repudiavi, Deus cordis mei. Non enim amare te {47} noveram, qui nisi fulgores corporeos[66] cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima, nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis[67], et _pascit ventos_? Sed videlicet sacrificari pro me nollem dæmonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud, [Sidenote: Hos. 12, 1.]_ventos pascere_, quam ipsos pascere; hoc est, errando eis esse voluptati atque derisui?

[Sidenote: III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinæ et rerum peritum revocatur.]

4. Ideoque illos planos*, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullæ preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur: quod tamen christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. Bonum est enim confiteri tibi, Domine, et dicere, [Sidenote: Ps. 40, 5.]_Miserere mei; cura animam meam, quoniam peccavi tibi_; neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicæ vocis, [Sidenote: Joh. 5, 14.]_Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat_. Quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: De coelo tibi est inevitabilis causa peccandi; et Venus hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars. Scilicet, ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo; culpandus sit autem coeli ac siderum creator et ordinator. Et quis est hic, nisi Deus noster, suavitas et origo justitiæ, qui [Sidenote: Mat. 16, 27. Rom. 2, 6.]_reddis unicuique secundum opera ejus_, et [Sidenote: Ps. 50, 19.]_cor contritum et humiliatum non spernis_?

inter lucem quod est Deus, et lucem quam fecit Deus, &c. (Aug. c. Faust. xxii. 8.) Alii Deum esse non posse, nisi corpus igneum putaverunt. Alii [Manichæi] candorem lucis immensæ per infinita spatia usquequaque porrectum, ex una tamen parte quasi nigro quodam cuneo fissum, duo adversa regna opinantes, et talia rebus constituentes principia, cum suis phantasmatis fabulati sunt. De verâ relig. §. 96. Sed nec iterum ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol tamquam rota quædam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitæ lucis est et immensæ: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Aug. Serm. iv. §. 5.]

{48}

5. Erat eo tempore vir sagax[68], medicæ artis peritissimus, atque in ea nobilissimus, qui proconsule* manu sua coronam illam agonisticam imposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator, qui [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.]_resistis superbis, humilibus autem das gratiam_. Numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animæ meæ? Quia enim factus ei eram familiarior, et ejus sermonibus (erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum jucundi et graves) assiduus et fixus inhærebam; ubi cognovit ex colloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit ut eos abjicerem, neque curam et operam rebus utilibus necessariam, illi vanitati frustra impenderem: dicens ita se illam didicisse, ut ejus professionem primis annis ætatis suæ deferre voluisset, qua vitam degeret; et si Hippocratem intellexisset, et illas utique litteras potuisse intelligere*: et tamen non ob aliam causam se postea, illis relictis, medicinam assecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quærere. "At tu, inquit, quo te in hominibus sustentas*, rhetoricam tenes; hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris; quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui." A quo ego cum quæsissem quæ causa ergo faceret ut multa inde vera pronuntiarentur; respondit ille, ut potuit, vim sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. Si enim de paginis* poetæ cujuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio sæpe versus exiret; mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret aliquid quod interrogantis rebus factisque concineret.

6. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi. Et quid ipse postea per meipsum quærerem, in memoria mea delineasti. Tunc autem nec ipse, nec charissimus meus Nebridius, adolescens valde bonus et valde castus[69]*, irridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt ut hæc abjicerem: quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas; et nullum certum quale quærebam {49} documentum adhuc inveneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quæ ab eis consultis vera dicerentur, forte vel sorte, non arte inspectorum siderum dici.

[Sidenote: IV. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat; eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia sacramenti Baptismi.]

7. In illis annis, quo primum tempore in municipio quo natus sum docere coeperam, comparaveram amicum societate studiorum nimis charum, coævum mihi et conflorentem flore adolescentiæ. Mecum puer creverat, et pariter in scholam ieramus, pariterque luseramus. Sed nondum erat sic amicus, quanquam ne tunc quidem sicuti est vera amicitia; quia non est vera, nisi cum eam tu agglutinas inter inhærentes tibi, [Sidenote: Rom. 5, 5.]_charitate diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis_. Sed tamen dulcis erat nimis, cocta* fervore parilium studiorum. Nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adolescens tenebat, deflexeram ego eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas plangebat me mater. Mecum jam errabat in animo homo ille, et non poterat anima mea sine illo. Et ecce tu imminens dorso fugitivorum tuorum, [Sidenote: Ps. 93, 1.]_Deus ultionum_ et fons misericordiarum simul, qui convertis* nos ad te miris modis; ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi* mihi super omnes suavitates illius vitæ meæ.

8. [Sidenote: Ps. 105, 2.]_Quis laudes tuas enumerat_ unus, in se uno quas expertus est? Quid tunc fecisti, Deus meus, et quam investigabilis [Sidenote: Ps. 35, 7.]_abyssus judiciorum tuorum_? Cum enim laboraret ille febribus, jacuit diu sine sensu in sudore letali. Et cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante, et præsumente id retinere potius animam ejus quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. Longe autem aliter erat; nam recreatus est et salvus factus. Statimque ut primum cum eo loqui potui (potui autem mox ut ille potuit, quando non discedebam, et nimis pendebamus ex invicem), tentavi apud illum irridere, tanquam et illo irrisuro[70] mecum Baptismum quem {50} acceperat mente atque sensu absentissimus, sed tamen jam se accepisse didicerat. At ille ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et repentina libertate, ut si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. Ego autem stupefactus atque turbatus, distuli omnes motus meos, ut convalesceret prius, essetque idoneus viribus valetudinis cum quo agere possem quod vellem. Sed ille abreptus dementiæ meæ, ut apud te servaretur consolationi meæ, post paucos dies, me absente, repetitur febribus et defungitur.

9. Quo dolore contenebratum est cor meum; et quidquid aspiciebam, mors erat. Et erat mihi patria supplicium, et paterna domus mira infelicitas; et quidquid cum illo communicaveram, sine illo in cruciatum immanem verterat. Expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur mihi; et oderam omnia, quia non haberent eum, nec mihi jam dicere poterant: Ecce veniet, sicut cum viveret, quando absens erat. Factus eram ipse mihi magna quæstio, et interrogabam [Sidenote: Ps. 41, 6.]_animam meam quare tristis esset_, et _quare conturbaret me_ valde; et nihil noverat respondere mihi. Et si dicebam, _Spera in Deum_; juste non obtemperabat: quia verior erat et melior homo quem charissimum amiserat, quam phantasma[71] in quod sperare jubebatur. Solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei.

[Sidenote: V. Cur fletus dulcis miseris.]

10. Et nunc, Domine, jam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus meum. Possumne audire abs te qui veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi cur fletus dulcis sit miseris? An tu, quamvis ubique adsis, longe abjecisti a te miseriam nostram? Et tu in te manes; nos autem in experimentis volvimur. Et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. Unde igitur suavis fructus de amaritudine vitæ carpitur, gemere et flere, et suspirare et conqueri? An hoc ibi* dulce est, quod speramus exaudire te? Recte istud in precibus, quia desiderium perveniendi habent. Numquid in dolore amissæ rei et luctu quo tunc operiebar? Neque enim sperabam reviviscere illum, aut {51} hoc petebam lacrymis; sed tantum dolebam et flebam. Miser enim eram, et amiseram gaudium meum. An et fletus res amara est, et præ fastidio rerum quibus prius fruebamur, et tunc dum ab eis abhorremus, delectat?

[Sidenote: VI. Quantus ex amici morte dolor.]

11. Quid autem ista loquor? Non enim tempus quærendi nunc est, sed confitendi tibi. Miser eram, et miser est omnis animus vinctus amicitia rerum mortalium; et dilaniatur cum eas amittit, et tunc sentit miseriam qua miser est et antequam amittat eas. Sic ego eram illo tempore, et flebam amarissime, et requiescebam in amaritudine. Ita miser eram, et habebam chariorem illo amico meo vitam ipsam miseram[72]. Nam quamvis eam mutare vellem, nollem tamen amittere magis quam illum. Et nescio an vellem vel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro invicem vel simul mori, quia morte pejus eis erat non simul vivere. Sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat; et tædium vivendi erat in me gravissimum, et moriendi metus. Credo quo magis illum amabam, eo magis mortem, quæ mihi eum abstulerat, tanquam atrocissimam inimicam, oderam et timebam; et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit. Sic eram omnino, memini. Ecce cor meum, Deus meus: ecce intus vide quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum immunditia, dirigens [Sidenote: Ps. 24, 15.]_oculos meos ad te_, et _evellens de laqueo pedes meos_. Mirabar enim cæteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia illi alter eram, vivere illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo: "Dimidium animæ meæ[73]." Nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus[74]: et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere; et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur quem multum amaveram[75].

{52}

[Sidenote: VII. Impatientia doloris mutat locum.]

12. O dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem immoderate humana patientem, quod ego tunc eram! Itaque æstuabam, suspirabam, flebam, turbabar; nec requies erat, nec consilium. Portabam enim conscissam* et cruentam animam meam, impatientem a me portari; et ubi eam ponerem non inveniebam. Non in amoenis nemoribus, non in ludis atque cantibus, nec in suave olentibus locis, nec in conviviis apparatis, neque in voluptate cubilis et lecti, non denique in libris atque carminibus acquiescebat. Horrebant omnia, et ipsa lux; et quidquid non erat quod ille erat, improbum et odiosum erat, præter gemitum et lacrymas. Nam in eis solis aliquantula requies. Ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandis sarcina miseriæ. Ad te*, Domine, levanda erat et curanda, sciebam; sed nec volebam, nec valebam, eo magis quia non mihi eras aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. Non enim tu eras, sed vanum phantasma[76], et error meus erat Deus meus. Si conabar eam ibi ponere ut requiesceret, per inane labebatur, et iterum ruebat super me; et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem, nec inde recedere. Quo enim cor meum fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo me non sequerer? Et tamen fugi de patria. Minus enim eum quærebant oculi mei, ubi videre non solebant; atque a Thagastensi oppido veni Carthaginem.

[Sidenote: VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.]

13. Non vacant tempora, nec otiose volvuntur; per sensus nostros faciunt in animo mira opera. Ecce veniebant et præteribant de die in diem, et veniendo et prætereundo inserebant mihi species alias et alias memorias, et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causæ tamen aliorum dolorum[77]. Nam unde me facillime et in intima dolor ille penetraverat, nisi quia [Sidenote: fors. Job 16, 14.]_fuderam in arenam animam meam_, diligendo moriturum ac si non moriturum? Maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solatia, cum quibus amabam quod pro te amabam: et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cujus adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. Alia erant quæ in eis {53} amplius capiebant animum: colloqui et corridere, et vicissim benevole obsequi; simul legere libros dulciloquos, simul nugari, et simul honestari; dissentire interdum sine odio, tanquam ipse homo secum, atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas; docere aliquid invicem, aut discere ab invicem; desiderare absentes cum molestia, suscipere venientes cum lætitia: his atque hujusmodi signis a corde amantium et redamantium procedentibus per os, per linguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum facere.

[Sidenote: IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.]

14. Hoc est quod diligitur in amicis; et sic diligitur, ut rea sibi sit humana conscientia, si non amaverit redamantem, aut si amantem non redamaverit, nihil quærens ex ejus corpore præter indicia benevolentiæ. Hinc ille luctus, si quis moriatur; et tenebræ dolorum, et versa dulcedine in amaritudinem cor madidum, et ex amissa vita morientium mors viventium. Beatus qui amat te, et amicum in te, et inimicum propter te. Solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt, qui non amittitur. Et quis est iste, nisi Deus noster, Deus qui [Sidenote: Gen. 2, 24.]_fecit coelum et terram_, et [Sidenote: Jer. 23, 24.]_implet ea_[78], quia implendo ea fecit ea? Te nemo amittit, nisi qui dimittit: et qui dimittit, quo it, aut quo fugit, nisi a te placido ad te iratum? Nam ubi non invenit legem tuam in poena sua? Et [Sidenote: Ps. 118, 142.]_lex tua veritas_, et [Sidenote: Joh. 14, 6.]_veritas tu_.

[Sidenote: X. Labiles creaturæ, nec in eis potest anima requiescere.]