Confessiones

Part 7

Chapter 7 3,481 words Public domain Markdown

5. Sed non noverunt viam, [Sidenote: Joh. 1, 3.]_Verbum_ tuum, _per quod fecisti_ ea quæ numerant, et ipsos qui numerant, et sensum quo cernunt quæ numerant, et mentem de qua numerant; et [Sidenote: Ps. 146, 5.]_sapientiæ tuæ non est numerus_. Ipse autem Unigenitus [Sidenote: 1 Cor. 1, 30.]_factus est nobis sapientia, et justitia, et sanctificatio_; [Sidenote: Mat. 17, 27.]et numeratus est inter nos, et solvit tributum Cæsari. Non noverunt hanc viam[102], qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant {66} ad eum. Non noverunt hanc viam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos; et ecce [Sidenote: Is. 14, 13. Rev. 12, 4.]_ruerunt in terram_, et [Sidenote: Rom. 1, 21.]_obscuratum est insipiens cor eorum_. Et multa vera de creatura dicunt, et Veritatem, creaturæ Artificem, non pie quærunt, et ideo non inveniunt: aut si inveniunt, [Sidenote: Ibid.]_cognoscentes Deum, non sicut Deum honorant, aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes_, sibi tribuendo quæ tua sunt, ac per hoc student perversissima cæcitate etiam tibi tribuere quæ sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, [Sidenote: ver. 23.]_et immutantes gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum, [Sidenote: ver. 25.]et convertunt veritatem tuam in mendacium; et colunt, et serviunt creaturæ potius quam Creatori_.

6. Multa tamen ab eis, ex ipsa creatura, vera dicta retinebam; et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum, et visibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichæi, quæ* de his rebus multa scripsit copiosissime delirans; et non mihi occurrebat ratio nec solstitiorum et æquinoctiorum, nec defectuum luminarium, nec quidquid tale in libris sæcularis sapientiæ didiceram. Ibi autem credere jubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat, et longe diversum erat.

[Sidenote: IV. Sola Dei cognitio beat.]

7. Numquid, Domine Deus veritatis, quisquis novit ista, jam placet tibi? Infelix enim homo qui scit illa omnia, te autem nescit: beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat[103]. Qui vero et te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, [Sidenote: Rom. 1, 21.]_si cognoscens te, sicut Deum glorificet, et gratias agat, et non evanescat in cogitationibus suis_. Sicut enim melior est qui novit possidere arborem, et de usu ejus tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta sit, vel quanta latitudine diffusa; quam ille qui eam metitur, et omnes ramos ejus numerat, et neque possidet eam, neque creatorem ejus novit aut diligit: sic fidelis homo, cujus totus mundus divitiarum est, et quasi [Sidenote: 2 Cor. 6, 10.]_nihil habens, omnia possidet_, inhærendo tibi cui serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit; dubitare stultum est quin utique melior {67} sit quam mensor coeli, et numerator siderum, et pensor elementorum, et negligens tui, qui [Sidenote: Sap. 11, 21.]_omnia in mensura et numero et pondere disposuisti_.

[Sidenote: V. Manichæi de astris imperitia indignum eum fide in cæteris faciebat.]

8. Sed tamen quis quærebat Manichæum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini, [Sidenote: Job 28, 28 sec. LXX.]_Ecce pietas et sapientia_; quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. Unde ille devius, ad hoc* ista multum locutus est, ut convictus ab eis qui ista vere didicissent, quis esset ejus sensus in cæteris quæ abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim parvi existimari se voluit, sed Spiritum sanctum consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter[104] in se esse persuadere conatus est. Itaque, cum de coelo ac stellis, et de solis ac lunas motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus ejus sacrilegos fuisse satis emineret; cum ea non solum ignorata, sed etiam falsata, tam* vesana superbiæ vanitate diceret, ut ea tanquam divinæ personæ[105] tribuere sibi niteretur.

9. Cum enim audio christianum aliquem fratrem, illum aut illum, ista nescientem, et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem; nec illi obesse video, cum de te, Domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturæ corporalis ignoret. Obest autem si hoc ad ipsam doctrinæ pietatis formam pertinere arbitretur, et {68} pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a charitate matre sustinetur, donec assurgat novus homo [Sidenote: Eph. 4, 13. 14.]_in virum perfectum_, et _circumferri_ non possit _omni vento doctrinæ_. In illo autem qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur, non quemlibet hominem, sed Spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur; quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque abjiciendam esse judicaret? Sed tamen nondum liquido compereram utrum etiam secundum ejus verba, vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid ejusmodi in aliis libris legeram, posset exponi; ut, si forte posset, incertam quidem mihi fieret utrum ita se res haberet, an non ita; sed ad fidem meam illius auctoritatem, propter creditam sanctitatem, præponerem.

[Sidenote: VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.]

10. Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio venturum exspectabam istum Faustum. Cæteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quæstionibus a me objectis deficiebant, illum mihi promittebant, cujus adventu collatoque colloquio facillime mihi hæc, et si qua forte majora quærerem, enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et jucundum verbis, et ea ipsa quæ illi solent dicere, multo suavius garrientem. Sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Jam rebus talibus satiatæ erant aures meæ: nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur; nec ideo vera quia diserta: nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle acquiescere si compto atque uberi sermone promeretur. Me autem jam docueras, Deus meus, miris et occultis modis; et propterea credo quod tu me docueris, quoniam verum est, nec quisquam præter te alius est doctor veri, ubicumque et undecumque claruerit[106]. Jam ergo abs te didiceram, nec eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur; nec {69} eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum: rursus, nec ideo verum, quia impolite enuntiatur; nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; verbis autem ornatis et inornatis, sicut vasis urbanis et rusticanis, utrosque cibos posse ministrari.

11. Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore exspectaveram hominem, delectabatur quidem motu adfectuque disputantis, et verbis congruentibus, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem et cum multis, vel etiam præ multis laudabam ac efferebam; sed moleste habebam quod in coetu audientium non sinerer illi ingerere, et partiri cum eo curas quæstionum mearum, conferendo familiariter, et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui, et aures ejus cum familiaribus meis eoque* tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quædam quæ me movebant; expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticæ, atque ejus ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecæ libros, et nonnulla poetarum, et suæ sectæ si qua volumina Latine atque composite conscripta erant, et quia aderat quotidiana sermocinandi exercitatio; inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii, et quodam lepore naturali. Itane est ut recolo, Domine Deus meus, arbiter conscientiæ meæ? [Sidenote: Ps. 49, 21.]Coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto providentiæ tuæ, et inhonestos errores meos jam convertebas ante faciem meam, ut viderem et odissem.

[Sidenote: VII. Alienatur a secta Manichæorum.]

12. Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, satis apparuit, desperare coepi posse eum mihi illa quæ me movebant aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis, sed si manichæus non esset. Libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis[107], de coelo et sideribus, et sole et luna: quæ mihi eum, quod utique cupiebam, collatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent ut Manichæi libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse jam non arbitrabar. {70} Quæ tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere, et dicentes nihil. Iste vero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad seipsum. Non usquequaque imperitus erat imperitiæ suæ, et noluit se temere disputando in ea coarctari, unde nec exitus ei ullus, nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia confitentis animi, quam illa quæ nosse cupiebam: et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quæstionibus talem inveniebam.

13. Refracto itaque studio quod* intenderam in Manichæi litteras, magisque desperans de cæteris eorum doctoribus, quando in multis quæ me movebant, ita ille nominatus apparuit; coepi cum eo pro studio ejus agere vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc jam rhetor Carthagini adolescentes docebam; et legere cum eo, sive quæ ille audita desideraret, sive quæ ipse tali ingenio apta existimarem. Cæterum conatus omnis meus, quo proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit: non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quidquam non inveniens, eo quo jam quoquo modo irrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret. Ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis exstitit, meum quo captus eram relaxare jam coeperat, nec volens nec sciens. Manus enim tuæ, Deus meus, in abdito providentiæ tuæ, non deserebant animam meam; et de sanguine cordis matris meæ, per lacrymas ejus diebus ac noctibus pro me sacrificabatur tibi; et [Sidenote: Joel 2, 26.]_egisti mecum miris modis_*. Tu illud egisti, Deus meus. Nam [Sidenote: Ps. 36, 23. Sabat.]_a Domino gressus hominis diriguntur; et viam ejus volet_. Aut quæ procuratio salutis, præter manum tuam, reficientem quæ fecisti?

[Sidenote: VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.]

14. Egisti ergo mecum ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi docere quod docebam Carthagine. Et hoc unde mihi persuasum est*, non præteribo confiteri tibi; quoniam et in his altissimi tui recessus, et præsentissima in nos misericordia tua cogitanda et prædicanda est. Non ideo Romam pergere volui, quod majores quæstus, majorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur; {71} quanquam et ista ducebant animum tunc meum: sed illa erat causa maxima et pene sola, quod audiebam quietius ibi studere adolescentes, et ordinatiore disciplinæ coercitione sedari, ne in ejus scholam quo magistro non utuntur, passim et proterve irruant; nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra, apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum. Irrumpunt impudenter, et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. Multa injuriosa faciunt mira hebetudine, et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit; hoc miseriores eos ostendens, quo jam, quasi liceat, faciunt quod per tuam æternam legem nunquam licebit; et impune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi cæcitate puniantur, et incomparabiliter patiantur pejora, quam faciunt. Ergo quos mores, cum studerem, meos esse nolui*; eos, cum docerem, cogebar perpeti alienos: et ideo placebat ire ubi talia non fieri, omnes qui noverant, indicabant. Verum autem [Sidenote: Ps. 141, 6.]_tu_, _spes mea et portio mea in terra viventium_, ad mutandum terrarum locum pro salute animæ meæ, et Carthagini stimulos quibus inde avellerer, admovebas, et Romæ illecebras quibus attraherer, proponebas mihi per homines qui diligebant* vitam mortuam, hinc insana facientes, inde vana pollicentes; et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea perversitate. Nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie cæci erant; et qui invitabant ad aliud, terram sapiebant. Ego autem qui detestabar hic veram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.

15. Sed quare hinc abirem, et illuc irem, tu sciebas, Deus; nec indicabas mihi nec matri, quæ me profectum atrociter planxit, et usque ad mare secuta est. Sed fefelli eam violenter me tenentem, ut aut revocaret, aut mecum pergeret; et finxi me amicum nolle deserere, donec vento facto navigaret. Et mentitus sum matri, et illi matri, et evasi: quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer, servans me ab aquis maris, plenum exsecrandis sordibus, usque ad aquam gratiæ tuæ, qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me quotidie tibi rigabat terram sub vultu suo. Et tamen recusanti sine me redire, vix persuasi ut in loco, qui proximus nostræ navi erat Memoria[108] beati Cypriani, maneret {72} ea nocte. Sed ea nocte clanculo ego profectus sum: illa autem non mansit* orando et flendo. Et quid a te petebat, Deus meus, tantis lacrymis, nisi ut navigare me non sineres? Sed tu alte consulens, et exaudiens cardinem desiderii ejus, non curasti quod tunc petebat, ut me faceres* quod semper petebat. Flavit ventus, et implevit vela nostra, et littus subtraxit aspectibus nostris: in quo mane illa insaniebat dolore, et querelis, ac gemitu implebat aures tuas contemnentis ista*; cum et me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupiditates, et illius carnale desiderium justo dolorum flagello vapularet. Amabat enim secum præsentiam meam more matrum, sed multis multo amplius; et nesciebat quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. Nesciebat; ideo flebat et ejulabat, atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Evæ*, cum gemitu quærens quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meæ, conversa rursus ad deprecandum te pro me, abiit ad solita, et ego Romam.

[Sidenote: IX. Febri correptus periculose laborat.]

16. Et ecce excipior ibi flagello ægritudinis corporalis, et ibam ad inferos, portans omnia mala quæ commiseram et in te, et in me, et in alios, multa et gravia, super originalis peccati vinculum quo [Sidenote: 1 Cor. 15, 22.]_omnes in Adam morimur_. Non enim quidquam eorum mihi donaveras in Christo; nec [Sidenote: Eph. 2, 14.]_solverat ille_ in cruce sua* _inimicitias_ quas tecum contraxeram peccatis meis. Quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis[109], {73} quod de illo credideram? Quam ergo falsa mihi videbatur mors carnis ejus, tam vera erat animæ meæ: et quam vera erat mors carnis ejus, tam falsa vita animæ meæ, quæ id non credebat. Et ingravescentibus febribus jam [Sidenote: Ps. 58, 9. Heb.]_ibam et peribam_. Quo enim irem, si tunc hinc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in veritate ordinis tui? Et illa hoc nesciebat, et tamen pro me orabat absens. Tu autem ubique præsens, ubi erat exaudiebas eam; et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis mei, adhuc insanus corde sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum; et melior eram puer, quando illum de materna pietate flagitavi, sicut jam recordatus atque confessus[110] sum. Sed in dedecus meum creveram, et consilia medicinæ tuæ demens irridebam[111], qui me non sivisti talem bis mori. Quo vulnere si feriretur cor matris, nunquam sanaretur. Non enim satis eloquor quid erga me habebat animi, [Sidenote: Gal. 4, 19.]et quanto majore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat.

17. Non itaque video quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transverberasset viscera dilectionis ejus. Et ubi essent tantæ preces et tam crebræ sine intermissione, nusquam nisi ad te? An vero tu, Deus misericordiarum, [Sidenote: Ps. 50, 19.]_sperneres cor contritum et humiliatum_ viduæ castæ ac sobriæ, frequentantis eleemosynas, obsequentis atque servientis sanctis tuis, nullum diem prætermittentis oblationem ad altare tuum; bis in die, mane et vespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis, non ad vanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus, et tu illam in suis orationibus. Hujusne tu lacrymas, quibus non a te aurum et argentum petebat, nec aliquod mutabile aut volubile bonum, sed salutem animæ filii sui; tu cujus munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? Nequaquam, Domine. Imo vero aderas, et exaudiebas, et faciebas ordine quo prædestinaveras esse faciendum. Absit ut tu falleres eam in illis visionibus et responsis tuis, quæ jam commemoravi, et quæ non commemoravi[112], quæ illa fideli pectore tenebat; et semper orans, tanquam chirographa tua ingerebat tibi. Dignaris {74} enim, [Sidenote: Ps. 117, 1.]_quoniam in sæculum misericordia tua_, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus tuis debitor fieri.

[Sidenote: X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.]

18. Recreasti ergo me ab illa ægritudine, et salvum fecisti _filium ancillæ tuæ_, tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. Et jungebar etiam tunc Romæ falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum Auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is in cujus domo ægrotaveram et convalueram; sed eis etiam quos electos vocant. Adhuc enim mihi videbatur non esse nos qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam; et delectabat superbiam meam extra culpam esse; et cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut [Sidenote: Ps. 40, 5.]_sanares animam meam, quoniam peccabat tibi_; sed excusare eam amabam*, et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset, et ego non essem[113]. Verum autem totum ego eram, et adversum me impietas mea me diviserat: et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar; et exsecrabilis iniquitas te, Deus omnipotens, te in me* ad perniciem meam, quam me a te ad salutem malle superari. Nondum ergo [Sidenote: Ps. 140, 3, 4. Sabat.]_posueras custodiam ori meo, et ostium continentiæ circum labia mea, ut non declinaret cor meum in {75} verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et_ ideo adhuc _combinabam cum electis eorum_*.

19. Sed tamen jam desperans in ea falsa doctrina me posse proficere; eaque ipsa quibus si nihil melius reperirem, contentus esse decreveram, jam remissius negligentiusque retinebam. Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores cæteris fuisse illos philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. Ita enim et mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur[114], etiam illorum intentionem nondum intelligenti. Nec dissimulavi eumdem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus Manichæi libri pleni sunt. Amicitia tamen eorum familiarius utebar, quam cæterorum hominum qui in illa hæresi non fuissent. Nec eam defendebam pristina animositate; sed tamen familiaritas {76} eorum, plures enim eos Roma occultat, pigrius me[115] faciebat aliud quærere; præsertim desperantem in Ecclesia tua, Domine coeli et terræ, creator omnium visibilium et invisibilium, posse inveniri verum, unde me illi averterant: multumque mihi turpe videbatur, credere figuram te habere humanæ carnis, et membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari. Et quoniam cum de Deo meo cogitare vellem, cogitare nisi moles corporum[116] non noveram, neque enim videbatur mihi esse quidquam quod tale non esset, ea maxima et prope sola causa erat inevitabilis erroris mei.

20. Hinc enim et mali substantiam quamdam credebam esse talem, et habere suam molem tetram et deformem; sive crassam, quam terram dicebant, sive tenuem atque subtilem, sicut est aeris corpus; quam malignam mentem[117] per illam terram repentem imaginantur. Et quia Deum bonum nullam malam naturam creasse, qualiscumque pietas me credere cogebat; constituebam ex adverso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius[118], bonam grandius. Et ex hoc initio pestilentioso me cætera sacrilegia sequebantur. Cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebar, quia non erat catholica fides quam esse arbitrabar. Et magis pius mihi videbar, si te, Deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuæ, vel ex cæteris partibus infinitum crederem, quamvis ex una qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri; quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinarer finiri. Et melius mihi videbar credere nullum malum te creasse; quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed etiam corporea videbatur, qui et mentem cogitare non noveram, nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur abs te*; quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. Ipsum quoque Salvatorem nostrum unigenitum tuum, tanquam de massa lucidissimæ molis tuæ[119] porrectum ad nostram salutem, ita putabam, {77} ut aliud de illo non crederem, nisi quod possem vanitate imaginari. Talem itaque naturam ejus nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. Concerni autem et non inquinari non videbam, quod mihi tale figurabam. Metuebam itaque credere in carne natum[120], ne credere cogerer ex carne inquinatum. Nunc spirituales tui blande et amanter ridebunt me, si has confessiones meas legerint: sed tamen talis eram.

[Sidenote: XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.]

21. Deinde quæ illi in Scripturis tuis reprehenderant*, defendi posse non existimabam: sed aliquando sane cupiebam, cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula, et experiri quid inde sentiret. Jam enim Helpidii cujusdam adversus eosdem Manichæos coram loquentis et disserentis sermones, etiam apud Carthaginem movere me coeperant, cum talia de Scripturis proferret, quibus resisti facile non posset, et imbecilla mihi responsio videbatur istorum. Quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas Novi Testamenti falsatas[121] fuisse a nescio quibus, {78} qui Judæorum[122] legem inserere Christianæ fidei voluerunt, atque ipsi incorrupta[123] exemplaria nulla proferrent. Sed me maxime captum et offocatum quodammodo deprimebant corporalia cogitantem moles illæ, sub quibus anhelans in auram tuæ veritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.

[Sidenote: XII. Fraus discipulorum Romæ in præceptores.]