Part 36
[113] Qui sunt isti Electi? Quibus si dixeris, Peccasti; statim illam defensionem impiam et pejorem ceteris magisque sacrilegam proferunt, Non ego peccavi, sed gens tenebrarum. Quæ est ista gens tenebrarum? Quæ bellum gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa, inquit, quia commixtus sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid timuit? Hoc enim dicunt, quod illa gens tenebrarum rebellaverit adversus Deum, antequam mundus fieret; et ille cavens ne regna ejus loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit huc membra sua, substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si lux, lucem; quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gens tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animæ, inquiunt, de ipsis membris Dei sumus: sed premimur hic visceribus gentis tenebrarum, et quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se quidem videntur excusare a peccato: sed Deum suum non excusant a crimine timoris, nec ipsam substantiam Dei sui a crimine corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis Deus, si incommutabilis, si incontaminabilis, si immaculabilis, si impenetrabilis, quid ei factura erat gens illa? Potuistis premi, potuistis captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et ille. Frustum enim quodam modo, et portiuncula naturæ ipsius convincit massam. Quale est illud quod huc misit, tale est et illud quod ibi remansit. Hoc ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duæ substantiæ sunt; una illa, et una ista. Libri eorum hoc habent: et si negant, leguntur, et convincuntur.--Vis, o nefande, false Electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali feceris, non tu fecisse videaris: quæris in quem peccatum tuum refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Aug. in Ps. loco proxime cit. Inviti peccamus et cogimur a contraria et inimica nobis substantia. Fortunat. Disp. 2. §. 20. Dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere. ib. §. 21. Sive bonum geramus, non est carnis; quia "manifesta sunt opera carnis" &c. sive malum geramus, non est animæ, quia "fructus spiritus pax" &c. Manes Ep. ad Menoch ap. Aug. Op. Imp. iii. 177. Carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate. Secundinus Ep. ad Aug. §. 2.
[114] Veros Academiæ novæ sensus alias aperit Aug., et quare in disputando aliis potius adversati sint, quam suam aliquam sententiam defenderint, unde pro Scepticis habiti sint; id vero pro istorum temporum ratione, vel utiliter factum esse contendit. "Sat est ad id quod volo, Platonem sensisse duos esse mundos, unum intelligibilem, in quo ipsa veritas habitaret, istum autem sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire. Itaque illum verum, hunc verisimilem et ad illius imaginem factum. Et ideo de illo in ea quæ se cognosceret anima, velut expoliri et quasi serenari veritatem; de hoc autem in stultorum animis non scientiam, sed opinionem posse generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas virtutes quas civiles vocabat, aliarum verarum virtutum similes, quæ nisi paucis sapientibus ignotæ essent, non posse nisi veri simile nominari. Hæc et alia hujusmodi mihi videntur inter successores ejus, quantum poterant, esse servata, et pro mysteriis custodita. Non enim aut facile ista percipiuntur, nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis mundantes, in aliam quamdam plus quam humanam consuetudinem vindicaverint, aut non graviter peccat quisquis ea sciens quoslibet homines docere voluerit. Quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior, et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime, sed noxie credatur, instituit vir acutissimus atque humanissimus dedocere potius quos patiebatur male doctos, quam docere quos dociles non arbitrabatur. Inde illa omnia nata sunt quæ novæ Academiæ tribuuntur, quia eorum necessitatem veteres non habebant." c. Academ. l. iii. c. 17. "Tantum tunc variarum sectarum studia flagrabant, ut nihil metuendum esset nisi falsi approbatio. Pulsus autem quisque illis argumentis ab eo, quod se firmum et inconcussum tenere crediderat, tanto constantius atque cautius aliud quærebat, quanto et in moribus major erat industria, et in natura rerum atque animorum altissima et implicitissima latere veritas sentiebatur. Tanta porro nunc fuga laboris et incuria bonarum artium, ut simul atque sonuerit, acutissimis philosophis esse visum nihil posse comprehendi, dimittant mentes et in æternum obducant." Aug. Ep. i. ad Hermog. Eorum tamen "rationem, illi tempori congruam, simul cum ipso tempore sepultam esse" debuisse, idem contendit. (c. Acad. ii. 1.) "Omnino" enim "civitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens de rebus quas mente atque ratione comprehendit, etiamsi parvam. 'propter corpus corruptibile quod aggravat animam,' (quoniam, sicut dicit Apost. 'ex parte scimus') tamen certissimam scientiam." De Civ. Dei l. xix. c. 18.
[115] Vid. sup. ad iii. ult.
[116] Vid. sup. ad l. iv. §. 3. p. 47. not. 66.
[117] Vid. sup. ad l. iii. §. 11. not. 64.
[118] Quæro, utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et cetera infinita sicut terra lucis? Non ita credunt, _timent enim ne Deo videatur æqualis_. Dicunt ergo illam per profundum immensam, et per longum; sursum versus autem supra illam spatia infinitæ inanitatis affirmant. Et ne ipsa vel simplum, terra autem luminis duplum tenere videatur, angustant eam a duobus etiam lateribus, &c. Sed hoc nimis adtentis et studiose inquirentibus quasi secreto demonstrant. Aug. c. Ep. Manich. c. 21.
[119] [Greek: Apostaleisan dunamin tou agathou, ouketi phôs aisthêton, all' hôs an phaiê, probolên tou Theou]. Tit. Bostr. i. 20.
[120] Vid. sup. c. 9. not. [Greek: Ouk ousias hêpsato sarkos (to phôs [Christos] alla homoiômati kai schêmati sarkos eskiasthê hina mê kratêthê dia tês ousias tês sarkos kai pathêi kai phtharthêi. tês skotias phtheirousês autou tên energeian tên phôteinên] (Manes Ep. ad Zeben. ap. Fabric. B. G. v. 284.). Incoinquinabilis substantia non ideo non coinquinatur, quia nihil attingit, sed quia permanet in sua munditia, qualecunque sit, quid attigerit. Sicut corpus invulnerabile aut impenetrabile numquid illud dicimus, quod non percutitur ferro, sed potius, quod etiam, cum percutitur, non penetratur? Et ideo magis probatur filius Dei non posse de sanguine feminæ coinquinari, quia per feminam natus est, quam si non per feminam nasceretur, et membra illa devitasset; videretur enim judicasse, posse se inde pollui, et minus a nobis incoinquinabilis diceretur. Euod. de fide c. 24.
[121] Non decipiunt, nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur, et adversantes Legi et Prophetis, quæcumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit, falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur. Aug. de Div. Quæst. 83. qu. 68. Quoniam privilegio quodam vos tuemini, ut de Scripturis opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas. De mor. Manich. l. ii. §. 55. cf. c. Faust. xiii. 5. xxii. 15. Manichæus impiam te docuit perversitatem, ut ex evangelio quod hæresin tuam non impedit, accipias, quod autem impedit, non accipias. c. Faust. xviii. 7. Hæc illi solent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere; usque adeo nihil habent quod contradicant, ut hæc miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat convictorum hominum aliam non esse potuisse ultimam vocem? Aug. de mor. Eccl. Cath. l. i. c. 9. De Testamento novo sola accipientes ea, quæ in honorem et laudem filii majestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab ejus Apostolis, sed jam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus cetera, quæ aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis objecta, aut imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et posteris tradita; dico autem hoc ipsum; natum ex foemina &c. Faust. xxxii. 7. cf. ib. c. 1, 2, 6. Videtis ergo (optime respondet Aug. c. 19.) id vos agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid improbet, id est, ut non auctoritati Scripturarum subjiciatur ad fidem, sed sibi Scripturas ipse subjiciat: non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur, quia hoc illi placuit.
[122] Nec immerito nos ad hujusmodi scripturas, tam inconsonantes et varias, nunquam sane sine judicio ac ratione aures afferimus, sed contemplantes omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne, multa enim a majoribus vestris eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quæ nomine signata ipsius cum ejus fide non congruant; præsertim quia, ut jam sæpe probatum a nobis est, nec ab ipso hæc sunt, nec ab ejus Apostolis scripta, sed, multo post eorum assumptionem a nescio quibus, et ipsis inter se non concordantibus, semi-Judæis, per famas opinionesque comperta sunt. Faustus l. xxxiii. c. 3. Indeficientes ego præceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque cum capitulum (Matt. 5, 17.) hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pæne ieram in consilium Judæus fieri. Nec immerito; etenim si Christus legem non venit solvere sed adimplere--vide, si quid impedire jam poterat, quin factus essem Judæus. Sed huic periculo me Manichæi veneranda fides eripuit. Id. xix. 5. Et tamen me quidem jam adversus capituli hujus necessitudinem Manichæa fides reddidit tutum, quæ principio mihi non cunctis, quæ ex Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta; esse enim permulta zizania, &c. Id. xviii. 3. Volunt nescio quos corruptores divinorum librorum ante ipsius Manichæi tempora fuisse; corrupisse autem illos, qui Judæorum legem Evangelio miscere cupiebant. Aug. de Util. Credendi, c. 3.
[123] Proferendus est namque tibi alius codex eadem continens, et tamen incorruptus et verior, ubi sola desint ea quæ hic immissa esse criminaris. Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar. Hoc enim soletis dicere. Aug. de mor. Eccl. Cath. c. 19. §. 61. Cum ex adverso audieris "proba," non confugias ad exempla veriora, vel plurium codicum, vel antiquorum, vel linguæ præcedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est, sed dicas "inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me." Tu es ergo regula veritatis? c. Faust. xi. 2. cf. xxxii. 16. de Util. Credendi, c. 3. §. 7. Ep. 82. §. 6.
[124] Vid. sup. ad l. iii. §. 6.
[125] Evectio, quod aliis diploma, facultas erat utendi equis cursui publico destinatis, quod privato haud licuit. Unde lex ab Honorio data ferebat: "Ne quis sibi deinceps cursum publicum privatus usurpet, nisi cum aut a nobis evocatur, aut a clementiæ nostræ veneratione discedit." Narrat Julius Capitolinus, in Pertinace, quod is "tunc præfectus cohortis, in Syriam profectus, T. Aurelio imperatore, a præside Syriæ, quia sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ad Antiochia ad legationem suam iter facere coactus est." Ed. Ben.
[126] Vid. sup. ad l. iii. c. 7. p. 36. Irrisione foeda tanquam proprio quodam telo, contra Ecclesiam utebantur Manichæi. Vid. sup. §. 16. et l. iii. c. 10. et not. ibid. et alibi passim, quod reliquiæ Faust. et Secundini miserabiliter confirmant. "Bene nosti, quod reprehendentes Manichæi catholicam fidem, et maxime V. T. discerpentes et dilaniantes, commovent imperitos." Aug. de Util. Credendi, c. 2. §. 4. "Exstitit quædam perditissima secta Manichæorum, acceptas Scripturas et lectas irrisit; reprehendere voluit quod non intelligebat, et exagitando et reprehendendo non intellecta, multos illaqueavit." Aug. in Ps. 146.
[127] Vid. sup. ad §. 19.
[128] Noli foras ire; in teipsum redi, in interiori homine habitat veritas. Aug. de Vera Relig. c. 39. Vide inf. l. vii. c. 7 et 10.
[129] Nec tamen nos eisdem Martyribus templa, sacerdotia, sacra, et sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. Honoramus sane Memorias eorum tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera religio, falsis fictisque convictis: quod etiam si qui antea sentiebant, timendo reprimebant. Quis autem audivit aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare etiam super sanctum corpus Martyris ad Dei honorem cultumque constructum, dicere in precibus, offero tibi sacrificium Petre, vel Paule, vel Cypriane; cum apud eorum Memorias offeratur Deo, qui eos et homines et Martyres fecit, et sanctis suis Angelis cælesti honore sociavit; ut ea celebritate et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et nos ad imitationem talium coronarum atque palmarum, eodem invocato in auxilium, ex illorum memoriæ renovatione adhortemur? Quæcumque igitur adhibentur religiosorum obsequia in Martyrum locis, ornamenta sunt Memoriarum, non sacra vel sacrificia mortuorum tamquam deorum. Quicumque etiam epulas suas eo deferunt, quod quidem a Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla talis est consuetudo; tamen quicumque id faciunt, (quas cum apposuerint, orant, et auferunt, ut vescantur, vel ex eis etiam indigentibus largiantur,) sanctificari sibi eas volunt per merita Martyrum in nomine Domini Martyrum. Non autem esse ista sacrificia Martyrum novit, qui novit unum, quod etiam illic offertur sacrificium Christianorum. De Civ. Dei, l. viii. c. 27.
[130] Iisdem rationibus adductus Augustinus ipse, nondum Episcopus, Hipponensibus persuasit morem istum ultro abolere (vid. ejus Ep. 29.) Aurelium etiam, Episcopum Carthaginensem, obtestatur ut eundem e sede hac primaria pelleret, quam cæteræ haud dubie imitarentur. Ep. 22.
[131] Eucharistiam enim inter anniversariam Martyrum commemorationem apud ipsorum coemeteria celebrare ubique mos erat. Vid. Bingham xiii. 9. 6. xx. 7. 7.
[132] Immundum illud animal in lege positum est, eo quod non ruminet; non autem hoc ejus vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura; qui cum libenter audiant verba sapientiæ, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriæ ad os cogitationis recordandi dulcedine revocare, quid est aliud quam spiritaliter quodammodo ruminare? Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur: unde ipsa a talibus carnibus abstinentia tale vitium nos cavere præmonuit. Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi, et immunditia non ruminandi alio loco scriptum est, _Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum_. c. Faust. vi. 7.
[133] Vera religio, nisi credantur ea quæ quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, assequatur atque percipiat, et omnino sine quodam gravi auctoritatis imperio, iniri recte nullo pacto potest. Aug. de util. credendi, c. 9. Neque quisquam inveniendo Deo fit idoneus, nisi antea crediderit, quod est postea cogniturus de lib. arb. ii. 2. §. 6. Initium bonæ vitæ, cui vita etiam æterna debetur, recta fides est. Est autem fides, credere quod nondum vides, cujus fidei merces est, videre quod credis. Aug. Serm. 43. init. Intellige, ut credas, verbum meum; crede, ut intelligas, verbum Dei. ib. fin. Nonne superbus inveniris, cum dicis, primo videam et sic credam?--Ipsa se lux ostendere vult. Cui? Cæco non potest, non videt. Unde non videt? Gravato oculo multis peccatis.--Removeantur ergo iniquitates, dimittantur peccata, levetur pondus ab oculo, sanetur quod saucium est, adhibeatur mordax præceptum quasi collyrium. Prius effice quod tibi præcipitur, sana cor, munda cor.--"Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt." Aug. in Ps. xxxix. 13. Proinde substantiam Dei, sine ulla sui commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est; et ideo est necessaria purgatio mentis nostræ, qua illud ineffabile ineffabiliter videri possit; qua nondum præditi, fide nutrimur, et per quædam tolerabiliora, ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur, itinera ducimur. Aug. de Trin. l. i. §. 3. cf. etiam not. f. proxime seq.
[134] Subintellig. _quod demonstraretur._ (N. E.)
[135] Vos nostis, tamen credentibus quam vehementer insultare soleatis, præsertim cum ipse, qui jam coepit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paullo ante promiserit.--Quapropter, aut ea quæ dicit proba mihi vera esse, ut ostendas quæ non possum credere, aut eum qui dicit, proba mihi Spiritum Sanctum esse, ut credam quæ non potes ostendere. Ego namque catholicam fidem profiteor, et per illam me ad certam scientiam perventurum esse præsumo; tu vero, qui fidem meam labefactare conaris, certam scientiam trade, si potes; ut id, quod credidi, temere me credidisse convincas. Duo sunt quæ mihi profers; unum, cum dicis Spiritum Sanctum esse qui loquitur, et alterum, cum dicis manifesta esse quæ loquitur. Sed tu nec hoc nec illud vales ostendere. Nihil aliud elegisti nisi laudare quæ credis, et irridere quod credo. Cum igitur ego vicissim lauda vero quod credo, et quod credis irrisero, quid putas nobis esse judicandum, quidve faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos invitant certa cognoscere, et postea imperant ut incerta credamus, et eos sequamur, qui nos invitant prius credere quod nondum valemus intueri, ut ipsa fide valentiores facti quod credimus intelligere mereamur, non jam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram illuminante atque firmante? Et quoniam quæsivi unde mihi probet, nunc quæro unde ipse cognoverit. Si dicit sibi revelatum a Spiritu Sancto, suamque mentem divinitus illustratam, ut ea quæ dicit certa et manifesta cognosceret, ipse significat quid intersit inter cognoscere et credere. Ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur; eis autem quibus hæc narrat, non cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. Cui quisquis temere consenserit, Manichæus efficitur, non certa cognoscendo sed incerta credendo; quales nos imperitos adolescentulos aliquando decepit. Debuit ergo non nobis polliceri scientiam, neque manifestam cognitionem, neque ad id quod quæritur sine ulla ambiguitate perventionem, sed dicere potius sibi ista esse monstrata, illos autem quibus narrantur credere sibi debere quæ nesciunt. Sed si hoc diceret, quis non ei responderet, "Si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius credam, quæ jam consensione doctorum indoctorumque celebrantur, et per omnes populos gravissima auctoritate firmata sunt"? Hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas imperitis, primo pollicens rerum certarum cognitionem, et postea incertarum imperans fidem. Cui tamen si hoc dicatur, ut saltem vel sibi hæc doceat esse monstrata, similiter deficit, et hoc quoque ut credamus jubet. Aug. c. Ep. Manich. c. 14. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, te auctoritati ignotissimæ et furiosissimæ subdidisti, ut ideo hæc omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius Evangelicæ auctoritati, tam fundatæ, tam stabilitæ, tanta gloria diffamatæ, atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatæ, non te subdis, ut credas, ut videas, ut discas etiam omnia illa quæ te offendunt, ex vana et perversa opinione te offendere? Aug. c. Faust. xxxii. 19.
[136] Consequetur omnium librorum summa perversio, et omnium, qui memoriæ mandati sunt, librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem inducitur, ut ne historiæ quidem vulgaris fidem possit gravitatemque obtinere. De mor. Eccl. Cath. c. 29. §. 60. cf. c. Faust. xxxii. 21. et pluribus xxxiii. c. 6. quod his claudit "quæ cum ita sint, quis tandem tanto furore cæcatur--qui dicat hoc mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros trajicerent, cum eorum cathedras usque ad præsentes Episcopos certissima successione servaverint, cum hoc qualiumcunque hominum scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesiâ, tanta facilitate proveniat"?
[137] Si auferatur hæc fides de rebus humanis, quis non adtendat quanta earum perturbatio, et quam horrenda confusio subsequatur? Quis enim mutua caritate diligetur ab aliquo, cum sit invisibilis ipsa dilectio, si, quod non video, credere non debeo? Si ergo non credentibus nobis quæ videre non possumus, ipsa humana societas, concordia pereunte, non stabit; quanto magis est fides, vis quæ non videntur, rebus adhibenda divinis: quæ si non adhibeatur, non amicitia quorumlibet hominum, sed ipsa summa religio violatur, ut summa miseria consequatur. Aug. de fide rerum quæ non videntur, §. 4.
[138] De quo libro certum erit cujus sit, si litteræ, quas Apostolorum dicit et tenet Ecclesia ab ipsis Apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum Apostolorum sint, incertum est, et hoc erit certum scripsisse Apostolos, quod huic Ecclesiæ contrarii hæretici proferunt, auctorum suorum nominibus appellati longe post Apostolos exsistentium? c. Faust. xxxiii. 6.
[139] Fortean Valentiniano minori, quia ejus "comitatus apud Mediolanum," ex Possidio, cap. 1, "tum erat constitutus," cum ibi rhetoricam profitebatur Augustinus; qui præterea lib. 3 contra Petiliani Litt. cap. 25. scribit se in eadem urbe "Bautoni consuli, calendis Januarii, laudem pro sua tunc rhetorica professione recitasse." Ed. Ben.
[140] Accipis evangelium? Tu me interrogas, utrum accipiam, in quo id ipsum accipere apparet, quia, quæ jubet, observo?--Ego patrem dimisi et matrem, uxorem, filios et cetera, quæ evangelium jubet, et interrogas, utrum accipiam evangelium?--Ego argentum et aurum rejeci, et æs in zonis habere destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans, nec unde venter impleatur aut corpus operiatur, solicitudinem gerens, et quæris a me, utrum accipiam evangelium? Vides in me Christi beatitudines illas, quæ evangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam, et dubitas, utrum accipiam evangelium? Faustus, l. v.
[141] Alypius in nostra conjunctione mansit, ut exemplo sit fratribus curas mundi hujus vitare cupientibus. Aug. Ep. 22. Etsi in populis ac super populum agas, oves pascuæ Domini regens sollicitis vigil pastor excubiis, tamen abdicatione sæculi, et repulsa carnis et sanguinis, desertum tibi ipsi fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis. Paulinus Ep. ad eum Ep. 24. §. 2. ap. Epp. Aug. Est cognatus venerabilis et vere beati Episcopi Alypii, quem toto pectore amplecteris et merito; nam quisquis de illo viro benigne cogitat, de magna Dei misericordia et de mirabilibus Dei muneribus cogitat.--Cito, si Dominus adjuverit, totum Alypium inseram præcordiis tuis; nam hoc sum maxime veritus, ne ille vereretur aperire omnia, quæ in eum Dominus contulit, ne alicui minus intelligenti non divina munera concessa hominibus, sed ipsum prædicare videretur. Id. Ep. 27. ad Paulin. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum Papam Alypium. Hieron. Ep. 39. ap. Epp. Aug.
[142] Episcopus Thagastensis postea fuit, (Aug. de gestis c. Emerito §. 1 et 5.) adeoque litium, si quæ inter Christianos obortæ essent, judex et diremtor.