Part 35
[61] Sed me duo quædam maxime, quæ incautam illam ætatem facile capiunt, per admirabiles adtrivere circuitus, quorum est unum familiaritas, nescio quomodo repens quadam imagine bonitatis, tamquam sinuosum aliquod vinculum multipliciter collo involutum. Alterum quod quædam noxia victoria pene mihi semper in disputationibus proveniebat disserenti cum Christianis imperitis, sed tamen fidem suam certatim, ut quisque posset, defendere molientibus. Quo successu creberrimo gliscebat adolescentis animositas, et impetu suo in pervicaciæ magnum malum imprudenter vergebat. Quod altercandi genus quia post eorum auditionem aggressus eram, quidquid meo vel qualicumque ingenio vel aliis lectionibus poteram, solis illis libentissime tribuebam. Ita ex illorum sermonibus ardor in certamina, ex certaminum proventu amor in illos quotidie movebatur. Ex quo accidebat, at quidquid dicerent, miris quibusdam modis, non quia sciebam, sed quia optabam verum esse, pro vero approbarem. Ita factum est, ut quamvis pedetentim atque caute, tamen diu sequerer homines nitidam stipulam viventi animæ præferentes. [vid. sup. §. 18. not. 60.] Aug. de duab. anim. c. Manich. §. 11. "Visum est huc ascribere Augustini locum ex lib. 3. contra Litteras Petiliani Donatistæ, c. 17: 'Me etiam presbyterum fuisse Manichæorum, vel falsus vel fallens mirabili temeritate contendat. Verba tertii libri Confessionum mearum, quæ per seipsa, et de multis ante et postea dictis, manifestissima sunt legentibus, sub quo ei videtur intellectu proponat atque arguat.' Quænam vero sint verba illa, quæ suo avulsa loco proterve interpretabatur Petilianus, nobis incompertum est; forte an ista capitis sexti: 'Nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero.' Quippe amatoria maleficia mulieri data exprobrabat Augustino, ut videre est in ejusdem libri contra Petiliani Litteras capite 16." [ed. Ben.] Atqui id nihil omnino fuisset ad rem, neque enim de his agitur, sed de presbyteratu, quo Aug. inter Manichæos functum esse contendit. Verba porro e cap. 6. allata, calumniæ in c. 16. e Petiliano excerptæ apprime respondent; sunt enim "eulogiæ panis simpliciter et hilariter datæ" quales iste "ridiculo nomine venenosæ turpitudinis ac furoris infamavit;" "pulmentum" enim "cibus delicatus et suavis dictus est a pulpa." J. de Janua ap. Du Cange. Calumniæ vero de presbyteratu ab his omnino diversæ sunt, et loco diverso allatæ. Mihi vero nihil dubium est, quin verba ab initio Lib. 4ti. arripuerit Petilianus, "illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes cum eis qui appellarentur electi et sancti" et seorsim sumpta eo detorserit, ut Augustinum inter "electos" unde presbyteri selecti sunt, versatum fuisse contenderet. Forsan etiam "electos" et "presbyteros" inter se confudit. Quod vero hanc calumniam refutet ea ipsa sententia unde arrepta sit, nullam habet difficultatem, imo optime convenit cum iis, quæ ait Aug. "verba quæ _per se ipsa_ manifestissima sunt legentibus." Quippe cum eum inter "Electos" non annumeratum fuisse hæc ipsa verba innuant, eo tamen, posteriore parte abscissa, detorqueri possint ut id ipsum affirmare videantur. Jam vero loco "Verba _tertii_ libri," in MSS. omnibus "_quarta_ libri" legi, ex edit. Bened. ad loc. serius didici, quod rem extra controversiam ponit. Exstat tamen alius locus, qui eodem facilius detorqueri posset, L. v. §. 18.
[62] Officinam aqualiculi vestri, ubi Deum vestrum illo prælio confractum, reformare possetis. c. Faust. vi. 4.
[63] Suis Auditoribus ideo hæc (homicidia vid. sup. l. iii. p. 39. not. 55) arbitrantur ignosci, quia præbent inde alimenta Electis suis; ut divina illa substantia in eorum ventre purgata, impetret eis veniam, quorum traditur oblatione purganda. Animas Auditorum suorum in Electos revolvi arbitrantur, aut feliciore compendio in escas Electorum suorum, ut jam inde purgatæ in nulla corpora revertantur. Ceteras autem animas et in pecora redire putant, et in omnia quæ radicibus fixa sunt atque aluntur in terra. (de Hær.) Poma ipsi non decerpitis, herbamque non vellitis, sed tamen ab auditoribus vestris decerpi et evelli atque afferri vobis jubetis, non ut iis qui afferunt tantum, set ut iis etiam quæ afferuntur, prodesse possitis. Aug. de mor. Manich. l. ii. §. 57. vid. sup. l. iii. c. 10. not. 56. p. 40. Auditores, ante Electos genua figunt, ut eis manus supplicibus imponantur non a solis presbyteris vel episcopis aut diaconibus eorum, sed a quibuslibet Electis. Aug. Ep. 236. ad Deuter.
[64] Nullo regente, per suam potestatem beatus esse solus Deus potest. Aug. de Gen. c. Manich. ii. 15.
[65] Ille est vere castus, qui Deum attendit, et ad ipsum solum se tenet. Aug. de vita beata, §. 18. Si Deum quæreret, castus esset, quia legitimum maritum anima Deum habet. Quisquis a Deo præter Deum aliquid quærit, non caste Deum quærit. Si uxor amet maritum quia dives est, non est casta. Non enim maritum amat sed aurum mariti. Serm. 137. de verb. Ev. Joan. c. 10. Qui aliud præmium petit a Deo, et propterea vult servire Deo; carius facit quod vult accipere, quam ipsum a quo vult accipere. Quid ergo, nullum præmium Dei? Nullum, præter ipsum. Præmium Dei, ipse Deus est. Hoc amat, hoc diligit: si aliud dilexerit, not erit castus amor. Recedis ab igne immortali, frigesces, corrumperis. Noli recedere, corruptio tua erit, fornicatio tua erit. Aug. in Ps. 72. §. 32. Timoris casti nomine ea voluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cavere peccatum. De Civ. Dei, xiv. c. 9. §. 5.
[66] Volentes intelligere Deum, usque ad lucis istius visibilis cogitationem venerunt, ultra ire non potuerunt: et tales campos lucis fecerunt in regno Dei, qualem videbant hunc solem, quasi fructum lucis illius. Aug. in Ps. 146. §. 13. Quia non distinguunt [Manichæi
[67] Quis diligit quod ignorat? Et quid est Deum scire nisi eum conspicere firmeque percipere? Nimirum autem cavendum est, ne credens animus id quod non videt, fingat sibi aliquid quod non est, et speret diligatque quod falsum est. Quod si sit, non erit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. De Trin. viii. §. 6.
[68] Scilicet, Vindicianus ex nomine postea designatus lib. 7. cap. 6. et ab Augustino laudatus in Epist. 138. ad Marcellinum, n. 3. (Ben.)
[69] Vid. sup. §. 3. not. 65.
[70] Baptismum enim Manichæi, (qualis tunc temporis erat Aug.) pro nihilo habuerunt; et ideo forsan inter alia, hoc tum insigne miraculum edidit Deus, quo eum, cui munera tanta in Ecclesia sua destinabat, ad meliorem mentem revocaret. "Manichæi lavacrum regenerationis, id est, aquam ipsam, dicunt esse superfluam, nec prodesse aliquid, profano corde contendunt.--Manichæi visibile destruunt elementum, Pelagiani autem etiam invisibile Sacramentum." Aug. c. 2. Epp. Pelag. l. ii. c. 2. "Quid eis [Pelagianis] prodest, baptismum omnibus ætatibus necessarium confiteri, quod Manichæi dicunt in omni ætate superfluum." ib. iv. 4. "Non illic [apud Manichæos] ita appellari catechumenos, tanquam Baptismus quandoque eis debeatur." c. litt. Petil. iii. 17. "Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent salutis afferre: nec quemquam eorum quos decipiunt, baptizandum putant." de Hæres. Num vero alium quendam ritum pro arbitrio suo excogitârint, qui Baptismi vices suppleret, nihil ad hanc rem pertinet: loca tamen quæ ad eum adstruendum afferunt, nihil probant. Etenim loco de mor. Eccl. Cath. c. 35. de Catholicis haud dubie agitur; Felix autem (Actt. c. Fel. Manich. i. 19.) e ritu Catholico hæresin suam propugnare studet, e concessis argumentum ducens. Eodem argumento sed tantum "ad hominem" utuntur Faustus l. xxiv. c. 1. et ipse Manes Ep. ad Menoch ap. Aug. Op. Imp. iii. 187.
[71] Sup. L. iii. §. 10 et 12. inf. §. 12.
[72] Si quis dixerit, Non esse, quam miserum me esse mallem: respondebo, Mentiris. Nam et nunc miser es, nec ob aliud mori non vis, nisi ut sis: ita cum miser nolis esse, esse vis tamen. Age igitur gratias ex eo quod es volens, ut quod invitus es auferatur. Volens enim es, et miser invitus es. Aug. de lib. Arb. iii. §. 18.
[73] Horat. Carm. lib. i. od. 3.
[74] Qui duo corporibus, mentibus unus erant. Ovid. Trist. l. iv. Eleg. iv. 72.
[75] Retract. lib. ii. c. 6. In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una quodammodo facta fuerat ex duabus. "Et ideo," inquam, "forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram:" (c. 6.) quæ mihi quasi declamatio levis, quam gravis confessio videtur; quamvis utcumque temperata sit hæc ineptia in eo quod additum est, "forte."
[76] Vid. sup. §. 9.
[77] Sup. L. i. c. 1. inf. c. 10 et 12. §. 18. et vi. 16.
[78] Sup. i. 2 et 3.
[79] Sup. §. 13.
[80] In hac vita homines magnis laboribus requiem quærunt et securitatem, sed pravis cupiditatibus non inveniunt. Volunt enim requiescere in rebus inquietis et non permanentibus: et quia illæ tempore subtrahuntur et transeunt, timoribus et doloribus eos agitant, nec quietos esse permittunt. Aug. de Cat. Rud. §. 24.
[81] Vid. inf. ad L. xiii. c. 28.
[82] Totus enim ille sermo non de singulis syllabis aut litteris sed de omnibus pulcher est. Aug. de Gen. c. Manich. i. 21.
[83] Quoquo te verteris, vestigiis quibusdam quæ operibus suis impressit loquitur tibi, et te in exteriora labentem ipsis exteriorum formis intro revocat.--Væ qui derelinquunt te ducem, et oberrant in vestigiis tuis; qui nutus tuos pro te amant, et obliviscuntur quid innuas, O suavissima lux purgatæ mentis sapientia: non enim cessas innuere nobis quæ et quanta sis, et nutus tui sunt omne creaturarum decus. Aug. de Lib. Arb. l. ii. c. 16.
[84] Hoc bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum, in illo enim vivimus, movemur, et sumus. Sed dilectione standum est ad illud, et inhærendum illi, ut præsente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Aug. de Trin. l. viii. §. 5, 6. Pudeat cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhærendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Ib. c. 3.
[85] Quia homines appetentes ea quæ foris sunt, etiam a se ipsis exsules facti sunt, data est etiam conscripta lex, non quia in cordibus scripta non erat; sed quia tu fugitivus eras cordis tui, ab illo qui ubique est comprehenderis, et ad te ipsum intro revocaris. Propterea scripta lex quid clamat eis qui deseruerunt legem scriptam in cordibus suis? _Redite, prævaricatores, ad cor._--Quod ergo tibi non vis fieri, noli alteri facere. Judicas enim malum esse in eo quod pati non vis: et hoc te cogit nosse lex intima in ipso tuo corde conscripta. Aug. in Ps. 57. §. 1.
[86] Deficitur non ad mala, sed male; id est, non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum, ab eo qui summe est, ad id quod minus est. Aug. de Civ. Dei, l. xii, c. 8.
[87] Quid tam iniquum quam ut bene sit desertori boni? neque ullo modo fieri potest ut ita sit. Sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed divina justitia est, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit. Aug. de Gen. ad lit. l. viii. c. 14.
[88] Perversa celsitudo est, deserto eo cui debet animus inhærere principio, sibi quodam modo fieri atque esse principium--Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor--Pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo: et ideo exaltat humilitas, quæ facit subditum Deo. Elatio autem quæ in vitio est, eo ipso quo respuit subjectionem, et cadit ab illo, quo non est quidquam superius, et ex hoc erit inferius. Aug. de Civ. Dei, xiv. 13.
[89] Poenitendi humilitate altitudinem suam accipit anima. Aug. de Lib. Arb. l. iii. c. 5. Viam nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo, redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis præponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei. Aug. in Ps. xxxiii. Enarr. l. §. 4. cf. de Fide et Symbolo, §. 6.
[90] Licet subtilissime disseratur, ipsam mentem hominis in qua factus est ad imaginem Dei, quamdam scilicet rationalem vitam, distribui in æternæ contemplationis veritatem, et in rerum temporalium administrationem, atque ita fieri quasi masculum et feminam, illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago Dei, nisi illud quod inhæret contemplandæ incommutabili veritati. Aug. de Gen. ad lit. l. iii. c. 22.
[91] Haud scio an legendum sit "sensu."
[92] Ex his suis fabulis vanis atque impiis coguntur dicere, animas bonas, quas censent ab animarum malarum, naturæ scilicet contrariæ, commixtione liberandas, ejus, cujus Deus est, esse naturæ. de Hær. Manichæi dicunt, animam particulam Dei, naturæ malæ commixtione habere peccatum. c. 2. Epp. Pelag. l. ii. c. 2. Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat: si autem anima hoc est quod Deus, se damnat.--Ideo pars Dei non sum, quia substantia Dei, natura Dei, errare non potest:--sicut tu ipse confiteris, erraveras. Erraverat ergo natura Dei? Ierat in immunditiam natura Dei? Adulteria committebat natura Dei? Stupra illicita faciebat natura Dei? Cæca nesciebat qua iret natura Dei? Facinoribus et flagitiis obruebatur natura Dei? Erubesce, da honorem Deo. Aug. Serm. 183. Ideo non est credendum animam nostram hoc esse quod Deus est: quia si hoc esset, nec sua voluntate, nec aliqua necessitate in deterius mutaretur. Aug. de agone Christiano, c. 10. Non in tantam blasphemiam caderent, putando se esse naturam et substantiam Dei. c. Faust. xii. 13. Animas non solum hominum sed etiam pecorum, de Dei esse substantia, et omnino partes Dei esse arbitrantur. Aug. Ep. 236. ad Deuter. Illum quomodo video pauperem spiritu [quod jactitabant Manichæi] qui tam superbus est ut animam suam Deum credat nec captivum erubescat? c. Faust. vi. 7.
[93] (Anima bona) quam Dei partem atque naturam universo mundo, et omnibus quæ in eo sunt, opinatur esse permixtam; in homine autem per concupiscentiam decipi. Quam concupiscentiam, quod sæpe inculcandum est, non vitium substantiæ bonæ, sed malam vult esse substantiam. Aug. Op. Imp. iii. 186. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiæ tribuunt gentis adversæ: quam dogmatizantes esse hominibus mixtam omnem carnem, non Dei, sed malæ mentis perhibent esse opificium, quæ à contrario principio Deo coæterna est. adv. Hær.
[94] Fel. Aut facta, aut missa, aut data ex Deo est [anima]. Ergo si ex Deo est, et polluta est, et venit Christus eam liberare de pollutione, quare culpas Manichæum? Aug. Ego dico animam non naturam Dei, sed factam a Deo, per liberum arbitrium peccasse, et peccato esse pollutam, et per Dei misericordiam in poenitentia liberatam: tu autem ipsam naturam Dei, quod Deus est, Deum de Deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum: et multum interest inter id quod de se Deus genuit, et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est, cum omnino non esset, a Deo accepit ut esset, id est, ut institueretur. Aug. Actt. c. Fel. Manich. ii. 18. Carnalem concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem, sed substantiam volunt esse contrariam, sic nobis adhærentem, ut quando liberamur atque purgamur, separetur a nobis, et in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat: easque duas animas, vel duas mentes, unam bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. adv. Hær. Vid. inf. v. 10. §. 18. vii. 3. §. 4. ix. 4. §. 10.
[95] In quem locum quisque ceciderit, ibi debet incumbere ut surgat. Ergo ipsis carnalibus formis, quibus detinemur, nitendum est ad eas cognoscendas, quas caro non nuntiat. Eas enim carnales voco, quæ per carnem sentiri queunt, id est, per oculos, per aures, ceterosque corporis sensus. His ergo carnalibus vel corporalibus formis inhærere amore pueros necesse est, adolescentes vero prope necesse est, hinc jam procedente ætate non est necesse. Aug. de vera Relig. c. 24.
[96] Sicut pictura cum colore nigro, suo loco posito, ita universitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est, quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet. Aug. de Civit. Dei, l. xi. c. 23.
[97] Dicuntur in Scripturis inimici Dei, qui non natura, sed vitiis adversantur ejus imperio: nihil ei valentes nocere, sed sibi. Inimici enim sunt resistendi voluntate, non potestate lædendi. Ibid. xii. 3.
[98] Non efficiunt malitia sua ut sub Dei administratoris imperio, virtute, sapientia, et decus et ordo universitatis aliqua ex parte turpetur; cum suis quibuscumque voluntatibus etiam malis tribuantur certi et congrui limites potestatum, et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis convenienter justeque ordinatis universitas pulchra sit. Aug. de Gen. ad lit. l. xi. c. 21.
[99] Faustus quidam fuit, gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis, ingenio callidus. Aug. c. Faust. l. i. init. Deliciarum affluentia non solum Mattarios [Manichæos ita dictos quia in mattis dormierunt] fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani. (ib. v. 5.) Delicias Fausti, notas omnibus Auditoribus Manichæorum et eis maxime qui sunt Romæ. (ib. 7.) Erat Fausto ingenium. (ib. xvi. 26.)
[100] Vid. e. g. sup. L. iii. c. 6. not. 35
[101] _Pecora campi_ congruentissime accipiuntur homines in carnis voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum adscendunt.--Vide nunc etiam _volucres coeli_, superbos, de quibus dicitur, _posuerunt in coelum os suum_. Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt, _linguam_ &c. Ps. xi. 5.--Intuere etiam _pisces maris_, h.e. curiosos, _qui perambulant semitas maris_ i.e. inquirunt in profundo hujus sæculi temporalia, quæ tanquam semitæ in mari tam cito evanescunt et intereunt, quam rursus aqua confundatur, postquam transeuntibus locum dederit.--Non enim ait tantum "ambulant" sed "perambulant" dixit, ostendens pertinacissimum studium inania et præterfluentia requirentium. Aug. in Ps. viii. §. 13. De hac autem triplici vitiorum distributione, vid. sup. L. iii. §. 16. et inf. x. c. 30 sqq.
[102] Ipse patria quo imus, ipse via qua imus; per ipsum ad ipsum eamus, et non erramus. Aug. Ser. 92. Deus Christus patria est quo imus; homo Christus via est qua imus. Ib. 123. §. 3. (Christus) deducit (nos) tamquam dux, et in se ducit, tanquam via, et ad se perducit, tanquam patria. Aug. in Ps. lx. §. 4.
[103] Laudabilior est animus, cui nota est vel infirmitas sua, quam qui ea non respecta, vias siderum scrutatur etiam cogniturus, aut qui jam cognitas tenet, ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ac firmitatem suam. Aug. de Trin. iv. prooem.
[104] Promissionem Domini Jesu Christi de Paracleto Spiritu-sancto in suo hæresiarcha, Manichæo dicunt esse completam. Unde se in suis litteris Jesu Christi apostolum dicit, eo quod Jesus Christus se missurum esse promiserit, atque in illo miserit Spiritum Sanctum. Propter quod etiam ipse Manichæus duodecim discipulos habuit, ad instar apostolici numeri, quem numerum Manichæi hodieque custodiunt. Aug. de Hæres.
[105] Ob has scilicet fabulas astronomicas Manichæum Paracletum fuisse crediderunt sectatores ejus, teste Felice ap. Aug. Acta c. Fel. Man. i. 9. "Paulus enim dicit, 'ex parte scimus, et ex parte prophetamus: cum venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quæ ex parte dicta sunt.' Nos audientes Paulum hoc dicere venit Manichæus cum prædicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit, 'Mitto vobis Spiritum sanctum:' et Paulus venit et dixit, quia et ipse venturus est, et postea nemo venit: ideo suscepimus Manichæum. Et quia venit Manichæus, et per suam prædicationem docuit nos initium, medium, et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et quia fecerunt; docuit nos quare dies, et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunæ: quia hoc in Paulo non audivimus, nec in ceterorum Apostolorum scripturis: hoc credimus, quia ipse est Paracletus."
[106] Vid. L. vii. §. 15. et not. ibid.
[107] Vid. sup. ad L. iii. c. 6. §. 10
[108] "MEMORIÆ, Oratoria, in quibus reconduntur Sanctorum corpora. Aug. c. Faust. Manich. xx. 21. Populus Christianus Memorias Martyrum religiosa solennitate concelebrat, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adjuvetur: ita tamen ut nulli Martyrum, sed ipsi Deo Martyrum sacrificemus, quamvis in Memoriis Martyrum constituamus altaria. Du Cange, sub v.
[109] Christum novissimis temporibus venisse ad animos, non ad corpora liberanda. Nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus præbuisse, ubi non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur. Aug. de Hæres. Vid. inf. c. 10. fin. l. ix. c. 3. §6. [Greek: Haplê phusis ouk apothnêskei, kai skia sarkos ou stauroutai; mian oun echôn emaine tên phusin kai energeian to phôs mêden pathousan tôi episkiasmati tês sarkos ouk echonti phusin kratoumenên]. (Manes Ep. ad Zeben. ap. Fabric. Bibl. Gr. t. v. p. 284.) Sic Manichæus es, qui nec crucifixum credis, _quia_ nec natum credis. Aug. Serm. 116, §. 4. Sunt hodie qui non credunt carnem habuisse Christum: quia et partum virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina credere. "Verbum caro factum est," prorsus alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate. Totam istam dispensationem salutis nostræ, quod factus est homo pro inveniendo homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in remissionem peccatorem nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc totum hæretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut Manichæi credunt, quod apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro non fuit. Ib. Serm. 237. § 1. Photiniani, homo tantum; Manichæi, Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit, qui mortuus non est? Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit. Aug. Serm. 37.
[110] Sup. l. i. §. 10.
[111] Vid. sup. l. iv. §. 8.
[112] Vid. sup. iii. c. 12. init.