Part 34
[35] Nosti, Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse, nisi quod se dicebant terribili auctoritate separatâ, merâ et simplici ratione eos qui se audire vellent introductores ad Deum, et errore omni liberaturos. Quid enim me aliud cogebat, annos fere novem, spretâ religione quæ mihi puerulo à parentibus insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire, nisi quod nos superstitione terreri et fidem nobis ante rationem imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem nisi prius discussâ et enodatâ veritate? Quis non his pollicitationibus illiceretur, præsertim adolescentis animus, cupidus veri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus, qualem me tunc invenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas, et ab eis promissum apertum et sincerum verum tenere atque haurire cupientem? Sed quæ rursum ratio revocabat ne apud eos penitus hærerem, ut me in illo gradu quem vocant _Auditorum_ tenerem, ut hujus mundi spem et negotia non dimitterem, nisi quod ipsos quoque animadvertebam plus in refellendis aliis disertos et copiosos esse, quam in suis probandis firmos et certos manere? Aug. de Utilitate Credendi. Prooem.
[36] Pro exemplo sit salutatio, qua orditur "Epist. Fundamenti," etsi paullo post in alia omnia abeat. "Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum fratribus suis et carissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter ac deserviunt: sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursione maligna et a laqueo mundi: pietas vero Sancti Spiritus intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis animas vestras." Aug. de Actis cum Fel. Manich. i. 16. Tum vero confessio Fausti famosissima ap. Aug. c. Faust. xx. 1. "Nos Patris quidem Dei omnipotentis et Christi Filii ejus, et Spiritus Sancti, unum idemque sub Triplici appellatione colimus numen, sed Patrem quidem ipsum lucem incolere summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem vocat: Filium vero in hac secunda ac visibili luce consistere, qui quoniam sit et ipse geminus, (ut eum Apostolus novit, Christum dicens esse Dei virtutem et Dei sapientiam) virtutem quidem ejus in sole habitare credimus, sapientiam vero in luna: nec non et Spiritus Sancti, qui est majestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diversorium, cujus ex viribus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Jesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno." Similiter Secundinus (Ep. ad Aug.) "Habeo et ago gratias ineffabili ac Sacratissimæ Majestati, ejusque primogenito omnium luminum regi Jesu Christo, habeo gratias et supplex sancto refero Spiritui." Denique Fortunatus, (Disp. i. §. 3.) allatis pluribus S. Scripturæ locis "His rebus credimus, et hæc est ratio fidei nostræ, et pro viribus animi nostri mandatis ejus obtemperare, unam fidem sectantes hujus Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti." "His obscoenissimis pannis," justa indignatione ait Aug. teterrimis quibusdam allatis, "conamini assuere ineffabilem Trinitatem, dicentes Patrem in secreto quodam lumine habitare, Filii autem in sole virtutem, in luna sapientiam; Spiritum vero sanctum in aere." c. Faust. l. xx. c. 7. Foede scilicet Manichæi, cum terrena omnia saperent, Nomina hæc figmentis suis obtenderunt, forsan quia se Christianos esse sibi ipsis persuadere voluerunt, cum nihil eorum systemati inesset, quod his veritatibus, vel locis S. Scripturæ, quos adduxerint vel e longinquo responderet. Spiritui Sancto præsertim, ne omnino prætereatur, sedes in aere assignatur; quare vero memoretur, nulla alia causa in promptu est, cum de muneribus ejus ullis omnino sileatur.
[37] [Greek: Houtoi ton hêlion kai tên selênên theous onomazousi, pote men auton apokalountis Christon. pote de ploia legontes einai tas tôn teleutôntôn psuchas apo tês hulês metagonta pros to phôs. houtô gar phêsi kata meros tês ponêras apallattesthai kraseôs. Kai tên selênên de mênoeidê kai dichotomon genesthai tôi kenousthai. kai tas phôtoeideis psuchas apo men tês hulês lambanein, apotithesthai de eis to phôs. kai houtô kata brachu tês ponêras to phôs apallattesthai kraseôs]. Theodoret. Hær. Fab. i. 27. Vos si spiritalis atque intelligibilis boni caritate ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam quod de vobis notissimum est, solem istum corporeum non pro divina substantia, et pro sapientiæ luce coleretis. Aug. c. Faust. l. v. fin. Non norunt isti lucem nisi quem carneis oculis vident. Et ideo istum solem--isti sic colunt, ut particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. de Gen. c. Man. l. i. c. 3. Carnalis vestra cogitatio adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem illum visibilem ac per hoc corporeum, qui contineri nisi corporali loco non potest, et Deum et partem Dei esse dicatis. c. Secundin. Manich. c. 20. Primo solem navim quandam esse dicitis; deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat, vos eum triangulum esse perhibetis, i.e. per quandam triangulam coeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. Ita fit ut--nescio quam navim per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. c. Faust. l. xx. c. 6. Quidquid vero undique purgatur luminis, per quasdam naves, quas esse lunam et solem volunt, regno Dei, tamquam propriis sedibus, reddi. Quas itidem naves de substantia Dei pura perhibent fabricatas.--Naves autem illas, id est, duo coeli luminaria ita distinguunt, ut lunam dicant factam ex bona aqua, solem vero ex igne bono. c. Hæres. Repleri lunam dicunt, sicut repletur navis, ex fugitivâ Dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam credere--non dubitant. Hinc ergo impleri lunam, cum eadem pars Dei magnis laboribus ab inquinamento purgata, de toto mundo atque omnibus cloacis fugiens redditur Deo lugenti dum redeat: repleri vero per mensem dimidium, et alio dimidio in solem refundi, velut in aliam navem. Ep. 55. c. 4. cf. etiam locum ex Aug. c. Faust. allatum p. 32. not. d.
[38] Superstitio quædam puerilis me ab ipsâ (veri) inquisitione deterrebat, et ubi factus erectior illam caliginem dispuli, mihique persuasi docentibus potius quam jubentibus esse credendum, incidi in homines quibus lux ista quæ oculis cernitur inter summa et divina colenda videretur. Non assentiebar, sed putabam eos magnum aliquid tegere illis involucris, quod essent aliquando aperturi. Aug. in proeloquio libri de Vitâ beatâ.
[39] Juxta unam verò partem ac latus illustris illius ac sanctæ terræ erat tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine, in qua habitabant ignea corpora, genera scilicet pestifera. Hic infinitæ tenebræ, ex eadem manantes natura inæstimabiles cum propriis fetibus, ultra quas erant aquæ cænosæ ac turbidæ cum suis inhabitatoribus, quarum interius venti horribiles ac vehementes cum suo principe et genitoribus. Rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. Pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena, in qua morabatur immanis princeps omnium et dux, habens circa se innumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens atque origo: hæque fuerunt naturæ quinque terræ pestiferæ. Manich. ap. Aug. c. Ep. Manichæi, c. 15. Quinque antra gentis tenebrarum cum suis habitatoribus in quibus Manichæi phantasmata veritatis sibi nomen ausa sunt usurpare (ib. c. 18.) novimus tenebras, aquas, ventos, ignem, fumum, novimus etiam animalia, serpentia, natantia, volantia quadrupedia, bipedia, (ib. c. 31.) Quinque elementa quæ genuerunt principes proprios, genti tribuunt tenebrarum; eaque elementa his nominibus nuncupant, fumum, tenebras, ignem, aquam, ventum. In fumo nata animalia bipedia, unde homines ducere originem censent, in tenebris serpentia, in igne quadrupedia, in aquis natalia, in vento volatilia. de Hæres. c. 46.
[40] Vid. L. vii. c. 10. L. x. c. 7.
[41] EUOD. Dic mihi unde male faciamus? AUG. Eam quæstionem moves, quæ me admodum adolescentem vehementer exercuit, et fatigatum in hæreticos impulit atque dejecit. Quo casu ita sum afflictus, et tantis obrutus acervis inanium fabularum, ut nisi mihi amor inveniendi veri opem divinam impetravisset, emergere inde, atque in ipsam primam quærendi libertatem respirare non possem. Aug. de Lib. Arbit. l. i. c. 2.
[42] Vid. L. vii. c. 12 et 16.
[43] In hoc enim sensibili mundo vehementer considerandum est, quid sit tempus et locus; ut quod delectat in parte, sive loci sive temporis, intelligatur tamen multo esse melius totum, cujus illa pars est: et rursus quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto, non ob aliud offendere, nisi quia non videtur totum, cui pars illa mirabiliter congruit. Aug. de Ordine, b. ii. c. 19.
[44] Qua in re hoc primum dico, illorum hominum non tantum linguam verum etiam vitam fuisse propheticam; totumque illud regnum gentis Hebræorum magnum quemdam, quia et Magni Cujusdam, fuisse prophetam. Quocirca quod ad eos quidem adtinet, qui illic erant _eruditi corde in sapientiâ_ Dei, [Ps. 89, 12. Vulg.] non solum in iis quæ dicebant, sed etiam in iis quæ faciebant; quod autem ad ceteros ac simul omnes illius gentis homines, in iis quæ in illis vel de illis divinitus fiebant, prophetia venturi Christi et Ecclesiæ perscrutanda est. Omnia enim illa, sicut dicit Apostolus, (1 Cor. 10. 6.) _figuræ nostræ fuerunt_. S. Aug. c. Faust. l. xxii. c. 24. "Scimus autem, sicut vocibus, ita et rebus prophetarum, tam dictis quam et factis prædicatur resurrectio." Tertull. de Resurr. Carn. c. 28.
[45] Quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia mos non est: alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra præcepta. Aug. contra Faust. l. xxii. c. 47. Quæ cum ita sint, hæreticis quidem, sive Manichæis, sive quicumque alii patribus veteris Testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, satis superque responsum est; si tamen capiunt non esse peccatum quod neque contra naturam committitur, quia non lasciviendi sed gignendi causâ illis foeminis utebantur, neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur, neque contra præceptum, quia nullâ lege prohibebantur. August. de Bono Conjugali, c. 25.
[46] Quod agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum, et corpus suum, Flagitium vocatur. Quod autem agit, ut alteri noceat, Facinus dicitur. Et hæc duo sunt genera omnium peccatorum: sed flagitia priora sunt. Quæ cum exinaniverint animum, et ad quandam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quo removeantur impedimenta flagitiorum, aut adjumenta quærantur. Aug. de Doctr. Christian. L. iii. §. 16.
[47] Hæc enim tria genera vitiorum, id est, voluptas carnis et superbia et curiositas omnia peccata concludunt. Aug. in Ps. 8. vid. L. x. c. 30 sqq.
[48] Decalogus enim legis decem præcepta habet, quæ sic sunt distributa, ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines.--Ad primum præceptum tres chordæ pertinent, quia Deus est Trinitas. Ad alterum verò præceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chordæ: quomodo vivatur inter homines.--Hæc jungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus, si in psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum.--Ut autem cantet canticum novum, sit novus homo.--Si dilectione facitis, canticum novum cantatis: si timore facitis, facitis tamen, portatis quidem psalterium, sed nondum cantatis: si autem nec hoc facitis, projicitis ipsum psalterium. Melius est vel portare, quàm projicere: sed rursus, melius cum voluptate cantare, quàm cum onere portare. Aug. Serm. 9. de x Chordis, c. 5, 6, 7.
[49] Honor hominis verus est imago ac similitudo Dei, quæ non custoditur nisi ad ipsum, a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhæretur Deo, quanto minus diligitur proprium. Aug. de Trin. xii. 11.
[50] Cave putes quidquam potuisse verius dici quam id quod dictum est, _Radicem omnium malorum esse avaritiam_ (1 Tim. 6, 10.) h.e. plus velle quam sat est. Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturæ in suo genere conservandæ modus. Avaritia enim--non in solo argento vel in nummis--sed in omnibus rebus quæ immoderate cupiuntur intelligenda est, ubicunque omnino plus vult quisque quam sat est. de Lib. Arb. l. iii. §. 48. Hoc est quod persuasum est [Adamo et Evæ] ut suam potestatem nimis amarent, et, cum Deo pares esse vellent, illa medietate, per quam Deo subjecti erant, et corpora subjecta habebant,--male uterentur, i.e. contra legem Dei; atque ita quod acceperant amitterent; dum id quod non acceperant, usurpare voluerunt. Aug. de Gen. c. Man. l. ii. §. 22.
[51] Tantum porro opportunitatis affert ad aliquid agendum seu non agendum temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit. Tunc autem, etiam plures inculpabiliter ducebant et qui facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore postularet. August. de Bono Conjugali, c. 15.
[52] c. Faust. l. xxii. c. 71. Quid ergo jam de exspoliatis Ægyptiis Faustus objicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jusserat qui utique novit non solùm secundùm facta, verùm etiam secundùm cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat.--Divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando.--Nec licuit Moysen aliter quàm Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium jubendi, penes famulum autem obsequium peragendi. de Civ. Dei, l. i. c. 26. Sicut de Samsone aliud nobis fas non est credere [sc. eum divinitus jussum mortem sibi intulisse]. Cum autem Deus jubet, seque jubere sine ullis ambagibus intimat, quis obedientiam in crimen vocet, quis obsequium pietatis accuset?
[53] Vid. sup. ad §. 14. not. 44.
[54] Quia ergo illi obscuritatem Scripturarum irriserunt, quæ propterea clausæ erant, ut pulsantes exercerentur, non ut parvulis negarentur, humiliati sunt usque ad terram, ut cogitare amplius non possent, quam quod per terram percipitur. Per terram quid dico? Per carnem. Ut incorporalem Deum sentire non possent, et quidquid de Deo cogitarent, nonnisi corporaliter cogitarent. Aug. in Ps. 146. §. 13.
[55] [Greek: Panta nomizousin empsucha, kai to pur. kai to hudôr kai ton aera, kai ta spermata. ou dê charin hoi kaloumenoi teleioi par' autois, oute arton klôsin oute lachanon temnousin, alla kai tois tauta drôsin hôs miaiphonois prophanôs eparôntai. esthiousi de homôs ta temnomena kai ta klômena]. Theod. Hær. Fab. i. 26. [Greek: Kat' autôn tên kallistên hairesin, ho nous kat' autous estin ta onta panta] Alex. Lyc. §. 24. [Greek: Echein de en tôi kosmôi tôn duo toutôn archôn tas hupostaseis, kai tên men mian archên pepoiêkenai to sôma. tên de psuchên einai tês heteras. autên de einai tên psuchên tên en anthrôpois kai en panti zôôi kai peteinôi, kai herpetôi, kai knôdalôi ou monon alla kai en tois phutois tên tês zôês ikmada, kinêsin einai psuchês phaskôn, hên kai en tois anthrôpois huparchousan legei]. Tyrbo de Manete ap. Epiph. Hær. 66. §. 8. Herbas enim atque arbores sic putant vivere, ut vitam quæ illis inest, et sentire credant, et dolere cum læduntur: nec aliquid inde sine cruciatu earum quemquam posse vellere aut carpere. Propter quod, agrum etiam spinis purgare, nefas habent. (Aug. de Hær.) Dicitis dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manditur. c. Faust. vi. 4. Expedire dicunt homini foeneratorem esse quam agricolam. Qui enim in usuram, inquiunt, dat pecuniam, non lædit crucem luminis: qui autem agricola est, multum lædit crucem luminis. Quæris quam crucem luminis? Membra, inquiunt, illa Dei, quæ capta sunt in illo prælio, mixta sunt universo mundo, et sunt in arboribus, in herbis, in pomis, in fructibus. Dei membra vexat, qui terram sulco discindit: Dei membra vexat, qui herbam de terra vellit: Dei membra vexat qui pomum carpit de arbore. Aug. in Ps. 140. §. 12. Quid obsit arbori, non dico si pomum inde foliumve decerpas, (quod quidem apud vos, si quis non imprudentia, sed sciens fecerit, signaculi corruptor sine ulla dubitatione damnabitur,) sed omnino si eam radicitus eruas? Anima namque illa quam rationalem inesse arboribus arbitramini, arbore excisa vinculo solvitur; vos enim hoc dicitis. Revolutionem hominis in arborem, notum est vos, id est, auctorem ipsum vestrum pro ingenti poena, non tamen pro summa, solere minitari.--Illas perhibetis et audire voces nostras, verba intelligere, et corpora motusque corporum intueri, cogitationes denique ipsas perspicere. De Mor. Man. l. ii. §. 55. Impietas rusticana plane, magisque lignea quam sunt ipsæ arbores quibus patrocinium præbet, quæ dolere vitem quando uva decerpitur, et non solum sentire ista cum cæduntur, sed etiam videre atque audire credit. Aug. de Quant. Animæ, §. 71.
[56] [Greek: Hotan mellôsin esthiein artôn, proseuchontai prôton houtô legontes pros ton arton; oute se egô etherisa, oute êlesa, oute ethlipsa se. oute eis klibanon ebalon, alla allos epoiêse tauta, kai ênenke moi, egô anaitiôs ephagon. kai hotan kath' heauton eipêi tauta, legei tôi katêchoumenôi êuzamên huper sou kai houtôs aphistatai ekeinos]. Tyrbo ap. Epiph. Hær. 66. §. 28. Acta Archelai. §. 9. Unde agriculturam, quæ omnium artium est innocentissima, tamquam plurium homicidiorum ream dementer accusant: itaque ipsi Electi, nihil in agris operantes, nec poma carpentes, nec saltem folia ulla vellentes, exspectant hæc afferri usibus suis ab Auditoribus suis, viventes de tot ac tantis secundùm suam vanitatem homicidiis alienis. (de Hær.) Vos cessantes expectatis quis Auditorum vestrorum propter vos pascendos cultello vel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum vobis offerat, mirum dictu, viva cadavera.--Eas cum decerpsit vester Auditor, reus factus est, vestra indulgentia liberandus. c. Faust. vi. 4.
[57] Ipsam partem naturæ Dei dicunt ubique permixtam in cælis, in terris, sub terris, in omnibus corporibus, siccis et humidis, in omnibus carnibus, in omnibus seminibus arborum, herbarum, hominum, animalium: non potentia divinitatis sine ullo nexu incoinquinabiliter, inviolabiliter, incorruptibiliter omnibus rebus administrandis regendisque præsentem, quod nos de Deo dicimus; sed ligatam, oppressam, pollutam, quam solvi, liberari, purgarique dicunt, non solum per discursum solis et lunæ, et virtutes lucis, verum etiam per Electos suos. Per Electos autem suos purgari dicunt eamdem ipsam commixtam partem ac naturam Dei, manducando scilicet et bibendo: quia eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri; quæ cum ab Electis, velut sanctis, in refectionem corporis manducando et bibendo assumuntur, per eorum sanctitatem solvi, signari et liberari. Aug. de Nat. boni c. Man. c. 44. Ipsam verò boni à malo purgationem ac liberationem, non solùm per totum mundum et de omnibus ejus elementis virtutes Dei facere dicunt, verum etiam Electos suos per alimenta quæ sumunt. Et eis quippe alimentis, sicut universo mundo, Dei substantiam perhibent esse commixtam: quam purgari putant in Electis suis eo genere vitæ, quo vivunt Electi Manichæorum, velut sanctius et excellentius Auditoribus suis. Nam his duabus professionibus, hoc est Electorum et Auditorum, ecclesiam suam constare voluerunt. In ceteris autem hominibus, etiam in ipsis Auditoribus suis, hanc partem bonæ divinæque substantiæ quæ mixta et colligata in escis et potibus detinetur, maximeque in eis qui generant filios, artius et inquinatiùs colligari putant. (de Hær.) Cibi qui de frugibus et pomis parantur, si ad sanctos, id est, ad Manichæos veniant, per eorum castitatem et orationes et psalmos quidquid in eis est luculentum et divinum purgatur, id est, ex omni parte perficitur, ut ad regna propria sine ulla sordium difficultate referatur. de mor. Manich. ii. 15. Nos, inquiunt, quia fide Manichæi illuminati sumus, orationibus et psalmis nostris, qui Electi sumus, purgamus inde vitam quæ est in illo pane, et mittimus illam ad thesauros cælorum. Tales sunt Electi, ut non sint salvandi a Deo, sed salvatores Dei. Et ipse est Christus, dicunt, crucifixus in toto mundo. Ego in Evangelio Salvatorem acceperam Christum, vos autem estis in libris vestris salvatores Christi. Aug. in Ps. l. c.
[58] Quod ea, quæ vobis quasi purganda offeruntur ad epulas, nefas putatis, si quis alius præter Electos ad cibandum tetigerit, quantæ turpitudinis et aliquando sceleris plenum est? Siquidem sæpe tam multa dantur, ut consumi facile a paucis non possint. Et quoniam sacrilegium putatur, vel aliis dare, quod redundat, vel certe abjicere, in magnas contrudimini cruditates, totum, quod datum est, quasi purgare cupientes. Jam vero distenti, et prope crepantes, eos, qui sub vestra disciplina sunt, pueros ad devoranda reliqua crudeli dominatione compellitis, ita ut cuidam sit Romæ objectum, quod miseros parvulos cogendo ad vescendum tali superstitione necaverit. Quod non crederem, nisi scirem, quantum nefas esse arbitremini, vel aliis hæc dare, qui Electi non sunt, vel certe projicienda curare. Unde illa vescendi necessitas restat quæ ad, turpissimam crudelitatem pæne quotidie, aliquando tamen potest et usque ad homicidium pervenire. Aug. de mor. Manich. c. 15. cf. c. 13. Si autem occiduntur cum decerpuntur, quomodo eis inest vita, cui purgandæ atque recreandæ manducando atque ructando vos asseritis subvenire. c. Faust. vi. 4. Ista sacrilega deliramenta vos cogunt, non solum in cælo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra, atque in omnibus quæ nascuntur in ea, confixum atque concretum Christum dicere non jam Salvatorem vestrum, sed a vobis salvandum, cum ea manducatis atque ructatis. ib. ii. 5. cf. v. 10. &c.
[59] Nostis Fratres, quod non est prætermittendum, quasi justos, eminentiores, in se tenentes velut primum gradum justitiæ, Electos vocari apud Manichæos. Electi quidem Dei sunt omnes sancti, et habemus hoc in Scripturis: sed usurparunt sibi illud nomen, et quasi familiarius sibi applicaverunt, ut tamquam proprie jam Electi appellentur. Aug. in Ps. 140. §. 10. Auditores qui appellantur apud eos, et carnibus vescuntur, et agros colunt, et si voluerint, uxores habent, quorum nihil faciunt qui vocantur Electi. Aug. Ep. 236. ad Deuter. Auditores vocantur, quod videlicet tanquam meliora et majora præcepta observare non possint, quæ observantur ab eis quos Electorum nomine discernendos et honorandos putant. (Aug. c. litt. Petilian. iii. 17.) Auditoribus vestris, quos tanquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum veniam hæc [carnes] edenda conceditis. (c. Faust. xxx. 5.) His duabus professionibus, hoc est, Electorum et Auditorum, ecclesiam suam constare voluerunt. de Hæres. [Greek: hoi kaloumenoi teleioi par' autois]. Theodoret l. c.
[60] Hinc est, quod mendicanti homini, qui Manichæus non sit, panem, vel aliquid frugum, vel aquam ipsam, quæ omnibus vilis est, dari prohibetis, ne membrum Dei, quod his rebus admixtum est, suis peccatis sordidatum a reditu impediat. Aug. de Mor. Manich. c. 15. Quæ cum ita sint, etiam panem mendicanti dare prohibetis; censetis tamen propter misericordiam vel potius propter invidiam nummos dari. Quid hic prius arguam, crudelitatem an vecordiam? Ib. c. 16. Panem mendicanti non porrigit: quæris, quare? Ne vitam quæ est in pane, quam dicunt membrum Dei, substantiam divinam, mendicus ille accipiat, et liget eam in carne. Ergo buccella ne detur mendico, et ploret in buccella membrum Dei, mendicus fame moriturus est? Falsa misericordia in buccellam, facit verum homicidium in hominem. Aug. in Ps. 140. §. 11. [Greek: Para Manichaiois eleos ouk estin, alla kai echthron esti, par' autois, to eleein penêta]. Athanasius Hist. de Arian. ad Monach. c. 61. [Greek: Tên de eis tous penêtas ginomenên diaballousi philanthrôpian, tês hulês einai legontes therapeian]. Theodoret. Hær. Fab. l. 26.