Part 37
[143] COMITES ITALICIANI ET GALLICIANI, sunt Comites Largitionalium titulorum, reique tributariæ et thesaurorum per Præfecturam Prætorianam Italiæ et Galliarum. COMES SACRARUM LARGITIONUM. Qui thesauris sacris ac publicis præerat et largitionibus Principis, quas ille Magistratibus, militibus, et subditis erogabat. Du Cange, s.v. COMITES SACRARUM LARGITIONUM. Viri illustres duo, alter in Oriente, alter in Occidente. Thesauros, vectigalia Imperii, er cudendam monetam curabant; dona, stipendia, et necessarias impensas erogabant. Orientalis ille sex sub ipso "comites largitionum inferiores" habuit per sex dioeceses subministrantes. Occidentalis item sex, et uterque plures alios ministros. Formula hujus muneris exstat apud Cassiodor. Varr. L. v. c. 40. Spelman Glossar. 5. v.
[144] "PRETIUM REGIUM, est jus quod Regi vel Domino competit, res mercales comparandi certo et definito pretio." Du Cange s. v. Inde ergo colligendum erit, quæ sint "pretia Prætoriana" etsi de iis, quod sciam, sileant auctores.
[145] Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde oderat de quæstione magna responsionem brevem. Aug. Ep. 98. §. 8.
[146] Ipsa vos Ecclesia ore maternæ dilectionis alloquitur, "Ego quam miramini per universum mundum fructificantem atque crescentem, qualem me conspicitis aliquando non fui." "Qui temporibus illis in Judæa terra fideles fuerunt, ex virgine nativitatem mirabilem, ac passionem, resurrectionem, adscensionem Christi, omnia divina dicta ejus et facta præsentes præsentia didicerunt. Hæc vos non vidistis, propterea credere recusatis. Ergo hæc adspicite, hæc quæ cernitis cogitate; quæ vobis non præterita narrantur, nec futura prænuntiantur, sed præsentia demonstrantur. An vobis inane vel leve videtur, et nullum vel parvum putatis esse miraculum divinum, quod in nomine unius crucifixi universum genus currat humanum?" Aug. de fide rer. quæ non videntur, §. 4, 7.
[147] Vitæ hujus mundi eram implicatus, tenebrosam spem gerens, de pulcritudine uxoris, de pompa divitiarum, de inanitate honorum, ceterisque noxiis et perniciosis voluptatibus. Aug. de util. cred. §. 3.
[148] Ubi discussos eos [Manichæos] evasi, maxime trajecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis, in mediis fluctibus Academici tenuerunt. Deinde veni in has terras, hic septentrionem cui me crederem, didici. Animadverti enim et sæpe in sacerdotis nostri [Ambrosii] et aliquando in sermonibus tuis [Theodore] cum de Deo cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima; nam id est unum in rebus proximum Deo. Sed ne in philosophiæ gremium celeriter advolarem, fateor uxoris honorisque illecebra detinebar; ut cum hæc essem consecutus, tum demum me, quod paucis felicissimis licuit, totis velis omnibusque remis in illum sinum raperem, ibique conquiescerem, Aug. de vita beata, §. 4.
[149] Romanianus cognatus fuit Alypii (Aug. Ep. 27 ad Paulin.) indole Augustino ipsi mirabili (c. Acad. i. 1. ii. 1.) "ab ineunte adolescentia divitiarum circumfluentia exceptus," (ib.) et rebus, "quæ putantur adversis ex illecebrosis vitæ gurgitibus ereptus." (ib.) Divitias ejus amplissimas plus semel memorat Aug. (c. Acad. l. c.) tum quoque lites, quibus exercitatus est, molestas, (c. Acad. l. c. ii. 1, 2.) et quibus obnubilatum est ejus ingenium ita ut pæne omnes lateret (c. Acad. ii, 2.) tum vero maxima ejus erga Aug. ipsum beneficia, quem "adolescentulum pauperem ad peregrina studia pergentem, et domo et sumtu et (quod plus est) animo exceperit; patre orbatum amicitia consolatus sit, hortatione animârit, ope adjuverit; Carthaginem, illustrioris professionis gratiâ, remeantem necessariis omnibus sustentaverit;"--"postremo, quidquid de otio meo modo gaudeo, quod a superfluarum cupiditatum vinculis evolavi, quod depositis oneribus mortuarum curarum, respiro, resipisco, redeo ad me, quod quæro intentissimus veritatem [Anno ante baptismum ejus hæc scripta sunt] quod invenire jam aggredior, quod me ad summum ipsum modum perventurum esse confido, tu animâsti, tu impulisti, tu fecisti." (c. Acad. ii. 2.) Eum, in Manichæorum hæresin "secum præcipitem dedit" Aug. (c. Acad. i. §. 3.) unde etiam eum pariter emersisse sperandum est, cum Aug. scripta diligentissime sibi comparaverit; (Ep. 27.) neque tamen diffitendum est, Aug. tum in libris contra Academicos eum timide admodum ad veram hanc philosophiam adhortâsse, et Paulino commendasse, "qui ex omni, aut ex magna parte per linguam ejus sanaretur." (ib.)
[150] Dolor, quod præcipue malum nonnulli arbitrantur, sive in animo sive in corpore sit, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. Hoc enim ipsum quod resistit ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat; sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est; cum ad deterius, inutilis.--Sunt autem mala sine dolore pejora: pejus est enim gaudere de iniquitate, quam dolere de corruptione.--Item in corpore melius est vulnus cum dolore, quam putredo sine dolore, quæ specialiter corruptio dicitur. Aug. de Nat. Boni c. Manich. c. 20.
[151] Hinc enim maxime commendatur, quale bonum sit Deus, quod nemini eum deserenti bene est. Aug. de Gen. ad Lit. lib. xi. cap. 5. Vide sup. lib. i. cap. 1.
[152] Quo intellectu Deum capit homo, qui ipsum intellectum suum quo eum vult capere nondum capit? Aug. de Trin. v. §. 2.
[153] Hoc argumento contra Manichæos sæpenumero utitur Aug. (e.g. de Morib. Manich. c. 12. c. Secundin. M. c. 20. de fide c. Manich. c. 18 et 35.) cui cum quid responderet haud in promptu habuerit Fortunatus, subjungit Aug. "Et ego novi non te habere quid dicas, et me cum vos audirem nunquam invenisse quod dicerem; et inde fuisse admonitum divinitus ut illum errorem relinquerem, et ad fidem Catholicam me converterem, vel potius revocarem, ipsius indulgentiâ, qui me huic fallaciæ semper inhærere non sivit." Disp. 2. c. Fort. Manich. fin.
[154] Vid. sup. ad l. iv. c. 26. p. 59. not. 92
[155] Vid. sup. ad l. iv. c. 26. p. 59. not. 93
[156] Dupliciter appellatur malum, unum quod homo facit, alterum quod patitur; quod facit peccatum est, quod patitur poena. Divina providentia cuncta moderante et gubernante, ita homo male facit quod vult, ut male patiatur quod non vult. Aug. c. Adim. c. 26. Respondemus Manichæis, non esse malum ex Deo, neque coæternum Deo; sed malum ortum esse ex libera voluntate naturæ rationalis, quæ bene a bono condita est; sed bonitas ejus non est æqualis bonitati Conditoris ejus; quoniam non natura sed opus ejus est; ideoque habuit peccandi possibilitatem, non tamen necessitatem. Nec possibilitatem autem haberet, si Dei natura esset, qui peccare nec vult posse, nec potest velle.--Sed hoc audito Manichæus adhuc pergit, 'si ex libera voluntate naturæ rationalis est malum, unde sunt ista tot mala, cum quibus nasci videmus, qui nondum libertate voluntatis utuntur'?--Hic nos respondemus, etiam ista mala, ex voluntate humanæ naturæ originem ducere, qua granditer peccante, vitiata et cum stirpe damnata est. Unde naturæ hujus tam multa naturalia bona veniunt de Dei opificio, mala de judicio; quæ mala nullo modo esse naturas vel substantias non vident Manichæi; verum ideo dici naturalia, quia cum eis homines, vitiata originis tanquam radice, nascuntur. Op. Imp. c. Julian. vi. 5.
[157] Se ipsam ergo cogitans anima, secundum naturam suam ordinari appetat; sub eo scilicet cui subdenda est, supra ea quibus præponenda est: sub illo a quo regi debet, supra ea quæ regere debet. Aug. de Trin. l. x. c. 5. Sic enim ordinata est, naturarum ordine non locorum, ut supra illam non sit nisi ille. Idem, ibid. l. xiv. c. 14. Expedit inferius subjici superiori, ut et ille qui sibi subjici vult quod est inferius se, subjiciatur superiori suo. Aug. in Ps. 143. Vid. sup. ad i. 13.
[158] Superbia enim avertit a sapientia:--unde autem hæc aversio, nisi dum ille cui bonum est Deus, sibi ipse vult esse bonum suum, sicuti sibi est Deus? Aug. de lib. Arb. l. iii. c. 24.
[159] Lectis Platonis paucissimis libris, cujus te esse studiosissimum accepi, collataque cum eis, quantum potui, etiam illorum auctoritate, qui divina mysteria tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas vellem ancoras rumpere, nisi me nonnullorum hominum existimatio commoveret. Aug. de Vita Beata, §. 4.
[160] Viderunt philosophi, suisque litteris multis modis copiosissime mandaverunt, hinc illos, unde et nos, fieri beatos, objecto quodam lumine intelligibili, quod Deus est illis, et aliud est quam illi, a quo illustrantur, ut clareant, atque ejus participatione perfecti beatique subsistant. Sæpe multumque Plotinus asserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse, universitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram: idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est, et quo intelligibiliter illuminante intelligibiliter lucet.... Dicit ergo ille magnus Platonicus, animam rationalem, (sive potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam immortalium beatorumque animas esse intelligit, quos in coelestibus sedibus habitare non dubitat,) non habere supra se naturam, nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est: nec aliunde illis supernis præberi vitam beatam, et lumen intelligentiæ veritatis, quam unde præbetur et nobis; consonans Evangelio, ubi legitur, Fuit homo, &c. In qua differentia satis ostenditur, animam rationalem vel intellectualem, qualis erat in Johanne, sibi lumen esse non posse, sed alterius veri luminis participatione lucere. Hoc et ipse Johannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit, "Nos omnes de plenitudine ejus accepimus." De Civ. Dei, l. x. c. 2.
[161] Ita legerunt, ut notum est, Irenæus, l. iii. c. 18, 21. (3tio vero loco, l. v. c. 2. de fidelium regeneratione verba intelligit) Tertull. de Carne Christi, c. 19 et 24. Ambros. præf. in Ps. 37; sed lectio, hodie ab omnibus recepta, exstat apud August. alias, et Ambros. sicut et apud cæteros Patres. Vid. Sabat. ad loc.
[162] Lenticulam invenimus cibum esse Ægyptiorum, nam ibi abundat in Ægypto; unde magnificatur lenticula Alexandrina, et venit usque ad terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo Esau desiderando cibum Ægyptium, perdidit primatum. Sic et populus Judæorum de quo dictum est, _Conversi sunt corde in Ægyptum_, lenticulam quodammodo desideraverunt, et primatum perdiderunt. Aug. in Ps. 46. n. 6. [ed. Ben.]
[163] Quisquis bonus verusque Christianus est, Domini sui esse intelligat, ubicumque invenerit, veritatem. Aug. de Doctr. Christ. I. ii. c. 18. Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostræ accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tamquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Sicut enim Ægyptii non solum idola habebant et onera gravia quæ populus Israël detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quæ ille populus exiens de Ægypto, sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo vindicavit, non auctoritate propria, sed præcepto Dei, ipsis Ægyptiis nescienter commodantibus ea, quibus non bene utebantur: sic doctrinæ omnes gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quæ unusquisque nostrum, duce Christo de societate gentilium exiens, debet abominari atque devitare, sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores, et quædam morum præcepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos, quod eorum tamquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinæ providentiæ, quæ ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque injuriose ad obsequia dæmonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese anima separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum justum prædicandi Evangelii. . . . Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne adspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Ægypto Cyprianus doctor suavissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius; quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam; quanto innumerabiles Græci? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moïses fecerat, de quo scriptum est, quod "eruditus fuerit omni sapientiâ Ægyptiorum." Ib. c. 40.
[164] Deus lux est, non quomodo oculi isti vident, sed quomodo videt cor cum audis, "Veritas est." Aug. de Trin. l. viii. c. 2. vid. sup. p. 47. not. 66. ad iv. §. 3.
[165] Ad nostri sumus creatoris imaginem creati, cujus est vera æternitas, æterna veritas, æterna et vera charitas; ESTQUE IPSE ÆTERNA ET VERA ET CHARA TRINITAS, neque confusa, neque separata. Aug. de Civ. Dei, i. 28. Omnino enim Dei essentia, qua est, nihil mutabile habet, nec in æternitate, nec in veritate, nec in voluntate: quia æterna ibi est veritas, æterna caritas; et vera ibi est caritas, vera æternitas; et cara ibi est æternitas, cara veritas. Aug. de Trin. iv. prooem.
[166] Dissimilis factus, longe recessisti; similis factus, proxime accedis. Aug. in Præloq. Serm. ad Psal. 99.
[167] Hoc enim maxime esse dicendum est quod semper eodem modo sese habet; quod omnimodo sui simile est; quod nulla ex parte corrumpi ac mutari potest; quod non subjacet tempori; quod aliter nunc se habere quam habebat antea non potest. Id enim est quod esse verissime dicitur. Aug. de Morib. Manich. c. 1. Magnifice igitur et divine Deus noster famulo suo dixit; Ego sum qui sum; et dices filiis Israel, QUI EST misit me ad vos; vere enim ipse est, quia incommutabilis est; omnis enim mutatio facit non esse quod erat. Vere ergo ille est qui incommutabilis est. Aug. de Nat. boni, c. 19.
[168] Cum omnino natura nulla sit malum, nomenque hoc non sit nisi privationis boni: sed a terrenis usque ad coelestia, et ab invisibilibus usque ad visibilia, sunt aliis bonis alia meliora; ad hoc inæqualia, ut essent omnia. Aug. de Civ. Dei, l. ii. c. 22.
[169] Vid. sup. l. v. c. 1. et not. ibid.
[170] Vid. inf. l. xi. c. 13 et 20.
[171] Superbia intumescere, hoc illi est in extima progredi;--progredi autem in extima, quid est aliud quam intima projicere, id est, longe a se facere Deum, non locorum spatio, sed mentis affectu? Aug. l. vi. de Musica, c. 13.
[172] Phantasmata nihil aliud sunt quam de specie corporis corporeo sensu adtracta figmenta; quæ memoriæ mandare ut accepta sunt, vel partiri, multiplicare, contrahere, distendere, ordinare, perturbare, vel quolibet modo figurare cogitando, facillimum est; sed cum verum quæritur, cavere et vitare difficile. Aug. de vera Relig. c. 10.
[173] Aliud [a se] est ipsum lumen quo illustratur anima, ut omnia, vel in se, vel in illo, veraciter intellecta conspiciat. Nam illud jam ipse Deus est; hæc autem creatura, quamvis rationalis et intellectualis, ad ejus imaginem facta; quæ cum conatur lumen illud intueri, palpitat infirmitate, et minus valet. Inde est tamen quidquid intelligit sicut valet. Cum ergo illuc rapitur, et a carnalibus subtracta sensibus, illi visioni expressius præsentatur, non spatiis localibus, sed modo quodam suo, etiam supra se videt illud, quo adjuta videt quidquid etiam in se intelligendo videt. Aug. de Gen. ad Lit. I. xii. c. 31.
[174] Ipse exaltat humiliter sequentes, quem descendere non piguit ad jacentes. Aug. de Sancta Virginitate, c. 32.
[175] Pellis mortalitatem significat; propterea et illi duo homines primi, parentes nostri, auctores peccati generis humani--facti mortales dimissi sunt de paradiso; ut autem significaretur ipsa mortalitas eorum, induti sunt tunicis pelliceis;--pelles autem detrahi non solent, nisi animalibus mortuis; ergo pellium nomine mortalitas illa figurata est. Aug. Enarrat. in Ps. 103. S. 1. §. 8. illos, qui sibi succinctoria fecerant, de sua nuditate confusi, etiam tunicis induit, propterea quidem pelliceis, aut corruptilibus jam corporibus mors signaretur adjuncta. Op. Imp. c. Jul. iv. 37.
[176] Verbum, rationalis anima, et caro, hoc totum Christus. Aug. Serm. 253. c. 4.
[177] Fuit quædam hæresis, vel adhuc fortassis habentur reliquiæ, quorundam, qui dicti sunt Apollinaristæ. Aliqui ipsorum dixerunt hominem illum, quem suscepit Verbum, cum "Verbum caro factum est," non habuisse mentem humanam, (illud quod [Greek: logikon] Græci dicunt, nos dicimus rationale, unde homo ratiocinatur, quod non habent cætera animalia) sed tantum animam sine intelligentia humana fuisse. Sed quid dicunt? Ipsum Verbum Dei hoc erat in illo homine pro mente. Exclusi sunt isti, respuit illos catholica fides, et hæresin fecerunt. Confirmatum est in catholica fide, hominem illum quem suscepit Sapientia Dei, nihil minus habuisse quam cæteri homines, quantum pertinet ad integritatem naturæ: quantum autem ad excellentiam personæ, aliud quam cæteri homines. Nam cæteri homines possunt dici participes Verbi Dei, habentes Verbum Dei: nullus autem eorum potest dici Verbum Dei, quod dictus est ille, cum dictum est, "Verbum caro factum est." (Aug. in Ps. 29. Enarr. 2. §. 2.) Sed cum secum ipsi cogitarent, fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur, displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam, totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturæ: sed ampliore usi audaciâ, ipsam etiam animam totumque utile hominis alienantes ab eo, solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt. (De 83 div. quæst. qu. 80.) Et illos respuit Ecclesia Catholica, et expellit eos ex ovibus, et a simplici et vera fide; et confirmatum est hominem illum mediatorem habuisse omnia hominis præter peccatum. Aug. in Ps. l. c.
[178] Photiniani principium Filio Dei ex utero virginis tribuunt, nec volunt credere quod et antea fuerit. Aug. Ep. 147. c. 7.
[179] Esse enim ad manendum refertur; itaque quod summe ac maxime esse dicitur, permanendo in se dicitur. Aug. de Mor. Manich. c. 6. Vid. sup. c. 11.
[180] Per hoc enim Mediator per quod et homo, per hoc et via. Quoniam si inter eum qui tendit, et illud quo tendit, via media est, spes est perveniendi; si autem desit, aut ignoretur qua eundum sit, quid prodest nosse quo eundum sit? Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 2. Quid enim prodest superbienti, et ob hoc erubescenti lignum [crucis] conscendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto intervallo non eam videre, in illo ligno ad eam venienti, quo dedignatur ille portari? Aug. de Trin. iv. 15.
[181] Altissimo quippe ac saluberrimo sacramento, universa facies, atque, ut ita dixerim, vultus sanctarum Scripturarum, bene intuentes id admonere invenitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur. Aug. Enchirid. c. 98.
[182] Ad hanc vitæ suæ partem, ut videtur, respicit Aug. ad Romanianum scribens (c. Acad. ii. §. 5.) simul tamen conversionem subindicat, cui hæc viam sensim muniebant, quæque a lectione ejusdem Apostoli profecta est; quam tamen pro amici indole, adhuc Manichæismi tenebris obvoluti, obscurius tangit. "Quoniam nondum aderat ea flamma, quæ summa nos arreptura erat, illam qua lenta æstuabamus, arbitrabamur vel esse maximam. Cum ecce tibi libri quidam pleni--ubi illi flammulæ instillarunt pretiosissimi unguenti guttas paucissimas, incredibile, Romaniane, incredibile, et ultra quam de me fortasse et tu credis, (quid amplius dicam?) etiam mihi ipsi de meipso incredibile incendium concitarunt. Quis me tunc honor, quæ hominum pompa, quæ inanis famæ cupiditas, quod denique hujus mortalis vitæ fomentum atque retinaculum commovebat? Prorsus totus in me cursim redibam. Respexi tantum, confiteor, quasi de itinere in illam religionem, quæ pueris nobis insita est, et medullitus implicata: verum autem ipsa me ad se nescientem rapiebat. Itaque titubans, properans, hæsitans, arripio apostolum Paulum: Neque enim vere isti, inquam, tanta potuissent, vixissentque ita ut eos vixisse manifestum est, si eorum litteræ atque rationes huic tanto bono adversarentur. Perlegi totum intentissime atque cautissime. Tunc vero quantulocunque jam lumine asperso, tanta se mihi philosophiæ facies aperuit, ut non dicam tibi, qui ejus incognitæ fame semper arsisti, sed si ipsi adversario tuo--eam demonstrare potuissem--quicquid eum acriter commovet in quascunque delicias abjiciens et relinquens, ad hujus pulchritudinem--mirans, anhelans, æstuans advolaret."
[183] Vid. sup. ad l. iv. §. 18. p. 55. not. 83.
[184] Simplicianus postea "beatissimo successit Ambrosio, ecclesiæ Mediolanensis antistes," (Retract. ii. 1.) ad eum scripsit Aug. "libros duo de diversis quæstionibus" (Opp. t. vi. p. 82 sqq.) eumque patrem appellat (ib.) et "affectum ejus paternum ex ejus benignissimo corde non repentinum et novum, sed expertum plane cognitumque" grate agnoscit, (Ep. 37.) "censuram" ejus in libros suos, "si qui in sanctas ejus manus forte pervenerint, corrigentis," expetit. (ib.) Ad ipsum etiam scribit Ambrosius, eum "fidei et adquirendæ cognitionis divinæ gratia totum orbem peragrasse, et quotidianæ lectioni nocturnis ac diurnis vicibus omne vitæ hujus tempus deputasse, acri præsertim ingenio etiam intelligibilia complectentem, utpote qui etiam philosophiæ libros quam a vero sint devii demonstrare soleat." (Ep. 65. §. 5. p. 1052. ed. Ben.) vid. plur. ap. Tillemont. Hist. Eccl. t. x. p. 169, Art. S. Simplicien.
[185] "Vale, et nos parentis affectu dilige, ut facis" (Ambr. Ep. 65. ad Simplic. fin.) "in eo et veteris affectum amicitiæ, et, quod plus est, paternæ gratiæ amorem recognosco." (Id. Ep. 35.) Parentem vero eum ideo vocasse conjicitur quod eum ad baptismum suscipiendum præparaverit; Aug^1. autem verba id potius innuunt Ambrosium eum ipso sacramento imbuisse.
[186] Quod initium sancti Evangelii, cui nomen est secundum Joannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi Ecclesiæ præsidebat Episcopus, solebamus audire, aureis literis conscribendum, et per omnes Ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. Sed ideo viluit superbis Deus ille magister, quia "Verbum caro factum est et habitavit in nobis." Aug. de Civ. Dei, x. c. 29.
[187] "Victorinus, natione Afer, Romæ sub Constantio principe rhetoricam docuit, et in extrema senectute, Christi se tradens fidei, scripsit adversus Arium libros more dialectico valde obscuros, qui nisi ab eruditis, non intelliguntur, et commentarios in Apostolum. Hieron. Virr. Ill. c. 101. De eo etiam, ut videtur, scribit Gennadius de Virr. Ill. c. lx. eum "commentatum fuisse Christiano quidem et pio sensu; sed utpote sæculari literatura occupatus homo, et nullius magisterio in divinis Scripturis exercitatus, levioris ponderis sententiam figuravit." cf. Hieron. Præf. in Comm. in Gal. vid. plur. ap. Tillemont. l. c. p. 170 sqq. Quædam ejus opera adhuc exstant.
[188] Æneid. viii. 698-700.
[189] Vid. Aug. Ep. 17.