Part 25
32. Ecce enim, Domine Deus noster, creator noster, cum cohibitæ fuerint affectiones ab _amore sæculi_, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit esse _anima vivens_ bene vivendo, completumque fuerit verbum tuum, quod per Apostolum tuum dixisti, _Nolite conformari huic sæculo_; consequitur et illud quod adjunxisti statim et dixisti, _Sed reformamini in novitate mentis vestræ_: non jam _secundum genus_, tanquam imitantes præcedentem proximum, et* ex hominis melioris auctoritate viventes, (neque enim dixisti, "Fiat homo secundum genus;" sed, [Sidenote: Gen. 1, 26.]_Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram_; ut nos _probemus quæ sit voluntas_ tua. Ad hoc enim [Sidenote: 1 Cor. 4, 15.]_dispensator_ ille tuus _generans per Evangelium filios_, ne semper parvulos haberet quos lacte nutriret, et tanquam nutrix foveret: [Sidenote: 1 Thess. 2, 7.]_Reformamini_, inquit, _in novitate mentis vestræ [Sidenote: Rom. 12, 2.]ad probandum vos* quæ sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum_. Ideoque non dicis, Fiat homo; sed, _Faciamus hominem._ Nec dicis, Secundum genus; sed, _Ad imaginem et similitudinem nostram._ Mente quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine [Sidenote: Jer. 31, 34. Heb. 8, 11.]_demonstratore_ non indiget, ut suum genus imitetur; sed te _demonstrante probat_ ipse _quæ sit voluntas_ tua, _quod bonum et beneplacitum et perfectum_: et doces eum* jam capacem videre Trinitatem unitatis, et unitatem Trinitatis[372]. Ideoque pluraliter dicto, _Faciamus hominem_, singulariter tamen infertur, [Sidenote: Gen. 1, 27.]_Et fecit Deus hominem_; et pluraliter dicto, _Ad imaginem nostram_, singulariter infertur, _ad imaginem Dei_. Ita homo [Sidenote: Col. 3, 10.]_renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum_: et [Sidenote: 1 Cor. 2, 15.]_spiritualis_ effectus _judicat omnia_, quæ utique judicanda sunt; _ipse autem a nemine judicatur_.
[Sidenote: XXIII. In eumdem versiculum: _Et præscit piscibus maris_ &c. De quibus christianus judicet.]
33. Quod autem _judicat omnia_, hoc est quod _habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et_ omnium _pecorum_ et ferarum, _et omnis terræ, et omnium repentium quæ repunt super terram_. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem [Sidenote: 1 Cor. 2, 14.]_percipit quæ sunt Spiritus Dei_. Alioquin _homo in honore {269} positus, non intellexit; [Sidenote: Ps. 48, 13.]comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis_. Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam quam dedisti ei, quoniam [Sidenote: Eph. 2, 10.]_tuum sumus figmentum, creati in operibus bonis_, non solum qui spiritualiter præsunt, sed etiam hi* qui spiritualiter subduntur eis qui præsunt ([Sidenote: Gen. 1, 27.]_Masculum enim et feminam fecisti hominem_ hoc modo in gratia tua spirituali, ubi secundum sexum corporis [Sidenote: Gal. 3, 28.]_non est masculus et femina_; quia _nec Judæus, neque Græcus, nec servus, neque liber_): _spirituales_ ergo, sive qui præsunt, sive qui obtemperant, spiritualiter [Sidenote: 1 Cor. 2, 15.]_judicant_: non de cognitionibus spiritualibus, quæ _lucent in firmamento_ (non enim oportet de tam sublimi auctoritate judicare); neque enim* de ipso Libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet; quoniam submittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse. Sic enim homo, licet jam [Sidenote: Col. 3, 10.]_spiritualis_ et _renovatus in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum_; [Sidenote: Jac. 4, 11.]_factor_ tamen _legis_ debet esse, non _judex_. Neque de illa distinctione judicat, spiritualium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, Deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut [Sidenote: Mat. 7, 20.]_ex fructibus eorum cognoscamus eos_: sed tu, Domine, jam scis eos et divisisti et [Sidenote: Ps. 49, 2.]_vocasti_ in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque de turbidis hujus sæculi populis quanquam* [Sidenote: 1 Cor. 5, 12.]_spiritualis_ homo _judicat_. _Quid enim_ ei _de his qui foris sunt judicare_, ignoranti quis inde venturus sit in dulcedinem gratiæ tuæ, et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus?
34. Ideoque _homo_ quem _fecisti ad imaginem_ tuam, non accepit potestatem _luminarium coeli_, neque ipsius occulti coeli, neque _diei et noctis_, quæ ante coeli constitutionem vocasti, neque _congregationis aquarum quod est mare_; sed accepit _potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terræ, et omnium repentium quæ repunt super terram_. Judicat enim; et approbat quod recte, improbat autem quod perperam invenerit; sive in ea solemnitate sacramentorum quibus initiantur, quos pervestigat in _aquis multis_ misericordia tua; sive in ea qua ille _piscis_[373] exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis vocibusque subjectis auctoritati Libri tui {270} tanquam _sub firmamento_ volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, Amen. Quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis, causa est _abyssus_ sæculi, et cæcitas carnis, qua* cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus: ita quamvis _multiplicentur volatilia super terram_, ex aquis tamen originem ducunt. _Judicat_ etiam _spiritualis_, approbando quod rectum, improbando autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tanquam terra _fructifera_, et de _anima viva_ mansuefactis affectionibus, in castitate, in jejuniis, in cogitationibus piis, de his quæ per sensum corporis percipiuntur. De his enim _judicare_ nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.
[Sidenote: XXIV. In ver. 28: _Et benedixit eos Deus dicens, Crescite_, &c.]
35. Sed quid est hoc, et quale mysterium est? Ecce _benedicis homines_, o Domine, _ut crescant et multiplicentur, et impleant terram_. Nihilne nobis ex hoc innuis ut intelligamus aliquid? Cur non ita benedixeris _lucem_ quam _vocasti diem_, nec _firmamentum coeli_, nec _luminaria_, nec _sidera_, nec _terram_, nec _mare_? Dicerem te, Deus noster qui nos _ad imaginem_ tuam _creasti_, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri; nisi hoc modo benedixisses et pisces et cetos ut _crescerent, et multiplicarentur, et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram_. Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quæ gignendo ex semetipsis propagantur; si eam reperirem in arbustis, et frutetis et in pecoribus terræ. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est, nec bestiis et serpentibus, _Crescite et multiplicamini_; cum hæc quoque omnia, sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur, genusque custodiant.
36. Quid igitur dicam, lumen meum Veritas? "quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est?" Nequaquam, Pater pietatis; absit ut hoc dicat servus Verbi tui. Et si ego non intelligo quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intelligentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti, Deus meus. Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, Domine, non incassum te ita locutum, neque silebo quod mihi lectionis hujus occasio suggerit. Verum est enim, nec video quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. Novi enim {271} multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intelligitur; et multipliciter mente intelligi, quod uno modo per corpus significatur. Ecce simplex dilectio Dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis, et innumerabilibus linguis, et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis, corporaliter enuntiatur! ita _crescunt et multiplicantur_ fetus aquarum. Attende iterum quisquis hæc legis; ecce quod uno modo Scriptura effert*, et vox personat, [Sidenote: Gen. 1, 1.]_In principio fecit Deus coelum et terram_; nonne multipliciter intelligitur, non errorum fallacia, sed verarum intelligentiarum generibus? ita _crescunt et multiplicantur_ fetus hominum.
37. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice sed proprie cogitemus; ad omnia quæ de seminibus gignuntur, convenit verbum, _Crescite et multiplicamini_. Si autem figurate posita ista tractemus, quod potius arbitror intendisse Scripturam, quæ utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit; invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritualibus atque corporalibus, tanquam in _coelo_ et in _terra_; et in animis justis et iniquis, tanquam in _luce_ et _tenebris_; et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tanquam in _firmamento_ quod solidatum est _inter aquam et aquam_; et in societate amaricantium populorum, tanquam in _mari_; et in studio animarum piarum, tanquam in _arida_; et in operibus misericordiæ secundum præsentem vitam, tanquam in _herbis seminalibus et lignis fructiferis_; et in _spiritualibus donis manifestatis ad utilitatem_, sicut in _luminaribus coeli_; et in affectionibus* formatis ad temperantiam, tanquam in _anima viva_. In his omnibus nanciscimur multitudines, et ubertates, et incrementa: sed quod ita _crescat et multiplicetur_, ut una res multis modis enuntietur, et una enuntiatio multis modis intelligatur, non invenimus, nisi in signis corporaliter editis, et rebus intelligibiliter excogitatis. Signa corporaliter edita, generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis; res autem intelligibiliter excogitatas, generationes humanas propter rationis fecunditatem intelligimus. Et ideo credimus utrique eorum* generi dictum esse abs te, Domine, _Crescite et multiplicamini_. In hac enim benedictione, concessam nobis a te potestatem ac facultatem accipio, et multis modis enuntiare quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis {272} modis intelligere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. Sic implentur aquæ maris, quæ non moventur nisi variis* significationibus: sic et fetibus humanis impletur et terra; cujus ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.
[Sidenote: XXV. In ver. 29: _Ecce dedi vobis omnem herbam ... in escam_, &c.]
38. Volo etiam dicere, Domine Deus meus, quod me consequens tua Scriptura commonet; et dicam, nec verebor. Verum enim dicam, te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio præter te inspirante credo me verum dicere, cum tu [Sidenote: Rom. 3, 4.]_sis veritas, omnis autem homo mendax_. Et ideo qui [Sidenote: Joh. 8, 44.]_loquitur mendacium, de suo loquitur_. Ergo ut verum loquar, de tuo loquar*. Ecce dedisti nobis _in escam omne fenum sativum, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi_. Nec nobis solis, sed _et omnibus avibus coeli, et bestiis terræ_, atque serpentibus*; piscibus autem et cetis magnis non dedisti hæc. Dicebamus enim eis terræ fructibus significari, et in allegoria figurari opera misericordiæ, quæ hujus vitæ necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius [Sidenote: 2 Tim. 1, 16.] _Onesiphorus_, cujus _domui dedisti misericordiam, quia frequenter_ Paulum tuum _refrigeravit, et catenam ejus non erubuit_. Hoc fecerunt et fratres, et tali fruge fructificaverunt, qui [Sidenote: 2 Cor. 11, 9.]_quod_ ei _deerat, suppleverunt ex Macedonia_. Quomodo autem dolet quædam ligna, quæ fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: [Sidenote: 2 Tim. 4, 16.]_In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur!_ Ista enim debentur eis qui ministrant doctrinam rationalem per intelligentias divinorum mysteriorum; et ita eis debentur, tanquam _hominibus_. Debentur eis autem sicut _animæ vivæ_, præbentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debentur eis tanquam _volatilibus_, propter benedictiones eorum quæ _multiplicantur super terram_, quoniam [Sidenote: Ps. 18, 5.]_in omnem terram exivit sonus eorum_.
[Sidenote: XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.]
39. Pascuntur autem his escis qui lætantur eis; nec illi lætantur eis [Sidenote: Phil. 3, 19.]_quorum Deus venter est_. Neque enim in illis qui præbent ista, ea quæ dant, fructus est; sed quo animo dant. Itaque ille qui Deo serviebat, non [Sidenote: Rom. 16, 18.]_suo ventri_, video plane unde gaudeat; video, et congratulor ei valde. _Acceperat_ enim a Philippensibus, quæ _per Epaphroditum_ miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens, _Gavisus sum_, inquit, {273} _magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo et sapiebatis; tædium autem habuistis_. Isti ergo diuturno tædio marcuerant, et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis; et gaudet eis quia _repullularunt_, non sibi quia ejus indigentiæ subvenerunt. Ideo secutus ait: [Sidenote: Phil. 4, 10-13.]_Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omnia imbutus sum; et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat_.
40. Unde ergo* gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo _renovate in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit te_, et _anima viva_ tanta continentia, et lingua [Sidenote: 1 Cor. 14, 2.]_volatilis, loquens mysteria_? Talibus quippe animantibus ista esca debetur. Quid est quod te pascit? Lætitia. Quod sequitur audiamus. _Verumtamen_, inquit, _bene fecistis, communicantes tribulationi meæ_. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi benefecerunt, non quia ejus angustia relaxata est, qui dicit tibi, _In tribulatione dilatasti mihi_: quia et [Sidenote: Ps. 4, 2.]_abundare et penuriam pati[374] novit in te qui confortas_ eum. _Scitis enim_, inquit, [Sidenote: Phil. 4, 14, 16.]_et vos, Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; quia et Thessalonicam, et semel et iterum, usibus meis misistis_. Ad hæc bona opera eos redisse nunc gaudet, et _repullulasse_ lætatur tanquam revirescente fertilitate agri.
41. Numquid propter usus suos, quia dixit, _Usibus meis misistis_? numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: [Sidenote: Phil. 4, 17.]_Non quia quæro datum, sed requiro fructum_*. Didicit a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa quam dat, qui impertitur hæc necessaria; veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adjutorium. Fructus autem, bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait _Magister bonus, Qui susceperit prophetam_, tantum, sed addidit, _in nomine prophetæ_: neque ait tantum, _Qui susceperit justum_; sed addidit, _in nomine justi_. Ita quippe ille _mercedem {274} prophetæ_, iste _mercedem justi accipiet_. Nec solum ait, [Sidenote: Mat. 10, 41. 42.]_Qui calicem aquæ frigidæ potum dederit uni ex minimis meis_; sed addidit, _tantum in nomine discipuli_. Et sic adjunxit: _Amen dico vobis, non perdet mercedem suam_. Datum est, _suscipere prophetam, suscipere justum, porrigere calicem aquæ frigidæ_ discipulo; fructus autem, _in nomine prophetæ, in nomine justi, in nomine discipuli_ hoc facere. [Sidenote: 3 Reg. 17.]Fructu pascitur Elias a vidua sciente quod hominem Dei pasceret, et propter hoc pasceret: per corvum autem dato pascebatur. Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.
[Sidenote: XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.]
42. Ideoque dicam quod verum est coram te, Domine: cum homines idiotæ atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum, et magnalia miraculorum, quæ nomine _piscium_ et _cetorum_ significari credimus*, suscipiunt corporaliter reficiendos, aut in aliquo usu præsentis vitæ adjuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit, et quo pertineat ignorent; nec illi istos pascunt, nec isti ab illis pascuntur: quia nec illi hæc sancta et recta voluntate operantur; nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, lætantur. Inde quippe animus pascitur, unde lætatur. Et ideo pisces et ceti non vescuntur escis, quas non germinat nisi jam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.
[Sidenote: XXVIII. In ver. 31: _Et vidit Deus omnia quæ fecit, et ecce bona valde_ &c.]
43. Et vidisti, Deus, omnia quæ fecisti, et _ecce bona valde_; quia et nos videmus* ea, et _ecce omnia bona valde_. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses ut fierent et facta essent, illud atque illud* _vidisti quia bonum est_. Septies numeravi scriptum esse _te vidisse quia bonum est quod fecisti_: et hoc octavum est, quia _vidisti omnia quæ fecisti; et ecce_ non solum bona, sed etiam _valde bona_ tanquam simul omnia. Nam singula tantum _bona_ erant; simul autem _omnia_ et _bona_, et _valde_. Hoc dicunt* etiam pulchra quæque corpora; quia longe multo pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula quorum ordinatissimo conventu completur universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint[375].
{275}
[Sidenote: XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.]
44. Et attendi ut invenirem, utrum septies vel octies videris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt; et in tua visione non inveni tempora, per quæ intelligerem quod toties videris quæ fecisti, et dixi: "O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti* eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora; et ista Scriptura tua mihi dicit, per singulos dies ea quæ fecisti te _vidisse quia bona sunt_; et cum ea numerarem, inveni quoties?" Ad hæc tu dicis mihi, quoniam tu es Deus meus, et dicis voce forti in aure interiore servo tuo, perrumpens meam surditatem, et clamans: "O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, Verbo autem meo tempus non accidit, quia æquali mecum æternitate consistit. Sic ea quæ vos per Spiritum meum videtis, ego video; sicut ea quæ vos per Spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita, cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video; quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico."
[Sidenote: XXX. Manichæorum deliria.]
45. Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate, et intellexi quoniam sunt quidam[376] quibus displicent opera tua; et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas coelorum et compositiones siderum: et hæc non de tuo[377], sed jam fuisse alibi creata et aliunde, quæ tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis[378] mundana moenia molireris, ut ea {276} constructione devincti*, adversus te iterum rebellare non possent. Alia vero nec fecisse te, nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quæque animantia, et quidquid radicibus terram tenet: sed hostilem mentem naturamque aliam, non abs te conditam, tibique contrariam, in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt hæc, quoniam non per Spiritum tuum vident opera tua, nec te cognoscunt in eis.
[Sidenote: XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.]
46. Qui autem per Spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident quia bona sunt, tu vides quia bona sunt: et quæcumque propter te placent, tu in eis places*; et quæ per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. [Sidenote: 1 Cor. 2, 11. 12.]_Quis enim scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quæ Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos autem_, inquit, _non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis_. Et admoneor ut dicam: "Certe _nemo scit quæ Dei sunt, nisi Spiritus Dei_. Quomodo ergo scimus et nos quæ a Deo donata sunt nobis?" Respondetur mihi quoniam quæ per ejus Spiritum scimus, etiam sic _nemo scit, nisi Spiritus Dei_. Sicut enim recte dictum est, [Sidenote: Mat. 10, 20.]_Non enim vos estis qui loquimini_, eis qui in Dei Spiritu loquerentur; sic recte dicitur, 'Non vos estis qui scitis,' eis qui in Dei Spiritu sciunt. Nihilominus igitur recte dicitur, 'Non vos estis qui videtis,' eis qui in Spiritu Dei vident: ita quidquid in Spiritu Dei _vident quia bonum est_, non ipsi, sed Deus _videt quia bonum est_. Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supradicti sunt; aliud, ut quod bonum est, _videat_ homo _quia bonum est_; (sicut multis tua creatura placet _quia bona est_, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt;) aliud autem, ut cum aliquid _videt_ homo _quia bonum est, Deus_ in illo _videat quia bonum est_; ut scilicet ille ametur in eo quod fecit[379], qui non amaretur {277} nisi per Spiritum* quem dedit; [Sidenote: Rom. 5, 5.]_quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis_, per quem _videmus quia bonum est_ quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed quod est, est*.
[Sidenote: XXXII. Compendio enarrat opera Dei.]
47. Gratias tibi, Domine. Videmus _coelum et terram_, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem, sive spiritualem corporalemque creaturam; atque in ornatu* harum partium quibus constat vel universa mundi moles, vel universa omnino creatura, videmus _lucem factam, divisamque a tenebris_. Videmus _firmamentum coeli_: sive inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores[380], primarium corpus mundi; sive hoc spatium aeris, quia et hoc vocatur coelum, per quod vagantur volatilia coeli inter aquas quæ vaporaliter eis superferuntur, et serenis etiam noctibus rorant, et has quæ in terris graves fluitant. Videmus _congregratarum aquarum_ speciem per campos maris; et _aridam terram_, vel nudatam, vel formatam ut esset visibilis et composita, herbarum quoque atque arborum materiem. Videmus _luminaria_ fulgere desuper; _solem_ sufficere _diei, lunam et stellas_ consolari _noctem_ atque his omnibus notari et significari _tempora_. Videmus humidam usquequaque naturam, piscibus et belluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quæ volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit[381]. Videmus terrenis animalibus faciem terræ decorari; hominemque ad _imaginem et similitudinem tuam_ cunctis irrationabilibus animantibus, ipsa tua _imagine ac similitudine_, hoc est rationis et intelligentiæ virtute, præponi. Et quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet; sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quæ haberet quidem in mente rationalis intelligentiæ parem naturam; sexu tamen corporis ita masculino sexui subjiceretur, quemadmodum subjicitur appetitus actionis ad concipiendam[382]* de ratione mentis recte agendi solertiam. Videmus hæc et singula bona, et omnia bona valde.
{278}
[Sidenote: XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.]
48. Laudent te opera tua, ut amemus te; et amemus te*, ut laudent te opera tua, quæ habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter, partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua*, vel quæ antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia; quia ejus informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit coeli et terræ materies, aliud coeli et terræ species; materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma, nulla moræ intercapedine, sequeretur.
[Sidenote: XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.]