Confessiones

Part 24

Chapter 24 3,138 words Public domain Markdown

14. Et tamen adhuc [Sidenote: 2 Cor. 5, 7.]_per fidem, nondum per speciem_. [Sidenote: Rom. 8, 24.]_Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes._ Adhuc [Sidenote: Ps. 41, 8.]_abyssus abyssum invocat_, sed jam _in voce* cataractarum tuarum_[353]. Adhuc et ille qui dicit, [Sidenote: 1 Cor. 3, 1.]_Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus_, etiam ipse nondum [Sidenote: Phil. 3, 13.]_se arbitratur comprehendisse; et quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt, extenditur_, et _ingemiscit gravatus_, et [Sidenote: 2 Cor. 5, 4.]_sitit anima ejus ad Deum vivum, quemadmodum cervus ad fontes aquarum_, et dicit: [Sidenote: Ps. 41, 2. 3.]_Quando veniam? habitaculum suum quod de coelo est, superindui cupiens_, et [Sidenote: 2 Cor. 5, 2.]_invocat_ inferiorem _abyssum_, dicens: [Sidenote: Rom. 12, 2.]_Nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate mentis vestræ_; et, [Sidenote: 1 Cor. 14, 20.]_Nolite pueri effici mentibus*, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis_; et, [Sidenote: Gal. 3, 1.]_O stulti Galatæ, quis vos fascinavit?_ Sed jam non in voce sua; [Sidenote: Act. 2, 2.]in tua enim qui misisti Spiritum tuum de excelsis, per eum qui [Sidenote: Ps. 67, 19.]_ascendit in altum, [Sidenote: Mal. 3, 10.]et aperuit cataractas donorum_ suorum, ut [Sidenote: Ps. 45, 5.]_fluminis impetus lætificaret civitatem_ tuam. Illi enim suspirat [Sidenote: Rom. 8, 23.][Sidenote: Joh. 3, 29.]_sponsi amicus, habens_ jam _spiritus primitias_ penes eum, sed adhuc _in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui_: illi suspirat, membrum est enim sponsæ; et illi zelat, _amicus_ est enim _sponsi_; illi zelat non sibi, quia _in voce cataractarum {258} tuarum_, non in voce sua [Sidenote: Ps. 41, 8.]_invocat_ alteram _abyssum_, cui zelans [Sidenote: 2 Cor. 11, 3.]_timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quæ est in_ sponso nostro Unico tuo. Quæ est illa speciei lux? Cum [Sidenote: 1 Joh. 3, 2.]_videbimus eum sicuti est_, et transierint [Sidenote: Ps. 41, 4.]_lacrymæ quæ mihi factæ sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus?_

[Sidenote: XIV. Fide et spe corroboramur.]

15. Et ego dico: Deus meus, ubi es? Ecce ubi es*. Respiro in te paululum, cum [Sidenote: Ps. 41, 5.]_effundo super me animam meam in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis_. Et adhuc _tristis est_, quia relabitur et fit _abyssus_; vel potius, sentit adhuc se esse _abyssum_. Dicit ei fides mea quam accendisti in nocte ante pedes meos: _Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? [Sidenote: Ps. 42, 5. 6.]Spera in Domino; [Sidenote: Ps. 118, 105.]lucerna pedibus tuis verbum ejus._ [Sidenote: Rom. 8, 10.]_Spera_ et persevera, donec transeat nox mater iniquorum, donec transeat [Sidenote: Cant. 2, 17.]_ira_ Domini, cujus [Sidenote: Ps. 29, 13.]_filii_ et _nos fuimus_ aliquando _tenebræ_, quarum residua trahimus in [Sidenote: Ps. 5, 5.]_corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et removeantur umbræ. [Sidenote: Ps. 42, 5.]Spera in Domino: mane[354] astabo*, et contemplabor; semper confitebor illi. Mane astabo, et videbo salutare vultus mei, [Sidenote: Rom. 8, 11.]Deum meum qui vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum qui habitat in nobis_; quia super interius nostrum _tenebrosum et fluidum misericorditer superferebatur_. Unde et in hac peregrinatione [Sidenote: 2 Cor. 1, 22.]_pignus_ accepimus, ut [Sidenote: Eph. 5, 8.]_jam simus lux_, dum adhuc [Sidenote: Rom. 8, 24.]_spe salvi facti sumus, [Sidenote: 1 Thess. 5, 5.]et filii lucis, et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum_, quod tamen _fuimus_. _Inter_ quos et nos in isto adhuc incerto humanæ notitiæ, tu solus _dividis_, qui _probas corda_ nostra, et [Sidenote: Gen. 1, 5.]_vocas lucem diem, et tenebras noctem_. Quis enim nos discernit, nisi tu? [Sidenote: 1 Cor. 4, 7.]_quid autem habemus quod non accepimus a te, [Sidenote: Rom. 9, 21.]ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?_

[Sidenote: XV. Explanat ver. 6. cap. 1. Gen. _Fiat firmamentum_ &c. Quid firmamentum, quid superiores aquæ.]

16. Aut quis, nisi tu, Deus noster, fecisti nobis [Sidenote: Is. 24, 4.]_firmamentum_ auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? [Sidenote: Ps. 103, 2.]_Coelum_ enim _plicabitur ut liber_, et nunc _sicut pellis extenditur_ super nos. Sublimioris enim auctoritatis est tua divina Scriptura, {259} cum jam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent[355]. Unde [Sidenote: Gen. 3, 21.]_sicut pellem extendisti firmamentum_ Libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte, _solidamentum_[356] auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter _extenditur_ super omnia quæ subter sunt; quod cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum _sicut pellem coelum extenderas_, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras[357].

17. _Videamus_, Domine, _coelos, opera digitorum tuorum_; disserena oculis nostris nubilum quo subtexisti eos. Ibi est [Sidenote: Ps. 18, 8.]_testimonium_ tuum, _sapientiam præstans parvulis. [Sidenote: Ps. 8, 4.]Perfice_, Deus meus, _laudem_ tuam _ex ore infantium et lactentium_. Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita [Sidenote: Ver. 3.]_destruentes inimicum et defensorem_, resistentem reconciliationi tuæ defendendo peccata sua[358]. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia, quæ sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam jugo tuo, et invitarent colere te gratis. Intelligam ea, Pater bone; da mihi hæc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

18. Sunt aliæ _aquæ super_ hoc _firmamentum_, credo, immortales, et a terrena corruptione secretæ. Laudent nomen tuum, laudent te supercoelestes populi Angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere* firmamentum hoc, et legendo cognoscere verbum tuum[359]. [Sidenote: Mat. 18, 10.]_Vident_ enim _faciem_ tuam _semper_, {260} et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit æterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt, et nunquam præterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum, nec _plicatur_ liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et es in æternum: quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod* firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam, temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. [Sidenote: Ps. 35, 6.]_In coelo_ enim, _Domine, misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes_. Transeunt nubes, coelum autem manet. Transeunt prædicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam; Scriptura vero tua usque in finem sæculi super populos extenditur. Sed et [Sidenote: Mat. 24, 35.]_coelum et terra transibunt; sermones autem_ tui _non transibunt_: quoniam et _pellis plicabitur_, et _fenum_ super quod extendebatur, cum claritate sua præteriet; [Sidenote: Isa. 40, 6.]_verbum autem_ tuum _manet in æternum_; quod [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_nunc in ænigmate_ nubium et _per speculum_ coeli, non [Sidenote: 1 Joh. 3, 2.]_sicuti est_, apparet nobis; quia et _nos_ quamvis Filio tuo dilecti simus, [Sidenote: Cant. 2, 9. Vers. Vet.]_nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia_ carnis, et blanditus est, et inflammavit, et [Sidenote: Cant. 1, 6.]_cucurrimus post odorem_ ejus. Sed [Sidenote: 1 Joh. 3, 2.]_cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est_: sicuti est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis*.

[Sidenote: XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.]

19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, et scis incommutabiliter, et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur justum esse coram te, ut quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato commutabili. Ideoque [Sidenote: Ps. 142, 6.]_anima mea tanquam terra sine aqua tibi_; quia sicut se illuminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. Sic enim [Sidenote: Ps. 35, 10.]_apud te fons vitæ_, quomodo _in lumine tuo videbimus lumen_.

[Sidenote: XVII. In ver. 9: _Congregentur aquæ_ &c. Quid mare, quid arida. Explicatur ver. 11: _Germinet terra_ &c.]

20. Quis congregavit amaricantes[360] in societatem unam? {261} Idem namque illis finis est temporalis et terrenæ felicitatis, propter quam faciunt omnia; quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. Quis, Domine, nisi tu qui dixisti ut [Sidenote: Ps. 94, 5.]_congregarentur aquæ in congregationem unam, et appareret arida, sitiens tibi_? Quoniam _tuum est_ et _mare_, et [Sidenote: Ps. 62, 2.]_tu fecisti illud, et aridam terram manus tuæ formaverunt_; neque enim amaritudo voluntatum, sed _congregatio aquarum_ vocatur mare. Tu enim coerces etiam malas cupiditates animarum, et figis limites _quousque_ progredi sinantur, [Sidenote: Job 38, 10. 11.]_atque* ut in se comminuantur fluctus earum_; atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia[361].

21. At animas _sitientes tibi_, et _apparentes_ tibi, alio fine distinctas a societate maris, occulto et dulci fonte irrigas, ut et _terra det fructum suum_[362]: et dat fructum suum*, et, te jubente Domino Deo suo, germinat anima nostra opera misericordiæ _secundum genus_; diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, _habens in se semen secundum similitudinem_; quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus, similiter opitulantes quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus; non tantum in facilibus, tanquam in _herba seminali_, sed etiam in protectione adjutorii, forti robore, sicut _lignum fructiferum_; id est, beneficum* ad eripiendum eum qui injuriam patitur, de manu potentis, et præbendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii.

[Sidenote: XVIII. In ver. 14: _Fiant luminaria_ etc. Quæ luminaria dividentia inter diem et noctem.]

22. Ita Domine, ita, oro te, _oriatur_, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, [Sidenote: Ps. 84, 12.]_oriatur de terra veritas, et justitia de coelo respiciat_, et _fiant in firmamento luminaria_. _Frangamus esurienti panem nostrum, et egenum sine tecto inducamus in domum nostram; nudum vestiamus, et domesticos seminis nostri non {262} despiciamus_. Quibus in terra natis fructibus, _vide quia bonum est_; et [Sidenote: Isa. 58, 7. 8.]_erumpat_ temporanea _lux nostra_, et de ista inferiori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitæ superius obtinentes, appareamus [Sidenote: Phil. 2, 15.]_sicut luminaria in mundo_, cohærentes _firmamento_ Scripturæ tuæ. Ibi enim nobiscum disputas, ut _dividamus_ inter intelligibilia et sensibilia, tanquam _inter diem et noctem_, vel inter animas, alias intelligibilibus, alias sensibilibus deditas; ut jam non tu solus in abdito dijudicationis tuæ, sicut antequam fieret firmamentum, _dividas inter lucem et tenebras_, sed etiam spirituales tui in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per orbem gratia tua _luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et significent tempora_: quia [Sidenote: Rom. 13, 1.]_vetera transierunt, et* ecce facta sunt nova_; et [Sidenote: 2 Cor. 5, 17.]_quia propior est nostra salus, quam cum credidimus_; et quia _nox præcessit, dies autem appropinquavit_; et quia [Sidenote: Ps. 64, 2.]_benedicis coronam anni_ tui, [Sidenote: Mat. 9, 38.]_mittens benignitatis* operarios in messem_ tuam, in qua seminanda _alii laboraverunt, mittens_ etiam in aliam sementem, cujus [Sidenote: Joh. 4, 38.]_messis in fine est_. Ita das vota optanti*, et benedicis annos justi; [Sidenote: Mat. 13, 39.]_tu autem idem ipse es, et_ in [Sidenote: Ps. 101, 28.]_annis tuis_ qui _non deficiunt_, horreum præparas annis transeuntibus. Æterno quippe consilio, propriis temporibus bona coelestia das super terram.

23. Quoniam [Sidenote: 1 Cor. 12, 7-11.]_quidem alii datur per Spiritum sermo sapientiæ_[363], tanquam _luminare majus_, propter eos qui perspicuæ veritatis luce delectantur, tanquam in principio diei; _alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum_, tanquam _luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes {263} virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alteri genera linguarum_; et hæc omnia tanquam _stellæ_. _Omnia enim hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult_, et faciens apparere sidera in _manifestatione ad utilitatem_. [Sidenote: 1 Cor. 13, 2.]_Sermo_ autem _scientiæ_ qua continentur _omnia sacramenta_, quæ variantur temporibus[364] tanquam luna, et cæteræ notitiæ donorum quæ deinceps tanquam stellæ commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiæ quo gaudet prædictus dies, tantum in principia* noctis sunt[365]. His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus [Sidenote: 1 Cor. 3, 1.]_non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus_, ille qui [Sidenote: 1 Cor. 2, 6.]_sapientiam loquitur inter perfectos_. [Sidenote: v. 14.]_Animalis autem homo tanquam parvulus in Christo, [Sidenote: Id. 3, 2.]lactisque potator_, donec roboretur ad solidum cibum, et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunæ stellarumque contentus sit. Hæc nobiscum disputas, sapientissime Deus noster, in Libro tuo firmamento tuo; ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc _in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis_.

[Sidenote: XIX. Tractat eumdem versiculum, _Fiant luminaria_ etc.]

24. Sed prius [Sidenote: Is. 1, 16.]_lavamini, mundi estote; auferte nequitiam_ ab animis vestris, atque a _conspectu oculorum meorum_, ut _appareat arida_. _Discite bonum facere, judicate pupillo, et justificate viduam_; ut _germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum_; et _venite, disputemus, dicit Dominus_, ut _fiant luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram_. Quærebat dives ille a _magistro bono, quid faceret ut vitam æternam consequeretur_: dicat ei _magister bonus_, quem putabat hominem, et nihil amplius; bonus est autem, quia Deus est: dicat ei, ut _si vult venire ad vitam, servet mandata_; separet a se amaritudinem malitiæ atque nequitiæ; _non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat_; ut _appareat arida_, et _germinet_ honorem patris et matris, et dilectionem proximi. _Feci_, inquit, _hæc omnia_. {264} Unde ergo tantæ spinæ, si terra fructifera est? Vade, exstirpa silvosa dumeta avaritiæ; _vende quæ possides_, et implere frugibus _dando pauperibus, et habebis thesaurum in coelis_, et _sequere Dominum si vis esse perfectus_, eis sociatus inter quos _loquitur sapientiam ille_ qui novit quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut _fiant_ et tibi _luminaria in firmamento coeli_; quod non fiet, nisi fuerit [Sidenote: Mat. 6, 21.]_illic cor tuum_; quod item non fiet, nisi fuerit _illic thesaurus tuus_, sicut audisti a _magistro bono_. Sed [Sidenote: Mat. 19, 16-22.]_contristata est_ terra sterilis[366], _et spinæ offocaverunt verbum_.

25. [Sidenote: 1 Pet. 2, 9.]_Vos autem genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia ut sequeremini Dominum_; ite post eum, et [Sidenote: Mat. 10, 28.]_confundite fortia_: ite post eum, [Sidenote: 1 Cor. 1, 7. 8.]_speciosi pedes_, et _lucete in firmamento_; ut [Sidenote: Is. 52, 7.]_coeli enarrent gloriam ejus, dividentes inter lucem_ perfectorum sed nondum sicut Angelorum, _et tenebras_ parvulorum sed non despectorum*: lucete super omnem terram; et [Sidenote: Ps. 18, 2.]_dies_ sole candens _eructet diei verbum sapientiæ_, et _nox_ luna lucens _annuntiet nocti verbum scientiæ_. Luna et stellæ nocti lucent; sed nox non obscurat eas, quoniam ipsæ illuminant eam pro modulo ejus. Ecce enim tanquam Deo dicente, _Fiant luminaria in firmamento coeli, factus est subito de coelo sonus, quasi decurrens spiritus* vehemens, et visæ sunt linguæ divisæ quasi ignis, [Sidenote: Act. 2, 2. 3.]qui et insedit super unumquemque illorum_; et [Sidenote: Mat. 5, 14.]_facta sunt luminaria in firmamento coeli, verbum vitæ_ habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. [Sidenote: 1 John 1, 1.]_Vos_ enim _estis lumen mundi_, nec estis _sub modio_. Exaltatus est cui adhæsistis, et exaltavit vos. Discurrite, et innotescite omnibus gentibus.

[Sidenote: XX. In ver. 20: _Producant aquæ_ &c. Quæ reptilia, quæ volatilia.]

26. Concipiat et mare, et pariat opera vestra, et _producant aquæ reptilia animarum vivarum_. [Sidenote: Jer. 15, 19.]_Separantes_ enim _pretiosum a vili_, facti estis os Dei, per quos* diceret: _Producant aquæ_, non animam vivam quam terra producit, sed _reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram_. Repserunt enim Sacramenta tua, Deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus tentationum sæculi, ad imbuendas gentes in* nomine tuo, in baptismo tuo. Et inter hæc facta sunt magnalia mirabilia tanquam _ceti grandes_, et voces nuntiorum tuorum _volitantes super terram juxta firmamentum_ Libri tui, {265} præposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent quocumque irent. _Neque_ enim [Sidenote: Ps. 18, 4. 5.]_sunt loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum_, quando _in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum_; quoniam tu, Domine, _benedicendo multiplicasti_ hæc.

27. Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento coeli, et opera corporalia in undoso mari, et sub firmamento coeli? Quarum enim rerum notitiæ sunt solidæ, et terminatæ sine incrementis generationum, tanquam lumina _sapientiæ et scientiæ_, earumdem rerum sunt operationes corporales multæ ac variæ; et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, Deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur[367]. Aquæ produxerunt hæc; sed in verbo tuo. Necessitates alienatorum ab æternitate veritatis tuæ populorum produxerunt hæc, sed in Evangelio tuo; quoniam ipsæ aquæ ista ejecerunt, quarum amarus languor fuit causa ut in tuo verbo ista procederent.

28. Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior qui fecisti omnia: a quo* si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero ejus salsugo maris, genus humanum profunde curiosum, et procellose tumidum, et instabiliter fluidum; atque ita non opus esset ut in _aquis multis_ corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. Sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi, non ultra proficerent, nisi spiritualiter vivesceret anima gradu alio, et post initii verbum in consummationem respiceret.

[Sidenote: XXI. In ver. 24: _Producat terra animam vivam &c._]

29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta ejecit*, non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. Neque enim jam opus habet Baptismo quo gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur; non enim [Sidenote: Joh. 3, 5.]_intratur_ aliter _in regnum coelorum_ ex illo quo instituisti ut sic intretur: nec {266} magnalia mirabilium quærit quibus fiat fides; neque enim [Sidenote: Joh. 4, 48.]_nisi signa et prodigia viderit, non credit_, cum jam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris; et [Sidenote: 1 Cor. 14, 22.]_linguæ in signo* sunt non fidelibus, sed infidelibus_. Nec isto igitur genere _volatili_, quod verbo tuo _produxerunt aquæ_, opus habet [Sidenote: Ps. 135, 6.]_terra_ quam _fundasti super aquas_[368]. Immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es qui operaris in eis, ut* operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est ut hæc agant in ea; sicut mare fuit causa ut agerent _reptilia animarum vivarum_, et _volatilia sub firmamento coeli_, quibus jam terra non indiget; [Sidenote: Luc. 24, 43.]quamvis piscem[369] manducet levatum de profundo in ea [Sidenote: Ps. 22, 5.]_mensa_ quam _parasti in conspectu credentium_; ideo enim de profundo levatus est ut alat aridam. Et aves, marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa exstitit; sed et fideles exhortantur, et benedicuntur ab eis* multipliciter de die in diem. At vero anima viva de terra sumit* exordium, quia non prodest nisi jam fidelibus continere se ab amore hujus sæculi, ut anima eorum tibi viva quæ [Sidenote: 1 Tim. 5, 6.]_mortua_ erat _in deliciis vivens_, deliciis, Domine, mortiferis; nam tu puri cordis vitales deliciæ.

30. Operentur ergo jam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis, annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta* sit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum; talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum [Sidenote: Gen. 3, 8.]_se abscondunt a facie_ tua et fiunt abyssus: sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi; et sint forma fidelibus, vivendo coram eis, et excitando ad imitationem. Sic enim non tantum ad audiendum, sed etiam ad faciendum audiunt: [Sidenote: Ps. 68, 33.]_Quærite Dominum, et vivet anima vestra_, ut _producat terra animam viventem_. [Sidenote: Rom. 12, 2.]_Nolite conformari huic sæculo_, {267} continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quæ appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiæ, ab inerti voluptate luxuriæ, et a [Sidenote: 1 Tim. 6, 20.]_fallaci nomine scientiæ_; ut sint bestiæ mansuetæ, et pecora edomita, et innoxii serpentes. Motus enim animæ sunt isti in allegoria: sed fastus elationis, et delectatio libidinis, et venenum curiositatis, motus sunt animæ mortuæ; quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam [Sidenote: Jer. 2, 13.]_discedendo a fonte vitæ_ moritur[370], atque ita suscipitur a prætereunte sæculo, et [Sidenote: Rom. 12, 2.]_conformatur ei_.

31. Verbum autem tuum, Deus, _fons vitæ_ æternæ est, et non præterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, _Nolite conformari huic sæculo_; ut _producat terra_, in _fonte vitæ, animam viventem_, in verbo tuo per [Sidenote: 1 Cor. 11, 1.]Evangelistas tuos animam continentem, imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim _secundum genus_, quoniam æmulatio viri ab amico est: [Sidenote: Gal. 4, 12.]_Estote_, inquit, _sicut ego; quia et ego sicut vos_. Ita erunt in anima viva* _bestiæ bonæ_ in mansuetudine actionis. Mandasti enim, dicens: [Sidenote: Eccl. 3, 19.]_In mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligeris._ Et [Sidenote: 1 Cor. 8, 8.]_pecora bona, neque si manducaverint, abundantia; neque si non manducaverint, egentia_: et _serpentes_ boni, non perniciosi ad nocendum, sed [Sidenote: Mat. 10, 16.]_astuti_ ad cavendum; et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut [Sidenote: Rom. 1, 20.]_per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciatur æternitas_. Serviunt enim rationi hæc animalia[371], cum a progressu mortifero cohibita vivunt et _bona sunt_.

{268}

[Sidenote: XXII. In ver. 26: _Faciamus hominem ad imaginem_ &c. Renovatio mentis.]