Confessiones

Part 26

Chapter 26 3,198 words Public domain Markdown

49. Inspeximus etiam propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri, vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus quia _bona sunt_ singula, et _omnia bona valde_, in Verbo tuo, in Unico tuo; _coelum et terram_, caput et corpus Ecclesiæ, in prædestinatione ante omnia tempora, sine mane et vespera. Ubi autem coepisti prædestinata temporaliter exsequi, ut occulta manifestares, et incomposita nostra componeres; quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et _Spiritus tuus_ bonus _superferebatur_ ad subveniendum nobis _in tempore opportuno_: et justificasti impios, et _distinxisti_ eos ab iniquis; et solidasti auctoritatem Libri tui inter superiores qui tibi dociles essent, et inferiores qui eis subderentur; et _congregasti_ societatem infidelium in _unam_ conspirationem, ut apparerent studia fidelium, et tibi opera misericordiæ parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad acquirenda coelestia. Et inde accendisti quædam _luminaria in firmamento_, verbum vitæ habentes sanctos tuos, et spiritualibus donis prælata sublimi auctoritate fulgentes: et inde ad imbuendas infideles gentes, Sacramenta et miracula visibilia, vocesque verborum _secundum firmamentum_ Libri tui, quibus etiam fideles _benedicerentur_, ex materia corporali produxisti: et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiæ vigore formasti*; atque inde tibi soli mentem subditam, et nullius {279} auctoritatis humanæ ad imitandum indigentem, renovasti _ad imaginem et similitudinem_ tuam: præstantique intellectui rationabilem actionem, tanquam viro feminam, subdidisti; omnibusque tuis ministeriis[383] perficiendos fideles in hac vita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera præberi voluisti. Haec omnia videmus, et _bona sunt valde_, quoniam tu ea _vides_ in nobis, _qui Spiritum_, quo ea videremus, et in eis te amaremus, _dedisti_ nobis.

[Sidenote: XXXV. Optat pacem.]

50. Domine Deus, pacem[384] da nobis (omnia enim præstitisti nobis); pacem quietis, pacem sabbati, sabbati sine vespera*. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est; et _mane_ quippe in eis _factum est, et vespera_.

[Sidenote: XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.]

51. _Dies_ autem _septimus_ sine vespera est, nec habet occasum, quia _sanctificasti eum_ ad permansionem sempiternam; ut id quod tu post _opera tua bona valde_, quamvis ea quietus feceris, _requievisti septimo die_, hoc præloquatur nobis vox Libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitæ æternæ requiescamus in te.

[Sidenote: XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.]

52. Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos[385]. Tu autem, Domine, semper operaris, et semper requiescis. Nec vides ad tempus*, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus; et tamen facis et visiones temporales, et ipsa tempora, et quietem ex tempore.

[Sidenote: XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.]

53. Nos itaque ista quæ fecisti videmus, quia sunt: tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia _bona sunt_: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus ad benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo cor nostrum; priore {280} autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, Deus une bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quædam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna; post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus: tu autem bonum nullo indigens bono, semper quietus es; quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? A te petatur, in te quæratur, ad te pulsetur: [Sidenote: Mat. 7, 8.]sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur. Amen.

* * * * *

{281}

AUGUSTINIANI ANNALES,

SIVE

COMPENDIOSA S. AUGUSTINI VITA

CUM SUIS ANNORUM NOTIS.

* * * * *

PRÆCIPUA FACTA.

Ann. Ær. vulg.

354. Augustinus Thagastæ nascitur, Patricio patre, matre Monnica, die decima tertia Novembris; et paulo post catechumenis ascribitur.

370. Sextum decimum ætatis annum agens, studiis intermissis, ex otio in luxuriam incidit. Mox Carthagine studens rhetoricæ, libidinosi amoris laqueo irretitur.

371. Patricius moritur, et Augustinus patre orbatus alitur Carthagine sumptibus matris et ope Romaniani.

372. Cum secundum Carthagine annum degeret, filium Adeodatum ex concubina suscipit.

374. In Manichæorum hæresim labitur, et complures ex familiaribus suis in eam pellicit: casum ejus deflet Monnica, et reditum sperat.

376. Aliquandiu Thagastæ grammaticam docet: sed mox redit Carthaginem, et ibi rhetoricam profitetur. Cum illi theatrici carminis certamen inire placuisset, palmam tulit.

379. Astrologiæ nimium tribuens, paulatim ab ea avocatur. De Pulchro et Apto libros scribit.

383. Manichæorum errores et imbecillitatem comperit, sed incidit in Academicorum dubia. Romam proficiscitur: ibi rhetoricam docet.

385. Mediolani artem oratoriam profitetur: Ambrosii auditor, ab erroribus paulatim resipiscit; at libidinis jugum excutere non ad huc valet.

386. Plurimum proficit ex apostoli Pauli lectione; et tandem coelesti voce percussus convertitur. Magisterii onus cum abjecisset, adversus Academicos scribit.

387. Mediolani Baptismum, ministrante Ambrosio, suscipit cum filio suo Adeodato. Monnicæ ad Ostia Tiberina obitus.

388. Augustinus in Africam redit. Adeodatus optimæ indolis et mirabilis ingenii puer, morte immatura præripitur.

389. Augustinus presbyter Hipponensis ordinatur ab episcopo illius Ecclesiæ Valerio.

392. Adversus Manichæos scribit.

394. Donatistas refellit.

395. Hipponensis episcopus, Valerii coadjutor, anno exeunte ordinatur.

396. Valerii Hipponensis episcopi obitus.

397. Augustinus Confessiones suas scribit. Arianos, de Trinitate tractans, refellit.

398. Concilium Carthaginense IV, in quo adest Augustinus.

402. Petiliani Donatistæ epistolam confutat.

405. Cæciliani præsidium implorat adversus Hipponensium Donatistarum immanitatem.

408. De urbis Romæ obsidione scribit.

411. Collatio Carthagine habita inter episcopos Catholicos et Donatistas, in qua Augustinus eminet. Pelagianos errores nascentes oppugnat.

413. Ad scribendum suum opus de Civitate Dei animum appellit.

417. De gestis Palæstinæ synodi circa Pelagium scribit.

420. Priscillianistas impugnat.

424. Semipelagianos confutat.

426. Heraclium presbyterum sibi successorem designat.

428. Libros Retractationum scribit.

429. Epistolis Prosperi et Hilarii respondet.

430. Vandalis urbem Hipponensem obsidentibus, tertio obsidionis mense migravit ad Dominum die vigesima octava mensis Augusti.

* * * * *

{282}

SYLLABUS CODICUM

AD QUOS IN EDIT. NOVISSIMA PARISIENSI RECOGNITI SUNT CONFESSIONUM LIBRI,

NECNON VARIANTES LECTIONES.

* * * * *

MANUSCRIPTI CODICES.

Confessionum libri prodeunt hic de novo emendati ad veteres codices optimæ notæ Fossatensem, Thuaneum, Corbeiensem, Germanensem, Benignianum, qui ante annos 700 vel 800 scripti videntur:

Insuper, ad alios codices inferioris ætatis, aut nobis qui non omnes propriis oculis exploravimus incompertæ, scilicet ad Theodericensem, Albinensem, Lyranum, Valinensem, Regium, Vedastinum, Vaticanum, unum e bibliotheca RR. PP. Prædicatorum Paris. via Jacobæa, ex Sorbonica duos, ex Victorina tres, ex bibliotheca RR. PP. Augustinianorum majoris conventus Paris. quatuor:

Denique, ad Variantes Lectiones Lovaniensium cura ex quinque manuscriptis collectas; necnon ad quatuor manuscriptos Anglicanos, scilicet unum ex Bodleiana bibliotheca, duos ex Collegio Mertonensi, et unum ex Archiva Laudina. [Hos, cum parum accurate collati fuerint, denuo contulimus.]

* * * * *

EDITI CODICES.

Confessionum Libris emendandis adhibiti sunt editi codices antiquiores et castigatiores:

Am. Id est, liber excusus Basileæ per Joannem de Amerbach, anno Domini 1489.

Bad. Quem Jodocus Badius per Joannem Parvum Parisiis excudi curavit, anno 1502.

Er. Desiderii Erasmi cura castigatus, et Frobeniano prelo editus Basileæ, anno 1529.

Lov. Liber qui juxta recognitionum Theologorum Lovaniensium, ex Plantiniana typographia prodiit Antuerpiæ, anno 1577.

Arn. Editio quæ D. Antonii Arnaldi doctoris Sorbonici studio ad duodecim manuscriptos recognita prodiit Parisiis, anno 1649.

* * * * *

Præter editiones modo allatas quibus solum usi fuerant RR. PP. Benedictini, Editioni recenti Parisiensi accurandæ adhibiti sunt castigatiores libri, tum veteres tum recentiores:

Lugd. Editio Lugdunensis, anni 1561.

Ven. Editio Veneta, anni 1584.

Somm. Editio H. Sommalii e Societate Jesu. Coloniæ Agrippinæ, anno l629.

Lov. Editio posterior Theologorum Lovaniensium. Antuerpiæ, apud Engelbertum Gymnicum, anno 1662.

Dub. Editio quæ D. Dubois cura prodiit Parisiis ex typis Joannis Baptistæ Coignard, anno 1687.

Benedict. Editio Benedictina, excusa denuo Antuerpiæ, anno 1700.

Mart. Editio Dom. J. Martin Benedictini e Congregatione S. Mauri, recognita ad antiquam editionem Ulimmerii necnon ad duodecim manuscriptos. Parisiis, anno 1741.

Flor. Fr. Archangeli a Præsentatione sacerdotis, professi Carmelitæ excalceati, Theologiæ et Scripturæ sanctæ Lectoris, recognita ad multas editiones, necnon ad tredecim Etruriæ manuscriptos. Florentiæ, anno 1757.

Rond. L. St. Rondet studio collata cum sexdecim manuscriptis, necnon cum præcedentibus editionibus. Parisiis, 1776.

* * * * *

{283}

LECTIONES VARIANTES.

* * * * *

_Relatis in textum, ex Benedictinorum consilio, nonnullis Variantibus Lectionibus quæ illos præterierant, prius ab ipsis usurpatam lectionem sub oculos hic ponimus uncis inclusam_ [ ].

_Si quas lectiones, iis quas in textum receperant, Benedictini, curis posterioribus, prætulerunt, lectionem priorem uncis inclusam, (post ed. ult. Paris.) exhibuimus; si qua editor ille Paris. editionem Benedictinam emendavit, vel nos edit. Parisiensem immutavimus, lectionem priorem cum verbis_ ed. B., ed. P., _subjecimus_.

Ed. Oxon.

SIGNORUM INTERPRETATIO.

Cdd. codices. Mss. manuscripti. Edd. editi. Reg. Regius manuscriptus. Vatic. Vaticanus manuscriptus. Theoderic. Theodericensis ms.

Et sic de cæteris manuscriptis codicibus designandis.

Codd. Oxonienses.

A. Cod. Coll. Æn. Nas. B. Cod. Coll. Merton. N. 3. 10. Art. C. Ejusd. N. 1. 1. Art. D. Cod. Biblioth. Bodl. Bod. 185. E. Ejusd. Laud. 137.

Ubi vero hi Codices cum textu recepto conveniunt, id notare haud necesse duximus.

Cæterum hic illic signa illa usitata usurpavimus, =, si ve. omissum sit, +, si textui additum sit.

* * * * *

P. 1. l. 5. resistis.--Somm. Lov. quinque Mss. apud Mart. laudati, necnon Rond. cum tribus Mss. _superbis_, _Deus_, _resistis_. [bene]

l. 9. et scire.--_et si scire_ ABCD.

l. 11. = te Germ. 2. ap. Mart. ABC. habet D manu post.

2. inferis.--Theoderic. Ms. _ego sum inferi_, non intoleranter. Alii plerique, _ego jam inferi_, librariorum lapsu, ut videtur. E.--Rond. cum uno codice: _non enim ego sum in inferis._ _non enim ego sum jam in inf._ ABC _sum jam inferi_ D.

ut quoquam--_ut a quoquam_ 2 Mss. ap. Mart. Lov. ABDE.

dissiparis.--Antiquiores edd. scilicet a Jodoco Badio Ascensio, a Joanne Amerbachio, et a Desiderio Erasmo, cum tribus Mss. _dispergeris_.

l. 12. tui = _tua_ 3 Mss &c. ap. Mart. ABCDE.

qui.--Ita Somm. Dub. Mart. Rond. [Ed. B. _quæ._ c. ABCE _quo_ D.]

3. amisisti.--Somm. Flor. et Rond. _amittis_.

diximus.--Somm. Rond. cum uno Ms. _dicimus_.

est.--In antiquis edd. Bad. Am. et Er. necnon in uno e Mss. additur, _miseria_.

4. Sine.--Somm. et Rond. cum novem Mss. necnon duo apud Mart. Mss. _Sine me._ BE. D manu post.

mortalem.--Ita Mss. ferme omnes, et editio per Antonium Arnaldum doctorem Sorbonicum adornata, ubi verbum, _nescio_, refertur ad superiorem sententiam, _unde venerim huc_, qua se Augustinus significat circa animæ originem fluctuare. At Bad. Am. et Er. habent: _in istam dico mortalem vitam: mortalem dicam vitam, an mortem vitalem nescio_: quam lectionem Lovanienses ad trium Mss. fidem sic mutarunt: _in istam dicam mortalem vitam, an mortem vitalem, nescio_.

quo.--Apud Bad. Am. Er. et Lov. _ex qua et in qua_. Verius porro in Mss. et in editione Antonii Arn. pro designando utroque parente, _ex quo et in qua_.

eis.--Ita Somm. Dub. Mart. Rond. cum quatuor Mss. [Ed. B. _quod ex eis non._ ABCDE.]

5. tibi.--Somm. Lov. Rond. ex aliquot Mss. et 4 Mss. ap. Mart. _quærentem te, qui de hoc, quod novi, laudari te._

deficiunt.--Lov. _an anni tui_. Abest tamen _an_, a nostris Mss. et ab aliis plerisque edd.--Insuper, Somm. et Rond. cum sex Mss. 1 ap. Mart., E. _deficient_.

ult. intelligat.--_intelligit_ 3 Mss. ap. Mart. {284}

6. me.--Lov. et Arn. _Quis mihi commemorat_. Bad. Am. et Er. _Quis mecum commemorat_. E. Sed vera lectio est quam Mss. ope restituimus, juxta quem loquendi modum in libro de Magistro, cap. 1, dicit Augustinus: "Duas jam loquendi causas constituo; aut ut doceamus, aut ut commemoremus vel alios vel nosmetipsos." [mihi in memoriam revocat; quo sensu apud Aug. c. acc. p. conjungitur. Erasm.]

purgat.--_purgabat_. Angl. Mss. (ABCD) (E. _purgat_)--Sic etiam Rond. cum octo Mss.

cum.--Ita in Mss. et recte. Vult nimirum Augustinus posse vel ex eo probari, quod illa, quæ in infantibus benigne tolerantur, mala sint, quia in ætate provectioribus tolerari æquo animo non possunt. Mendose ergo legitur in edd. _Quod licet probes, tamen ferre_.

7. qua me vixisse.--Er. Lugd. Ven. Lov. Somm. et Rond. cum decem Mss. necnon tres apud Mart. Mss. et ACDE. _de qua_ B. et paulo post, _qua vivo_ ABCDE...._qua vixi_. CDE. [Ed. P. _quam me vixisse--quam vivo--quam vixi_ AB.]

si et.--Omittitur, _si et_, in editione Lovaniensi. _sed etsi_ B.

memoria.--Lov. _prensabam memoria_. Bad. Am. Er. et Arn. cum nonnullis Mss. _pensabam memoria_. ABCDE. 5 Mss. ap. Mart. _præstabam_. Melior visa est lectio Mss. Corb. Fossat. et aliorum optimæ notæ, qui habent, _præsonabam_.

8. deridens.--Nonnulli e Mss. _diligens eos_. E. _irridens_ ABCD. Paulo post vero Bad. Am. et Er. _acerbissime infligunt_.

9. approbet.--Sic Er. Lugd. Ven. Lov. Somm. Dub. Mart. Flor. et Rond. cum duobus Mss. [Ed. B. _approbat._ ABCDE.]

aut.--Apud Bad. Am. Er. et Lov. _haud_.

§. 16. l. 2. ordinator.--In editionibus Am. Er. et Lov. legebatur, _tantum non ordinator_. DE. Erratum: quod emendant edd. Bad. et Arn. et Mss. plures ac potiores, a quibus abest negatio. vid. sup. not. 13. p. 9.

spectacula.--Lov. _per oculos periculosa micante in spectacula_. E. Alii edd. _per oculos emicante_.--Tamen cum Lov. concordant Er. Lugd. Ven. et Sommalius, et 1 MS. ap. Mart. _magis magisque periculose_ ABCD (inserto tamen in D man. post. _per oculos_ ante _periculose_).

10. stomachi.--Sic reperimus in melioribus Mss. Apud Arn. vero et nonnullos Mss. _pressus stomacho_. Denique Bad. Am. Er. et Lov. _pressus stomachi dolore_. E.

sunt.--Er. Lugd. Ven. Lov. Somm. Flor. et Rond. cum sex Mss. necnon sex alii Mss. apud Mart. hic et superius, _sint_. CE. _quasi laxata sint loca peccandi, annon laxata sunt_? AD et ut videtur B.

vult.--Abest, _quod vult_, a Mss. optimis. ABCD (sed in marg. D adscribitur ante _faciat_).

sanarer.--Somm. Dub. Mart. cum sex Mss. et Rond. cum quatuor aliis, _ut cito sanarer_. [Mss. _quinque_ citat Mart.; habent autem _et ut_.]

eos.--Ita legit Arn. nec aliter ferunt plerique Mss. sed varia labes huic loco illata est in edd. e quibus Am. Er. et Lov. sic habent, _et tibi tam eos_. Bad. porro, _et territa per eos_. E. Alii, particula interposita, _et terram magis per eos_: quam tamen particulam non ineleganter interdum subintelligendam relinquit Augustinus.

referrem.--In Ms. Lyrensi, _referretur_.

11. eram.--Mss. frequentes, et ABCD [_quia caro eram_. E. et ed. P.]

terra.--Am. Er. et Lov. _e terra_.

P. 12. l. 1. putantur.--_putabantur_ 5 Mss. ap. Mart. et Somm. D man. post.

difficultas.--Ita Mss. præstantiores. At Lov. et Arn. _difficulter_, _difficultas_.--Somm. Mart. cum quinque Mss. et Rond. cum tribus aliis: _difficulter_. _Difficultas_. Ulim. et ABCD _difficultas omnino, difficultas_. E _difficultas omnino ediscendæ_.

13. possem.--Mss. aliquot cum Arn. _et quia non esset nisi_. DE. _quæ non esset_ ABC. Alii nonnulli _et quæ non nosset nisi_.

a te.--Rond. cum septem Mss. _rece seramus a te_. E.

§. 24. pen. sed quæ et in rebus. = _quæ_ 6 Mss. ap. Mart. ABCD. = _et_ quoque E.

14. putarentur.--Apud. Lov. _ne flagitia putarentur_. Non integre.

§. 26. l. 23. appellare _ad_ aliquem 3 Mss. ap. Mart. ABCDE.

§. 27. l. 4. _decoris_ pro _dedecoris_ 5 Mss. ap. Mart.

15. eruis.--Am. Er. et Lov. _Et non eruis_. E. Sed melius longe Bad. Arn. et Mss. præcipui, _Et nunc eruis_.

Nam.--Mss. tres Angl. _Nam ivi_. ABCD. 4 Mss. ap. Mart. longe _eram_.

tenebroso.--Apud Lov. additur, _cesseram_. Am. et Er. _recesseram_. In Ms. Alb. habetur, _in affectu eram tenebroso_. Apud Bad. vero. Arn. et cæteros fere omnes Mss. generalior effertur sententia absque addito, ut intelligamus longe a Deo esse illos qui sunt in affectu tenebroso.

16. alteri.--Rond. cum quatuor Mss. hic interponit _non_. BC.

hominibus.--Lov. _inter homines_ D sup. ras. _inter homines hominibus_ ABC. Patet legendum esse cum Mss. _inter hominibus_ K. 1^{ma}. man.; vel sine aspiratione, _inter omines_: quod Augustinus in exemplum affert locutionis incongruæ et cavendæ.

vanæ Rond. cum octo Mss. quibus accedunt duo Mss. laudati a Mart. E. [_vana_ ed. P. c. ABCD] mox _deprehenderam_ 4 Mss. {285} ap. Mart. et _succedentibus hæc ipsa omnino_ 7 Mss. ap. Mart. Mor. ABCDE.

vivebam.--Sic Mss. cum edd. plerisque, ubi Lov. c. 5 Mss. ap. Mart. habet, _et jam tunc videbam_--Somm. et Rond. cum quatuor Mss. _et jam tunc vivebam_. E. _etiam tunc et vivebam_ ABCD.

17. cæteris.--Bad. Am. Er. et Lov. _cæteras. meas atque cæteras_ E. Castigatum est ex Arn. et Mss. _cæteris_. Quippe hoc loco fatetur Augustinus se in eo peccasse, quod voluptates, sublimitates, veritates, non in Deo; sed in seipso et creaturis aliis quæreret.

18. colligens.--Tres Mss. Angl. _colligas_. ABCD.

inferis.--Lov. cum antiquioribus edd. _satiari in inferis_. Expunximus, _in_, juxta Mss. et Arn.

luminosus.--In libris editis ab Henrico Sommalio Societatis Jesu, et a Thoma Blasio, legitur: _limosus limes_. In codice Corb. _liminosus_. Utrobique corrupte: illic enim deflet Augutstinus quod sese intra honestæ amicitiæ limites haud continuerit; adeoque legendum cum Mss. et aliis edd. _luminosus limes_.

Obsurdueram.--In Lov. Somm. et Blas. _Obsordueram_. DE. Substituimus _obsurdueram_ aliorum codicum auctoritate, necnon exigente vocabulo, _stridore_, quod ad aures refertur.

19. modularetur. sic Mss. primæ notæ, et prope omnes; quam lectionem parum abfuit ut præeligeremus. ABCDE. [_moderaretur_ ed. P.]

nostræ.--In Mss. optimis. [_mortalitatis nostræ._ ABCDE. c. ed. P.]

libidinis.--Lov. Somm. et Blas. _accepit in me luxuria sceptrum, e totas manus ei dedi vesania libidinis._ In aliis plerisque codicibus habetur in recto, _vesania_; et abest vox, _luxuria_.

20. l. 10. de quam profundo.--_de quo_ 5 Mss. ap. Mart. ABCD.

meum.--Somm. et Rond. _quis enim hominum non extollebat laudibus tunc patrem meum? tunc hominum_ ABD.

inclinatæ.--Ms. Lyrensis: _perversus atque inclinatus_. mox _voluptatis_ ABCD.

21. l. 8. quanto magis turpes = _magis_ ABCD.

22. justitiæ.--Mss. frequentiores: _nisi penuria et fastidio justitiæ_. ABCDE.

l. 15. malitia. Foeda erat. _foederata_ 5 Mss. ap. Mart.

dedecore.--Somm. et Rond. _de decore_, duabus vocibus. Tres Mss. apud Mart. _non decus aliquod, sed dedecus appetens_.

23. et.--Somm. et Rond. hic addunt, _opibus_. E.

ego.--Somm. Dub. Mart. Rond. _ergo_. Alii edd. _quid ergo eo_.

erat.--Er. Lugd. Lov. Somm. Dub. Mart. Rond. _erant_.

iniquitatem.--Lov. _sola iniquitate_. DE. At alii cdd. melius, _solam iniquitatem_.

fruens.--Angl. duo _furens_. [E. _tantum_] Alii, _fruens_.

ibi.--In Mss. quatuor et Arn. _mihi_.

24. a quo?--Somm. Lov. Flor. Rond. om. _potest_. [_a quo potest_? ABCDE. c. ed. P.]

sua.--Ita in Mss. et antiquioribus edd. cum in Lov. et Arn. legatur, _opera tua malis inimica sunt_. E. Contra mentem Augustini, qui, nisi fallimur, probare intendit nihil Dei innocentiæ derogari poena malis irrogata; quia si quid patiuntur nocumenti, totum in ipsa eorum opera refundi debet.

§. 14. l. 4. etiam sic te imitando = _te_ ABCD.

25. reorum. sic Codices plerique, cum Ulim. et E. Maluimus, uti pauciores habent, _consortium reorum_. ABCD. Hoc enim verbo S. Augustinus peccati illius sui gravitatem amplificat, sicuti deinceps facit, se et _consciorum animorum confricatione_ accensum, et _consortio simul peccantium_ delectatum fuisse accusans. [_reorum_ ed. P.]

26. occurrit.--Er. Lugd. Lov. Somm. et Rond. _occurrerit_.

27. amabam.--Lov. et 4 Mss. ap. Mart. _et amari amabam_; moxque, _amans amari_. At Bad. Am. Er. Arn. et Ulim. cum Mss. pro, _amari_, habent, _amare_, utroque loco, et melius.

l. 4. _quid_ pro _quod_ ABCDE.

libidinis.--Am. Er. et Lov. _de tartarea libidine_. At Bad. Arn. et Mss. _de tartaro libidinis_.

28. insania.--Septem Mss. _mirabilis insania._ E.

actori.--Am. Er. et Lov. _auctori._ ABD. _auditori_ C.

dolores.--Theologi Lovanienses legunt: _lacrymæ ergo amantur et dolores_. Abest vox, _lacrymæ_, a Mss. et edd. plerisque. _lacrymæ_ loco _lacrymatur_ habet E. _lacryma_ D. _lacrymat_ AB.

æstus.--Rond. ex tribus Mss. et totidem ap. Mart. _in æstus._

§ 3. l. 9. amentur--_amantur_ ABCD.

l. 13. congaudebam.--_bat_ ABCD. sed puncto forsan notatur, et mox _contristabatur_.

antep. lateque--_alteque_ 5 Mss. ap. Mart. ABCDE.

gererent.--Er. Lugd. Lov. Somm. Mart. cum 1 Ms. Rond. _gererentur._

dolor.--Bad. Am. Er. et Lov. _delectatur cor_, cum 5 Mss. ap. Mart. Nostram vero lectionem præferunt Mss. et Arn.

29. §. 5. l. 2. sacrilegam curiositatem _sacrilega curiositate_ ABCDE. {286}

scævum.--Sic juxta vetustos cdd. scribendum hic, _scævum_, id est, sinistrum: non, _sævum_, uti scribitur apud Er. et Lov.

30. §. 7. l. 4. _quendam Ciceronis_ minus recte ex edit. Lips. pro _quendam cujusdam Ciceronis_ quod habent ABCDE. cum ed. P.

l. 11. surgeret _jam_ coeperam ABCDE.

31. refrangebat.--Sic Mss. prope omnes cum Bad. neque secus Am. et Er. nisi quod scribunt, _refringebat_. At Lov. et Arn. habent, _et hoc solo in me tanta flagrantia refrigebat_.

præbiberat.--Er. Lugd. Ven. Lov. Flor. et sex Mss. apud Mart. _pie biberat_. ABCDE.

§. 9. l. 2. ut viderem--_et videre_, 4 Mss. ap. Mart. et ABCD.

nomina.--Lov. _Hæc enim omnia non. hæc omnia_ E.

sono.--Quatuor Mss. _tenui sono_. ABCD (sed in D sup. emendatur _sono tenus_) E. Alii _tenus sono_.

§. 10. l. 1. = _et_ ABCDE.

32. l. 1. et cæterum = _et_ ABCDE.

33. habes.--Er. _abes_. B.

34. pulmenta.--Sic Mss. cum Bad. Am. Arn. ubi Er. et Lov. _elementa_. Angl. quatuor, _bulmenta_. [minus recte, habent enim omnes _pulmenta_.]

illam.--Er. Lugd. Ven. Lov. Somm. Dub. Mart. c. 2 Mss. Flor. et Rond. _in illam_. ABCE. D man. 2^{da}.

illum.--Er. Ven. _illam_. et 3 Mss. ap. Mart. D man. 2^{da}.

35. l. 3. quibus rerum ignarus.--_rebus_ ABCDE. 5 Mss. ap. Mart. Ulim. et Arn.

Scriptura.--Sic Mss. Angl.--Sic etiam editio Am. duo Mss. Flor. necnon editio Florentina. 3 Mss. ap. Mart. [_et si recte in Scripturis diceremur_.]

rectissima.--Quatuor Mss. _lectissima_. AC. D 1^{ma}. man.

l. ult. juste--_juxta_ 2 Mss. ap. Mart.

36. l. 1. Numquid.--_Et numq._ ABCD.

l. 8. his--_hic_ ABCDE.