Part 13
20. Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis æstibus, quæ aliquando volunt homines, et non valent, si aut ipsa membra non habeant, aut ea vel colligata vinculis, vel resoluta languore, vel quoquo modo impedita sint. Si vulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu; quia volui, feci. Potui autem velle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. Tam multa ergo feci, ubi non hoc erat velle quod posse: et non faciebam quod et incomparabili affectu amplius mihi placebat, et mox ut vellem, possem; quia mox ut vellem, utique vellem. Ibi enim facultas ea quæ voluntas, et ipsum velle jam facere erat; et tamen non fiebat: faciliusque obtemperabat corpus tenuissimæ voluntati animæ, ut ad nutum* membra moverentur, quam ipsa sibi anima ad voluntatem suam* magnam in sola voluntate perficiendam.
[Sidenote: IX. Unde fit ut animus imperet sibi, et resistatur.]
21. Unde hoc monstrum? et quare istuc? Luceat misericordia tua; et interrogem, si forte mihi respondere possint latebræ poenarum hominum, et tenebrosissimæ contritiones filiorum Adam. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat animus corpori, et paret statim; imperat animus {139} sibi, et resistitur[205]. Imperat animus ut moveatur manus, et tanta est facilitas ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. Imperat animus ut velit animus, nec alter est, nec facit tamen. Unde hoc monstrum? et quare istud? Imperat, inquam, ut velit, qui non imperaret nisi vellet, et non fit quod imperat. Sed non ex toto vult; non ergo ex toto imperat. Nam intantum imperat, inquantum vult, et intantum non fit quod imperat, inquantum non vult. Quoniam voluntas imperat ut sit voluntas, nec alia sed ipsa. Non itaque plena* imperat, ideo non est quod imperat. Nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia jam esset. Non igitur monstrum partim velle, partim nolle, sed ægritudo animi est, quia non totus assurgit, veritate sublevatus, consuetudine prægravatus. Et ideo sunt duæ voluntates, quia una earum tota non est, et hoc adest alteri quod deest alteri.
[Sidenote: X. Adversus Manichæos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant.]
22. [Sidenote: Ps. 67, 3.]_Pereant a facie tua_, Deus, sicuti pereunt [Sidenote: Tit. 1, 10.]_vaniloqui et_ mentis _seductores_, qui cum duas voluntates in deliberando animadverterint, duas naturas duarum mentium esse asseverant, unam bonam, alteram malam. Ipsi vere* mali sunt, cum ista mala sentiunt, et iidem ipsi boni erunt si vera senserint, verisque consenserint, ut dicat eis Apostolus tuus: [Sidenote: Eph. 5, 8.]_Fuistis aliquando tenebræ; nunc autem lux in Domino._ Illi enim dum volunt esse lux, non in Domino, sed in seipsis, putando animæ naturam hoc esse quod Deus est[206], ita facti sunt densiores tenebræ; quoniam _longius a te recesserunt_ horrenda arrogantia, a _te_ vero [Sidenote: Joh. 1, 9.]_lumine illuminante omnem hominem venientem in hunc mundum_. Attendite quid dicatis, et erubescite, et [Sidenote: Ps. 33, 6.]_accedite ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent_. Ego cum deliberabam ut jam servirem Domino Deo meo, sicut diu disposueram, ego eram qui volebam, ego qui nolebam; ego, ego eram. Nec plene volebam, nec plene nolebam. Ideo mecum contendebam, et dissipabar a meipso. Et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienæ, sed poenam meæ*[207]. [Sidenote: Rom. 7, 17.]_Et ideo non jam ego operabar illam, sed quod {140} habitabat in me peccatum_ de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.
23. Nam si tot sunt contrariæ naturæ, quot voluntates sibi resistunt; non jam duæ, sed plures erunt. Si deliberet quisquam utrum ad conventiculum eorum pergat, an ad theatrum; clamant isti: Ecce duæ naturæ: una bona hac ducit; altera mala illac reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet adversantium voluntatum? Ego autem dico ambas malas, et quæ ad illos ducit, et quæ ad theatrum reducit. Sed non credunt nisi bonam esse qua itur ad eos. Quid si ergo quisquam nostrum deliberet, et secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat, an ad ecclesiam nostram? nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? Aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis ejus imbuti sunt atque detinentur: aut duas malas naturas, et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt; et non erit verum quod solent dicere, unam bonam alteram malam: aut convertentur ad verum, et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis voluntatibus æstuare.
24. Jam ergo non dicant, cum duas voluntates in homine uno adversari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. Nam tu, Deus verax, improbas eos, et redarguis atque convincis eos, sicut in utraque mala voluntate, cum quisque deliberat utrum hominem veneno interimat an ferro; utrum fundum alienum illum, an illum invadat, quando utrumque non potest; utrum emat voluptatem luxuria, an pecuniam servet avaritia; utrum ad circum pergat, an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis, pariterque cupiantur omnia quæ simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet adversantibus quatuor voluntatibus, vel etiam pluribus in tanta copia rerum quæ appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diversarum substantiarum solent dicere: ita et in bonis voluntatibus. Nam quæro ab eis utrum bonum sit delectari lectione Apostoli, et utrum bonum sit delectari psalmo {141} sobrio, et utrum bonum sit Evangelium disserere. Respondebunt ad singula: Bonum. Quid si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore? Nonne diversæ voluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur quid potissimum arripiamus? Et omnes bonæ sunt, et certant secum, donec eligatur unum, quo feratur tota voluntas una, quæ in plures dividebatur. Ita etiam cum æternitas delectat superius, et temporalis boni voluptas retentat inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens; et ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate præponit, hoc familiaritate non ponit*.
[Sidenote: XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.]
25. Sic ægrotabam et excruciabar accusans memetipsum solito acerbius nimis, ac volvens et versans me in vinculo meo, donec abrumperetur totum quo jam exiguo tenebar, sed tenebar tamen. Et instabas tu in occultis meis, Domine, severa misericordia, flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus cessarem, et non abrumperetur idipsum exiguum et tenue quod remanserat; et revalesceret iterum, et me robustius alligaret. Dicebam enim apud me intus: Ecce modo fiat, modo fiat. Et cum verbo jam ibam in placitum. Jam pene faciebam, et non faciebam: nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam, et respirabam. Et item conabar, et paulo minus ibi eram, et paulo minus jamjamque attingebam et tenebam; et non ibi eram, nec attingebam, nec tenebam, hæsitans mori morti, et vitæ vivere; plusque in me valebat deterius inolitum, quam melius insolitum: punctumque ipsum temporis quo aliud futurus eram, quanto propius admovebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro, nec avertebat, sed suspendebat.
26. Retinebant nugæ nugarum, et vanitates vanitatum* antiquæ amicæ meæ, et succutiebant vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? et a momento isto non erimus tecum ultra in æternum? et a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in æternum? Et quæ suggerebant in eo quod dixi, Hoc et illud? quæ suggerebant, Deus meus? Avertat ab anima servi tui misericordia tua! Quas sordes suggerebant! quæ dedecora! Et audiebam eas jam longe minus quam dimidius, non tanquam libere contradicentes eundo in obviam, sed veluti a dorso mussitantes, et discedentem quasi furtim vellicantes, ut respicerem. Retardabant {142} tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo vocabar, cum diceret mihi consuetudo violenta: Putasne sine istis poteris?
27. Sed jam tepidissime hoc dicebat. Aperiebatur enim ab ea parte qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiæ, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens* venirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellæ; ibi juventus multa et omnis ætas, et graves viduæ, et virgines anus: et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis; sed [Sidenote: Ps. 112, 9.]_fecunda mater filiorum_ gaudiorum de marito te, Domine. Et irridebat me irrisione hortatoria, quasi diceret: Tu non poteris quod isti, quod istæ*? An vero isti et istæ in seipsis possunt, ac non* in Domino Deo suo? Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas? Projice te in eum; noli metuere, non se subtrahet ut cadas: projice te securus, excipiet et sanabit te. Et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura* adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. Et rursus illa, quasi diceret: Obsurdesce adversus immunda illa membra tua super terram, ut mortificentur [Sidenote: Ps. 118, 85. vid. Sabat.]_Narrant tibi delectationes, sed non sicut lex Domini Dei tui_. Ista controversia in corde meo, non nisi de meipso adversus meipsum. At Alypius affixus lateri meo, inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.
[Sidenote: XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.]
28. Ubi vero a fundo arcano alta consideratio contraxit et congressit totam miseriam meam in conspectum cordis mei, oborta est procella ingens, ferens ingentem imbrem lacrymarum. Et ut totum effunderem cum vocibus suis, surrexi ab Alypio: solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur; et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam ejus præsentia. Sic tunc eram, et ille sensit, nescio quid*; aliquid enim, puto, dixeram, in quo apparebat sonus vocis meæ jam fletu gravidus, et sic surrexeram. Mansit ergo ille ubi sedebamus, nimie stupens. Ego sub quadam fici arbore stravi me nescio quomodo, et dimisi habenas lacrymis, et proruperunt flumina oculorum meorum, [Sidenote: Ps. 50, 19.]acceptabile sacrificium tuum. Et non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dixi tibi: [Sidenote: Ps. 6, 4.]_Et tu, Domine, usquequo? [Sidenote: Ps. 78, 5. 8.]Usquequo, Domine, irasceris in finem? Ne memor fueris {143} iniquitatum nostrarum antiquarum._ Sentiebam enim eis me teneri: jactabam voces miserabiles. Quamdiu? quamdiu, Cras et cras? Quare non modo? quare non hac hora finis turpitudinis meæ?
29. Dicebam hæc, et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri an puellæ, nescio: "Tolle, lege; tolle, lege." Statimque mutato vultu, intentissimus cogitare coepi utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid; nec occurrebat omnino audivisse me uspiam. Repressoque impetu lacrymarum, surrexi, nihil aliud interpretans, nisi* divinitus mihi juberi ut aperirem codicem, et legerem quod primum caput invenissem. Audieram enim de Antonio quod ex* evangelica lectione[208], cui forte supervenerat, admonitus fuerit, tanquam sibi diceretur quod legebatur, [Sidenote: Mat. 19, 21.]_Vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelis: et veni, sequere me;_ et tali oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque concitus redii in eum locum ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem Apostoli, cum inde surrexeram. Arripui, aperui, et legi in silentio capitulum, quo primum conjecti sunt oculi mei: [Sidenote: Rom. 13, 13. 14.]_Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et æmulatione: sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis._[209] Nec ultra volui legere; nec opus erat. Statim quippe cum fine hujusce sententiæ quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebræ diffugerunt.
30. Tum interjecto aut digito aut nescio quo alio signo, codicem clausi, et tranquillo jam vultu indicavi Alypio. At ille quid in se ageretur, quod ego nesciebam, sic indicavit. Petit videre quid legissem: ostendi; et attendit etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur. Sequebatur vero: [Sidenote: Ib. 14, 1.]_Infirmum autem in fide recipite*._ Quod ille ad {144} se retulit, mihique aperuit. Sed tali admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius jam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione conjunctus est. Inde ad matrem ingredimur: indicamus; gaudet. Narramus quemadmodum gestum sit; exsultat et triumphat; et benedicebat tibi, [Sidenote: Eph. 3, 20.]_qui potens es ultra quam petimus aut intelligimus facere_, quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim me ad te, ut nec uxorem quærerem, nec aliquam spem hujus sæculi, stans in ea regula fidei[210] in qua me ante tot annos ei revelaveras. [Sidenote: Ps. 29, 12.]_Et convertisti luctum ejus in gaudium_ multo uberius quam voluerat; et multo charius atque castius, quam de nepotibus carnis meæ requirebat.
* * * * *
{145}
LIBER NONUS.
Uni jam Deo vivere studens, Rhetoricæ professionem, sed non ante transactas vindemiales ferias quæ proxime instabant, abjicere statuit. Interim rure Cassiciaco apud amicum ejus Verecundum ad percipiendam Baptismi gratiam se parat; ac tandem cum Alypio, et filio suo Adeodato baptizatur. Nec multo post, Africam repetens, Ostiam venit, cum amicis et matre Monnica, cujus vitam et sanctos mores brevi compendio exhibet, quæque ibidem defungitur, anno ætatis suæ 56, Augustini 33.
[Sidenote: I. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.]
1. [Sidenote: Ps. 115, 16. 17.]_O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam* laudis._ Laudet te cor meum et lingua mea, et [Sidenote: Ps. 34, 10. 3.]_omnia ossa mea dicant: Domine, quis similis tibi?_ Dicant, et responde mihi, et _dic animæ meæ, Salus tua ego sum._ Quis ego, et qualis ego? Quid non mali aut facta mea*; aut, si non facta, dicta mea; aut, si non dicta, voluntas mea fuit? Tu autem, Domine, bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem mortis meæ, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle quod volebam, et velle quod volebas*. Sed ubi erat tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem [Sidenote: Mat. 11, 30.]_leni jugo tuo,_ et humeros _levi sarcinæ tuæ,_ Christe Jesu, [Sidenote: Ps. 18, 15.]_adjutor meus et redemptor meus?_ Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum! et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me, vera tu et summa suavitas[211]: ejiciebas, et intrabas pro eis omni suavitate* dulcior, sed non carni et sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Jam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi, acquirendi, et volutandi atque scalpendi scabiem libidinum; et garriebam {146} tibi claritati meæ, et divitiis meis, et saluti meæ Domino Deo meo.
[Sidenote: II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.]
2. Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguæ meæ nundinis loquacitatis*; ne ulterius pueri _meditantes_ non _legem tuam_, non pacem tuam, sed insanias mendaces, et bella forensia, mercarentur ex ore meo arma furori suo. Et opportune jam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut solemniter abscederem et redemptus a te jam non redirem venalis. Consilium ergo nostrum erat coram te; coram hominibus autem, nisi nostris, non erat. Et convenerat inter nos ne passim cuiquam effunderetur; quanquam tu nobis [Sidenote: Ps. 83, 6. 7.]_a convalle plorationis ascendentibus_, et cantantibus canticum graduum, [Sidenote: Ps. 129, 3-5.]_dederas sagittas acutas_, et _carbones vastatores adversum linguam subdolam_[212], velut consulendo contradicentem, et, sicut cibum assolet, amando consumentem.
3. Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua, et gestabamus verba tua[212] transfixa visceribus; et exempla[212] servorum tuorum, quos de nigris lucidos, et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostræ urebant et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus*; et accendebant nos valide, ut omnis ex _lingua subdola_ contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non exstinguere. Verumtamen quia propter _nomen tuum_, quod _sanctificasti_ per terras, etiam laudatores utique haberet votum et propositum nostrum, jactantiæ simile videbatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere*; ut conversa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam vicinum vindemialium diem prævenire voluerim, multa dicerent*, quod quasi appetissem magnus videri. {147} Et quo mihi erat istud, ut putaretur et disputaretur de animo meo, et [Sidenote: Rom. 14, 16.]_blasphemaretur bonum nostrum?_
4. Quin etiam, quod ipsa æstate litterario labori nimio pulmo meus[213] cedere coeperat, et difficulter trahere suspiria, doloribusque pectoris testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare, primo perturbaverat me, quia magisterii illius sarcinam pene jam necessitate deponere cogebat, aut si curari et convalescere potuissem, certe intermittere*. Sed ubi plena voluntas [Sidenote: Ps. 45, 11.]_vacandi, et videndi quoniam tu es Dominus_, oborta mihi est atque firmata; nosti, Deus meus, etiam gaudere coepi, quod hæc quoque suberat non mendax excusatio, quæ offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse nunquam volebant. Plenus igitur tali gaudio tolerabam illud intervallum temporis, donec decurreret: nescio utrum vel viginti[214] dies erant, sed tamen fortiter tolerabantur; quia recesserat cupiditas quæ mecum solebat ferre grave negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. Peccasse me in hoc quisquam servorum tuorum fratrum meorum dixerit, quod jam pleno corde militia tua, passus me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. Sed tu, Domine misericordissime, nonne et hoc peccatum, cum cæteris horrendis et funereis, in aqua sancta ignovisti et remisisti mihi?
[Sidenote: III. Verecundus concedit illi rus suum.]
5. Macerabatur anxietudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio videbat. Nondum christianus, conjuge fideli; ea ipsa tamen arctiore præ cæteris compede, ab itinere quod aggressi eramus, retardabatur: nec christianum esse alio {148} modo se velle dicebat, quam illo quo non poterat. Benigne sane obtulit, quamdiu ibi essemus, in re ejus essemus*. Retribues illi*, Domine, in [Sidenote: Luc. 14, 14.]_resurrectione justorum_, quia jam ipsam [Sidenote: Ps. 124, 3.]_sortem_ retribuisti ei. Quamvis enim absentibus nobis, cum Romæ jam essemus, corporali ægritudine correptus, et in ea christianus et fidelis factus, ex hac vita emigravit: ita misertus es non solum ejus, sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. Gratias tibi, Deus noster, tui sumus; indicant hortationes et consolationes tuæ: fidelis promissor, reddis* Verecundo, pro rure illo ejus Cassiciaco, ubi ab æstu sæculi requievimus in te, amoenitatem sempiterne virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram, [Sidenote: Ps. 67, 16.]_in monte incaseato[215], monte tuo, monte uberi_.
6. Angebatur ergo tunc ipse; Nebridius autem collætabatur. Quamvis enim et ipse nondum christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut Veritatis Filii tui carnem phantasma[216] crederet; tamen inde emergens, sic sibi erat, nondum imbutus ullis Ecclesiæ tuæ sacramentis, sed inquisitor[217] ardentissimus veritatis. Quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per Baptismum tuum, ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos, cum tota domus ejus per eum christiana facta esset, carne solvisti; et nunc ille vivit [Sidenote: Luc. 16, 22.]_in sinu Abraham_. Quidquid illud est quod illo significatur sinu[218], ibi Nebridius* vivit, dulcis amicus {149} meus, tuus autem, Domine, adoptivus ex liberto filius; ibi vivit. Nam quis alius tali animæ locus? Ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Jam non ponit aurem ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum; et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate sua, sine fine felix. Nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, Domine, quem potat ille*, nostri sis memor. Sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salva amicitia, de tali conversione nostra*, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitæ scilicet conjugalis; Nebridium autem opperientes quando sequeretur, quod de tam proximo poterat, et erat jam jamque facturus: cum ecce evoluti sunt dies illi tandem; nam longi et multi videbantur præ amore libertatis otiosæ ad cantandum de medullis omnibus, [Sidenote: Ps. 26, 8.]_Tibi dixit cor meum, Quæsivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram._
[Sidenote: IV. Libri apud Cassiciacum scripti. Epistolæ ad Nebridium.]
7. Et venit dies* quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde jam cogitatu solutus eram. Et factum est. Eruisti linguam meam unde jam erueras cor meum; et benedicebam tibi gaudens profectus in villam cum meis omnibus[219]. Ibi quid egerim in litteris, jam quidem servientibus tibi, sed adhuc superbiæ scholam tanquam in pausatione anhelantibus*, testantur libri disputati[220] cum præsentibus, et cum ipso me solo[221] {150} coram te: quæ autem cum absente Nebridio[222], testantur epistolæ. Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore, præsertim ad alia majora properanti? Revocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, Domine, confiteri tibi quibus internis me stimulis perdomueris, et quemadmodum me [Sidenote: Is. 40, 4. Luc. 3, 45.]_complanaveris, humiliatis montibus et collibus_ cogitationum mearum, _et tortuosa_ mea _direxeris, et aspera lenieris_; quomodo ipsum etiam Alypium fratrem cordis mei subegeris nomini unigeniti tui Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. Magis enim eas volebat redolere gymnasiorum [Sidenote: Ps. 28, 5.]_cedros_ quas jam _contrivit Dominus_, quam salubres herbas ecclesiasticas adversas serpentibus.
[Sidenote: Quibus coelitus perfusos gratiis, et quam vivido pietatis sensu, dum Psalmos evolvit.]