Part 14
8. Quas tibi, Deus meus, voces dedi cum legerem Psalmos David, cantica fidelia, et sonos pietatis excludentes turgidum spiritum; rudis in germano amore tuo, catechumenus in villa cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhærente nobis muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna charitate, christiana pietate! Quas tibi voces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbe terrarum adversus typhum generis humani? Et tamen toto orbe cantantur, et [Sidenote: Ps. 18, 7.]_non est qui se abscondat a calore tuo_. Quam vehementi et acri dolore indignabar Manichæis; et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent adversus antidotum quo sani esse potuissent! Vellem ut alicubi juxta essent tunc*, et me nesciente quod ibi essent intuerentur faciem meam, et audirent voces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus. _Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam._ Audirent ignorante me utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent quæ inter hæc verba dixerim. Quia et revera nec ea dicerem, nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri viderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.
9. Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et {151} exsultando in tua misericordia, Pater. Et hæc omnia exibant per oculos meos et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: [Sidenote: Ps. 4, 3.]_Filii hominum, quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?_ Dilexeram enim vanitatem, et quæsieram mendacium. Et tu, Domine, jam [Sidenote: Ver. 4.]_magnificaveras Sanctum tuum, suscitans eum a mortuis_, et [Sidenote: Eph. 1, 20.]_collocans ad dexteram tuam_, unde [Sidenote: Luc. 24, 49.][Sidenote: Joh. 14, 16. 17.][Sidenote: Act. 2, 1-4.]_mitteret ex alto promissionem suam, Paracletum Spiritum veritatis_: et miserat eum jam, sed ego nesciebam. Miserat eum, quia jam magnificatus erat, resurgens a mortuis, et ascendens in coelum. Ante autem [Sidenote: Joh. 7, 39.]_Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus_. Et clamat propheta*: _Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Et scitote quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum._ Clamat, _quousque_; clamat, _scitote_: et ego tamdiu nesciens "vanitatem dilexi, et mendacium quæsivi;" et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur qualem me fuisse reminiscebar. In phantasmatibus* enim quæ pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium. Et insonui multa graviter ac fortiter in dolore recordationis meæ. Quæ utinam audissent qui adhuc usque "diligunt vanitatem et quærunt mendacium." Forte conturbarentur, et evomuissent illud; et exaudires eos cum clamarent ad te: quoniam vera morte carnis [Sidenote: Rom. 8, 34.]_mortuus est pro nobis, qui_ te _interpellat pro nobis_.
10. Legebam: _Irascimini, et nolite peccare._ Et quomodo movebar, Deus meus, qui jam didiceram irasci mihi de præteritis, ut de cætero non peccarem? Et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat[223], sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et [Sidenote: Rom. 2, 5.]_thesaurizant sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii tui_. Nec jam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole[224] quærebantur. Volentes enim gaudere forinsecus, facile evanescunt; et effunduntur in ea quæ videntur et temporalia[225] sunt, et imagines eorum {152} famelica[226] cogitatione lambunt. Et o si fatigentur inedia[227], et dicant: _Quis ostendet nobis bona?_ Et dicamus, et audiant: _Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine._ Non enim [Sidenote: Joh. 1, 9.]_lumen_ nos sumus _quod illuminat omnem hominem_; sed illuminamur a te, ut qui [Sidenote: Eph. 5, 8.]_fuimus aliquando tenebræ_, simus _lux in te_. O si viderent internum æternum*, quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te, et dicerent: _Quis ostendet nobis bona?_ Ibi enim, ubi* mihi iratus eram intus in cubili, ut compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis meæ sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas, et [Sidenote: Ps. 4, 7.]_dederas lætitiam in corde meo_. Et exclamabam legens hæc foris, et agnoscens intus; nec volebam multiplicari[228] terrenis bonis, devorans tempora et devoratus temporibus*, cum haberem in æterna simplicitate[228] aliud [Sidenote: Ver. 8.]_frumentum, et vinum, et oleum_.
11. Et clamabam in consequenti versu clamore alto cordis mei: _O in pace! o in idipsum!_ o quid dixit; _Obdormiam et somnum capiam!_ Quoniam[229] quis resistet nobis cum fiet sermo qui scriptus est, [Sidenote: 1 Cor. 15, 54.]_Absorpta est mors in victoriam?_ Et tu es _Idipsum_ valde _qui non mutaris_; et in te requies obliviscens {153} laborum omnium, quoniam nullus alius tecum, nec ad alia multa adipiscenda, quæ non sunt quod tu, sed _tu, Domine, singulariter in spe constituisti me_. Legebam, et ardebam; nec inveniebam quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis*, latrator amarus et cæcus adversus Litteras de melle coeli melleas, et de lumine tuo luminosas: et super inimicis* Scripturæ hujus tabescebam.
[Sidenote: Acerrimo dolore dentium subito liberatur.]
12. Quando recordabor* omnia dierum illorum feriatorum? Sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem, et misericordiæ tuæ mirabilem celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me; et cum in tantum ingravesceret ut non valerem loqui[230], ascendit in cor meum admonere omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te pro me, Deum salutis omnimodæ. Et scripsi hoc in cera, et dedi ut eis legeretur. Mox ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor? aut quomodo fugit? Expavi, fateor, Domine meus, Deus meus; nihil enim tale ab ineunte ætate expertus fueram. Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui; et gaudens in fide laudavi nomen tuum. Et ea fides me securum esse non sinebat de præteritis peccatis meis, quæ mihi per Baptismum tuum remissa nondum erant.
[Sidenote: V. Ambrosium consulit quid legendum.]
13. Renuntiavi, peractis vindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses venditorem verborum alium providerent; quod et tibi ego servire delegissem, et illi professioni, præ difficultate spirandi ac dolore pectoris, non sufficerem. Et insinuavi per litteras antistiti tuo viro sancto Ambrosio pristinos errores meos, et præsens votum meum, ut moneret quid mihi potissimum de Libris tuis legendum esset, quo percipiendæ tantæ gratiæ paratior aptiorque fierem. At ille jussit Isaiam prophetam; credo, quod præ cæteris Evangelii[231] vocationisque Gentium sit prænuntiator apertior. Verumtamen ego primam hujus lectionem non intelligens, totumque talem arbitrans, distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.
{154}
[Sidenote: VI. Mediolani baptizatur cum Alypin et Adeodato.]
14. Inde ubi tempus advenit quo me nomen dare[232] oporteret relicto rure, Mediolanum remeavimus. Placuit et Alypio renasci in te mecum, jam induto humilitate Sacramentis tuis congrua, et fortissimo domitori corporis, usque ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausu. Adjunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat ferme quindecim[233], et ingenio præveniebat multos graves et doctos viros. Munera tua tibi confiteor, Domine Deus meus, creator omnium, et multum potens formare* nostra deformia: nam ego in illo puero præter delictum non habebam. Quod enim enutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraveras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. Est liber noster qui inscribitur, de Magistro[234]: ipse ibi mecum loquitur. Tu scis illius esse sensa omnia quæ inseruntur ibi ex persona collocutoris mei, cum esset in annis sexdecim. Multa ejus alia mirabiliora expertus sum. Horrori mihi erat illud ingenium; et quis præter te talium miraculorum opifex? Cito de terra abstulisti vitam ejus; et securior eum recordor, non timens quidquam pueritiæ, nec adolescentiæ; nec omnino homini illi. Sociavimus eum coævum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua; et baptizati sumus[235] et fugit a {155} nobis sollicitudo vitæ præteritæ. Nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salutem generis humani. Quantum flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiæ tuæ vocibus commotus acriter! Voces illæ influebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum; et exæstuabat inde affectus pietatis*, et currebant lacrymæ, et bene mihi erat cum eis.
[Sidenote: VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani.]
15. Non longe coeperat Mediolanensis Ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus. Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum Justina Valentiniani regis pueri mater hominem tuum Ambrosium persequeretur[236] hæresis suæ causa, qua* fuerat seducta ab Arianis. Excubabat pia plebs in ecclesia mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mea mater, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat. Nos adhuc frigidi a calore Spiritus tui, excitabamur tamen civitate attonita atque turbata. Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium, ne populus moeroris tædio contabesceret, institutum est; et ex illo in hodiernum retentum, multis jam ac pene omnibus gregibus tuis et per cætera orbis imitantibus*.
[Sidenote: Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.]
16. Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti quo loco laterent martyrum corpora Protasii et Gervasii, quæ per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui recondideras, unde opportune promeres ad coercendam rabiem femineam, sed regiam.[237] Cum enim propalata et effossa digno cum {156} honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos immundi vexabant spiritus, confessis eisdem dæmonibus, sanabantur[238], verum etiam quidam plures annos cæcus[239], civis civitatique notissimus, cum populi tumultuante lætitia* causam quæsisset atque audisset, exsilivit, eoque se ut duceret, suum ducem rogavit. Quo perductus, impetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum [Sidenote: Ps. 115, 15.]_pretiosæ in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum_. Quod ubi fecit, atque admovit oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens, inde laudes tuæ ferventes, lucentes*, inde illius inimicæ animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus*, a persequendi tamen furore compressus est. Gratias tibi, Deus meus. Unde et quo duxisti recordationem meam, ut hæc etiam confiterer tibi, quæ magna oblitus præterieram? Et tamen tunc cum ita fragraret [Sidenote: Cant 1, 3.]_odor unguentorum tuorum_, non _currebamus post te_. Ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, et tandem respirans*, quantum patet aura in domo fenea.
[Sidenote: VIII. Evodii conversio. Ps. 67, 7.]
17. Qui _habitare facis unanimes in domo_, consociasti nobis et Evodium juvenem ex nostro municipio. Qui cum agens in rebus[240] militaret; prior nobis ad te conversus est et {157} baptizatus, et relicta militia sæculari, accinctus in tua. [Sidenote: Matris obitus, ejusque a teneris educatio.]Simul eramus[241], simul habitaturi* placito sancto. Quærebamus quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in Africam. Et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. Multa prætereo, quia multum festino. Accipe confessiones meas et gratiarum actiones, Deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. Sed non præteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quæ me parturivit; et carne, ut in hanc temporalem; et corde, ut in æternam lucem nascerer*[242]. Non ejus, sed tua dicam dona in ea; neque enim seipsam fecerat, aut educaverat seipsam. Tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat qualis ex eis fieret. Et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici Filii tui in domo fideli, bono membro Ecclesiæ tuæ. Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris prædicabat, quantam famulæ cujusdam decrepitæ, quæ patrem ejus infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. Cujus rei gratia, et propter senectam ac mores optimos, in domo christiana satis a dominis honorabatur. Unde etiam curam filiarum dominicarum commissam* diligenter gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta severitate vehemens, atque in docendis sobria prudentia. Nam eas, præter illas horas quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, præcavens consuetudinem malam, et addens verbum sanum: "Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis: cum autem ad maritos veneritis, factæ dominæ apothecarum et cellariorum, aqua sordebit; sed mos potandi permanebit*." Hac ratione præcipiendi et auctoritate imperandi, frenabat {158} aviditatem tenerioris ætatis; et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut jam nec liberet quod non deceret.
18. Et surrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, surrepserat ei vinolentia. Nam cum de more, tanquam puella sobria, juberetur a parentibus de cuppa vinum depromere, submisso poculo qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius, sensu recusante. Non enim ulla temulenta* cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus ætatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus animis majorum pondere premi solent. Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo, quoniam qui [Sidenote: Eccli. 19, 1.]_modica spernit, paulatim decidit_, in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope jam plenos mero caliculos inhianter hauriret. Ubi tunc sagax anus, et vehemens illa prohibitio? Numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, Domine, vigilaret super nos? Absente patre et matre et nutritoribus, tu præsens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per præpositos* homines boni aliquid agis ad animarum salutem, quid tunc egisti, Deus meus? Unde curasti? unde sanasti? Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima convicium, tanquam medicinale ferrum ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam præcidisti? Ancilla enim cum qua solebat accedere ad cuppam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, objecit hoc crimen, amarissima insultatione vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa respexit foeditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. Sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. Nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. Illa enim irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare: et ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur quod tam sero prodidisset. At tu, Domine, rector coelitum*, et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum sæculorum ordinate* turbulentum, etiam de alterius animæ insania[243] sanasti alteram; ne quisquam cum hoc adverterit, {159} potentiæ suæ tribuat, si verbo ejus alius corrigatur, quem vult corrigi.
[Sidenote: IX. Laudabiles matris suæ mores prosequitur.]
19. Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque a te subdita parentibus, quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti domino; et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, et reverenter amabilem atque mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis injurias, ut nullam de hac re cum marito haberet unquam simultatem. Exspectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille præterea, sicut benevolentia præcipuus, ita ira fervidus. Sed noverat hæc non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Jam vero refractum et quietum cum opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Denique, cum matronæ multæ quarum viri mansuetiores erant, plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica colloquia illæ arguebant maritorum vitam, hæc earum linguam, veluti per jocum graviter admonens, ex quo illas tabulas quæ matrimoniales vocantur, recitari audissent, tanquam instrumenta quibus ancillæ factæ essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire adversus dominos non oportere. Cumque mirarentur illæ, scientes quam ferocem conjugem sustineret, nunquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quærerent; docebat illa institutum suum, quod supra memoravi. Quæ observabant, expertæ gratulabantur; quæ non observabant, subjectæ vexabantur.
20. Socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum adversum se irritatam sic evicit obsequiis, perseverans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Itaque posteaquam ille, et matri obtemperans, et curans familiæ disciplinam, et concordiæ suorum consulens, proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit, promisit illa talia de se præmia sperare debere, quæcumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur: nullaque jam audente, memorabili inter se benevolentiæ suavitate vixerunt. {160}
21. Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cujus utero me creasti, Deus meus, misericordia mea, munus grande donaveras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se præbebat pacificam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atque indigesta discordia quando præsenti amicæ de absente inimica per acida colloquia cruditas* exhalatur odiorum; nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret. Parvum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime pervagante, non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quæ non dicta sunt addere; cum contra homini* humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit; qualis illa erat, docente te magistro intimo in schola pectoris.
22. Denique etiam virum suum jam in extrema vita ejus temporali lucrata est tibi, nec in eo jam fideli planxit quod in nondum fideli toleraverat. Erat etiam serva servorum tuorum. Quisquis eorum noverat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te; quia sentiebat præsentiam tuam in corde ejus, sanctæ conversationis fructibus testibus[244]. Fuerat enim [Sidenote: 1 Tim. 5, 9, 4. 10.]_unius viri uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat_. [Sidenote: Gal. 4, 19.]_Nutrierat_ filios, toties _eos parturiens_, quoties abs te deviare cernebat. Postremo nobis, Domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem ejus in te jam consociati vivebamus percepta gratia Baptismi tui, ita curam gessit quasi omnes genuisset, ita servivit quasi ab omnibus genita fuisset.
[Sidenote: X. Colloquium cum matre de regno coelorum.]
23. Impendente autem die quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noveras, ignorantibus nobis; provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli {161} staremus incumbentes ad quamdam fenestram, unde hortus intra domum quæ nos habebat prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi: colloquebamur ergo soli valde dulciter; et [Sidenote: Phil. 3, 13.]_præterita obliviscentes, in ea quæ ante sunt extenti_, quærebamus inter nos apud præsentem Veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita æterna sanctorum, [Sidenote: 1 Cor. 2, 9.]_quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit_. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, [Sidenote: Ps. 35, 10.]_fontis vitæ qui est apud te_; ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus.
24. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet luce corporea, præ illius vitæ jucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos ardentiore affectu _in idipsum_[245], perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum coelum, unde sol et luna et stellæ lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando, et loquendo*, et mirando opera tua; et venimus in mentes nostras, et transcendimus[246] eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi [Sidenote: Ps. 79, 2.]_pascis Israel_ in æternum veritatis pabulo, et ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quæ fuerunt, et quæ futura sunt; et ipsa non fit, sed sic est ut fuit, et sic erit semper; quin potius fuisse, et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam æterna est: nam fuisse et futurum esse, non est æternum. Et dum loquimur et inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis; et suspiravimus* et relinquimus ibi religatas [Sidenote: Rom. 8, 23.]_primitias spiritus_[247], et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. Et quid simile Verbo tuo Domino nostro, [Sidenote: Sap. 7, 27.]_in se permanenti_ sine vetustate, atque _innovanti omnia_?
25. Dicebamus ergo: Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiæ terræ et aquarum et aeris, sileant et poli, et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non se cogitando, sileant {162} somnia et imaginariæ revelationes, omnis lingua et omne signum, et quidquid transeundo fit, si cui sileat omnino; quoniam si quis audiat*, dicunt hæc omnia, [Sidenote: Ps. 99, 3.]_Non ipsa nos fecimus_, sed _fecit nos_ qui _manet in æternum_: his dictis si jam taceant quoniam erexerunt aurem in eum qui fecit ea, et loquatur ipse solus, non per ea, sed per seipsum, ut audiamus verbum ejus, non per linguam carnis, neque per vocem angeli, [Sidenote: Ps. 76, 18.]nec per sonitum nubis, nec [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_per ænigma_ similitudinis; sed ipsum quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos, et rapida cogitatione attingimus* æternam Sapientiam super omnia manentem; si continuetur hoc, et subtrahantur aliæ visiones longe imparis generis, et hæc una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intelligentiæ, cui suspiravimus; nonne hoc est, [Sidenote: Mat. 25, 21.]_Intra in gaudium Domini tui?_ Et istud quando? An cum [Sidenote: 1 Cor. 15, 51]_omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur_?
26. Dicebam talia*, et si non isto modo et his verbis, tamen, Domine, tu scis quod illo die, cum talia loqueremur, et mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: "Fili, quantum ad me attinet, nulla jam re delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc, et cur hic sim nescio, jam consumpta spe hujus sæculi. Unum erat propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum viderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus præstitit, ut te etiam, contempta felicitate terrena, servum ejus videam: quid hic facio?"
[Sidenote: XI. De ecstasi et morte matris.]