Part 12
3. Perrexi ergo ad Simplicianum[184], patrem in accipienda gratia* tua tunc[185] episcopi Ambrosii*, et quem vere ut patrem {127} diligebat. Narravi ei circuitus erroris mei. Ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romæ, quem Christianum defunctum esse audieram, in Latinam linguam transtulisset; gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena _fallaciarum_ et deceptionum [Sidenote: Col. 2, 8.]_secundum elementa hujus mundi_: in istis autem, omnibus modis insinuari Deum et ejus Verbum[186]. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, [Sidenote: Mat. 11, 25.]_sapientibus absconditam et revelatam parvulis_, Victorinum[187] ipsum recordatus est, quem, Romæ cum esset, familiarissime noverat: de quo ille mihi narravit quod non silebo. Habet enim magnam laudem gratiæ tuæ confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quique philosophorum tam multa legerat, et dijudicaverat*; doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne præclari magisterii, quod cives hujus mundi eximium putant, statuam in Romano foro meruerat et acceperat; usque ad illam ætatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata inspirabat populos jam et omnigenum deum monstra*, et Anubem latratorem, quæ aliquando "Contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam" tela tenuerant[188], et a se victis jam Roma supplicabat[189]; quæ ista senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat: non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subjecto collo ad humilitatis jugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium.
{128}
4. O Domine, Domine, qui [Sidenote: Ps. 143, 5.]_inclinasti coelos, et descendisti; tetigisti montes, et fumigaverunt_: quibus modis te insinuasti illi pectori? Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam, omnesque Christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur; et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: "Noveris me Christianum jam esse." Et respondebat ille: "Non credam, nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi videro." Ille autem irridebat dicens: "Ergo parietes faciunt Christianos?" Et hoc sæpe dicebat, jam se esse Christianum; et Simplicianus illud sæpe respondebat, et sæpe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos reverebatur offendere superbos dæmonicolas, quorum ex culmine Babylonicæ dignitatis, quasi ex [Sidenote: Ps. 28, 5.]_cedris Libani_ quas nondum _contriverat_ Dominus, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. [Sidenote: Mat. 10. 33. Luc. 9, 26.]Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem, timuitque negari a Christo coram Angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui, et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum dæmoniorum, quæ imitator superbus acceperat; depuduit vanitati, et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: "Eamus in ecclesiam; Christianus volo fieri." At ille non se capiens lætitia, perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionum sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per Baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia. Superbi [Sidenote: Ps. 111, 10.]_videbant, et irascebantur; dentibus suis stridebant, et tabescebant_: servo autem tuo* [Sidenote: Ps. 39, 5.]_Dominus_ Deus erat _spes ejus_, et _non respiciebat in vanitates et insanias mendaces_.
5. Denique, ut ventum est ad horam profitendæ fidei, quæ verbis certis conceptis, retentisque memoriter, de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romæ reddi[190] solet ab eis qui {129} accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris ut secretius redderet, sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctæ multitudinis profiteri. Non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum? Itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque ut eum noverant, instrepuerunt nomen ejus strepitu gratulationis. Quis autem ibi non eum noverat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collætantium: Victorinus, Victorinus! Cito sonuerunt exsultatione, quia videbant eum; et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit ille fidem veracem præclara fiducia, et volebant omnes eum rapere intro in cor suum; et rapiebant amando et gaudendo: hæ rapientium manus erant.
[Sidenote: III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.]
6. Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatæ animæ, et de majore periculo liberatæ, quam si spes ei semper affuisset, aut periculum minus fuisset? Etenim tu quoque, misericors Pater, plus gaudes [Sidenote: Luc. 15.]_de uno poenitente, quam de nonaginta novem justis, quibus non opus est poenitentia_. Et nos cum magna jucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus* pastoris humeris reportetur ovis quæ erraverat; et drachma referatur in thesauros tuos, collætantibus vicinis mulieri quæ invenit: et lacrymas excutit gaudium solemnitatis domus tuæ, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, _Quoniam mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est._ Gaudes quippe in nobis, et in Angelis tuis sancta charitate sanctis. Nam tu semper idem, {130} quia quæ non semper nec eodem modo sunt, eodem modo semper nosti omnia.
7. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus quas diligit, quam si eas semper habuisset? Contestantur enim et cætera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus, Ita est. Triumphat victor imperator, et non vicisset, nisi pugnavisset; et quanto majus periculum fuit in prælio, tanto est gaudium majus in triumpho. Jactat tempestas navigantes, minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur coelum et mare, et exsultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Æger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum salvum cupiunt, ægrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis viribus; et fit tale jam gaudium, quale non fuit cum antea salvus et fortis ambularet. Easque ipsas voluptates humanæ vitæ etiam non inopinatis et præter voluntatem irruentibus, sed institutis et voluptariis* molestiis homines acquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi præcedat esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quædam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. Et institutum est ut jam pactæ sponsæ non tradantur statim, ne vilem habeat maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam.
8. Hoc in turpi et exsecranda lætitia; hoc in ea quæ concessa et licita est; hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiæ: hoc in eo qui [Sidenote: Luc. 15, 32.]_mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est_. Ubique majus gaudium molestia majori præceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus, cum tu æternum tibi tu ipse sis gaudium, et quædam de te circa te semper gaudeant[191]? Quid est quod hæc rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? An is est modus earum; et tantum dedisti eis, cum a summis coelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem sæculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera bonorum, et omnia justa opera tua, suis quæque sedibus locares, et suis quæque temporibus ageres? Heu mihi, quam excelsus es in excelsis, et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et vix redimus ad te.
{131}
[Sidenote: IV. Quare plus lætandum sit in conversione nobilium.]
9. Age, Domine, fac; excita, et revoca nos; accende, et rape; flagra, dulcesce: jam amemus, et curramus. Nonne multi ex profundiore tartaro cæcitatis quam Victorinus, redeunt ad te, et accedunt, et illuminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te [Sidenote: Joh. 1, 9. 12.]_potestatem ut filii tui fiant_? Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia fervefaciunt se, et inflammantur ex alterutro. Deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis præeunt secuturis. Ideoque multum de illis et qui eos præcesserunt lætantur, quia non de solis lætantur. Absit enim ut in tabernaculo tuo præ pauperibus accipiantur personæ divitum, aut præ ignobilibus nobiles: quando potius [Sidenote: 1 Cor. 1, 27. 28.]_infirma mundi elegisti ut confunderes fortia; et ignobilia_ hujus _mundi elegisti et contemptibilia, et ea quæ non sunt, tanquam quæ* sint, ut ea quæ sunt evacuares_. Et tamen idem ipse [Sidenote: Id. 15, 9.]_minimus Apostolorum_ tuorum, per cujus linguam tua ista verba sonuisti, cum Paulus proconsul, per ejus militiam debellata superbia, sub lene jugum Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus; [Sidenote: Act. 13, 7. l2.]ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit, ob tam magnæ* insigne victoriæ[192]. Plus enim hostis vincitur in eo quem plus tenet, de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur* Victorini pectus, quod tanquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat; tanto abundantius exsultare oportuit filios tuos, quia Rex noster [Sidenote: Mat. 12, 29.]_alligavit fortem_, et videbant _vasa ejus erepta mundari_, et aptari _in honorem_ tuum, et fieri [Sidenote: 2 Tim. 2, 21.]_utilia Domino ad omne opus bonum_.
[Sidenote: V. Quæ remorabantur eum a conversione.]
10. Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narraverat. Posteaquam vero et illud addidit, quod imperatoris Juliani {132} temporibus lege data prohibiti sunt Christiani docere litteraturam et oratoriam; quam legem ille amplexus, loquacem scholam deserere maluit, quam verbum tuum, quo [Sidenote: Sap. 10, 21.]_linguas infantium facis disertas_: non mihi fortior quam felicior visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. Cui rei ego suspirabam ligatus, non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa, facta est libido: et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis sibimet innexis, unde catenam appellavi, tenebat me obstrictum dura servitus. Voluntas autem nova quæ mihi esse coeperat ut te gratis colerem, fruique te vellem, Deus, sola jucunditas certa, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. Ita duæ voluntates meæ, una vetus, alia nova, illa carnalis, illa spiritualis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam.
11. Sic intelligebam, meipso experimento*, id quod legeram, quomodo [Sidenote: Gal. 5, 17.]_caro concupisceret adversus spiritum, et spiritus adversus carnem_. Ego quidem in utroque[193]; sed magis ego in eo quod in me approbabam, quam in eo quod in me improbabam. Ibi enim magis jam non ego; quia ex magna parte id patiebar invitus, quam faciebam volens*. Sed tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me facta erat, quoniam volens, quo nollem, perveneram. Et quis jure contradiceret, cum peccantem justa poena sequeretur?[194] Et non erat jam illa excusatio*, qua videri mihi solebam propterea me nondum contempto sæculo servire tibi, quia incerta mihi esset perceptio veritatis: jam enim et ipsa certa erat. Ego autem adhuc terra obligatus, militare tibi recusabam; et impedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est.
12. Ita sarcina sæculi, velut somno assolet, dulciter premebar; et cogitationes quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci volentium, qui tamen superati soporis {133} altitudine remerguntur. Et sicut nemo est qui dormire semper velit, omniumque sano judicio vigilare præstat; differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum gravis torpor in membris est; eumque jam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi tempus advenerit: ita certum habebam esse melius tuæ charitati me dedere, quam meæ cupiditati cedere; sed illud placebat, et vincebat*; hoc libebat et vinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi, [Sidenote: Eph. 5, 14.]_Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus_: et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quid responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta: Modo, ecce modo; sine paululum. Sed, Modo, et modo, non habebant modum; et, Sine paululum, in longum ibat. Frustra [Sidenote: Rom. 7, 22-25.]_condelectabar legi tuæ secundum interiorem hominem, cum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meæ, et captivum me duceret in lege peccati, quæ in membris meis erat_. Lex enim peccati est violentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito quo in eam volens illabitur. _Miserum_ ergo _me quis liberaret de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum_?
[Sidenote: VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.]
13. Et de vinculo quidem desiderii concubitus quo arctissimo tenebar, et sæcularium negotiorum servitute, quemadmodum me exemeris, narrabo, et confitebor nomini tuo, [Sidenote: Ps. 18, 15.]_Domine, adjutor meus et redemptor meus_. Agebam solita, crescente anxietudine, et quotidie suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis sub quorum pondere gemebam*. Mecum erat Alypius otiosus ab opere jurisperitorum post assessionem tertiam, exspectans quibus iterum consilia venderet, sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo præstari potest. Nebridius autem amicitiæ nostræ cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et civi et grammatico subdoceret, et vehementer desideranti et familiaritatis jure flagitanti de numero nostro fidele adjutorium, quo indigebat nimis. Non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit: majora enim posset si vellet de litteris agere; sed officio benevolentiæ petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime, cavens innotescere personis secundum hoc sæculum majoribus, devitans {134} in eis omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum, ad quærendum aliquid, vel legendum vel audiendum de sapientia.
14. Quodam igitur die, non recolo causam qua erat absens Nebridius, cum ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Pontitianus* quidam civis noster inquantum Afer, præclare in palatio militans[195]: nescio quid a nobis volebat. Et consedimus ut colloqueremur; et forte supra mensam lusoriam quæ ante nos erat, attendit codicem, tulit, aperuit, invenit apostolum Paulum, inopinate sane: putaverat enim aliquid de libris quorum professio me conterebat. Tum vero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est quod eas et solas præ oculis meis Litteras repente comperisset. Christianus quippe et fidelis erat, et sæpe tibi Deo nostro prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. Cui ego cum indicassem illis me Scripturis curam maximam impendere, ortus est sermo, ipso narrante, de Antonio[196] Ægyptio monacho, cujus nomen excellenter clarebat apud servos tuos; nos autem usque in illam horam latebat. Quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et admirans eamdem nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes tam recenti memoria, et prope nostris temporibus testatissima mirabilia[197] tua in fide recta et catholica Ecclesia. Omnes mirabamur, et nos quia tam magna erant, et ille quia inaudita nobis erant.
15. Inde sermo ejus devolutus est ad monasteriorum greges[198], {135} et mores suaveolentiæ tuæ, et ubera deserta eremi, quorum nos nihil sciebamus. Et erat monasterium Mediolani[199] plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambrosio nutritore; et non noveramus. Pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. Unde et incidit ut diceret nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treveros, cum Imperator pomeridiano Circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos; atque illic ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum, et alios duos itidem seorsum pariterque digressos: sed illos vagabundos irruisse in quamdam casam, ubi habitabant quidam servi tui, [Sidenote: Mat. 5, 3.]_spiritu pauperes, qualium est regnum coelorum_, et invenisse ibi codicem in quo scripta erat vita Antonii. Quam legere coepit unus eorum, et mirari, et accendi, et inter legendum meditari arripere talem vitam, et relicta militia[200] sæculari servire tibi: erant* autem ex eis quos dicunt Agentes[201] in rebus. Tunc subito repletus amore sancto et sobrio pudore, iratus sibi conjecit oculos in amicum, et ait illi: "Dic, quæso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus pervenire? quid quærimus? cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici Imperatoris simus? Et ibi quid non fragile, plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quando* istud erit? Amicus autem Dei, si voluero, ecce nunc fio." Dixit hoc, et turbidus parturitione novæ vitæ, reddidit oculos paginis; et legebat, et mutabatur intus ubi tu videbas, et exuebatur mundo mens ejus, ut mox apparuit. Namque dum legit, et volvit fluctus cordis sui, {136} infremuit aliquando et discrevit, decrevitque meliora; jamque tuus, ait amico suo: "Ego jam abrupi me ab illa spe nostra, et Deo servire statui; et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. Te si piget imitari, noli adversari." Respondit ille, adhærere se socium* tantæ mercedis tantæque militiæ. Et ambo jam tui, ædificabant turrim sumptu idoneo [Sidenote: Luc. 14, 26-35.]_relinquendi omnia sua et sequendi te_. Tum Pontitianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quærentes eos devenerunt in eumdem locum, et invenientes admonuerunt ut redirent, quod jam* declinasset dies. At illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta esset atque firmata, petiverunt ne sibi molesti essent, si adjungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a pristinis, fleverunt se tamen, ut dicebat*, atque illis pie congratulati sunt, et commendaverunt se orationibus eorum, et trahentes cor in terra abierunt in palatium; illi autem affigentes cor coelo, manserunt in casa. Et habebant ambo sponsas: quæ posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsæ virginitatem tibi.
[Sidenote: VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.]
16. Narrabat hæc Pontitianus: tu autem, Domine, inter verba ejus retorquebas me ad meipsum, auferens me a dorso meo ubi me posueram, dum nollem me attendere; et constituebas me ante faciem meam, ut viderem quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. Et videbam, et horrebam; et quo a me fugerem non erat. Et si conabar avertere a me aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebas mihi, et impingebas me in oculos meos, [Sidenote: Ps. 35, 3.]_ut invenirem iniquitatem meam et odissem_. Noveram eam, sed dissimulabam; et conhibebam[202]*, et obliviscebar.
17. Tunc vero, quanto ardentius amabam illos de quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me comparatum eis oderam[203]. Quoniam multi mei anni mecum effluxerant, forte duodecim anni, ex quo ab undevicesimo anno ætatis meæ, lecto[204] Ciceronis Hortensio, excitatus eram studio sapientiæ; et differebam contempta felicitate terrena ad eam investigandam vacare, {137} cujus non inventio, sed vel sola inquisitio jam præponenda erat etiam inventis thesauris regnisque gentium, et ad nutum circumfluentibus corporis voluptatibus. At ego adolescens miser, valde miser, in exordio ipsius adolescentiæ etiam petieram a te castitatem, et dixeram: Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo. Timebam enim ne me cito exaudires, et cito sanares a morbo concupiscentiæ, quam malebam expleri quam exstingui. Et ieram per vias pravas superstitione sacrilega, non quidem certus in ea, sed quasi præponens eam cæteris*, quæ non pie quærebam, sed inimice oppugnabam.
18. Et putaveram me propterea differre de die in diem contempta spe sæculi, te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid quo dirigerem cursum meum. Et venerat dies quo nudarer mihi, et increparet in me conscientia mea: Ubi es* lingua? Nempe tu dicebas propter incertum verum nolle te abjicere sarcinam vanitatis. Ecce jam certum est, et illa te adhuc premit, humerisque liberioribus pennas recipiunt, qui neque ita inquirendo attriti sunt, nec decennio et amplius ista meditati. Ita rodebar intus, et confundebar pudore horribili vehementer, cum Pontitianus talia loqueretur. Terminato autem sermone et causa qua venerat, abiit ille; et ego ad me. Quæ non in me dixi? Quibus sententiarum verberibus non flagellavi animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? Et renitebatur*; recusabat, et non se excusabat. Consumpta erant et convicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio; et quasi mortem reformidabat restringi a fluxu consuetudinis quo tabescebat in mortem.
[Sidenote: VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.]
19. Tum in illa grandi rixa interioris domus meæ, quam fortiter excitaveram cum anima mea in cubiculo nostro corde meo, tam vultu quam mente turbatus, invado Alypium. Exclamo: "Quid patimur? quid est hoc? quid audisti? Surgunt indocti et coelum rapiunt; et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in carne et sanguine! An quia præcesserunt, pudet sequi, et non pudet nec saltem sequi?" Dixi nescio quæ talia, et abripuit me ab illo æstus meus, cum taceret attonitus me intuens. Neque enim solita sonabam; plusque alloquebantur animum meum frons, genæ, oculi, color, modus vocis, quam verba quæ promebam. Hortulus quidam {138} erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat dominus domus. Illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem quam mecum aggressus eram, donec exiret qua tu sciebas; ego autem non*: sed tantum insaniebam* salubriter, et moriebar vitaliter, gnarus quid mali essem, et ignarus quid boni post paululum futurus essem. Abscessi ergo in hortum, et Alypius pede post pedem*. Neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat: aut quando me sic affectum desereret? Sedimus, quantum potuimus remoti ab ædibus. Ego fremebam spiritu indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, Deus meus, in quod eundum esse _omnia ossa mea clamabant_, et in coelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur navibus, aut quadrigis, aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. Nam non solum ire, verum etiam pervenire illuc, nihil erat aliud quam velle ire, sed velle fortiter et integre; non semisauciam hac atque hac versare et jactare voluntatem, parte assurgentem cum alia parte cadente luctantem*.