Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 8

Chapter 8 3,159 words Public domain Markdown

OCTAVIUS: Antea semper existimaveram, ventos ac procellas a natura ipsa excitari, quousque cadaver illud Aegyptium, quod a me in navim illatum est, ex edicto naucleri in mare dejecissem; mox enim procellae violentissimae acquieverunt. Neque propterea id contigisse putarem, nisi nautarum omnium vocibus ac usu diuturno1 ipsisque nauticis legibus ac judiciis2 comprobatum et exploratum haberem.

1. Alibi: _diurno_. 2. Alii: _indiciis_.

FRIDERICUS: Recordor veteres Heracliti, Theophrasti ac Plutarchi1 querelas, hominum diffidentiam et ἀπιστίαν obesse, quominus certissimam de rebus maximis et abditis cognitionem assequamur. Neque enim temere ac leviter assentiendum opinor, neque nimis pertinaciter dissentiendum.

1. In vita Coriolani in fine. Plotinus in libro de anima et daemonibus.

TORALBA: Cum diutissime in Peripateticorum decretis acquievissem ac multa plus auctoritati quam rationi tribuendum putarem, nihil me ab his erroribus aeque liberavit ac motus elementorum ac praecipue maris. Posuit enim Aristoteles1 quasi naturae miraculum, illud scilicet moventium ac mobilium extrema simul esse; quo fundamento concusso cetera quoque impulsu levissimo ruinam minantur et eo nos deducunt, ut angelorum ac daemonum immortaliumque omnium2 actiones alienas a natura3 confiteri cogamur.

1. Physicor. l. VII, c. 4. 2. Alibi: _animorum_. 3. Alius: _terra_.

59 SENAMUS: Decretum illud non modo Aristotelis et philosophorum pene omnium autoritate, verum etiam tot ac tantis rationibus niti videtur, ut subverti difficillime possit. Nam si causas effectrices praesentes effectibus esse convenit, profecto moventis ac mobilis extrema simul esse necesse est; verum illud, hoc igitur. Cuncta quidem spiritum, spiritus musculos, musculi brachia, brachia fundam, funda lapidem, lapis bestiam aut quid aliud movet, fit tamen ut mobilium ac moventium extrema sint simul.

TORALBA: Demus, hoc verum esse in exemplis his, falsum tamen est in magnete ferrum attrahente, in succino paleas eliciente, in naphta1 ignes eminus concipiente, in torpedine piscatores stupefaciente, in hoste hosti pallorem aut ruborem excitante, in luna oceanum commovente, a qua tamen spatiis pene2 infinitis est avulsa.

1. Alius: _nephite_. 2. Deest in aliis.

SENAMUS: At vim illam seu magnetis seu torpedinis seu lunae ab extremis ad extrema per media penetrare, quis non videt? Argumento sit, quod ferrum a magnete longius aliquando distans, quam ut vis lapidis eo pervenire possit, non movetur.

TORALBA: Sit ita, non propterea tamen piscatoris retia aut virga stupefiunt, nec item mare a luna, aër ab igne, aqua ab aëre agitatur, sed in summa coeli puritate ac tranquillitate oceanus fluit ac refluit, non quidem totus, ut plerique arbitrantur oceanum quasi animal spirare ac respirare, sed partes tantum littoribus propiores, aut quae non longissime a littoribus1 distant, oceanum aeque immobilem percipiunt, coelo tranquillo ac sereno, ut marmoream tabulam.

1. Alibi inseritur: _discedunt, nam quae longissimis spatiis a littoribus_.

SENAMUS: Aristotelis dictum ex1 ipsius scriptis sic interpretari possumus, ut mobilium partem moveri, partem quiescere velit, nam alterius pedis motus alterius quies futura est.

1. Alibi: _ab_.

TORALBA: Id etiam falsum in avium volatu reperietur, in telis missilibus, quae tota moventur, nulla sui parte stabili, falsum in coelestibus globis, qui toti circumaguntur, nec ulla pars eorum quiescit, ut perspicuis demonstrationibus docui1 et usu ipso compertum est. Jam autem ab ultima memoria exploratum habemus, exoriente luna supra horizontem exundare oceanum in aestuaria consueta sex horas, quibus ad circulum meridianum luna progreditur, declinante luna a meridiano, redire oceanum in alveos totidem horarum spatio, post occasum ab horizonte usque ad meridianum noctis circulum, influere rursus in eadem littora eodem temporis decursu, ac tum2 in alveum, luna ad horizontem redeunte, mirabili utriusque naturae consensu redire.

1. Alii: _Eudoxi_ vel _edocti_. 2. Alius: _tandem_.

60 SENAMUS: Neque constans mihi videtur, neque aequabilis ille motus, cum sole et luna conjunctis et oppositis fluxus oceani multo magis intumescat.

FRIDERICUS: Hujus varietatis causas cum exquirerem, animadverti, lunam in coitu vel oppositu supremam excentrici1 apsida pertingere, in quadratis vero hypogaeum, quasi secum una2 traheret oceani gurgites, quo altius subvehitur a terris, quoniam non magis distat hypogaeum lunae ab oceano3, quam apsis4 lunae ab hypogaeo. Ex quo intelligitur, duplo5 intervallo lunam a terris abesse in auge6 excentrici, eoque magis situm fuerit in apside epicycli, sed7 in mari mediterraneo ac potissimum in Adriatici carceribus et augustiis nullus fere fluxus percipitur, tantisper luna in hypogaeo excentrici versatur, h.e. in trajectionibus quadratis, quibuscum luna propinquius8 abest a terris.

1. Alius: _ex centri_. 2. Alius: _luna_. 3. Ptolomaeus lib. V, cap. 7. 4. Alii: _ipsis_. 5. Alibi: _duplici_. 6. Alius: _hypogaeo_. 7. Alius: _seu_. 8. Alius: _propius_.

SENAMUS: At efficacius mobile agitatur, quo propius est motori, vel1 in magnete vidimus graviores acus magnetem contingere, leviores a consequentibus contactu trahi.

1. Alibi: _ut_ vel: _et_.

FRIDERICUS: Imo lunam altius a terris subvectam oceanum quasi secum evehere consentaneum est.

TORALBA: Hujus ergo agitationis oceani causam effectricem ad lunam referri videmus, quandoquidem motus aquarum ut rerum omnium gravium, rectus est ad centrum; alius est enim1 aquarum motus ab aëris2 agitatione, alius item sine ulla commotione, tametsi rarior, ut Plinius de quodam Italiae lacu scribit, turbari3 ac fluctibus intumescere non modo sine ulla ventorum vi, sed etiam in summa coeli tranquillitate. Jam vero cum nulla res exanimis moveatur a seipsa, confitendum est, a daemonibus hanc agitationem aquarum cieri, atque eo pertinet illud4 de sagarum mirabili potestate:

Et tonat ignaro coelum Jove vocibus isdem, Humentes late nebulas numerisque solutis Excussere comas ventis cessantibus, aequor Intumuit rursus, vetitum sentire procellas, Conticuit turbante Noto5.

1. Alius: _etiam_. 2. Deest alibi. 3. Addit alius: _eum_. 4. Lucani Phars. 4. 5. Alius: _voto_.

SENAMUS: Ut haec vera sint, quae mihi quidem ignota sunt, atque haud scio an cuiquam re ipsa comperta plane fuerint, non tamen ad exemplum debent trahi.

CORONAEUS: Ne in singulis haereamus, demonstrandum est, opinor, aëris agitationem vel a sole vel ab animantibus vel a daemonibus excitari, quartum nihil est.

61 TORALBA: Quemadmodum oceanum a luna, sic aërem a sole1 cieri ac moveri statuo. Et quemadmodum oceani fluctus augentur vel minuuntur aëris agitatione violenta, sic aëris motus ordinarius et naturae congruus saepe extraordinaria daemonum vi ac potestate conturbatur.

1. Alibi: _Jove_.

SENAMUS: Si ventus oritur ab exhalatione calida sicca, quae1 Noto obliquo proximam sibi deinceps impellit, ut Aristoteles tradit, non video, quam ob rem extraordinarias agitationes aëris impulsu daemonum constituere debeamus.

1. Desunt haec septem sequentia verba in alio codice. 2. Alius: _motu_.

OCTAVIUS: Antiquorum definitio visa mihi est multo verior, ut scilicet ventus sit aëris fluxus; plerique fluctum legere malunt, sed Graeca vox ῥεῦσις1 τοῦ ἀέρος, cum fluctu, quo κῦμα significatur, ambiguitatem tollit.

1. Alius: ῥῦσις.

TORALBA: Hanc definitionem, ut omnia1 physicorum decreta, convellens Aristoteles nulla probabili ratione ad exspirationes fumosas refert2, quibus tamen nihil magis insensibile, tempestate vero3 nihil violentius fieri potest. Quod autem natura fit, violentum esse nequit; videmus enim procellarum tantos impetus, ut silvae revellantur4, turres dejiciantur, aedificia subruantur, ingentes arbores turbinibus coelo delapsis distorqueantur, naves vorticibus rapidissimis in orbem circumactae demergantur, cum tamen aëris motus nec circularis sit, nec per naturam deorsum fereatur.

1. Alibi: _omnium_. 2. Alius: _effugit_. 3. Alibi: _tamen_. 4. Alius: _releventur_.

SENAMUS: Etiam vidistis, opinor, ac saepe legistis, exiguo pulvere nitri ac sulphuris, igne concepto, turres ingentes ac moenia funditus everti.

TORALBA: Id quidem nec1 in subterraneis locis, ne penetratio corporum sequatur, sed nulla existere potest in aëris immensa raritate, ac propterea in turribus ac moenibus succutiendis ac evertendis per cuniculos illud praecipue cavetur, ne qua2 rima pateat aut fissura3. Jam vero expirationes illae non modo subtiles, quae propter sui tenuitatem sensum oculorum fugiunt, sed atra caligine densiores sursum rapiuntur levissime et graviorem superant aëris naturam. Ventus enim4 obliquo modo5 fertur aut rapidissima vi deorsum e nubibus dejicitur. Non est igitur ventus ab exspiratione, quae suapte natura sursum nititur, unde nubium origo, quae cum vapore simul et exhalatione in regione gelida superioris aëris concreverunt, a quibus ventorum impetus sedari, non cieri consueverunt. Item6 si ventus esset ab exspiratione, cum semper a terris exoriatur, semper ab eadem plaga, non a contrariis aut diversis agitaretur. Item omnis exhalatio est calida, nullus ventus est calidus, ergo7 nulla exhalatio ventura ciere potest. Quin etiam8 eo frigidiores sunt venti, quo vehementiores; non est igitur ventus ab exhalatione9 calida. Item si ventus esset ab exspiratione, eo vehementius 62 perciperetur, quo major est exspirationum copia, i.e. aestate, qua terrae dehiscunt, ac potissimum meridianis horis. At utroque tempore venti conquiescunt, hieme vero et autumno violentissimae tempestates exoriuntur, tunc enim10 navigantibus clausa maria dicuntur, ut Plinius annotarit. Item vis procellarum in altissimis oceani gurgitibus saepius excitatur, ubi nulla exspiratio calida, sicca, sed omnia frigida, humida. Quibus argumentis tametsi Aristotelis opinio aperte convellitur11, apertius tamen demonstrari potest communi physicorum omnium decreto, quod scilicet nihil a se ipso movetur, alioquin unum essent12 actus et potentia simul et semel, ac si moveretur aër ab exspiratione, a se ipso moveretur13, cum nihil sit aliud14 exspiratio quam aër calidus fumosus. Non est igitur ventus ab exhalatione.

1. Alius: _ne in subterraneis locis penetratio_. 2. Alius: _quae_. 3. Alibi: _scissura_. 4. Alius: _autem_. 5. Alius: _motu_. 6. Deest alibi hic sequens locus usque ad verba: _Item si_. 7. In codicibus: _ea_. 8. Alii: _in_. 9. Alius: _exspiratione_. 10. Alius: _etiam_. 11. Alius: _divellitur_. 12. Alius: _esset_. 13. Alibi: _movetur_, vel: _moveatur_. 14. Alibi: _cum sit aliud_.

CURTIUS: Haec argumentorum copia satis evincit, ventorum origines exhalationibus non deberi, ac praecipue illud, quod hieme rigidissima, terris et aquis gelu concretis, ventorum vis multo major est, quam aestate hiantibus terris, ac meridie ipsa fervente aestate venti summa tranquillitate conquiescunt, ut etiam Aristoteles1 scribit et experientia cogit confiteri. Ac propterea pastor ille Theocriti2 meridie vetat fistula ludere, quod et Pana metueret a venatione redeuntem, ne in greges et armenta bilem exerceret, quem Aristophanis interpres ἔμπουσαν interpretatur ac daemonium meridianum, τὸ δαιμόνιον μεσημβρινὸν, quia cum ab aëris agitatione daemones conquiescunt3, tunc in armenta, fruges, homines grassantur. Ob idem enim veteres atram meridie hostiam olim immolabant, ut Festus Pompejus scribit.

1. Problem. Sect. de ventis. 2. Idyll. 4. 3. Alius: _interquiescunt_.

SALOMO: Rabbi Salomo Jarchi, Gersonis filius, illud e Psalmis1 de daemonio meridiano interpretatur מִדְּבֶר daemonem, qui nocte media, מִקֶּשֶׁב vero, qui meridie a nocte media interficit, inde mos inolevit, meridie ac nocte media precibus Deum placare. Sic enim lyricus psaltes2: _Media nocte exsurgebam, ut laudem dicerem nomini tuo._ Idem alibi: _Vespere et mane et meridie narrabo mirabilia tua._ Illud etiam animadversione dignum, quod venti locis fere omnibus scripturae sacrae Deo tribuuntur. Quin etiam de thesauris suis dicitur ventos promere et a quatuor coeli plagis ventos accire. Quo significatur, non ab ordinariis naturae causis ventorum vim ac impetum originem habere.

1. Psalm. 90 (91), 6 sq. 2. Psalm. 118, (119), 62, 64, (55), 18.

SENAMUS: Cur non eodem modo quo fluctus fluctum, ita fluxus aëris fluxum impellere possit?

TORALBA: Illud quidem est Aristotelis captiosum argumentum; fluctus enim fluctum protrudit; sed ita cum aëre prius, vel ab animantibus vel a luna propellitur, ut saepius demonstratum est: ita quoque aër aërem impellere potest, sed oportet ab alio prius quam a seipso motus principium habere, scilicet a sole, vel ab animante, vel a daemone, alioqui et aqua et 63 aër aeque immobilia consisterent, ut saxa congruentem suae gravitati et naturae nacta sedem.

OCTAVIUS: Illud quidem ab ultima antiquitate proditum scribit Seneca1, peculiarem quendam cuique regioni ventum attributum, quod fieri nullo modo posset, si ab exhalatione ventus ortum haberet.

1. In quaest. naturalibus.

CORONAEUS: Ego semper hac opinione tractus sum, praeter naturalem rerum ordinem singulari quoque Dei munere et concessu singulis regionibus et hominibus prospici et provideri, procellas vero ac tempestates violentissimas ad improborum ultionem a daemonibus excitari.

TORALBA: Nil tam a natura alienum, quam quid violenter fieri, ex quo intelligitur, tempestates ac procellas, quibus elementa conturbantur, natura fieri non posse.

SENAMUS: Si ventus daemonibus tribuitur aërem agitantibus, non exspirationibus calidis, quid est quam ob rem validissima tempestas ac ventorum violentia imbre levissimo sedatur? Nam ex eo perspicuum fit, vim illam calidam et siccam ab humida natura et frigida restingui1.

1. Alibi: _restringi_.

FRIDERICUS: Verum1 est, daemonum impurissimorum naturam aquarum2 puritatem abhorrere, et a daemonibus obsessi nil magis exsecrantur, quam aquae aspersionem3, nec ullo certiore argumento sortilegi indicantur4, quam si aquae vinctis manibus ac pedibus supponantur, nunquam enim demergi posse usu diuturno exploratum est. Atque hoc indicio5 Germani judices adversus sagas uti consueverunt, quod Julianus Augustus6, cum in Germania fieri vidisset, spurios a legitimis hac7 ratione judicari8 scripsit; cum tamen sortilegorum periculum fieret, atque eorum qui a parentibus daemoni prius9 dicati fuere, quam nascerentur, quos Veronenses Acheronticos pueros appellant.

1. Alibi: _Verius_. 2. Alius: _aquam_; alius: _aquarum aspersionem_. 3. Alii: _respersionem_, vel: _puritatem_. 4. Alibi: _judicantur_. 5. Alibi: _judicio_. 6. In ep. ad Antiochum. 7. Desunt alibi haec duo verba. 8. Alii addunt: _a Germanis_. 9. Alibi: _primum_.

TORALBA: Illud etiam mirabilius, quod Typhones venti, qui a Latinis turbines vocantur, non obliquo motu, sed e nubibus maxima1 vi dejecti, circumvolvuntur in orbem et excelsas arbores saepe contorquent, aceti conspersione fugantur.

1. Alibi: _magna_.

OCTAVIUS: An quia talium daemonum substantia est ignea? Nihil autem igni tam contrarium, quam acetum. Et quidem cum ea qua1 dixi tempestate jactaremur, apparebat quaedam ignea species, quae navem sursum deorsum lustrando aliquamdiu prostitit2 in prora, quam nautae tanquam daemonem infestum exsecrabantur.

1. Alius: _quam_. 2. Alibi: _consistit_.

FRIDERICUS: Veteres Helenam appellabant, mali ominis certissimum argumentum. Sin flamma duplex aspicaretur, Castorum et Pollucem salutaria 64 numina esse judicabant. Et quae flammae circa sepulcra, patibula, paludes vagantur, quas vulgus fatuos ignes appellat, daemones esse non dubito, quia homines nocturnis itineribus in aquas et1 praecipitia deducunt, quique vocibus ac sibilis evocati derepente advolant ac temere vocantes enecant.

1. Alius: _aut_.

SALOMO: Nullum ad fugandas ejusmodi pestes aërias efficacius remedium1, quam humi prostrato vultu Deum adorare.

1. Alius: _amuletum_.

OCTAVIUS: Quaerenti mihi, cur spectra illa1 circa patibula ac sepulcra vagarentur, nihil verius occurrit, quam daemones illos esse cadaverum custodes, ut mihi persuasum sit, cadaveris furtum daemonem custodem persecutum fuisse ac me ipsum procellis excitatis2 ulcisci voluisse. Cujus rei argumentum nullum certius exstitit, quam quod ejecto e navi cadavere, non aliter quam Jona demerso validissimae tempestates momento conquieverunt, quae profecto vim daemonum ventos excitantium apertissime testantur.

1. Alius: _species illae_. 2. Alibi: _exectatis_.

FRIDERICUS: Multa physicis incredibilia sunt ob id, quod nihil praeter naturam in natura fieri gravissimo errore arbitrantur, ne abditas1 sibi causas ignorare videantur. At Olaus Magnus scribit, in Lapponia ultra mare Suecicum sagas et sortilegos cum nautis pacta mercede ventos vendere consuevisse, quod mihi fabulosum videretur2, nisi nautarum summa consensione pervulgatum3 esset experientiaque jam inde usque ab Homero compertum. Is4 enim Ulyssem scribit5 ab Aeolo rege vento donatum utre6 incluso, quo securius Ithacam navigaret. Sic quoque in Sardinia7 nauclerus funiculum a saga triplici nodo8 constrictum accipit, pacta prius mercede. Cum a portu solvens vela facit, levis ventus flare incipit primo nodo soluto; si velocius ac plenis velis navim ferri velit, secundum nodum solvit; si procellas rapidissimas concitare, tertium nodum expedit.

1. Alius: _incognitas_. 2. Alius: _videtur_. 3. Alibi: _provulgatum_. 4. Alius: _Ipse enim etiam_. 5. Hom. Odyssea X. 6. Alius: _vitro_. 7. Alii: _Scandinia_, vel; _Scandinavia_. 8. Alii: _modo_.

CURTIUS: Antea mihi fabulosa videbatur consimilis historia, quam apud Herodotum legere potuistis, ubi scribit magos Persarum incisionibus factis ventos ac tempestates compescuisse, cum regia classis in Graeciam invasisset.

FRIDERICUS: Graeci, qui rerum veritatem fabulis texerunt, Aeolum regem ventorum conclusos ventos in antris habere fingebant; huc enim illud Horatii1:

Sic te Diva potens Cypri, Sic fratres Helenae, lucida sidera, Ventorumque regat pater, Obstrictis aliis, praeter Japyga.

1. Libro I. carm. Od. 3.

CORONAEUS: Ex hac disputatione illud, opinor, colligimus: quoniam nihil a seipso moveri potest, oceanum a luna placido ac naturae congruente 65 motu1, aërem a sole moveri, et cum nihil tam sit a natura alienum, quam quid violenter et impetu fieri, procellas ac tempestates daemonum vi ac potestate commoveri.

1. Alius: _modo_; alius: _motio_.

SENAMUS: Hoc quidem etsi concedamus, eadem ratione terrae concussionem, fulmina, tonitrua, lapsus ignium, daemonum actionibus1 tribuenda nobis erunt.

1. Alii: _daemonibus_.

OCTAVIUS: Quum terra suapte natura stabilis, ignis vero sursum rapiatur, consequens est lapsus ignium deorsum ac terrae labes et hiatus violenter fieri non suapte natura. Si non sunt haec naturalia, sequitur daemonum actionibus tribui oportere.

SENAMUS: Saepe gravia sursum, levia deorsum feruntur, fuga vacui, aut ne corpora seipsa impediant eodem loco. Ita quoque fulmina, in mediis nubibus a calida sicca exhalatione concepta, cum frigidi et humidi vaporis mediaeque regionis naturam diu ferre non possint, fragore tandem erumpere oportet ac deorsum praecipiti casu1 ruere, unde tonitrua ac fulmina exoriuntur.

1. Alibi: _cursu_.

TORALBA: Senamus acceptam disciplinam a Peripateticis tueri pulcrum, deserere turpe putat. Et quidem ipse ea in sententia diu1 acquievi, sed ab ea vis argumentorum ac certissimarum demonstrationum me discedere coëgit. Nam qui fieri potest, ut tenuissimae ac mollissimae nubis fragore tanta tonitrua exaudiantur? Quod si fragore nubis tonitrua cierentur, semper tonaret, cum nubes vento rumpuntur ac dissipantur. Praeterea flammis e nimbo caliginoso erumpentibus, semper tonaret, at saepe usu venit, nimbos densissimos hiatu ingenti subito aperiri ac coruscationes ac fulgura clarissima sine ullo tonitru fieri. Postremo si fragore nubium tonitrua cierentur, nunquam tonaret sine fragore nubis, at saepissime tonat sine ulla nubium scissura aut ruptura, et continuo quidem tonitru, imo etiam sine ullis nubibus sereno coelo ac sine fulgure tonitrua exaudiuntur.

1. Alibi: _dudum_.

CURTIUS: Profecto Herennius duumvir1 Pompejorum coelo sereno ictus est fulmine2, quod cum Seneca3 saepius fieri animadverteret, testatum posteritati reliquit, ne quis Plinio ac Valerio idem scribentibus fidem derogare possit. Unde Lucanus:

Et tonat ignaro coelum Jove.

1. Alius: _decurio_. 2. Plinius hist. natural. II, 48. 51. 3. Quaest. natur. I, 31.

FRIDERICUS: Ita1 quidem Toralbae argumenta mihi videntur frangere ac debilitare penitus Aristotelis de tonitru opinionem. Et quidem illi ipsi, qui sagarum coetibus affuerunt, summa consensione affirmant, si quis ritibus daemoniacis nondum initiatus illuc deferatur et exsecrandas devotiones abhorreat, repente daemonum ac sortilegorum concionem non sine ingenti tonitru dissolvi. Quin etiam antra sunt quam plurima, in quibus in summa 66 coeli2 tranquillitate tonitrua ab accolis et praetereuntibus exaudiuntur. Legistis, opinor, in labyrinthum Aegyptiacum ingredientes tonitrubus3 domesticis perterrefactos. Et quemadmodum coetus sortilegorum, ac dira sagarum venena sulphur resipiunt4, ita quoque loca illa, in quibus delapsa sunt fulmina, sulphuris odore teterrimo infestantur, ac lapides ipsos5 fulmineos, daemonis6 arte fabrefactos, nihil nisi sulphur redolere vidimus. Jam vero quis adeo coecus, qui daemonum actiones in lapsu fulminis non perspiciat, cum tamen flamma, quo major est, eo velocius sursum abripiatur? Nec solum in casibus fulminum contra naturam daemonum7 vis perspicitur, verum etiam in obliquo et circulari et vago motu, neque tantum8 in eo, sed etiam in9 liquatione gladiorum integra vagina, in exustione suppellectilis arca clausa et illaesa, in pilorum e pudendis10 abrasione intacta cute, neque in iis modo, sed etiam in avulsione uxoris a11 complexu mariti et in12 innumerabilibus actionibus, quae alienissimae sunt a rerum natura, ut ea non nisi daemonum vel angelorum vi ac potestate, contra naturam fieri posse confitendum sit.

1. Alius: _Illa_. 2. Deest in alio codice. 3. Alii: _tonitruis_. 4. Alibi: _recipiunt_. 5. Alibi: _ipsi fulminei ... fabrefacti_. 6. Alius: _daemonum_. 7. Desunt haec duo antecedentia verba uno codice. 8. Alibi: _tamen_. 9. Alius: _in liquefactione_. 10. Desunt haec in eodem codice. 11. Alius: _e_. 12. Deest in alio codice.

CUKTIUS: Triplices Jovis manubias antiqui theologi denotarunt, scilicet candidas, rubras, atras; primas quidem solius Jovis consilio fieri dicebant, quod essent innoxiae et quasi cohortatoriae. Id solum fulmen, inquit Seneca, placabile est, quod mittit Jupiter. Ad secundum credebant adhiberi Deos minores, i.e. inferiores Jove planetas, quod fulmen tametsi vulnus infligeret, attamen fiebat sine caede cujusquam. Ad tertium accieri Deos superiores, i.e. superiores stellas, non tamen sine hominum clade. Quod Plinius cum satis non perciperet1, re vera putavit ab ipsius Jovis corpore candidas decidere flammas, quod levius est, quam ut refelli mereatur.

1. Alius: _perspiceret_.

OCTAVIUS: Hunc integrandi1 supplicii modum secutum fuisse audio Timurbecum2, quem nostri Tamerlanem vocant, qui3 in urbium obsidionibus tentorio candido primo die utebatur, ut impunitas deditionem sequeretur, die sequenti rubro, quo denotabat caedem priorum ac magistratus futuram, tertio die atra tentoria stragem omnium significabant, si urbs expugnaretur.

1. Alii: _irrogandi_. 2. Alius: _Temisculum_. 3. Alibi: _is enim_.