Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Part 7
FRIDERICUS: Nemo certe, nisi demens, arbitratur1 hominis ascensum in coelum, aut per aëra volatus sagarum naturales esse, cum id potius fiat repugnante natura, quae gravia2 deorsum impellit, nisi quid fuga3 vacui sequatur, ut cum e lacubus4 aqua pluvialis sursum abripitur, tunc enim gravia sursum, leviora5 deorsum feruntur, ad universitatis totius incolumitatem.
1. Alius: _opinatur_. 2. Alius: _graves_. 3. Alibi: _nisi prius fuga_. 4. Alibi: _vel cum elicibus_. 5. Alius: _levia_.
CURTIUS: Ego mundum hunc1 perinde ac rempublicam ad illius reipublicae mundanae imaginem temperari oportere statuo, vel potius nostram civitatem exemplar esse debere illius exemplaris et archetypi mundanae civitatis. Nam qui universitatis ordinem penitus perspexit, suae civitatis statum multo melius temperabit. Et quemadmodum in republica bene constituta sunt quaedam majestatis et imperii perpetuae leges, quaedam vero2 per varia 50 tempora ac rerum opportunitate mutantur, item ordinarii quidam sunt magistratus lege creati ad jurisdictiones, ad aerarii tutelam, ad sarta tecta civitatis, ad annonae procurationem, ad salutis publicae curam, item ministri magistratuum locis omnibus dispositi, ad exsequenda principum ac magistratuum jussa: ita quoque consentaneum est, providum naturae parentem Deum leges quasdam perpetuas et inviolabiles sanxisse, ratos scilicet orbium cursus ac recursus, quorum tanta constantia est, ut ab ortus sui primordio ne momento quidem aberraverint a tramite. Nec dubium est, quin angelos quasi principes in coelo, his inferiores in elementis collocarit, alios ad obeunda sacra, qui quasi sacrifici mentes puriores ac sanctiores, velut hostias, Deo immortali sacrificant ac vota precesque offerunt3, quosdam civitatibus ac imperiis praepositos, quos Graeci4 κοςμαγωγοὺς, Latini Deos tutelares appellabant ac persuasum habebant, non prius civitates expugnari aut capi posse, quam tutores illos ac praefectos urbium votis ac supplicationibus evocarent5, quo pertinet illud: Excessere Dii, quibus hoc imperium steterat.
1. Addit alius codex: _a Deo_. 2. Additur alibi: _quae_. 3. Alius: _afferunt_. 4. Alii: _Proclus_. 5. Evocatio est apud Curtium lib. 2.
FRIDERICUS: Civitatum moderatores ἀγγέλους, δαίμονας vocat Plato1, κατὰ τόπους ὑπὸ θεῶν ἀρχόντων πάντα τὰ τοῦ κόσμου μέρη διειλημμένα.
1. In politicis.
SALOMO: Illud arcanum, ut optima quaeque1, Plato ab Ebraeis acceperat; sic enim in sacris litteris legimus, Deum terminos ac fines populorum pro angelorum numero statuisse; nec dubitandum est, angelorum partem coelestibus, partem elementis, partem hominibus praefici, alios quidem ad praemia bonorum, alios ad supplicia impiorum. Huc enim pertinet carmen illud Davidis2: _principes populorum congregati sunt cum Deo Abrahami, quoniam in Deum intenti sunt tutores terrarum._ Id enim proprie3 significant haec verba מַגִנֵּי אֶרֶץ quos eodem versu נְדִיבֵי עַמִּים principes populorum appellat. At tametsi4 Plato a Diis praefectos5 scribit, horum tamen omnium ducem ac principem exercituum daemonum ac Deorum ter maximum Deum appellat, cujus currum caeteri consequantur: ὁ μὲν δὴ μέγας ἡγεμὼν ἐν οὐρανῷ Ζεῦς πτηνὸν ἅρμα ἔχει, τῷ δὲ ἕπεται στρατιὰ θεῶν τε καὶ δαιμόνων. Quod idem a Davidis odis expressum est hoc versu6: _currus Dei exercituum multiplex viginti millia laetantium._ Quem locum sic reddidit Chaldaeus paraphrastes: currus Dei viginti millia ignis ardentis, duo millia angelorum ducunt illos, divinitas Dei est7 super illos, ut intelligamus, Deum placida quiete fruentem angelorum ac daemonum ministeriis ac obsequiis uti.
1. Alius: _quoque_. 2. Psalm 46 (47), 10. 3. Alius: _praecipue_. 4. Alibi: _attamen etsi_. 5. Alius: _profectos_. 6. Psalm 67 (68), 18. 7. Alius: _quiescit_.
CURTIUS: Illud etiam in natura videmus, quod in republica, bene constituta scilicet, leges interdum mutari ac pro curatoribus1 ordinariis extraordinarios constitui, idque ad reipublicae salutem. Ita quoque naturae 51 leges suspendi2 ac nova quaedam praeter naturam, ostenta, prodigia, morbos populares, incendia terrarum, diluviones aquarum cieri, ne quis putet, ulla legum naturalium necessitate Deum alligari, ut ante3 Toralba demonstravit. Quid enim absurdius esset, quam in civitate regem suis imperiis ac legibus solutum, ut leges pro temporum varietate corrigere et emendare possit, Deum vero mundi principem ac parentem suis legibus obligari? Non debent igitur angelorum ac daemonum naturales actiones censeri, quae4 praeter ordinem naturae consuetum fiunt, ut flumina retroferri, maria scindi, flammas deorsum dejici, quae non nisi divina potestate ac consensu5 fieri possunt.
1. Alius: _magistratibus_. 2. Alius: _sustineri_. 3. Alibi: _acute_. 4. Alibi: _cum_. 5. Alibi: _concessu_.
SENAMUS: Nihil bonum mihi videtur, quod praeter naturam fiat, ut Aristoteles scribit: οὐδὲν δὲ τοῦ παρὰ φύσιν καλὸν.
SALOMO: Ignoscendum opinor Aristoteli, rerum divinarum imperito, imo potius contemptori.
SENAMUS1: Quid vetat igitur, quominus omnia quae naturâ fiunt, a daemonibus et angelis fieri dicamus?
1. Alii rectius: FRIDERICUS.
SALOMO: Pleraque nasci ac paulatim augeri videmus ab ea vi, quam originis cujusque principio Deus indidit, sine ulla daemonum aut angelorum actione, puta stirpes et animantia, quae suapte vi, primordio sui generis divinitus tributa, suum genus propagant1. Idem judicandum de lapidibus, metallis, fossilibus, quae terra modice culta et etiam inculta sponte profert. Sed praeter hanc animantium ac stirpium generationem est alia2 quaedam ordinaria et solennis, quae3 solet quotannis recurrere, attamen praeter naturae leges, quibus quidem ex semine genera propagantur, ut omnia illa piscium examina, quae derepente stata magnitudine eodem tempore,4 iisdem littoribus exoriuntur, quorum5 nec semina in vadis aut littoribus aut saxis aut alga usquam apparent, nec ulla vestigia parentum. Nam eorum, quae a parentibus originem habent, sua sunt semina, sua incrementa, et ut paulatim exsurgunt, ita quoque sensim tabescunt. Illa vero momento in justam magnitudinem erumpunt ac paulo post, nisi capiuntur6, evanescunt, ut thynnorum agmina, quae cubica figura tanta vi ac multitudine in Hellespontum tranant e Ponto, ut saepe naves ac retia validissimis viribus subvertant, neque tantum in Hellesponto, sed etiam apud Rhodios Elopes7 ejusdem magnitudinis tantis agminibus prodeunt, ut Rhodiorum alimento diu sufficere possint. Nec dubito, quin aliis quoque littoribus consimilis piscium annona divinitus8 tribuatur accolarum inopiam ac tenuitatem sublevatura.
1. Alius: _propugnant_. 2. Alibi: _lux_. 3. Alius: _quia_. 4. Alibi: _littore, iisdem temporibus_. 5. Desunt haec tredecim sequentia in alio codice. 6. Alius: _capiantur_. 7. Vel: _helopes_. 8. Deest in alio codice.
FRIDERICUS: Ego quidem apud Batavos salmonum ac sturionum, quos 52 siluros appellant, tantam piscationem vidi, ut in finitimas regiones1 non sine ingenti quaestu transveherentur, nec procul a Batavia circa fretum Ixium, haleces tot ac tantis legionibus Octobri mense prodire, ut iis capiendis piscatorum copia, quae maxima est, sufficere nullo modo posset, unde in universam Galliam, Germaniam utramque, Britanniam cum uberrimo quaestu transvehi. Sed illud mirum, quod cum justa magnitudine momento prodirent, nulla tamen semina, nulli foetus ac ne ulla quidem vestigia videantur. Quae quum a piscatoribus et mercatoribus exquirerem2, narrabant illi, ad Orcades insulas arcarum multitudinem admirabilem annuis piscatoribus redundare3 et in littore Celtico statam esse galeorum piscationem mense Martio4, deinde Aprili scombrorum; unde tamen tot agmina prodirent, scire neminem.
1. Deest in alio codice. 2. Alius: _conquirerem_. 3. Alius: _redundari_. 4. Alius: _Martis_.
CURTIUS: Ipse vidi saepius in Galliae Narbonensis littore examina mugilum stato anni tempore semper remeare et in proximo littore Massiliensi apicarum1, item in adversis Africae littoribus trissarum2, quas accolae juratas3, nostri alosas appellant, copiam ceteris4 littoribus inusitatam.
1. Alius: _aprarum_. 2. Alius: _frissarum_. 3. Alius: _ejuratas_. 4. Alius: _nostris_.
CORONAEUS: Etiam Cretenses nostri annuas habent gobionum legiones, quibus insula mirifice sustentatur, sed ea multitudine1, ut ab eodem utero, eadem hora, eodem momento natae aut coelitus delapsae aut ex intimis terrae visceribus erutae videri possint. Item e littore Siculo muraenarum maxima copia quotannis exsurgit.
1. Alius: _magnitudine_.
TORALBA: Non vestris tantum hominibus, sed nostris quoque liberalissimus naturae parens providit. Nam Calaei1 circa Lusitaniae littora solennes habent chalcidum, quas sardinias2 vocant, piscationes, et procul a littoribus Europae in Atlantico asellorum ingens erumpit copia, paulo post aestivum solstitium, non sine magna piscantium admiratione. Sed cum intentos3 lucro piscatores aspiceremus, nec tamen, unde tanta ubertas tam repente prodiret, admirari4 his iambicis invecti sumus in avaros piscatores:
Avare piscator, freta Qui trajicis ferventia, Piscationis aemulus! Dic, si potes, (sed quis potest?) Vis unde tanta piscium Fulgentibus per aequora Squamis5 repente prodeat? Est omnibus ac singulis Ab ortu magnitudo par, Est aequa moles corporis, Adepta mox originem 53 Et incrementa partium. Nusquam ulla partus semina, Nec ulla sunt vestigia6, Nec alga vilis cochleas Progerminat7 a caudice, Profunda nec maris vada, Nec altis saxa rupibus, Nec pura gignunt littora, Nec Aphrodites candidae8 Genetrix spuma9 procreat. Quis agmen illud cubica Figura piscium regit10, Aut unde lucidus fretum Invadit halec Ixium, Distenta rumpens retia11 Revulsis ante navibus? Recenseamne cetera? Vix orbe toto littus est, Quod non abundet piscibus, Largitione coelica, Et quae12 marinis sedibus Procul13 pascuntur alites, Aut delicatioribus Cicadum legionibus, Cum fruge pingues evolant Nomadum14 ad solitudines, Ut improborum poena sint, Bonorum justa praemia. O numen admirabile! O celsitudo maxima Procuratoris optimi, Qui nutu nutrit omnia!
1. Alius: _Colesiaci_. 2. Alius: _serdunas_, vel: _sardumas_. (Cf. Plin. h. n. 32, 53.) 3. Alibi: _intentione_. 4. Alibi: _admirari_. 5. Alibi: _alis_. 6. Alius codex quinque haec antecedentia versus ita legit:
Adepta moles corporis Aqua mox incrementa et Originem partium nusquam, Sec ulla partus semina, Nec sunt ulla vestigia etc.
7. Alius: _progermines_. 8. Alius: _candida_. 9. Alius: _spumae_. 10. Alius: _regitur_. 11. Alius: _ilia_. 12. Alius: _qui_; alius: _aquae_. 13. Alius: _nova_. 14. Alius: _Modo dum_.
OCTAVIUS: Video ego vos plus otii piscationi1, quam aucupio dedisse. Saepe cum Volaterranis finitimis nostris non sine admiratione spectavi, 54 advolantes exercitus palumbarum, cum tamen in continenti nullae aut2 ne ovorum quidem aut nidorum ulla usquam imago reperiatur, multo minus etiam in proximis insulis. At si quis ab Africa3 trajecto mari mediterraneo evolare putet flantibus4 austris, facile refellitur immani spatio milliarium MCC; omnibus tamen accolis5 constat, a plaga maritima involare in continentem.
1. Alibi: _otio piscationis plus_. 2. Alius: _ac_. 3. Alibi: _Austria_. 4. Alii legunt: _santis_, id quod sine sensu. 5. Deest in alio codice.
CURTIUS: Cum agerem in Gallia, callidus quidam auceps noctu facibus1 accensis palumborum multa millia2, quae ab oceano in littus Rhotomagum versus advolaverant, nullo negotio venabatur. Cum ab illo percontarer, unde tanta vis palumborum? illud reposuit, illis3 tantum annis advolare, quibus abundaret fagina glans, qua pascantur. Item liviarum et earum4 avium5, quas ipse patria lingua „_pluviers_“6 appellabat, e genere columbarum, examina infinita in Aurelianorum agros impluere, nusquam tamen nidos ac ne ciborum quidem in ingluvie aut ventriculo argumentum7 exstare. Et in pagis8 Andium anseres sylvestres coelitus accedere et, gramine pascuorum9 momento saginatos, proventus uberrimos incolis afferre.
1. Alibi: _fascibus_. 2. Alius: _vim_. 3. Alius: _iis_. 4. Alius: _Luciarum et Acarum_. 5. Alibi: _ranium_. 6. Alii: _pluvieres_. 7. Addit alius: _aliquid_. 8. Alius: _agris_. 9. Alius: _pascuarum_.
SENAMUS: At in littore Neapolitano coturnicum annuam piscationem videre potuistis, quae cum flantibus coris in Mediterraneum transvolare conantur, demergi ac mortuae in littus ejici1 solent. Ita quoque avium greges opinor avolare et revolare, tum flumina, maria, montes trajicere, ut2 grues, hirundines, ciconiae, accipitres, anseres et anates sylvestres3, coturnices vero alarum brevitate debiles et adipe graves merguntur. Ut4 enim regiones omnes hieme conquiras, nusquam5 tamen hirundinem reperias.
1. Alius: _rejici_. 2. Alibi: _et_. 3. Desunt quatuor haec antecedentia verba in alio codice. 4. Alibi: _Et_. 5. In eodem codice desunt sequentia haec quatuor verba.
SALOMO: Senamus omnia argute derivare conatur ad naturae causas. At1 quidem originis initio Deus jussit2, aquas non solum aquatilia, sed etiam volatilia promere. Itaque in sacris libris legimus3, coturnices a plaga maritima ad Israëlitarum castra spiritu Dei disjectas tanta multitudine, ut spatio itineris diurni duobus cubitis in altitudinem undeque castra complecterentur. Castra vero quanta fuerint, intelligi potest ex eo, quod 600000 civium, qui arma ferebant, censa4 fuerunt. Ex quo intelligitur5, seniorum, juniorum, foeminarum, servorum peregrinorum, quae censa non fuere, multitudinem triplo majorem exstitisse. Ac nihilominus tantae multitudini6 coturnices non solum mense toto suffecisse constat, verum etiam cupiditatem carnium vorandarum7 ad nauseam usque explevisse. Quod igitur legimus, 55 tot examina coturnicum spiritu Dei ab oris maritimis abrepta fuisse, satis intelligitur, fuisse extraordinariam generationem, angelis divino concessu ac munere procurantibus, non aliter quam illa, quae dixistis, piscium ac avium repentina examina, angelorum officiis ad hominum alimenta, mirabili Dei procuratione ac bonitate comparantur, ut etiam illud manna, quo Israëlitae in deserta solitudine annos amplius XL pasti fuere, qui cibus angelorum8 diserte vocatur, non quod manna vescantur angeli, sed quia nullis naturae causis ordinariis angelorum curatione quotidie9 fuerit praestitum.
1. Alius: _Et_. 2. Genes. 1, 20. 3. Numerorum 19 sqq. 4. Alius: _secuta_. 5. Numerorum 1 et 2. 6. Alius: _multitudinis_. 7. Deest in alio codice. 8. Psalm. 77 (78), 25. Sapient. 16, 20. 9. Alius: _quotidie implueret_.
SENAMUS: Non video, cur angelorum vel daemonum procuratione sit opus, si sola Dei voluntate1 ista fieri possunt.
1. Alius: _bonitate_. 2. Deest haec Senami interlocutio in alio codice.
SALOMO: Aliud est de divina voluntate, aliud de potestate disputare; Deus enim post mundi creationem1 ab omni opere conquievisse et locis omnibus angeli Deo diligenter2 inservire ac jussa ejus3 exsequi produntur4. Huc enim spectat illud, quod dicitur, Deum coetus angelorum convocare, quod Rabbi Moses5 interpretatur: angelorum officiis ac muneribus uti. Nam cum dixisset, se primogenitos Aegyptiorum trucidaturum, eodem tamen capite subjecit6, se non passurum, carnificem in illa clade populi sui tecta subire. Idem: _Increpabo_, inquit, _aquilonarem istum cacodaemona, quominus fruges absumat_7.
1. Alius: _conditionem_. 2. Alius: _semper_, id quod vero in alio codice deest. 3. Addit alius: _diligenter_. 4. Ps. 103 (104), 20 sq.; 147 (148), 2. 5. Libro III More Nebochim. 6. Exodi 12, 23. 7. Malach. 3, 11. Joël 2, 20. Amos 3. 4, 6 sq.
SENAMUS: Cur igitur toties ac tam saepe contestatur populum, saepe pestem, famem, calamitates omnes a se invectas1?
1. Levit. 26. Deuteron. 28. Alii legunt: _immissas_, alii: _inventas_.
SALOMO: Ne ad angelorum ac daemonum cultum prolaberentur, sed ab unius Dei manu ac potestate omnia pendere persuasum haberent, cujus tamen decreta daemones1 nunquam2 injussi exsequantur. Argumento sit, quod cum Rex Achabus multa nefarie3 gessisset, tandem4 a sortilegis persuasus tertio praelio5 contra Syriae regem dimicare, Michaeam prophetam prius consulendum putavit. Hic vates consultus: _Vidi_, inquit, _Deum in sublimi solio sedentem et omnes exercitus angelorum circumstantes; ad quos ille: Quis vestrum_, inquit, _persuadebit Achabo, ut praelium committat et occidatur6? Cumque alius aliud diceret, prodiit quidam spiritus et coram Deo stans: Ego_, inquit, _persuadebo! Ad quem Deus: Qua in re? Hic: Ego ero spiritus mendax in ore prophetarum ejus. Tum Deus ad illum: Persuadebis simulque conficies, abi igitur et facito!_ Quidam theologi tradunt, spiritum illum fuisse Nabothum7, 56 quem Jesabella regina calumniis circumventum, annuente rege, crudelissime trucidari jusserat, ut rex agro, quem nec prece nec pretio extorquere poterat, capitali fraude frueretur.
1. Deest in aliis codicibus. 2. Alius: _neque_. 3. Alius: _nefaria_. 4. Alii: _id_. 5. Alius: _bello_. 6. 1 (3) Reg. 22, 19. 22. 7. 1 (3) Regum 21, 1 sq. 2 (4) Regum 9, 21. 25 sq.
CURTIUS: Illud quidem Academicis ac Platonicorum1 principi persuasum est, qui ultionis cupiditate incensi trucidantur, mortuos ultionem modis omnibus reposcere.
1. Alius: _Platoni_.
SALOMO: Poterat Deus solo nutu Achabum regem perdere, sed videtis belli occasionem falsos vates angelorum consilium accersitum, ultorem denique divini decreti administrum. Consimile concilium coactum dicitur, priusquam ulla potestas diabolo1 fieret in Jobum, cui concilio dicitur Satan adfuisse. Qua loquendi similitudine satis intelligitur, non congruere divinae majestati, per se agere, quae2 angelorum officio3 possit. Cui congruit illud, quod Jedacus4 Levita in Porta lucis5 scripsit, ab infernis terrae sedibus usque ad summum coeli verticem omnia daemonum et angelorum plenissima esse. Idem alibi a coeli cardinibus ac decumanis angelos spirare scribit, a bonis quidem bona, a noxiis bella, sterilitates, populares morbos ac bestias nocentissimas ad scelerum vindictam procurari.
1. Alius: _daemoni_. 2. Desunt haec sequentia quatuor verba in alio codice. 3. Alibi: _ministerio_. 4. Alii: _Bedacus_. 5. Liber rabbinicus.
FRIDERICUS: Cum in rerum natura nihil frustra conditum sit, si omnia solo nutu Dei fierent, ut principio sola voluntate Dei omnia creata sunt, tot angeli ac daemones frustra exstitissent.
TORALBA: Quaedam animantia generantur ad breve tempus, quae officio defuncta penitus evanescunt. Et quidem Plinius1 ad stuporem usque miratur, Seleucidas aves in montem Casium, sole cancrum subeunte, advolare, ut2 insectorum multitudinem populentur3, quo minus viva noceant frugibus, vel odore mortua. Quibus depastis ita disparent, ut nusquam terrarum reperiantur. Neque enim singulis, sed statis quibusdam annis, cum insectorum vis abundantius excrevit, advolare consueverunt. Aristoteles quoque cum Plinio tradit4, murium agrestium examina, quae non saepe, sed tamen judicio agricolarum nimis saepe spectantur, populatis frugibus sic evanescere, ut nec in superficie nec in visceribus terrarum vel unus quidem reperiatur.
1. Hist. nat. 10, 39. 2. Alibi: _et_. 3. Alibi: _populari_. 4. Alibi: _tradunt_. (Plinii hist. nat. 10, 85.)
SALOMO: Illud etiam in sacris litteris testatum habemus, cum locustarum multitudine totam Aegyptum Deus contexisset, poenitentia Pharaonis et Moysis precibus omnes eodem impetu sic avolarunt, ut ne una quidem in tanta ac tam late patenti regione restaret.
SENAMUS: Nihil mirum1, si avolarunt bene pastae, quae famelicae advolarant. Quis autem intimas terrarum cavernas et latebras subiit, ut demortuorum murium2 cadaveribus parentaret? Multa popularibus erroribus 57 implicantur, quae tandem vidimus explicari. Hirundines enim, quae ad internecionem natae sunt, flantibus ventis3 aquariis4 involant, spirantibus Africis autem5 revolant6 ac totas hiemes subter maritimas rupes delitescunt, ut saepius in mari Suecico a piscatoribus deprehensae dicuntur7, quoniam loca maritima caeteris semper tepidiora sunt, propter calorem, qui jactatione maris oritur8 ac saepe impetu procellarum perinde ut subjectis ignibus effervescunt. Sunt etiam qui putant, hirundines profundissima vada maris penetrare.
1. Alibi: _minus_. 2. Deest in alio codice. 3. Deest in alio codice. 4. Alibi: _austris_, vel _aviariis_. 5. Deest in alio codice. 6. Alius: _evolant_. 7. Alius: _dicantur_. 8. Alius: _cietur_.
TORALBA: Ut1 in intimis vadis hirundines delitescant, nulla ratione fieri potest, cum intercluso spiritu animalia, quae pulmones habent, repente moriantur. Nam etsi glires2 sopore oppressi totas hiemes dormiant, nec ullis ictibus aut vulneribus excitentur, si tamen aquis demergantur, derepente3 absiliunt.
1. Desiderantur antecedentia haec undecim Toralbae verba in alio codice. 2. Alibi: _glirides_. 3. Deest in alio codice.
CURTIUS: Sed ut redeant1 hirundines, grues, ciconiae, nidos tamen et ova videmus, piscium tamen aut palumbarum aut anserum sylvestrium ova nusquam reperiuntur. Ut enim demus, stirpes, scarabaeas, locustas, bruchos2, mures, ranas sine semine solo putrido ortum debere, fieri tamen nequit, ut tanta piscium et avium examina statim incrementum derepente per naturam adipiscantur, et3 neglecta penitus evanescant.
1. Alius false: _credant_. 2. Deest in alio codice. Est autem bruchus locustarum seu gryllorum quaedam species. (N.) 3. Alius: _ut_.
TORALBA: Quoniam Senamo persuaderi nequit, animantium ortus et obitus alios esse, quam a naturalibus causis, illud ab omnibus physicam tractantibus serio libenter discam, unde tanta ranunculorum multitudo, ordientibus aestate caloribus ac siccitate, momento cum imbre gravi decidat. Neque1 enim semine, neque parentum coitu2, nec limo terrarum aut aquarum in aëre sublimi gigni possunt.
1. Alibi: _Non_. 2. Alibi: _e vita_.
SENAMUS: Ego semper existimavi, calidissimos imbres in pulveream terram delapsos materiam aptissimam ad ranunculos gignendos nancisci.
TORALBA: At generatio perfectissimorum animantium momento per naturam fieri nequit, cujus rei periculum saepe feci, cum fossam ardenti aestate aqua complerem, menstruo spatio exsiccata fossa rudimenta ranunculorum folliculo nigro contecta et caudata apparebant1, cujusmodi examina natare vidimus in palustribus locis, in quibus est copia ranarum; sequenti mense ruptis follibus, quadrupedes ranunculi absilierunt. Sed ut brevissimo unius horae spatio ranae quadrupedes partibus omnibus absolutae gigni queant, per naturam fieri non posse2 existimo, et ut planum sit in aëre sublimi repente3 procreari ranunculos, argumento sit, quod saepissime in 58 arboribus ipsis ac potissimum in salicibus, quarum resecta capita sunt calidiora4, ranunculi caduci post imbres aestivos reperiuntur aeque ac humi.
1. Alii: _appareant_. 2. Alibi: _non potest_. 3. Alibi: _derepente_. 4. Alius: _latiora_.
CORONAEUS: Probabilius videtur, pulveris et atomorum copiam cum exspirationibus ac vaporibus impetu ventorum in mediam regionem subvehi, unde ranae ac lapides geniti saepe depluant. Cum enim Cremae tempestas me adolescente orta esset, lapides caducos cum imbribus depluisse constat, atque unum tanti1 ponderis exstitisse, ut decem libras aequaret2, glauci coloris ac sulphurei odoris; sed brevitas temporis, quo imbres in aëre coguntur, aperte convincit, ea aeque3 daemonum opus esse ac4 ranunculi, quos in Aegypto coram Pharaone sortilegi excitarunt.
1. Alius: _tantum_. 2. Alius: _exaequaret_. 3. Alius: _eaque_. 4. Alius: _ut_.
FRIDERICUS: Si Deus animantibus sui generis propagandi potestatem dedit atque etiam ipsis1 elementis stirpium atque2 animalium producendorum vim indidit, quanto magis angelis ac daemonibus vim eandem adjecit?3 Id enim planum fuit4 ex illa ranarum procreatione apud Pharaonem5, quam verissimam fuisse scribit Moses.
1. Alibi: _ipse_. 2. Alius: _et_. 3. Alius: _indidit_. 4. Alibi: _fit_. 5. Alius: _coram Pharaone_.
SENAMUS: Quid autem vetat, quominus procellas, tonitrua, fulmina, ventos a daemonibus cieri fateantur, si haec ab illis fieri concedimus? Sin haec ipsa naturae occulta conspiratione ac numine sine daemonibus fiant, illa quoque a natura pendere consentaneum est.