Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 6

Chapter 6 3,307 words Public domain Markdown

TORALBA: Graviter certe peccatur ab iis, qui1 metaphysica physicis conturbant, i.e. naturalia divinis, nisi ut ex aliis alia melius intelligantur. Nullum autem metaphysici argumentum praeter primam causam incorpoream esse potest. Nam cum Aristoteles Platonis2 ideas locis omnibus evertere conaretur, quod hypostasim nullam in natura3 haberent, intelligentias tamen seu mentes separatas in natura incorporeas statuit his verbis:4 An, inquit, ad physicam pertinet, de omni anima disputare? an vero de ea tantum, quae materia vocatur?5 Hoc postremum tam absurdum visum est Alexandro Aphrodisiensi, ut nullam omnino substantiam corporis expertam affirmaret. Recte ille quidem, si primam causam excepisset, quam ob id incorpoream esse oportet, quia sit infinita.

1. Alibi: _quod_. 2. Alius: _Platonicas_. 3. Alius: _naturam_. 4. Libro ultimo de nat. anim. 5. Alius: _vacat_.

OCTAVIUS: Argute quidem, Toralba; sed me scrupulus angit, quod cum angelus particula quaedam sit et quasi scintilla divinae mentis illius ac aeternae, qui fit ut corporea mens ex incorporea natura existere possit?

TORALBA: Assumis tu quidem, Octavi, quod in quaestione positum est, an scilicet mens humana sit particula divinae mentis, ut quidem video placuisse nonnullis, qui Plotinum auctorem citare1 non dubitant, quod hominis mentem ὁμοούσιον esse dixerit ipsi Deo. At2 ne ὁμοούσιος quidem est, tantum abest ut sit ὁμοούσιος. Falsum item, quod Arrianus ad Epictetum scribit, quem3 ad hominem ita loquentem inducit: Tu delibatio4 Dei habes in te ipso partem illius: σὺ μὲν ἀπόσπασμα εἶ τοῦ θεοῦ, ἔχεις τε ἐν σεαυτῷ μέρος ἐκείνου. Longe aliter Trismegistus ad Asclepium: Mens, inquit, non est abscissa de substantia Dei, sed5 explicata, ut lux solis. Nam6 si angelus, si humana mens ab essentia Dei decerpta esset, i.e. si particula Dei esset, Deum corpus esse oporteret, quod absurdum esse omnes confitentur. Item 42 totus homo Deus esset; totum enim esse necesse est, cui pars detrahi nequit. Item Dei natura divisibilis ac dissolubilis esset, si partes haberet; itaque litterae sacrae mentem hominis non Dei substantiam, sed spiraculum appellant i.e. רוּחַ7 et imaginem, non partem illius, quae nulla in natura divina incorporea fingi potest.

1. Alibi: _ciere_. 2. Desiderantur haec decem sequentia verba in alio codice. 3. Alibi: _cum_. 4. Alius: _deliberatio_. 5. Desiderantur haec viginti sex verba in alio codice. 6. Alibi: _Non_. 7. Alius: נִשְׁמַה

SALOMO: Sapienter illi quidem, qui a Dei natura corpus omnino1 sejunxere, id enim praecipuum caput est symboli nostri.

1. Alibi: _omne_.

SENAMUS: Quid igitur hoc sibi vult1, Deum esse ubique? Etsi enim ubique est, est in loco, si in loco, etiam corporeum esse oportet.

1. Alius: _haec sibi volunt_.

FRIDERICUS: Deus ubique est et1 nusquam est.

1. Alibi: _ut_.

SENAMUS: Igitur contradictoria simul vera sunt: si Deus est hic, Deus non est hic.

CHRTIUS: Nos, inquit Augustinus, credimus ubique Deum esse praesentia, essentia, potentia, in omni loco sine circumscriptione, in omni tempore sine mutatione.

OCTAVIUS: Rectius1 et optime, opinor, Chrysostomus, qui, quomodo Deus ubique sit, capere se non posse confitetur.

1. Alibi: _Modestius_.

SALOMO: Recte ille quidem, etenim Deus de se ipso loquens: Ego, inquit, coelum et terram impleo. Item: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum1.

1. Jeremiae 23, 24. Jesaiae 66, 1.

SENAMUS: Haec ad potentiam ejus infinitam pertinere videntur, non ad essentiam, ut Helias Thesbites his verbis innuit1: Deus, inquit, non est in aëre, non est in commotione, non est in igne; alioquin creatoris et creaturae una esset et eadem essentia, si utraque promiscue confunderetur, idem etiam creatoris et creaturae cultus haberetur. Ob id Deus altissimus, h.e. Eljon, עֶלְיוֹן appellatur, quia in coelis est. Et ab interpretibus Hebraeis Deus מָקוֹם, i.e. locus beatorum2, quia mundus in Deo est, non autem Deus in mundo vastissimo quidem, sed prae illa essentia infinita corpusculo exiguo; non quia mundi aditu excludatur, sed ut intelligamus, nulla mundorum innumerabilium capacitate includi aut illius purissimam et incomprehensibilem essentiam cum rebus foedis, fluxis ac caducis permisceri. Est enim mundus usquequaque corporum plenissimus, nec quicquam in3 natura vacuum. Quis autem et qualis sit Deus, (quanquam in eo nulla sit qualitas), mortalium nemo, quamdiu spirabit4, intelliget. Nam Mosi roganti, ut se Deus illi contuendum exhiberet: Nemo, inquit Deus, vivens Deum videbit, i.e. plane cognoscet. Ac propterea dicitur in atra caligine versari et in tenebris latibula sua posuisse, h.e. obscurissimam et difficillimam ejus cognitionem videri hominibus in caligine densissima constitutis, cum ipse lucis auctor omnia suo compleat splendore. Ac tametsi praeclarum est, ejus omnia 43 opera, dicta, facta, leges praedicare et crebris canticis usurpare, nihil tamen est, quo verius vel melius, quam contemplantis silentio laudari possit. Ac propterea David5 illud sapienter usurpat: Tibi silentium laus! Quod vulgaris interpretatio non explicat his verbis: Te decet hymnus Deus in Sion. Sic enim voces hebraicas לְךָ דֻמִיָהּ תְהִלַה erudite Rabbi Moses interpretatur, ut etiam Chaldaeus paraphrastes: Coram te, inquit, laus reputatur silentium; quia Deus, quis qualisque sit, nullo sermone explicari aut ne cogitatione quidem capi potest.

1. Alius: _vocatur_. 2. 3 Regum 19, 11 sqq. 3. Alius pro his duobus verbis: _materia_. 4. Alius: _scrutabitur_. 5. Psalm. 64, 2.

CURTIUS: Illud quidem symbolo Pythagoras significat, cum silentio Deum laudandum esse ac puro animi affectu jubet colendum, quia sermo ipse inquinatus est nec veras Dei laudes assequi potest. Quod silentium Porphyrius et Jamblichus sic interpretantur, quando pura mens hominis in ecstasin divini amoris sublata immortali Deo mactatur, quod veteres in sacrificiis significabant, cum dicerent: Favete linguis! vel ut Homerus: Praecidite linguas, τέμνετε γλώσσας ut rerum sublimium ac divinarum contemplatione sursum corda raperentur, supra coelos omnes, ubi Dei1 essentia ab omni mundi cogitatione disjuncta versatur. Id autem tum maxime fit, cum Dei agnoscendi causa potentiam ejus, bonitatem, sapientiam atque illius omnia dicta, facta, judicia, res gestas discutiendo, immensa rerum admirabilium ac sublimium infinitate perterriti silemus.

1. Alibi: _mundi_.

TORALBA: Ego tamen silentio rupto laudes immortali Deo canere nunquam desistam, et quidem Heroicis numeris:

Me tua gestarum rapit ingens gloria rerum, O Deus omnipotens! procul hinc peregrina deorum Turba fugit fictaeque simul pietatis imago. Angelici properate chori, properate poëtae, Quotquot mente pia sacratum nomen adorant, Ac Domini laudes puris efferte1 labellis! Ast2 ubi verborum vis ac sapientia tanta, Quae mare, quae terras, quae coeli temperet orbes Legibus aeternis, percurrens cuncta momento?

1. Alius: _afferte_ vel _offerte_. 2. Alius: _Est ibi_; alii: _Est ubi_.

CORONAEUS: Tenemus igitur Deum extra mundi concretiones et contagiones, sedem suam posuisse supra quicquid est coelorum, ut etiam visio Ezechielis ac prophetarum LXXII, quos de spiritu Mosis Deus afflaverat, aperte declarat.

SALOMO: Apertius tamen significatur hominis conditione, quem Deus ad imaginem sui creavit, quod Rabbi Moses sic interpretatur, quod1 quemadmodum intellectus agens seu adeptus2 extra hominem et ab hominis concretione liber est, sic etiam Deus a mundi3 concretione et contagione liber sit.

1. Alius: _ut_. 2. Alibi: _occupatus_. 3. Desunt alibi haec tria sequentia verba.

44 CORONAEUS: Habemus Toralbae demonstrationem, non modo de angelorum ac daemonum corporea natura, verum etiam praeter Deum nullam substantiam incorpoream esse; sed quaeri possit, an daemonum et angelorum cum mentibus humanis essentia sit eadem?

CURTIUS: Puriorem esse angelorum quam daemonum essentiam et corpora lucidiora, docet Augustinus1: Angelis, inquit, malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem aëris spissioris. Idem: Tenuia, inquit, angelorum corpora in deteriora ac spissiora transformata sunt, quibus ab igne pati possint.

1. In Genesin cp. 8.

TORALBA: Porphyrius in antro Homerico scribit, angelos ac daemones aëreo corpore constare ac vestiri, ut ab ignibus patiantur, idque affirmans Philoponus1: Alioquin, inquit, intellectualis natura2 nihil pateretur.

1. Contra Alexandrum Aphrodisium. 2. Alius: _ratio_.

SENAMUS: Si nulla sunt organa sensuum, nulla visus, tactus, gustus instrumenta et ne ulli quidem in aëre nervi, a quibus sensum haberemus, nullum cerebrum, unde nervi oriuntur; quonam modo aëreae mentes ab ignibus paterentur? Item si mentes humanae ignea constant natura, ut ille1 innuit hoc versu:

Igneus est illi vigor et coelestis origo,

nihil ignis ab igni pati potest. Multo minus si aërea compage coalescunt; alioqui totus aër quantus est, pridem flammis consumtus interiisset. Sin mentes separatae aquea constant natura, flammas potius exstinguerent, quam ignium vim sentirent.

1. Virgilius Aen. VI.

OCTAVIUS: Vetustissima est opinio, animas ignea1 constare natura, ac propterea Synesius in epistola quadam ad Cyrenesium pontificem eos, qui extrema naufragia extimuerant, siccas exeruisse2 vaginas3 scribit, ut animam, ne mergeretur4, ejicerent, idque ab Homero significari, ac propterea Philostratum scripsisse, nunquam ante Ajacem Oïleum, qui submersus interierat, demersis hominibus parentari consuevisse. Inde vox Sibyllae ad Palinurum5:

Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum Eumenidum inspicies ripamve injussus6 adibis?

Num igitur Philo7 verius, qui daemones appellat chorum corporis expertium animorum, aut cur Ebraei animam, quae corpori superstes evolavit, viduam appellarent, si alio adhuc8 corpori conjuncta esset, cadavere priori deserto? Neque enim recte diceretur mens vidua, si relicto cadavere alteri corpori quasi secundis nuptiis copularetur.

1. Alibi: _igne_. 2. Alibi: _exemisse_. 3. Alius: _sicca evasisse vagina_. 4. Alius: _mergerentur_. 5. Virg. Aen. VI. 6. Alius: _invisus_. 7. In libro de mundo et in libro: quod somnia mittantur a Deo. 8. Alibi: _ad haec_.

FRIDERICUS: Si Senami argumentum necessarium esset, quo sensibus animas, daemones, angelos vacare concludit, ne Deus ipse quidem audiret 45 aut videret. Quid autem stupidius1, quam eum, qui mirabili aurium et oculorum fabrica visum et auditum brutis etiam animantibus indidit, coecum et surdum arbitrari, quia sic oculis, auribus ceterisque sensuum careat instrumentis? At nemini dubium esse opinor, quum angelorum ac daemonum voces ab aliis, qui daemones παρέδρους2 i.e. domesticos habeant, audiantur, quos tamen his sensibus carere fatentur. Quin etiam daemonum voces mox acutae et graciles, mox etiam graves et terribiles videntur3, et quasi ex utre4 verba facerent. Inde ab Ebraeis malus daemon ob id אוֹב appellatur5 ab utre. Memoria subit Hermolai Barbari Patricii, qui ab hac civitate exilio pulsus est, quod legatus Romam missus a summo pontifice cardinalis honorem injussu senatus acceperat. Is cum entelechiae vocem in animi definitione non satis intelligeret, placuit daemona πάρεδρον, quem cum Georgio Placentino quaestionis arbitrum receperat, interrogare; hic voce tam gracili ac tam obscure6 respondit, ut quid vellet nullo modo intelligi potuerit.

1. Alibi: _turpius_. 2. Alius: παροίκους. 3. Alius: _videantur_. 4. Alius: _aëre_. 5. Levit. 20, 27. 6. Alibi: _obscura_.

TORALBA: Non sunt igitur ad vocem articulatam necessarii pulmones, larynges, lingua, palatum, sed confitendum est, vim sensuum1 aliam esse in Deo, aliam in coelo, aliam in angelis ac daemonibus, aliam in animantibus.

1. Alius: _sensitivam_.

OCTAVIUS: Si nullus esset sensus in mentibus separatis, nulla essent supplicia sceleratorum, ac praemia1 quaeque bonorum jacerent.

1. Alius: _gaudia_.

SALOMO: Illud abs te, Sename, scire cupiam, num saepius in somniis sola mente, oculis conclusis ac sensibus omnibus stupefactis, rerum imagines videris1 perinde ac si oculos apertissimos haberes2? Quod quidem si fateris, cur dubitas aciem mentis, quam oculorum, ad contuendum acutiorem confiteri? Ac M. Tullius non minus eleganter quam vere scripsit, mentes ipsas tum maxime sentire ac vigere, cum e corporibus excessissent.

1. Alibi: _videri possint_. 2. Alibi: _quis haberet?_

CORONAEUS: Frustra res antea perspicue demonstratas a calce ad caput1 revocaremus: nam ex illis Toralbae demonstrationibus deque corporea daemonum ac animorum natura, hunc etiam fructum decerpimus, quod Thomistarum2 ac Averroistarum perniciosa opinio diluitur; posuerunt enim, unam esse omnium animam in singulos homines diffusam ac rursum occasu cadaverum segregatam in sese coire. Ita argumenta illa triginta, quae ad stabiliendum hunc errorem Averroistae denotant, uno ruunt et eodem momento, quibus tamen satis apte fieri non poterat ab iis, qui animos corporum expertes esse posuerunt, quoniam substantiae incorporeae, si ullae existerent, facile3 avulsae a corporibus coirent in unum, corpora vero ut se ipsa penetrent, fieri nullo modo potest. Restat igitur, ut intelligamus, quemadmodum ex ea demonstratione Dei essentia et potestas infinita4 colligatur, quod superius Toralba demonstraturum se, ni fallor, spopondit.

1. Alius: _carceres_. 2. Themistianorum. 3. Alius: _facillime_. 4. Alius: _indistincta_.

46 TORALBA: Dixi quidem, ut ille in re levissima, sed non promisi. Quis enim hoc sibi aut alteri promittere se posse confidat? Obsequor tamen Coronaeo, cui nihil denegari potest; ineptus enim malo, quam non obsequens videri. Omnis substantia corporea est finita, cum incorporea nullis terminis coërceatur. Quae autem substantia nullis finibus concluditur, infinita est. Hoc enim corollarium ex superioribus1 demonstrationibus colligitur. At omnium theologorum et philosophorum summa consensione prima causa est incorporea, igitur sola est essentia infinita; si2 essentia est infinita, et potestas et bonitas et sapientia est infinita. Quia si vis finita subjecto infinito congrueret, etiam visin finita subjecto finito conveniret, et creatura finita infinitae potestatis esset. Absurdum consequens, igitur et antecedens. Ex eo sequitur, nihil in Deo infinito finitum cogitari posse. Hoc amplius scilicet, si Deum solum simplicem esse, cum omnia corporea ex partibus coalescant, ac propterea Deum solum impatibilemet indissolubilem esse, contra quam usu venit substantiis compositis, quae ex iis constant in quae dissolvuntur, et in ea ipsa dissolvuntur, ex quibus conflantur. Id autem quod simplex est, in partes, quas nullas habet, dividi aut in alia principia dissolvi nequit.

1. Alibi: _supremis_. 2. Desunt haec duodecim sequentia in aliis codicibus.

SENAMUS: Si Deus est incorporeus, quid est quam ob rem aures, oculi, nasus, digiti, pedes, brachia, facies ei tribuantur?

SALOMO: Etiam ira et furor saepissime, an propterea iracundum et furiosum esse dicemus? Sed nutrices et parentes oportet cum infantibus balbutire et ad Deum humana transferri, quando ad homines divina traduci non possunt. Illud autem animadversione dignum, quod cum caeteri sensus Deo tribuantur, nunquam tamen gustus et tactus, quia corpori semper inhaerent, nec sine corporibus sensibilia tactus et gustus percipi queant, ut caetera sensibilia, ut magis ac magis appareat, Deum plane incorporeum esse. Angelus autem si incorporeus esset, ut Aristoteles cum plerisque theologis opinatur, ejus substantia existeret omni in loco et extensionem infinitam haberet et1 essentiam, quin etiam intelligentias ac daemones unum et idem cum Deo esse oporteret atque ita bona malis, aeterna caducis, fluxa sempiternis, purissima foetidissimis, Creator denique creaturis promiscue confunderetur. Quae non modo absurda, sed dictu nefaria sunt. Ita quoque si angelus aeternus esset, nunc haberet totam durationem, quam habiturus est2, et ut pinguius loquamur, formaliter infinitam3. Illud enim philosophorum ac theologorum consensione constat, _esse et posse_ in essentia divina nihil differre; item _esse, fuisse et fore_ in rebus aeternis unum idemque haberi, quia nec prius nec posterius est in Deo, ut rectissime Rabbi Moses4 scribit. Idem autem significat Jesaias5, cum utrique angelo seraphino sex alas fuisse scribit ac duabus quidem faciem tegere, duabus pedes, reliquis 47 volare, ut intelligamus, angelos ortum habuisse et occasum habituros, tametsi hominibus utrumque sit ignotum, Deum vero solum principio et fine et omni temporis successione carere. Nam ubi est successio, ibi est novatio ac mutatio, ut angelus se habeat aliter quam prius, quoniam non angelus habet, quod praeteriit, et exspectat, quod futurum est, igitur mutabilis ac propterea terminum habiturus. Nisi enim aliud atque aliud esset in motu, ne in tempore quidem prius ac posterius perciperetur. Motum autem angelis inesse, perspicue Toralba demonstravit; id enim sacris litteris saepe significatur, quae non modo angelis motum inesse, sed etiam motus6 celeritatem ac pernicitatem significant, cum alas quatuor sexve angelis tribuant, quod satis innuit, mutabilem esse7 ac dissolubilem eorum naturam.

1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _esset_. 3. Alibi: _nisi vitam_. 4. In libro More nebochim. 5. Jessiae 6, 2 et 6. 6. Deest in aliis codicibus. 7. Deest in aliis.

CORONAEUS: Habemus igitur perspicuam minimeque dubiam demonstrationem de potestate atque essentia Dei, omnibus modis infinita, eumque solum aeternum esse, αἰώνιον, ἀπέραντον, ἄναρχον, angelos vero, daemones, mentes corporeas esse ac finitas, suaque natura mutabiles ac solubiles. Quae aditum aperire mihi videntur ad ea, quae de actionibus daemonum, de funambulis elephantibus, de arboribus et brutis loquacibus, de sagarum transvectionibus feruntur.

SENAMUS: Prospiciendum nobis est, opinor, ne pro argumento capiamus id ipsum1 quod in quaestione positum est, scilicet ea miracula quae spectantur a daemonibus cieri. Neque etiam si demus, corporeos esse daemones, propterea sequitur, transvectiones sagarum veras esse.

1. Deest in alio codice.

TORALBA: Quod nec a natura nec ab hominibus fieri potest1, id vel a Deo vel ab angelo vel a daemonibus fiat2 oportet. At neque per naturam neque per hominum gestionem transvectiones illae sagarum3 per aëra4 fieri possunt; igitur a Deo vel ab angelis daemonibusque fieri necesse est.

1. Alius: _possit_. 2. Alibi: _fieri_. 3. Alius: _hominum_. 4. Tria haec antecedentia verba desunt in alio codice.

OCTAVIUS: Post mundi conditionem1 Deum ab omni actione conquievisse docemur, nec quicquam nisi causis intercedentibus agere; quanquam de rebus tam arduis et ab hominum sensu et captu remotis quicquam2 statuere valde periculosum mihi videtur.

1. Alius: _creationem_. 2. Alius: _quicquid_.

TORALBA: Si Deum mobilem fatemur, et patibilem et mutabilem confiteri oportet; hoc absurdum, illud igitur. Sed ut angelorum ac1 daemonum actiones melius intelligantur, demonstrandum est, primam causam non solum immobilem esse, sed ne moveri2 quidem, contra quam3 putat Aristoteles, qui aeterno motu Deum obligavit.

1. Desiderantur haec quinque sequentia verba in aliis codicibus. 2. Alius: _movere_. 3. Alius: _quam_.

CORONAEUS: Age igitur, Toralba, uti facis, ea quae vagis minutorum philosophorum erroribus jam pridem implicata sunt, explicare.

48 TORALBA: Inveteratus Aristotelis error plerosque fefellit, qui si acutius mobilium ac moventium ordinem intuerentur, a suscepta sententia discessissent. Quaedam enim moventur tantum ut materia, quae quasi faex1 omnes motus patitur, nec tamen movet ipsa; quaedam tantum2 movent et3 moventur, ut forma et corpora naturalia; quaedam movent nec moventur, ut primus motor, qui movet quidem primum mobile, nec movetur tamen. Hoc ordine mobilium et moventium posito, necesse est, aliquod4 extremum esse, quod nec moveat nec moveatur. Id autem est prima omnium mobilium ac moventium causa, quae perfruitur5 quiete sempiterna.

1. Alius: _sex_. 2. Alius: _vero_. 3. Haec sequentia undecim verba desunt in alio codice. 4. Alius: _aliquid_. 5. Alius: _perfinitur_.

OCTAVIUS1: Pulcherrimus quidem hic ordo mobilium ac moventium; non video tamen, ut sit necessarius.

1. Deest in alio codice.

TORALBA: Non desunt aliae demonstrationes, quibus necessario conficitur1, primam omnium causam nec moveri nec movere.

1. Alius: _conficiatur_.

CORONAEUS: Cedo igitur, nisi molestum est, cum in re tanti ponderis ac momenti omnia nos tentare oporteat, ut sit1 quo Epicurei efficacibus argumentis et ad assentiendum necessariis refellantur.

1. Alii: _si_.

TORALBA: Tam absurdum est, essentiam infinitam finito corpusculo ad finitum modum adjungere, quam vim infinitam finitae naturae tribuere, cum sit eadem contrariorum disciplina. At ineptum est et ab omni ratione alienissimum, vim infinitam tribuere corpori finito; igitur ineptum quoque, essentiam Dei infinitam corpusculo, mundo finito copulare. Atque illud quidem Averroi tam incongruum visum est et abhorrens a natura, ut Aristotelis sententia repudiata secundae causae tribueret primi mobilis conversionem. Idem tamen hic sui1 oblitus mundum aeternum statuit, qua quidem ratione causam secundam, quam finitam esse fatetur, aeterno (id est infinito) motui2 alligavit, et eodem relabitur, quo3 Aristotelem delapsum criminibatur.

1. Deest alibi. 2. Alius: _motu_. 3. Alius: _unde_. Ceterum haec sequentia Toralbae verba in aliis codicibus desunt.

CORONAEUS: Haec quidem demonstratio non minus1 efficax est ad convellendam Aristotelis et Averrois de mundo aeterno sententiam, quam superior illa de corporea daemonum et angelorum natura. Deum autem motorem inquietum2 statuere, non modo a natura divina, sed etiam ipsius Aristotelis scriptis inter se dissidentibus alienum est. Deos, inquit3, arbitramur felices ac beatos, sed cum nullis actionibus impediantur, nec Endymionis in4 morem dormire consentaneum sit, relinquitur5, ut contemplatione aeterna fruantur. Si Aristoteles Deum contemplatione, quae a motu quam6 longissime abest, si quiete beata perfrui7 arbitratur, cur illum irrequieto motu fatigat? Dicitur enim post mundi creationem8 conquievisse, quid a 49 mundo alienius, quam quies? Quae quum ita sint, consequens est, coelos9 per sese et a forma sibi insita aut ab angelis moveri.

1. Alibi: _minimae efficaciae_. 2. Alii: _irrequietum_. 3. Lib. 10 Moralium ad Eudemum. 4. Alius: _in modum_. 5. Deest in alio codice. 6. Deest in eodem codice. 7. Desunt haec sex sequentia verba in eodem codice. 8. Alius: _conditionem_. 9. Alius: _coelum_.

OCTAVIUS: Video nos sensim a metaphysicis ad physica delapsos, siquidem demonstratum est, angelos, daemones, mentes humanas corporea coagmentatione vigere, nec ullam omnino essentiam praeter Deum incorpoream existere.

TORALBA: Omne metaphysici argumentum ac subjectum ad essentiam incorpoream spectat. Caetera quia1 corpora naturalia sunt, physicorum propria dicamus. Angelorum tamen aut daemonum actiones, quae voluntariae sunt, quis ad naturam pertinere dicat? Perinde non2 est, ac si quis putet, liberas hominum actiones a voluntate profectas3 naturales esse, tametsi homo, quatenus corpus naturale, physicorum subjectum erit.

1. Alius: _qui_. 2. Alius: _enim_. 3. Alibi: _perfectas_.

CURTIUS: Ambigit Aristoteles de mente humana, cujus disputationem a physicis libris retraxit1.

1. Alius: _litteris detraxit_.

TORALBA: Succurrit in mentem Helvetii cujusdam opinio, qui eleganti nomine se Theophrastum Paracelsum appellavit, qui medicorum omnium decretis a stirpe revulsis nova somnia invexit, summa doctorum virorum consensione repudiata, quibus etiam illud subrogavit, daemonum actiones naturales esse.

CORONAEUS: Statuendum igitur prius est, quae naturalis actio dici mereatur.

TORALBA: Actio naturalis esse non potest, quae vel a Deo, nullis causarum inferiorum interjectis opibus, vel ab angelo vel a daemone vel a divinae1 voluntatis arbitrio vel denique casu fiat. Casum appello plurium causarum concursum ad effectus inopinatos: caetera, his exceptis, naturâ fieri dicemus.

1. Alius: _humanae_.