Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Part 5
1. Alius: _Sequeti vel Suqueti_. 2. Alius: _contraxerat_. 3. Alibi: _infantem_.
SALOMO: Quid si pater filium ab utero voverat daemonibus, id enim sortilegis fere consuetum est, ac propterea divina lex execratione gravissima detestatur eos, qui liberos voverint deo Molocho.
FRIDERICUS: Non minus memorabile est, quod in monasterio montis Hessorum virgines sacrae a daemonibus tanta vi obsessae fuerunt, ut cum canibus atris copulari viderentur, deinde sursum deorsum jactari ac teterrimos foetores exspirare.
SALOMO: Quid si Deus ultionem istam daemonibus permisit, quod forsan1 canibus, ut interdum contigit, copularentur. Nihil enim detestabilius, quam2 votam Numini virginem immundissimae bestiae prostituere, ac propterea divina lex3 eodem capite vetuit offerri Deo pretium canis ac mercedem meretricis, tum sequens4 caput supplicium extremum irrogat eis qui pecudibus copulantur.
1. Alius: _forsitan_. 2. Desunt haec quinque sequentia verba in uno codice. 3. Deuteron. 23, 18. 27, 21. coll. Levit. 18, 23. 20, 13 sq. 4. Alius: _sequenti capite_.
CURTIUS: Immane scelus istud a monialibus mutum scelus appellatur. Neque id novum, si Aeliano1 credimus, qui civem Romanum scribit accusationem instituisse adversus canem2 adulterum uxoris. Et in Aremorica Celtarum bos puellam peperit, quae nihil bubulum habuit praeter alterum pedem, unde graves controversiae extiterunt.
1. De varia hist. 2. Deest in alio codice.
FRIDERICUS: Non tam mirum est, hominem pecori quam daemoni copulari. At non ita pridem in monasterio Coloniensi Gertrudis puella daemonem 34 habuit concubinum, et in ejus scrinio litterae amatoriae illius et ejus1 ad daemonem repertae2 fuerunt, nec multo post omnes3 moniales a daemonibus obsessae.
1. Alibi: _ad eum daemonem_. 2. Alibi: _compertae_. 3. Alibi: _sociae_.
TORALBA: Earum rerum historias mirari facilius est, quam qua ratione fieri possint exquirere. Nam memini, cum essem in Hispania, Magdalenam Cruciam1, monasterii Cordubensis principem, a Paulo III. Pontifice Maximo veniam impetrasse, quod annos amplius triginta cum atro daemone Ephialte concubuisset, tametsi tantam vitae ac religionis integritatem prae se ferret, ut quasi ab angelo, dum sacra fierent, sublimis veheretur a terra, quod Porphyrius etiam Jamblicho sacra facienti contigisse tradit; quin etiam in hostia exadorea post consecrationem ab altaribus2, fisso pariete,3 in buccam monialis evolare videatur. Ab ea non aliter, quam ab oraculo patres ac pontifices4 responsum5 quaerebant. Notissima est ubique pervulgata historia, nec dissimile est, quod Franciscus Picus scribit, se vidisse Benedictum Bernam sacerdotem flammis ambustum,6 quod annos amplius quadraginta cum Hyphialte (ut illa cum Ephialte) concubuisset.
1. Alius: _Cruceam_. 2. Alius: _alterius_. 3. Alibi: _fuco pari_. 4. Alius: _principes_; alibi: _princeps et pontifex_. 5. Alius: _responsa_. 6. Alibi: _combustum_.
SENAMUS: Etiamnum1 daemones utriusque sexus incubos et succubos Italia parit? vereor, ne2 medicis plane haec deliria videantur.
1. Alibi: _Etiamne_. 2. Alius: _ut_.
FRIDERICUS: At Fernelius, clarissimus Henrici II. Francorum archiater, nobilissimum adolescentem a daemone obsessum scribit, qui tametsi litteras nunquam didicisset, Graece tamen loqueretur. Et Philippus Melanchthon tradit, mulierculam quandam, cum a daemone cruciaretur, graece loqui solitam ac bellum sacrum, quo Germania pene tota deflagravit, hoc carmine denunciasse: ἔσται ἀνάγκη ἐπὶ τῆς γῆς καὶ ὁρμὴ ἐν τῷ λαῷ τούτῳ. Qua de re cum inter theologas ac medicos varie disputaretur, sciolus quidam medicus, ne nihil ignorasse videretur, a melancholia peregrinam linguam excitari posse contendebat, sed non sine risu ac sibilo palam explosus est.
OCTAVIUS: Illud facile refelli poterat, cum ἐγγαστρίμυθοι καὶ στερνομάντεις bucca conclusa aut etiam exserta lingua, mox etiam e vulva diserte loquerentur.
CORONAEUS: Sed mirum est, obsessos a daemonibus lustralis aquae conspersionem abhorrere, ut quidem Cyprianus scribit et experientia saepissime expertum est. At Philippus Melanchthon1 aliquando se daemoni fucum fecisse jactavit, cum obsessum a daemone aqua pura aspersisset, aeque enim2 hanc atque illam refugiebat3.
1. 2 ep. ad Mycon. 2. Alibi: _idem_; alibi: _eum ... refugisse_.
SALOMO: Ego daemones lustralem aquam duplici de causa detestari opinor, primo quod sua puritate labes abstergit, daemones vero impuritate 35 delectantur ac propterea frequentes lotiones lex divina jubet, quas sortilegi execrantur. Deinde aqua lustralis sale conspergitur, quo res omnes a putredine servantur, officium vere daemonum est perdere ac corrumpere. Itaque divina lex1 omnibus sacrificiis salem inspergi jubet, cujus vim cum intelligeret Plato, salem Diis gratum esse scribit.
1. Levitici 2, 13. Cf. Marci 9, 48.
CORONAEUS: Ita disserendi ratione quodammodo quae qualisque sit daemonum vis ac natura perspicitur. Nam Paulus Grilandus jurisconsultus, quaestionum impietatis judex, scribit, quendam neophytum ab uxore ad sortilegorum convivia daemonis ope procul a domo subvectum sub nucem Beneventanam1, et cum ferculis appositis ad epulandum saepissime salem peteret, tandem aliquid salis simile allatum esse eumque in haec verba erupisse: Lodato sia Dio, pure evenuto questo sale! Qua voce daemones ac sagarum concionem epulasque fictas disparuisse et cum solus neophytus restitisset2, domum, a qua milliaribus circiter quinquaginta distabat, nudum rediisse.
1. Alius: _sub arborem nucis Beneventanae_; alius: _sub urbem_ etc. 2. Alius: _extitisset_.
FRIDERICUS: Usitatissimum omnibus rusticis est, salem infantium ori admovere, quasi praesens amuletum adversus maleficia sortilegorum.
OCTAVIUS: An quia veteres uno consensu tradunt, maris naturam omnes impuritates expiare; scribit enim Hippocrates1, suae aetatis exorcistas maleficia expurgare2 solitos, demersis in mare his omnibus, a quibus maleficia impendere dicebantur.
1. In libro de morbo sacro. 2. Alius: _purgare_.
CURTIUS: Ego quidem illos exorcistas, qui Ulpiano1 impostores vocantur, ob id suspectos impietatis habeo, quod cum daemonibus colloquium2 serunt et ridicula seriis miscentes sacris devotionibus abutuntur, saepius tamen temere lascivientes a daemonibus corripiuntur aut acerbe cruciantur, ut septem illos exorcistas legimus in Actis,3 cum daemonium4 in obsesso interpellarent his verbis: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat, et respondit daemon: Jesum novi et Paulum scio, vos autem qui estis? Et irruens daemonium omnes ad furorem adegit.
1. Libro 1. de variis cognitionibus et l. 21. de decurionibus. 2. Alii: _colloquia_. 3. Actorum 19, 13. 4. Alius: _daemonem_.
OCTAVIUS: Memini, me apud Gregorium Pontificem Maximum legisse, presbyterum quendam a daemone correptum fuisse, cum sacram stolam puellae obsessae superposuisset. Et certe Origines in Matthaeum, daemones in obsessis interrogari summopere vetat.
TORALBA: Primus Hippocrates exorcistas ut impurissimos homines, qui prius sanctissimi putabantur ac divinissimi, scriptis dilaceravit, cumque rebus inanissimis ad expiationes uti videret, Deus, inquit, solus est nostra1 salus et liberatio. Ac tametsi tantus vir fuit, ut2 parem sua aetate habuerit neminem, nondum tamen ulla3 aetas perceperat, quantum inter morbum 36 sacrum sive comitialem et daemoniacum furorem interesset. Posteri subtilius symptomata pleraque4 similia, pleraque dissimilia animadverterunt, atque illud inprimis, quod qui morbo comitiali tenerentur5, per buccam spumam egerunt, non item daemoniaci. Hi foetidissimos6 halitus spirant, illi non item; hi7 vaticinantur vera falsis admiscendo, illi obmutescunt; hi daemonum arbitratu carpuntur et liberantur, illi non item. Ac si quis sortilegus in aurem insusurraverit haec verba: exi daemon, quia Ephimolei praecipiunt8! derepente daemoniaci quasi sopore intermortui concidunt, deinde paulo post resurgunt9 et10 ea quae procul gesta fuere, quasi praesentes affuissent, narrare consueverunt. Postremo, qui comitiali morbo laborant, nunquam11 linguis peregrinis utuntur, ut daemoniaci.
1. Alibi: _postea_, vel: _natura_. 2. Alibi: _paremque ... habuit_. 3. Alius: _illa_. 4. Desunt alibi haec duo verba. 5. Alius: _compererentur_. 6. Alibi: _foedissimos_. 7. Proxima sedecim sequentia verba desiderantur in aliis codicibus. 8. Alius emendandi gratia legit: Epileptici percipiunt. 9. Alius: _exsurgunt_. 10. Alius: _ut_; alius: _etsi_. 11. Alibi: _numquid_.
FRIDERICUS: Unum1 est quod medicos angit, quod morbis sortilegio datis nulla ratione mederi possunt, nec sortilegi morbis qui sine maleficio contingere solent, ut2 olim Philo Ebraeus et nostra aetate judices impietatis saepissime deprehenderunt. Utrum vero morbus maleficio an naturae imbecillitate contigerit, explorant sortilegi ferventis3 plumbi infusione in vasculum aegrotanti superpositum, et quidem Galenus, ubi de Homerica medicatione scribit, imperitos homines morbis curari4 verborum vi, eoque efficacius quo plus fidei adhibeatur. Vidimus enim, sortilegos non aliter curare posse ideoque5 prius haec verba ingerunt: Crede et sanaberis!
1. Alibi: _Tuum_. 2. Alibi: _et_. 3. Alius: _ardentis vel furentis_. 4. Alius: _curare_. 5. Alius: _Ideoque_.
SENAMUS: Vereor, ut falsa pro veris habeamus, ut illi, quorum oculos sic fascinaverat ille, qui quadrigam foeno plenam una cum equis et quadrigario devorasse videbatur.
FRIDERICUS: Non dubito fascinum oculis fieri posse, aures tamen fascinum negant1, ut Graeca pro Latinis habeantur, nec tempestates ac procellas pro cadaverum Aegyptiorum rapina fictas, sed verissimas, hominumque ac navigiorum certos interitus excitari, perspicuum est.
1. Alius: _fascinari nequeunt_.
CORONAEUS: Etiamsi demus, quadrigam illam devorari non potuisse, contra naturam tamen est, oculos praestringere fascino aut vecordiam injicere maritis, ne vel uxoribus copulari vel liberos suscipere possint.
SENAMUS: Ego substantiam omnem in corpus et spiritum dividi puto atque hujus generis angelos esse daemones, mentes cadaveribus ereptas. Quod si ita est, qui fit, ut incorporei daemones cadere aut caedi1 certisque2 locis ac sedibus ligari et constringi queant? nihil enim nisi corporeum constringi loco, nec nisi a corpore pati potest: sin daemones, angelos, mentes demus esse corporeas, etiam patibiles ac dissolubiles confiteri oportet ex 37 illa Toralbae demonstratione, quae docuit, mundum vel ob id interiturum, quia corporeus sit.
1. Alibi: _cadi_. 2. Alius: _certisve_.
TORALBA: Utrumque superius demonstratum esse confido, nihil sempiternum esse posse, quod non sit aeternum, nec rursus quicquam aeternum cogitari posse praeter primam omnium causam; quare ne angeli quidem suapte natura sempiterni futuri sunt, sed sola Dei bonitate sustinentur.
CORONAEUS: Explicandum igitur est, an daemones corporei sint, propter varias doctissimorum hominum inter1 se dissidentium opiniones.
1. Tria haec sequentia verba desunt in alio codice.
TORALBA: Prospiciendum nobis est, opinor, quae quamque rem res sequantur1, ut2 cuique consentaneum sit; plurimum enim refert intelligere, utrum daemones corporei sint, ut3 plerique affirmant, angeli vero incorporei, ut4 uno vere consensu theologi tradunt, an vero et hi et illi corpoream naturam ad omnes opportunitates induant et exuant, cum sint incorporei, ut velle videtur Homerus, qui daemones παντοίους appellat. Nam si demus corporeos esse, multo magis mentes humanas, his cadaveribus ereptas, corporea natura constare concedendum erit. Sin putemus, angelos ac5 coelites omnes corpore vacare, ut Aristoteles, qui angelos formas separatas et intelligentias, coelestium orbium motrices, appellat, haec disputatio non ad physicam, sed ad metaphysicam spectabit.
1. Alius: _sequatur_. 2. Alii: _quod_ vel _quid_. 3. Alibi: _et_. 4. Alibi: _et_. 5. Alibi: παντόπους. 6. Sequentia haec novem verba desiderantur in aliis codicibus.
CURTIUS: Non video quicquam ab Aristotele de mentibus separatis constanter definiri, sed Apulejus1, Porphyrius2, Jamblichus3, Psellus4, Plotinus5, Philoponus6, Ammonius7, Alexander8, Augustinus daemones corporeos esse, summa consensione9 affirmant. Id autem velle videtur Hesiodus hoc versu: _Aëraque induti tota tellure vagantur_. Orpheus sortilegorum pontifex daemones partim coelestes, partim terrestres, partim aëreos, partim aqueos, partim subterraneos, partim vagos et circuitores facit. Ex quo innuit, mentes tum coelestes, tum elementares corporeas esse, cum locus nisi corporibus convenire non possit. Daemon, inquit Plotinus, καθ᾽ ὅσον δαίμων μετὰ τινος σώματος εἶναι δεῖ. Ac tametsi Augustinus angelos incorporeos esse scripserit, saepius tamen corpore constare oportet, ut affirmet: Constat, inquit, quod omnis spiritus sit corpus et spiritualis materiae. Item Damascenus: Omnia, inquit, quae creata, si cura Deo comparentur, crassum et materiale quoddam habent, solus autem incorporeus et sine materia est Deus. Basilius10 vero, qui angelos animalia vocat rationalia11, mentem loco12 vacare13 scribit, i.e. omnino incorpoream esse; caeteri tamen theologi non modo angelos, sed etiam daemones et mentes hominum incorporeas esse tradunt.
The numbering of this block of footnotes is problematic. The sequence of numbers is as in the original text, with _italicized_ comments added in {braces}.
1. In asino aureo. {_correct_} 2. In libro de mysteriis. 2. In libro de abstinentia. {_Porphyry wrote books with both titles_} 3. In libro de anima. 4. In libro de anima et daemonibus. 5. Contra Alexandrum Aphrodisiam. {_Plotinus wrote the Enneads_} 6. Contra Alexandrum Aphrod. {_Ioannes Philoponus wrote a book with this title_} 7. In libro de anima. {_Ammonius wrote a commentary on Aristotle’s De Anima_} 8. In libro de anima. 9. Alibi: _contentione_. {_numbers correct to end of paragraph_} 10. In Homil. de Paradiso. 11. Alibi: _rationalem_. 12. Alibi: _vero_. 13. Alibi: _carere_.
38 OCTAVIUS: Magnorum virorum auctoritas plurimum ponderis habet, ut fidem faciat omni opinione stabiliorem, sed ut pauci hoc vel illud1 assentiuntur, quia sic collibitum est, ita plerique argumentis ad assentiendum necessariis, quasi quaestione adhibita, cogi volunt2, ut omnem adepta scientia exuant3 opinionem, quae simul stare non magis possunt quam fides et scientia.
1. Alibi: _huic_ vel _illi_. 2. Alibi: _nolunt_. 3. Alius: _eruant_.
TORALBA: Si demonstratum erit, nullam praeter Deum essentiam incorpoream esse, illud etiam perspicuum erit, Dei solius essentiam esse infinitam, quod Joh. Scotus1 demonstrari posse negavit. Et certe acutissimus theologus demonstrationem de infinita Dei essentia sibi deesse confitetur. Illud tamen hac demonstratione de incorporea Dei natura consequimur, atque hoc amplius Thomistarum atque Averroistarum opinio2 valde perniciosa, quam Albumazar3 Maurus nimis pertinaciter tuetur, de una omnium hominum mente funditus subvertetur. Posuerunt enim, omnes mentes impiorum aeque ac piorum in unam et eandem animam coire, quo nihil absurdius ac sceleratius dici potest. Postremo ex hac demonstratione, omnem scilicet substantiam, praeter Deum, corpoream esse, perspicua sunt4 supplicia improborum, quae ab Epicureis5 negantur, ob id tantum, quod nullam admittant actionem in corpora, nisi a corporibus ipsis, nec patibiles esse a corporibus incorporeas naturas arbitrantur.
1. Liber sententiarum IV, disp. 4. 2. Alibi: _opiniones ... perniciosae, quas_. 3. Alius false: _Albumezor_. 4. Alibi: _sint_. 5. Alibi: _Epicuro_.
CORONAEUS: Cedo igitur, Toralba, nisi molestum est, hanc quae tot utilitates complectitur demonstrationem.
TORALBA: Hoc igitur primum, si placet, statuamus: omnis substantia, quae maximi1 orbis ambitu coercetur, est finita. Mentes humanae, angeli, daemones orbe coelesti continentur, igitur sunt2 finiti, quia nihil infiniti orbe finito concludi potest.
1. Alius: _circuitu_ vel _sinu_. Alibi: _maximo orbe coeli_. 2. Alii: _sint_.
CORONAEUS: Istud quidem sua luce perspicuum est.
TORALBA: Quidquid finitum usquam existit, terminos habet, quibus finitur, locum1 in quo concluditur, et2 nihil incorporeum terminis aut locis illis3 continetur, igitur angeli non4 sunt incorporei, cum suis sedibus ac terminis finiantur. Si non sunt incorporei, sequitur corpoream habere naturam, cum omnis substantia sit vel corporea vel incorporea; non hoc, igitur illud. Item illud5: omnis substantia, praeter Deum, habet finitam potestatem; omnis potestas finita terminatam habet substantiam6; ex quo sequitur, daemones, angelos, mentes quae desertis cadaveribus emigrarunt, terminatis sedibus coërceri, nec ubique, nec pluribus locis simul, eodem existere momento, ut7 nimirum8 illi ipsi, qui angelos vel9 mentes corpore 39 vacare putant, confitentur. Nam si eadem substantia finita duobus locis simul et semel existeret, etiam moveri et quiescere simul posset, contra perspicua philosophorum10 decreta11.
1. Alius: _locum etiam, quo_. 2. Alibi: _at_. 3. Alius: _ullis_. 4. Deest in uno codice. 5. Deest in alio codice. 6. False alius: _distantiam_. 7. Alibi: _et_. 8. Alius: _etiamnum_. 9. Alius: _et_. 10. Alius: _physicorum_. 11. Scotus liber sententiarum I, disp. 2, qu. 4. Damascenus lib. 2.
SENAMUS: Ut haec vera sint, nondum tamen video, quibus terminis ac finibus daemones concludantur.
TORALBA: Nullius substantiae fines aut termini cogitari possunt1 extra superficiem, superficies autem solius corporis2 propria; igitur omnis substantia finita ac terminata corporea sit oportet, alioquin esset infinita, quia tertium nihil est. Absurdum autem est, mentes humanas, daemones, angelos, qui mundi finibus ac terminis coërcentur, infinitos esse, alioquin finitis infinita concluderentur.
1. Alibi: _posse_. 2. Alibi: _solis corporeis_.
SENAMUS: Quid obstat quominus angeli, daemones, mentes humanae certa quadam et determinata sede, non tamen superficie conclusa coërceantur?
TORALBA: Ita quidem est eorum opinio, qui angelos, daemones, mentes separatas in loco esse confitentur, non tamen circumscriptive, ut eorum verbis utamur, sed definitive. Quae distinctio1 cum plerisque inanis videatur, nec definitive nec circumscriptive in loco esse voluerunt, sed2 effective tantum. Quae sententia quidem minus habet erroris, quam illa, quia non implicat3 ajentia simul et negantia, ut illa; sed hoc4 habet incommodi, quod angelos ac daemones loco dimoveri negat. Qua ratione nec bonis ad superos, nec malis5 ad inferos aditus pateret, quoniam ubique esse congruit tantum substantiis incorporeis.
1. Alius: _definitio_. 2. Deest in aliis codicibus. 3. Alius: _ampliat_. 4. Alibi: _id tamen_. 5. Alibi: _impiis_.
SENAMUS: Vereor ut argumentum a1 te propositum consimile sit huic Aristotelis argumento: Si forma, inquit, non finitur ad materiam, extra materiam est infinita; quod2 non magis sequitur, quam si dicat quis: si corpus non finitur corpore, est infinitum, nam ista ratione supremus orbis, qui nullo finitur corpore, esset infinitus.
1. Alius: _abs_. 2. Alibi: _quia_.
TORALBA: Clarius id explicabo: omnem substantiam, quae amplissimi orbis sinu coërcetur, finitam esse posuimus, id quod omnes confitentur; fines autem1 substantiae finitae nullos esse praeter superficiem, quae solius corporis propria est, quod2 geometricis principiis perspicuum est. Item mentes omnes definitum habere ac determinatum locum, i.e. neque in quantumlibet maximo,3 neque in quantumlibet minimo, sed exaequato4 suae essentiae finiri loco. Ex his ergo efficitur, mentes separatas et angelos corporea quadam natura coagmentari. Quare si demus, corpus illud esse spirituale, ut Paulus ipse et Damascenus loquuntur, corpus tamen erit, quantumcunque 40 subtile esse dicamus, nec cum alio corpore ejusdem naturae magis esse poterit5, quam aër subtilissimus cum aquea terreave natura.
1. Alius: _ac_. 2. Alibi: _quod geometricis est principium perspicuum_. 3. Desunt haec sequentia quatuor verba in alio codice. 4. Alius: _determinato_. 5. Deest in aliis codicibus.
SENAMUS: Adeone discrepat a natura, quicquam incorporeum esse in loco, cum puncta incorporea ipsaque accidentia suis quaeque sedibus ac locis contineantur?
TORALBA: Tu, Sename, agis de punctis et accidentibus, quae quod per se ipsa et sine corporibus nullam habent hypostasim, nunquam1 per se, nec ullo loco existere possunt et ne moveri quidem nisi ad corporum agitationem. Hic autem2 agitur de substantia, puta de angelo, de mente cadaveri superstite, quam finitam esse fatentur, incorpoream tamen statuunt, quod nullo ingenii humani captu fingi potest, nisi demus ajentia et negantia esse vera, quia substantiam illam, quam incorpoream fingunt, uno tantum loco statuunt, eoque definito, extra quem nihil sui reperiatur, nec ubique esse volunt, vel suam habere circumstantiam, vel ut eorum verbis utamur, suam ubietatem, ut si quaeramus3, ubi est angelus? responderi possit: in coelo vel in terra, non tamen utroque in loco, sed illic tantum, ubi sit ejus actio vel perpessio, nec usquam alibi. Loco tamen circumscribi, locum mutare negant, cum vel a superis locis ad inferos praecipites deturbantur, vel ab inferis praecipites ad superos revolant. Ex quo sequitur, utrumque pronunciatum verum esse: angelus est in coelo, angelus non est in coelo, quae4 cum tota natura pugnant. Quid autem est aliud, locum definire, quam loci terminos5 corpori circumscribere? Quodsi loco definiri vel circumscribi sunt eadem, etiam in loco esse circumscriptive et definitive eadem erunt, quod Damascenus duobis locis6 fatetur. Itaque Thomas7 repudiatis superiorum definitionibus8 angelum in loco esse scripsit non ratione9, sed applicatione, quem Scotus refellens angeli praesentiam ante rationem10 necessariam esse concludit et quidem in loco commensuratire; sic enim loquitur, quoniam nec ubique nec in loco quantumlibet maximo, nec minimo, sed suae substantiae exaequato, quo nec majorem queat occupare, nec minorem. Ex quibus etiam illud sequitur, descensum et ascensum separatis mentibus necessario tribuendum. Quicquid autem movetur a loco in locum, corporeum esse oportet, quia prius transit11 spatium sc ipso minus, deinde spatium sibi aequale, antequam in spatium se12 majus decurrat. At substantia incorporea inanisque, quia nihil incorporeum magnum aut parvum dari potest, itaque necesse est, quaecunque moventur, corpora esse confiteri. Item motus omnis fit in tempore, et quovis tempore minus recipiendum erit, quo minus mobile moveatur. Igitur omni mobili accipietur in infinitum aliquod13 minus mobile, ex quo fit, ut nihil incorporeum aut divisibile moveri possit. Item motus 41 successio, quae in motu intercipitur, sit resistentia mobilis ad14 moventem, vel intervalli ad mobile vel motoris ad intervallum. At nulla resistentia esset in angelo, si esset incorporeus, non enim resisteret intervallo, nec intervallum illi, nec sibi ipsi ut motori. At nullo humanae mentis captu cogitari potest, ut ab extremis ad extrema sine decursu intervalli medii perveniatur. Quare si locus, si corpus, si spatium divisibile est, angelos quoque, mentes humanas, daemones corporeos ac divisibiles esse oportet, contra quam illi et scribunt et sentiunt.
1. Alius: _nusquam_. 2. Alius: _enim_. 3. Alius: _quaeratur_. 4. Alibi: _quia_. 5. Alibi: _terminis corpora_. 6. Lib. 2 cap. 13. 16. 7. Parte I, qu. 8, art. 1. 8. Alius: _distinctionibus_. 9. Alii: _actione_. 10. Alius: _actionem_. 11. Alius: _transilit_. 12. Alius: _sibi_. 13. Alius: _aliquid_. 14. Sequentia haec sedecim verba desunt in alio codice.
SENAMUS: Cur igitur Peripatetici tam anxie a physicis metaphysica dividunt, cum physicorum argumentum omne circa1 corpus naturale esse velint, metaphysicis vero tribuant substantias ab omni corporum oneratione2 liberas, quo3 verbo separatas mentes atque intelligentias contineri tradunt?
1. Deest alias. 2. Alii: _concretione_. 3. Alibi: _quae_.