Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 4

Chapter 4 3,192 words Public domain Markdown

TORALBA: Ut aegris cubilia mutantur et loca, morbus tamen sequitur, ita quoque posteri eodem quo primi relabuntur, quia etiam graviora ex his, quam ex illis incommoda sequuntur, quia Dei substantia mutari non potest. At Dei voluntas, si mutari nequit, non est voluntas, non est ad hoc vel illud libera, sed ad hoc tantum praecise1. Potuit enim Deus duos tresve soles facere, noluit tamen. Ita Deus multa vult, est tamen unus, non multa. Non igitur idem est in Deo Esse et Velle, quia vult multas et varias formas, non tamen infinitas2 neque aeternas aut simplices existere, cum tamen sit ipse infinitus, simplex, aeternus, non multus nec multiplex. Idem Deum modis omnibus esse3 necesse est; quodsi mundum quoque necessario esse dicamus, ut illi arbitrantur, non potest in Deo esse idem Esse ac Velle, quia mundi existentia necessaria Dei voluntatem penitus excludit, nihil enim voluntarium fieri potest, ubi violenta necessitas urget.

1. Alius: _praecisa_. 2. Alius: _tantum infirmas_. 3. Alibi: _existere_.

CORONAEUS: Demus igitur, Dei voluntate omnia existere, nec idem haberi in Deo Esse et Velle, quid ex eo sequitur?

TORALBA: Illud imprimis, mundum ab alio quam a sese servari.

1SENAMUS: Etiam a prima causa servari mundum scribit Aristoteles2.

1. Deest haec Senami interlocutio in alio codice. 2. De generatione et corruptione, lib. II, cp. 10.

TORALBA: Ita quidem, sed necessario putat servari atque ob id aeternum esse statuit. Si enim a voluntaria causa mundus pendet, ut demonstratum esse confido, suapte natura sempiternus esse non potest. Cum enim sint agendi principia duo, alterum impetu naturae, alterum nulla necessitate fertur, sive ad generationem sive ad rerum genitarum procurationem1 ac tutelam. Cum igitur causam mundi effectricem2 ac conservatricem a fatis et Adrastiae3 legibus liberum ac solutum demonstratum sit, nec eandem esse cum essentia voluntatem, sequitur opificium illud ab eo deseri posse, quandocunque velit. Desertionem interitus sequatur necesse est, cum nihil a seipso servari et4 fieri possit, non est igitur aeternum id, cujus salus ab alterius arbitrio ac voluntate pendet. Quod cum intelligeret 26 Avicenna, princeps eruditione clarissimus: Creatura, inquit, nihil est et ex nihilo, secundum essentiam quidem a prima causa existit. Prima autem causa nulla esse potest, si mundus est aeternus. Ex quo sequitur altera demonstratio, non minus efficax et utilis, quam superior. Sed vereor, ne vobis taedio sim oratione longiori.

1. Alius: _conservationem_. 2. Aliua: _fictricem_. 3. Alibi: _naturae_. 4. Alibi: _aut_.

CORONAEUS: Neque certe nos pigebit hujus dissertationis, ex qua non modo voluptatem summam, sed etiam consequimur utilitatem multo majorem.

TORALBA: In rebus aeternis nulla est prima, nulla item1 postrema causa, ut ipse Alexander2 confitetur. At mundus primam causam habet, omnium consensu physicorum, non est igitur mundus aeternus. Quod cum Aristoteles3 vidisset, omnes causas posuit aeternas, maxime tamen, inquit, primas. Cur primas potius, quam medias, quam postremas? Cum omnes4 sint aeternae ac eodem momento existere coeperint. Aut si una est prima, quomodo5 consequentes aeternae sint ac simul cum prima, cum prioris ac posterioris ratio non ad tempus, sed ad ordinem spectat, ut quidem ipsi tradunt. Quae cum absurda sint, confitendum mundum aeternum non esse. Si non est aeternus, originem habuisse oportet et exitum quoque habiturus est. Id enim omnibus et divinis6 et naturae legibus7 decretum est, quaecunque exitum habitura sunt, ortum habuisse, et quae ortus sui principium habuere, tandem aliquando interitura. Nam si quod semper esse quit8, naturam habet immutabilem9, suapte haec10 nunquam mutari poterit; si nunquam mutari potuit, ac ne gigni quidem potuisse11 constat; sin genitum est, mutari quoque oportuit, ut a potentia abiret in actum. Ergo si quid suapte natura mutabile, sempiternum esse nequit. Itaque cum Plato nascendi principium mundo tribueret, obiturum intellexit, eundem Dei12 tamen bonitate, non suapte natura, sempiternum fore putavit. Sunt igitur omnia, quae ortum habuerunt, occasura, nisi opificis nutu arbitrio, voluntate, potestate fulciantur. Ex quo planum fit, nulla ratione Galenum13 scripsisse, non sibi necessarium videri principium illud: πᾶν τὸ γέννητον φθαρτόν14.

1. Alibi: _est_. 2. Alexander Aphrodisias l. 12 Metaph. 3. Libr. 6 cp. 8 Phys. libr. 7 Metaph. et 12. 4. Alibi: _res_. 5. Alibi: _quonam modo_. 6. 4 Esdr. 9. 7. Plato in Timaeo, in Phaedone. Aristotoles, l. 1. de coelo et l. 2 et 6 Metaph. 8. Alius: _queat_. 9. Alii addunt: _si vim habet immutabilem_. 10. Alius: _natura_. 11. Alibi: _posse_. 12. Deest in aliis codicibus. 13. De tuenda valetudine libr. 4. 14. Alii: φθειρῆται.

SALOMO: Si decrevit opifex, hoc a se conditum aedificium1 tandem aliquando collapsurum, nihil contra sua decreta stare potest2. At opifex aeternus mundum aliquando interiturum decrevit. At tametsi Philo noster Ebraeus Platonis sententiam secutus putat, coelorum accidentia, non essentiam mutatum iri ac flagitiosissimum vel de mundi obitu cogitare; amicus tamen Plato, amicus Philo, sed magis amica Dei vox, quae neminem dubitare patitur. 27 Antiquissima quidem3 sidera sunt, antiquissimi coeli, non tamen aliter ac indumentum veterascent atque interibunt.

1. Alius: _opificium_. 2. Scotus lib, 2 sentent. disp. 2. quaest. 1 et 2. 3. Alius: _quaedam_.

CORONAEUS: Epicuraei ac Stoici mundum inflammatum iri affirmabant, sic enim ille Lucretius1 Epicuraeus:

Una dies dabit exitio, multosque per annos Sustentata ruet moles et machina mundi.

Quae illi nulla demonstratione subjecta scripserunt, cujus tamen maximum pondus est ac momentum, non modo2 ad evertenda Peripateticorum decreta, quae nec legibus divinis ullum, nec auctoritati locum relinquunt3, sed etiam ut ii, qui seipsos ac mundum universum tam praeclara origine niti ac servari intelligunt4, Dei5 O. M. ardentiore desiderio rapiantur atque6 in illius laudes erumpant.

1. Desunt haec duo verba in alio codice. 2. Alius: _tamen_. 3. Alii: _reliquere_. 4. Philo in libro de profusis. 5. Alibi: _ad Deum O.M_. 6. Alius: _et_.

CURTIUS: Mundi labem ac senium tota natura sentit, ac scriptores continuis querelis homines nec magnitudine nec robore1 cum majoribus conferri posse tradunt, ut etiamnum ossium monumenta testantur atque aetates homuncionum ac pusionum prae illis gigantea magnitudine hominibus, qui tribus2, qui septem, qui octo, qui novem cubitis veteris cubiti altitudinem superabant, quae testantur mundi senectam et interitum futurum.

1. Alius: _Nec robore nec magnitudine_. 2. Desunt haec duo verba in alio codice.

TORALBA: Non minus necessaria est demonstratio interitus mundi ex ejus motu, quam ex ipsius creatoris voluntate. Cum enim coelum moveatur, corporeum esse oportet; quicquid autem corporeum est, idem quoque divisibile, patibile nec indissolubile esse, physici aeque ac theologi summa consensione1 fatentur. Quod autem coelum sit corporeum, non modo perspicitur ex eo, quod mobile est, sed etiam quod suis finibus et terminis comprehensum, caetera suo complexu ambiat2, partes habens extra partes, figuram etiam et quantitatem3 finitam et commensurabilem. At quantitas4 corporea motum5 in se continet, item motus figurans6 qualitatem, quae ipsa sunt accidentia. Materiam vero7 sine forma usquam consistere negant8. Cum dico coelum, inquit ille9, tum dico formam, cum10 dico coelum hoc, dico formam hanc in hac materia. Quibus verbis coelum ex materia, forma et accidentibus coalescere confitetur, ut etiamnum ejus interpretes.

1. Alius: _confessione_. 2. Alius: _coërceat_. 3. Alius: _qualitatem_. 4. Alius: _qualitas_. 5. Alii: _materiam_. 6. Alius: _figuram_. 7. Alius: _autem_. 8. Alius: _nequit_. 9. Alius: _Aristoteles_. 10. Desunt sequentia haec Aristotelis (l. 4 de coelo) verba in alio codice.

CORONAEUS: Primum igitur disputationis caput copiose et perspicue explicatum tenemus, scilicet rerum universitatem et1 quae amplissimo orbis sinu coercentur2, opificis aeterni arbitratu dissolvi ac propterea tot monstra, quae stupore homines afficiunt, tot praestigias et volatus3 maleficorum, 28 non a natura, sed praeter naturam aut contra naturam4, angelorum ac daemonum vi ac potestate fieri.

1. Desunt sex haec sequentia verba in uno codice. 2. Alibi: _coërcentur_. 3. Alibi: _conatus_. 4. Haec tria verba desunt in alio codice.

SENAMUS: Si daemones corporales1 essent, minus ambigeretur.

1. Alii: _aspectabiles_.

TORALBA: Disputatio de animorum immortalium natura, i.e. de angelis ac daemonibus perdifficilis ac obscura semper visa est. Ac tametsi Aristoteles1 ubique fere daemonia vocat ζῶα, non tamen explicat, corpora sint necne, quia Deum quoque animal appellat2 aeque ac daemones. Quaerat, inquit, aliquis, quamobrem anima,3 quae in aëre vagatur, melior sit ac magis immortalis, quam quae est in animantibus: ἥ ἐν τῷ ἄερι ψυχὴ ταῖς ἐν τοῖς ζῶοις βελτίων ἐστὶ καὶ ἀθανατωτέρα4, quo loco vel daemones vel hominum mentes a cadaveribus segregatas in aëre vagari confitetur. Plato vero mentis humanae captum egredi daemonum disputationem agnoscit; majorum tamen sententiis acquiescendum: περὶ δὲ τῶν δαιμόνων εἰπεῖν καὶ γνῶναι τὴν γένεσιν, μεῖζον εἰ καθ᾽ ἡμᾶς, πιστέον δὲ τοῖς εἰρηκόσιν ἔμπροσθεν5. Frequens tamen est apud Platonem disputatio de daemonibus in Symposio, Protagora, Clitia, Politico, Epimenide, Phaedone, Sophista et in libro de legibus. In Theagene quoque apertius: Nos, inquit, sicut oves mira divinorum6 pastorum custodia semper egemus; ac tam ineptum putat7, homines hominum custodiae committere, quam ovium et caprarum curam ovibus et capris. Laudat etiam in Cratylo Hesiodi sententiam, quod viros bonos et sapientes vita functos daemones appellat, quos in Symposio medios inter Deos et homines collocavit, aërea natura constantes. Aperte vero in Phaedone angelos, quos8 ubique θεοὺς vocat, curatores nostros esse asseverat: θεοὺς εἶναι ἡμῶν τοὺς ἐπιμελομένους. Quin etiam in Sophista angelum genialem, quem juniores9 Academici δαίμονα πάρεδρον appellant, nos quocunque10 proficiscamur, comitari et cogitationes nostras explorare scribit: τὸν ξένιον οὐκ ἥκιστα θεὸν συνοπαδὸν γιγνόμενον, ὕβρεις καὶ εὐνομίας τῶν ἀνθρώπων καθορᾶν. Et in Theagene: Adest, inquit, mihi divina quadam sorte daemonium quoddam, ab ineunte pueritia me secutum. Cujus argumenti occasione accepta omnes Academici disputationes11 varias de natura daemonum instituerunt. Illud autem inter ipsos convenit: unicuique12 daemonium ab ortu vitae ducem divino munere concessum. Huc13 Menandri illud:

Ἁπάντι δαίμων ἀνδρὶ τῷ γενομένῳ, Ἁπᾶσιν ἐστὶ μεταγωγὸς τοῦ βίου

Nam Socratis adhuc puelli pater oraculum accepit, eum habere ducem sexcentis paedagogis meliorem, ut quidem Plutarchus scribit in libro Περὶ τοῦ δαιμονίου τοῦ Σωκράτους. Empedocles, qui vivus et spirans in jugo montis 29 Aetnae a daemonibus sublatus dicitur, unicuique καλὸν καὶ κακὸν δαίμονα contigisse dicebat.

1. Libr. 4 et 12 Metaphys. 2. Libr. 4 et 12 Metaphys. 3. Alii: _animalia, quae_. 4. Graeca haec desunt in alio codice. 5. Graeca haec desunt in alio codice. 6. Alius: _divorum_. 7. Alibi: _putari_. 8. Deest alibi. 9. Alius: _minores_. 10. Alius: _quoque_. 11. Alius: _disputatores_. 12. Desunt haec sequentia duodecim verba in alio codice. 13. Alibi: _Hic_.

SALOMO: Rabbi Moses Aegyptius non quidem ab Empedocle, sed a majoribus institutus, etiam unicuique bonum ac malum angelum adesse confirmat.

SENAMUS: Si tanta vis daemonum ac angelorum extitisset1, quantam esse vultis, mihi mirum videtur, quamobrem Epicuraei daemonum hypostasin de natura sustulerint?

1. Alibi: _existeret_.

CURTIUS: Epicuraei non tantum ex albo philosophorum, sed etiam hominum eximendi nobis sunt, tum quia nihil aut parum1 differunt a judicio ferarum, tum etiam quod solo sensu feruntur.

CORONAEUS: Quando igitur constat, philosophorum ac theologorum vel potius mortalium omnium consensu daemones esse, ut ab eorum perspicuis actionibus planum est, disseratur illud, si placet, an daemones essentia et qualitate sensibili, an vero sola boni et mali discrepantia differant, quibus item actionibus ac negotiis implicentur. Quibus perspectis ac cognitis perspicuum erit, quid de ostentis, prodigiis, fascino, quid denique de sagarum stupendis actionibus ac λυκανθρωπίᾳ sentire debeamus. Et quoniam Fridericus studiose videtur daemonum vim ac naturam conquisivisse, haud dubito quin haec omnia nobis facili sermone sit explicaturus.

1. Alius addit: _admodum_.

FRIDERICUS: Si tot ac tam multi philosophi tantaeque eruditionis tot saeculis de natura daemonum nihil asseverare potuerunt aut voluerunt, quid de homine minime philosopho sperare potestis? Libros quidem de strigibus ac sortilegiis1, quotquot nancisci potui, curiose legi, ut maleficarum actiones utcunque intelligerem, quae vobis enarrare pigebit, cum ex iisdem fontibus, quibus ego hausi, illa ipsa haurire cuique integrum sit. De natura vero ipsaque daemonum origine ac essentia quicquam affirmare2 si velim, ineptus sim.

1. Alibi _sortilegis_. 2. Alius: _afferre_.

TORALBA: Duae sunt omnino demonstrandi artes, una quidem a causis, altera vero ab effectibus; itaque si obscurae sint causae, ex ipsis tamen effectis eas venari licet, ut si daemonum naturam, τὸ διότι, capere nequeamus, certe ex eorum actionibus τὸ ὅτι ἐστὶν intelligamus.

FRIDERICUS: Nudam historiam, ut vobis morem geram, enarrare non recuso, ne quid a me amplius exigatis. Tametsi enim Apulejus sortilegii ac veneficii accusatus et qui ὀνανθρωπίαν in seipso expertus fatetur, multo subtilius quam caeteri daemonum essentiam explicare potuerit, dubito tamen an voluerit necne, quod potuit. Sic autem definivit daemones: sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aërea, tempore aeterna. Quam descriptionem miror Augustinum1 locis omnibus secutum fuisse atque 30 in eo potissimum, quod eorum naturam scribit esse aeternam, cum tamen Porphyrius, Plutarchus, Plotinus mortales esse tradant, idque Apollinis oraculo, i.e. ipsius daemonis maximi testimonio confirmans: Hei mihi tripodes lugete, obiit Apollo, excessit, flamma2 coelestis mihi vim affert! Quin enim Plutarchus Ciceronis sententiam secutus ob id oracula defecisse scribit, quod daemones, qui olim oracula reddebant, interierint3. Quodsi daemones hominum generi contubernales ac socii tam multa de4 ipsis5 mentiuntur, quid nobis sperandum est de angelorum coelestium sublimiore ac diviniore natura? Tametsi vero Philo Judaeus angelos appellat diviniores quasdam ac secretiores6 naturas, Dei praepotentis imperio subjectas, quibus quasi legatis utitur; idem tamen in libro de mundo angelos ac daemones essentia scribit eosdem7 esse, licet qualitate boni differant a malis8.

1. Libr. 7 Gen., libr. 8 et 9 de civit. Dei, libr. 3 de trinit. 2. Quinque haec sequentia verba desunt in alio codice. 3. Alibi: _interierunt_. 4. Alius addit: _se_. 5. Alibi: _ipsi_. 6. Alius: _sacratiores_. 7. Alibi: _ejusdem_. 8. Alius addit: ἄγγελοι δέ εἰσι ψυχαὶ κατ᾽ ἀέρα πετομέναι.

SENAMUS: Libenter audirem; neque enim dissimulare possum, quando primum nati daemones sint1, quibus nutricibus educati, quamque diuturna sit uniuscujusque vita?

1. Alius: _fuerint_.

FRIDERICUS: Non esse daemones aeternos, Toralba belle demonstravit, cum uni1 Deo rerum omnium parenti docuerit convenire, sed quam diuturna sit eorum vita, mortalium nemini compertum opinor, tametsi Plutarchus, Proclus, Porphyrius mille annos definiant ad summum, ex ipsius Herodoti2 sententia, qui nymphas decem Phoenicum secula explere scribit, Hieronymus vero Cardanus de Facio3 patre suo4 scribit, δαίμονα πάρεδρον habuisse annos amplius triginta ab eoque didicisse, daemonum vitam trecentis aut ad summum quadringentis annis terminari, quod perinde est ac si dicerent, hominum vitam annis centum definiri aut ad summum 969, quia Methusalem, qui omnium diutissime vixisse fertur, non diutius vitam protraxit5.

1. Deest in aliis codicibus. 2. Alii legunt: _Hesiodi_. 3. Alii: _Tajo_ vel _Pacro_. 4. Deest in aliis. 5. Cf. 1 Mosis 5, 21 sqq. [N.]

SENAMUS: Mira varietas est Apuleji, Porphyrii et Cardani, cum alius daemonum vitam trecentis finiat annis, alius mille, alius aeternos esse putet.

CURTIUS: Certe immortales non esse constat ex ipsius Toralbae perspicua demonstratione, quod etiamnum Eusebii Caesariensis episcopi sententia confirmatur, quam ex Plutarcho transtulit in librum προπαρασκευῆς εὐαγγελικῆς1, cum ad Echinades insulas navigium, Tiberio imperatore, translatum esset, exauditam fuisse vocem Thamus2! Ad quam cum Thamus nauclerus respondisset, rursus exauditam vocem haec verba resonantem: Cum ad Paludes delatus fueris, denuncia clara voce, Panem mortuum esse! Nauclerum metu naufragii perterritum, nisi Diis imperantibus paruisset, cum ad Paludes appulisset, clara voce denunciasse, Panem3 mortuum esse. Quo dicto 31 repente voces ejulantium ac suspirantium hominum, qui tamen nulli erant, exauditas fuisse.

1. Libr. V. cap. 17. 2. Addit alius iteratum: _Thamus!_ 3. Alii: _Pana_.

SALOMO: Nihil mirum, si Panem mortuum denunciarent, cum Leviathanem1, daemonum principem, sacrae litterae moriturum testificarentur2.

1. Alii: _Leviathan_. 2. Ezechielis cp. 29, 3 sqq. Jobi cp. 40, 20. Jesaiae cp. 27, 1.

SENAMUS: Audieram antea daemones et terras et maria tranare, et quasi celerrimis equis homines ipsos transvehere momento. Quae si vera sunt, cur daemones Echinadum insularum ab hominibus principis sui occasum didicerunt, cum daemones dicantur non παρὰ τοῦ δειμαίνειν, ut putat Eusebius, sed quasi δαήμονες, eodem sensu Ebraei יְדֵעֹנִים a verbo יָדַע, quod _scire_ significat.

FRIDERICUS: Ego daemones ea scire opinor, quae persuaderi1 possunt, sed verius est, eis2 ab immortali Deo regiones ac loca circumscripta esse, quae praetergredi nequeant. Argumento sit, quod Caesarius scribit, presbyteri cujusdam Coloniensis filiam a daemone obsessam patris3 jussu ultra Rhenum transvectam fuisse ac eodem momento a daemone desertam, patrem vero tot ac tantis ictibus verberatum et contrucidatum, ut paulo post mortuus sit. Ex quo intelligitur, daemonis illius potestatem ultra4 flumen terminatam fuisse. Consimile quiddam scribit Hermias: cum quidam parricida matrem interfecisset et a daemonibus acerbe torqueretur, consultus Apollo respondit, aliam regionem ei quaerendam esse, atque ita illum in insulam e gurgite fluminis emersam transvectum cruciari desiisse.

1. Alibi: _quo pervadere_. 2. Alii: _illis_. 3. Alibi: _patrio_. 4. Alius: _citra_.

SALOMO: Certe Friderici sententiam confirmare videtur id, quod in sacris litteris1 legimus, angelum Dei alligavisse in Aegypto superiori daemonem Asmodeum2, qui septem Sarae3 maritos antea necarat. Nam in eo quoque summa Dei bonitas conspicua fit, quod non modo serpentes et feras saeviores, verum etiam nequiores daemones in desertissima loca deportari jussit, quo minus hominum coetibus ac societatibus noceant, nec nisi ad justissimam ultionem impiorum4 solvi. Et quidem lege divina solenni expiationum die pontifex hircos duos sortiri jubetur, alterum quidem aeterno Deo sacrificandum, alterum vero Zazali5 dedendum, quem LXXII interpretes appellant ἀποπομπαῖον, quem in verticem montis deduci mos erat ac de monte praecipitem dare. Locum vero rubrum6, quo quidem vinctus erat, candidum fieri dicebant, si Deus placatus esset7, quod a caprario buccina solebat significari laeto clangore, ac proximas quasque regiones consimili clangore gratulationem publicam significare, nec tamen caper dictus8 Azazel usquam terrarum reperiebatur. Quo pertinere ajunt illud ex Jesaia9: _Si scelera vestra coccino rubicundiora fuerint, nive candidiora_ 32 _fient._ Quibus sane congruit, quod R. Moses ex litteribus ritualibus Chaldaeorum et Sabaeorum tradit,10 veteres Idolatras in loco deserto daemones conquisivisse atque iis sacrificare solitos, devotionibus in scrobes procuratis, effuso cruore, tum epulari et convirari11 consuevisse, quod sanctissima divina lege prohibetur ac propterea hostiarum sanguis ad plagam altaris aquilonarem12 effundi jubetur. Non quidem desunt ubique daemones, qui omnia13 omnium dicta, gesta, facta diligentissime explorant, pars tamen maxima circa sepulcra aut patibula, aut in antris aut in montibus aut per silvas aut circa littora oberrant, quos Graeci Satyros, Sylvanos, Tritones, Manes, Nymphas, Dryadas, Hamadryadas, Oreadas appellant.

1. Alibi: _libris_. 2. Tobiae VIII, 3. 3. Alii: _Annae_ vel _Susannae_. 4. Alius: _carceribus_. 5. Alibi: _Azazeli_. 6. Alibi: _coccinum_. 7. Cf. de hoc Azazelo 3 Mosis 16, 8. 10. 26. [N.] 8. Duo codices legunt: _dicatus Zazeli_. 9. Jesaiae 1, 18. 10. Alius: _tradidit_. 11. Duo Codices habent: _copulari_. 12. Alius: _aquilonaris_. 13. Deest in alio codice.

OCTAVIUS: Num igitur daemones illi sepulcrales et cadaverum Aegyptiorum custodes vinculis soluti, fines sibi destinatos praetergressi maria trajiciunt ac procellas excitant, ut erepta cadavera sibi restituantur1?

1. Responsum huic quaestioni in omnibus Codicibus deesse, adnotat Senckenbergius.

SENAMUS: Si verum est, daemonem1 illum Agrippinensem, qui deserta puella parentem necavit, latissimam Rheni fossam trajicere non potuisse, nec vada rapidissimi fluminis tranare, praesens remedium haberemus adversus daemones, qui tantam foeminarum multitudinem obsident, ut uno die plures octoginta Romae videremus acerbissime cruciatas, quae nullis exorcistarum execrationibus liberari potuerunt.

1. Alius false: _daemonium_.

FRIDERICUS: Nunquam1 vis ac natura daemonum magis conspicua fuit, quam in obsessis, quos Graeci ἐνδαιμονιῶντας καὶ ἐνθέους καὶ ἐνθουσιαστικοὺς καὶ ἐγγαστριμύθους καὶ ἐγγαστριμάντεις καὶ στερνομάντεις καὶ Εὐρυκλέας2 appellant, quorum maximam copiam olim ubique fuisse legimus. Vidimus ipsi in monasterio Kentorpio Germaniae inferioris virgines devotas3 a daemonibus sursum deorsum jactari ac interdum altius a terra sublevatas, casu levissimo relabi, sine sensu doloris, tum assiduo risu cachinnos movere, seque ipsas mutuis ictibus contundere bacchantium in modum ac foetidissimo halitu aërem ambientem conspurcare. Id enim daemonum fere proprium est, ut teterrimo foetore proxima quaeque loca quasi sulphuris ac putrium cadaverum odore imbuant. Contra vero angeli ambrosium spirant vertice odorem. Illud etiam deprehensum, si quis coram daemoniacis illis vestalibus sacris4 preces funderet aut divinis laudibus exerceretur, doloribus acerbissimis obsessas cruciari, si ipsae horarias preces latinis verbis enunciarent aut fabellam narrantibus audientiam facerent, cruciatu levari. Cum a magistratu rogarentur, ecquis illas daemonibus mancipasset, Elsam Kamam. Coenobii ancillam, incusabant, quod illa non erubuit confiteri, ac sortilegii damnata rogis ardentibus exusta est.

1. Alibi: _Nusquam_. 2. Εὐρυκλῆς erat nomen celeberrimi cujusdam ventriloqui saepiusque pro ventriloquo in universum usurpatum. [N.] 3. Alius: _totas_. 4. Alius: _sacras_.

33 SENAMUS: Memini Romae Benedictinum exorcistam obsessas a daemonibus rogantem, quem id fecisse suspicarentur, daemones respondisse, Judaeorum id ope factum, quod indignarentur Judaei, foeminas a sua religione ad christianam defecisse.

SALOMO: Quod a Gentili avorum religione ad peregrinam defecissent, forsitan daemonibus sui obsidendi occasionem praebuerunt, sed Judaeorum id ope1 factum, nemini credibile videatur. Daemones potius falsis accusationibus et criminibus2 Judaeos, quibus infestissimi semper fuerunt, circumveniri cupiebant.

1. Alius: _opera_. 2. Alii: _criminationibus vel incriminationibus_.

FRIDERICUS: Nobilior extat historia Antonii Segneti1 Belgae, equitis aurati ac senatoris, cujus filius cum saga contubernium traxerat2. Sed cum jussu patris uxorem nobilem sibi despondisset, saga non aliter quam Medea zelotypiae furore saucia, quod Jason Creontis regis Corinthiorum filiam duxisset, daemonis ope rivalem ita conturbavit, ut saepius in sublime veheretur, deinde huc illuc agitata dejiceretur. Cum vero parturiret, saga cubiculum parturientis ingressa illam in tantum soporem ac stuporem egit, ut sine sensu parienti foetum3 eriperet.