Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Part 3
SENAMUS: Quid facilius erat Circae, quam procos suos in porcos mutare? Id enim fit unius litterae translatione.
17 CORONAEUS: Facilius est procorum in porcos mutatio ex morum, quam ex litterarum similitudine. Eos enim, qui se ventri ac libidini penitus addixerant Circaeisque illecebris mancipaverant, ratione ac mente caruisse nec praeter figuram humanam quidquam hominis habuisse opinor, contra quam Homerus scripsit, humanam quidem figuram amisisse, mentem vero stabilem et inconcussam1 retinuisse.
1. Alius: _inconfusam_.
FRIDERICUS: Argute id ac vere; sed si hanc solam interpretationem feramus, caetera divinis et humanis legibus comprehensa in dubium revocabuntur. Neque enim Herodoto, Maroni, Homero, Platoni metamorphosis illa hominum in pecudes, sed etiam Moysi, Jesaiae, Danieli, theologis clarissimis1, narratur. Quin etiam his ipsis temporibus apud eosdem Nervios Herodoti, quos Livonas appellamus, singulis annis circa solstitium hibernum magna sortilegorum multitudo flumine regionis trajecto in lupos mutantur, tum in greges, homines, armenta crudelissime grassantur ac duodecimo post die eodem flumine transmisso rursus humanam recipiunt figuram. Qua de re quaestiones a magistratibus capitales constituuntur, qui cum transmutantur in hunc modum, pro sortilegis convictis tenentur. Id autem potissimum accidit iis, qui humana carne vescuntur, ut2 primum Lycaoni regi Arcadum3 contigisse Pausanias scribit, cum humanam hostiam Jovi Lycaeo sacrificans libaret, post etiam Demarcho Parrhasio, quem M. Varro et Copas, qui Olympionica4 scripsit, cum eidem Jovi humanis hostiis sacrificaret, gustato sacrificio derepente in lupum evasisse ac decimo post anno humanam figuram recepisse, denique pugillatu olympico5 certaminis praemium tulisse tradunt. Id cum Arcades saepius exploratum et compertum habuissent, sacratis legibus6 vetuerunt, poena capitali subjecta, ne quis Lycaei Jovis templum ingrederetur.
1. Addit alius: _pro verissima_. 2. Alius: _et_. 3. Alius: _in Arcadiis_. 4. Alius: _Olympiaca_. 5. Alius: _pugillatum olympici_. 6. Alius: _litteris_.
SENAMUS: Istud quidem mihi videtur persuaderi posse, neminem ex homine pecudem sine hominis interitu fieri posse, ac verius putarem, fallaces hominum oculos, velut Heracleoticos falsos martyres, fascino praestringi.
FRIDERICUS: Praestigias magos facere non dubito, nec tamen semper nec omnibus. Cum enim Thuringiam Germaniae inferioris obirem1, circulator quidam in oppido erat, qui spectaculis inanibus plebem imperitam accepta mercede pascebat. Is igitur quadrigam onustam foenis una cum equis et quadrigario turba spectante devoravit. Deinde cum coelum scandere se velle dixisset, repente a terra sublatus est, hunc pedibus uxor apprehensum sequitur, dein ancilla heram pedibus apprehensam secuta est, servus ancillam, qui sublimes in aëre suspensi, quasi acus a magnete tracti, omnibus2 attonitis aliquamdiu constiterunt.
1. Wierus de praestigiis. 2. Desunt duo haec verba in alio codice.
18 CURTIUS: Devorationem quadrigae et quadrigarii ad fascinam pertinere judico, sed ascensionem et subvectionem illam daemonis ope factam non dubito. Nam Simon magus1, spectante Nerone cum ceteris principibus et aulicis, in membra secari se jussit, deinde membratim concisus revixit, post etiam sublimis in aëra subvectus est ac divinos honores et statuam a Caesare adeptus. Quid est enim tam arduum, tam contra naturae vim2, quod saga illa se facturam profiteatur:
Cum volui, ripis ipsis mirantibus amnes In fontes redire suos, concussaque sisto, Stantia concutio, cantu freta nubila pello, Nubilaque induco, ventos abigeque vocoque. Vipereas rumpo verbis et carmine fauces, Et silvas moveo3 jubeoque tremiscere montes Et mugire solum Manesque exire sepulcris, Te quoque, Luna, traho.
1. Justinus Martyr, Clemens et Irenaeus. 2. Alius: _viam_. 3. Alius: _foveo_.
CORONAEUS: Num tibi, Toralba, videntur haec per naturam, an vero daemonum ope fieri potuisse?
Hic TORALBA: Ingenue, inquit, aperiam quae sentio, sed illud abs te, Coronaee, peto, ne in rebus tam arduis amplius exigas, quam quod possum.
CORONAEUS: Valde amens sim, si scire velim, quae tu nescias.
TORALBA: Aliarum quidem artium veritatem1 cum assequi me posse diffiderem, res ipsas et rerum abditas in natura causas omni studio scrutari2 conatus, idem mihi ipsi quod navigantibus usu venit. Nam quo longius a littoribus discedunt, eo vada sentiunt profundiora, quousque3 ab omnibus terris longissime remoti4 molybdaenarum5 propter maris altitudinem usum amittant. Ita quoque me in naturas elementorum, fossilium, metallorum, stirpium, animantium ac coelestium corporum intuentem, postremo in angelorum ac daemonum mirabilem potestatem altius mentis agitatione6 subvectum ratio penitus deseruisse videtur. Quo etiam plura scire cupio, quoque attentius et cautius subtilissima quaeque persequor, eo me imperitiorem agnosco.
1. Alibi: _varietatem_. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: _cogunturque_. 4. Alibi: _revecti_. 5. Sunt plumbaginas quibus arena e fundo maris detrahi consuevit a nautis, ut intelligant, quas in regiones devenerint. 6. Alius: _cogitatione_.
CDRTIUS: Id profecto non nisi doctissimis hominibus contingere solet. Cujus rei causam cum inquirerem, Franciscus Fuxaeus, mathematicorum decus, qui a rege Francorum Carolo IX. evocatus, multis spectantibus Lutetiae docuit, quod Archimedes olim proposuerat, datum pondus morere i.e. δοθὲν βάρος κινῆσαι, is, inquam, ignorandi scientiam certissimum scientiarum perfectiorum principium asseverabat nec ullos1 imperitiores, quam qui se omnia scire arbitrarentur. Id autem exemplo docebat eorum, qui semper in gurgustio vel Socratis specu conclusi jacuissent, aut quibus pateat coeli spatium 19 non amplius tres ulnas; cum evadunt in loca superiora, proximas regiones, quas nunquam adspexerunt, mirantur, post etiam in altissima montis cacumina subvecti non modo terras remotissimas ac maria, sed etiam coelestia sidera libere contemplantur ac pristinam ignorantiam attoniti stupent. Plerosque etiam inanis auctoritas trahit, quos ratio ducere debuisset. Atqui hi pecorum in modum properant, non qua aut quo eundum est2, sed quocunque itur.
1. Alius: _omnes_. 2. Alibi: _sit_.
TORALBA: Hoc certe modo plerique meant1. Quis enim petenti, unde tanta vis procellarum, unde ventus sit, non respondeat, ab exhalatione calida ea gigni? Jam si rationem quaeris, Aristoteles ita decrevit, ut de Pythagora quondam discipuli Αὐτὸς ἔφα, ipse dixit. Nemo tamen est adeo demens, ut putet, calidas siccas exhalationes hieme rigidissima in altissimis2 oceani gurgitibus versus utrumque polum, quoties tempestatibus intumescunt, vim ullam habere. Non desunt tamen, qui nulla auctoritate, sed ratione sola moventur; rerum omnium tamen causas sese reddituros confidunt, cum ne rerum quidem leviorum rationes attingere possint, carum inquam, quae in nobis sitae sunt, quaeque in omnium oculos incurrunt. Quanto modestius a Plinio, rerum naturalium venatore sagacissimo, scriptum est, in plerisque naturae majestatem ac numen admirari, quam subtilius exquirere nos debere! Quod etiam Alexander Aphrodisias Peripateticus accuratissimus confiteri non erubuit, naturam abdidisse causas, cur dentes ferrum3 lima agitante obstupescant. Omnium autem errorum, qui sunt innumerabiles, nullus est, in quo gravius a physicis nostris peccari possit, quam existimare, omnia quae extra hominum4 potestatem posita sunt, a natura, a causis necessariis, aut a fortuna pendere. Qui enim ita sentiunt, Deo aliud aliter agendi arbitrium penitus adimere coguntur, qui nec daemonum nec angelorum ullam vim necessariam esse ac ne daemones quidem subsistere5 putant, sed ea tantum quae brutis6 sensibus obvia sunt, et eorum, quae sub sensus7 cadunt, si causas ignorant, confiteri turpe arbitrantur, aut si negare nequeant, ineptissimam quam nullam causam prodere praestabilius opinantur. Ut igitur propositarum quaestionum exitus aliquis reperiatur, illud, ni fallor, contra Peripateticos statuendum et principiis ac perspieuis demonstrationibus confirmandum est, scilicet nulla necessitate primam causam ad agendum obligari, sed ea libertate omnia moderari, ut8 hominum ac belluarum impetus coërcere, naturas exanimes regere, ignes quominus ardeant prohibere, rerum universitatem nutu quatere ac rursus erigere, si velit, possit; contra quam Peripateticorum, Epicureorum ac Stoicorum tota natio decrevit, qui non modo causam primam necessitate trahi ad agendum, verum etiam ea quae natura fiant, a Deo prohiberi posse negant9.
1. Alii: _meantur vel necantur_. 2. Alius: _altis_. 3. Alii: _ad ferri limam agitatam_, vel: _ad ferream limam agitati_. 4. Alius: _humanum_. 5. Alius: _existere_. 6. Alius: _brutorum_. 7. Alius: _sensum_. 8. Alius: _et_. 9. Alexander Aphrodis. l. 1. p. 17.
20 FREDERICUS: Nemo est eorum, qui modo ullam pietatis opinionem iniverunt, qui sentiat, Deum ulla1 necessitate teneri; sed iisdem de rebus aliter physici, aliter theologi statuunt.
1. Alius: _illa_.
SALOMO: Quod verum est, semper unum et idem sit oportet1, nec potest res eadem modo vera theologis, modo falsa physicis esse, etiamsi theologorum ac physicorum de rebus iisdem judicia saepe contraria occurrant.
1. Alius: _Quod verum est, semper verum sit oportet_.
CORONAEUS: Perge igitur, Toralba, nisi molestum est, demonstrationem ejus rei perspicuam aperire.
TORALBA: Multa quidem Aristotele1 non ferenda de Deo scribit, ut2 cum eum animal vocat, contra quam decuit non tantum physicum, sed etiam metaphysicum, i.e. rerum sublimium ac divinarum indagatorem ac speculatorem, quoniam isto modo Deum confitetur corporeum esse, cum animal ipse definiat corpus animatum. Nihil tamen absurdius, quam causam primam rerum omnium effectricem ac conservatricem profiteri3 eandemque servili officio ac necessitate obligare4, ac nihilominus sibi ipsi liberum arbitrium tribuere. Liberum, inquit,5 hominem diximus, quia causa sui est et quem aliena potestas cogere non potest. Quid arrogantius aut alienius a physicis decretis? Neque enim majus argumentum habuit Plutarchus, ut fatalem Stoicorum opinionem everteret, quam quod posita necessitate mundi gubernacula Deo adimerentur, i.e. εἰ ἀνάγκη μέμικται τοῖς πράγμασιν, οὔτε πάντῶν κρατεῖ ὁ θεὸς, οὔτε πάντα κατὰ τοῦ ἐκείνου λόγου διοικεῖται.
1. Aristotelis Metaphys. lib. 12. de generat. lib. 2. 2. Alius: _ac cum_. 3. Alius: _confiteri_. 4. Libr. 8 Physic. Libr. 2 de generat. 5. Libr. 4 Metaphys.
FRIDERICUS: Est in rebus elementaribus quidem magna varietas et inconstantia, sed orbium coelestium mutuis sese complexibus rapientium certissimae ac immutabiles conversiones ab immutabili1 causa pendere convincunt.
1. Alius: _immortali_.
TORALBA: Immutabilem1 Deum esse, physicis omnibus ac theologis inter ipsos convenit. At illi putant, inferiorum causarum vi ac potestate superiores cohiberi. Probabilius poetae, qui flectis fabulis Jovem imperio deorum inferiorum absolvi confitentur, superioribus tamen τῆς ἀδραστείας legibus teneri affirmant. Hanc ἀδραστείαν seu fatum Parmenides mundum complecti dicebat. Chrysippus vero motum aeternum concinne ac decenter aptatum, Zeno providentiam, Augustinus fatum uni Deo putat congruere aut nemini.
1. Sequentia haec verba usque ad vocem _convenit_ desunt in alio codice.
SALOMO: Ebraeus interpres his consentanea scribens: fatum seu קדש est illud, quo sanctitas sanctitatum continetur, Deus inquam, omnia intra se recipiens1 ac libera voluntate coërcens.
1. Alii: _despiciens_.
TORALBA: Si verum est, quod Aristoteles scribit, laude ac vituperio dignum esse neminem ob ea quae necessario facit, profecto Deum aeternum 21 nullam laudem aut gratiam pro suis erga nos meritis judicat promereri, quoniam haec necessario facere cogitur. Ex eo quoque sequitur, rerum universarum procuratione Deum absolvi, quoniam providentia duabus tantum in rebus cernitur, primum ut res unaquaeque sit, deinde ut bene sit. At utrumque necessitas excludit, quia series causarum necessaria rerum ordinem stabilem et immutabilem efficit, ut nec flammarum incendio, qui1 in fornace fuerit, eripi nec saluti cujusdam contra naturae vim prospici possit. At sublata providentia (qua quidem omnia stant, quae videmus et quae non videmus) mundum ipsum subverti necesse est. Quod Aristoteles ne confiteri cogeretur, Platonis dictum ex Phaedone usurpavit, scilicet rationi consentaneum esse, Deum nullam curam habere, i.e. εὐλόγως ἔχει ὁ θεὸς, οὔτε ἐπιμελῶν μὲν ἡμῶν. Idem Plato in Politico Deum humani generis pastorem vocat, i.e. ἀνθρωπίνης ἀγέλης ποίμενα.
1. Sequentia haec quinque verba desunt in alio codice.
SENAMUS: Hoc argumentum probabile quidem videri potest, non1 tamen necessarium, ut sublata providentia mundus concutiatur. Quia si Deus prospicit universitati, aut propter se id facit, aut propter mundum; non propter se, quia mundo carere facile potest, alioquin non esset se ipso contentus i.e. αὐταρκέστατος, ut non modo a Platone et Aristotele, sed etiam a se ipso שָׁדַּי, quod idem est, appellatur. Non enim providet mundo propter mundum, quia mundus Dei finis esset, ac propter mundum bearetur; semper enim finis praestat iis, quae ad finem diriguntur.
1. Alius: _ut_.
TORALBA: Hoc quidem, Sename, argumento usus est Alexander, ut Aristotelis decreta tueretur. Idem tamen longissime ab hac sententia discedens: Dicere, inquit, nolle Deum res nostras procurare, alienum a majestate divina; invidi enim est et iniqui, cum possis nolle meliora; τὸ δὲ λέγειν μὴ βούλεσθαι τὸν θεὸν τῶν ἐνταῦθα προνοεῖν, παντελῶς ἀλλότριον θεοῦ, φθόνου τινος καὶ ἀλόγου φύσεως.
SALOMO: Senami argumentum una sui parte convincere1 videtur, quia non congruit divinae majestati quicquam agere, ob aliud primo et praecipue, quam propter se ipsum. Omnia, inquit, creavi propter me2, etiam impium ad diem ultionis, nec mundi creatione aut procuratione melior futurus erat aut beatior, quia nec optimus ante nec beatissimus fuisset. In eo ipso tamen sibi placet, ut potentiam creatis rebus ac intelligentibus perspicuam faciat, nulla vi, nulla necessitate, nulla denique felicitate3 potiore ductus. Nec potest invidiae tribui, si non efficiat meliora quam possit. Nec satis apte Proclus ex eo mundi aeternitatem statuit, quoniam ea est rerum caducarum natura, ut creatori optimo temporis aut felicitatis gradu nulla possit aut debeat exaequari.
1. Alius: _corruere_. 2. Alius: _creavit propter se_. 3. Alius: _facultate_.
CORONAEUS: Nondum explicata quaestio mihi videtur, quonam modo prima causa sit immutabilis, si causarum inferiorum series ac progressus 22 mutatur. Quodsi progressio causarum inferiorum immutabilis est, mundum hunc necessario stare et ea quae fiunt immutabili superiorum vi ac potestate necessaria concludi confitendum erit.
SALOMO: Deus quidem de se ipso testimonium ferens: Ego dominus1 aeternus, inquit; et non mutor2; item: _Coeli tabescent et peribunt, tu autem idem ipse es, semper tui similis_3, quae verba majestatem ac naturam divinam semper stabilem ac aeternam significant, non tamen eripiunt, sed potius confirmant liberam Dei voluntatem.
1. Alius: _Deus_. 2. Jesaias 40, 27. 3. Ps. 102 (101), 27 f.
SENAMUS: Quid igitur hoc carmine volunt:
Fata regunt orbem et certâ stant omnia lege?
TORALBA: Recte equidem: aut fatum nihil est, aut Deus est, qui certas omnibus naturis leges praescripsit, quas unus mutare et1 evertere potest; naturae legislator suis legibus solutus non a senatu aut populo, sed a se ipso. Cur enim terra non contegitur aquis, cum tamen gravior sit? Id Aristoteles ad animantium salutem factum tradit. Honestius erat tragoedos imitari, qui cum rei difficultatem explicare nequeunt, Deum a machina, τὸν θεὸν ἀπὸ μηχανῆς eliciunt. Ex hac igitur demonstratione colligimus, nihil in natura necessarium esse, quod non aliter fieri possit. Quod Algazel, Arabum philosophorum acutissimus, erudite perspexit, contra quam Averroës putavit. Quid enim frequentius quam ex secali siliginem nasci? ex frumento non semper, sed tamen nimis saepe lolium; contrave ex homine serpentem gigni; saepissime monstra ex omnium animantium genere oriri, novos etiam et inauditos morbos grassari, tum aquarum ingentes eluviones, incendia terrarum inopinata, prodigiosos animantium partus, imbres lapideos, sanguineos, lacteos, siligineos2, portenta denique stupenda nasci vidimus, quorum plena est antiquitas, pleni libri, plenae Graecorum, Ebraeorum Latinorumque litterae, ut non modo praeter naturam, sed etiam repugnante natura fieri sit necesse3.
1. Alius: _aut convertere_. 2. Alius: _saligineos_. 3. Julius Obsequens de prodigiis. Polydor. Vergil. de prodig. Joachim Camerarius de portentis. Livius et Plinius passim.
OCTAVIUS: Hippocrates noster, cum popularium et incredibilium et incurabilium morborum vim praeter naturam semper animadvertisset, divina quadam potestate cieri scripsit. Id axioma Fernelius ἀρχιατρὸς1 variis ac stupendis daemonum actionibus illustravit, idque contra naturalium causarum et affectionum progressiones consuetas.
1. In abditis causis morborum.
TORALBA: Alexander ipse, qui pro Aristotele pugnare consuevit1, a magistri scriptura2 discedens scribit3, naturam saepe mutari tum vi, tum moribus, tum votis erga Deum conceptis, quibus morbos et mala mitigari et converti4 asseverat. Quae5 vero maleficorum flagitiis assidue fieri 23 legimus, quaeque a Friderico narrata et superioribus mensibus Constantinopoli, stupente populo, gesta legit anagnostes, quae quidem tota pugnante natura facta intelligitis, num satis arguunt naturae vim necessariam et immutabilem non esse? Nam quae aliter eveniunt, necessaria ut sint, nullo modo fieri potest, ut Aristoteles ipse confitetur6, qui tamen casum et fortunam in natura statuens, ex opinione plebis necessitatem sustulit de natura.
1. Alius: _decrevit_. 2. Alius: _sententia_. 3. Alibi: _scripsit_. 4. Alibi: _averti_. 5. Alius: _Quod_. 6. Περὶ ἑρμηνείας III., cp.15.
SENAMUS: Quid ergo Platoni1 fiet, qui ex Homeri sententia auream catenam fingit a Jove demitti coelitus, nisi causarum naturalium seriem inviolabilem ac plane immutabilem demus?
1. In Theaeteto.
TORALBA: Satis, opinor, Homerus seipse explicat, cum Deos illos inferiores a superiore1 quidem sursum trahi posse agnoscit, supremum ab inferioribus non item.
1. Alius: _supremo_.
SALOMO: Ego catenam Homericam nihil aliud esse existimo, quam in visu nocturno Jacobi Patriarchae scalâ1 expressum, cujus vertici Deus imminet, qua descensus est angelis a coeli vertice in terras et hinc rursus ascensus ad coelum.
1. Gen. 28, 12.
OCTAVIUS: Certe Salomonis interpretationem confirmare videtur Proclus Academicus et Plutarchus, qui daemones inter deorum et hominum naturam1 collocarunt, τούς πορθμεύοντας τὰ2 τῶν ἀνθρώπων πρὸς τοὺς θεοὺς καὶ τὰ τῶν θεῶν πρὸς τοὺς ἀνθρώπους, i.e.3 portantes divina ad homines et humana ad Deos. Hoc tamen interest, quod appellatione daemonum deum appellavit, κακοδαίμονας tantum complectuntur. Quin etiam Plato maximum omnium daemonum Deum appellavit. Juniores tamen Academici saepius daemones φαύλους καὶ κακούς usurparunt.
1. Alius: _cathedram_. 2. Alius: τὰ τῶν θεῶν πρὸς ἀνθρώπους καὶ τὰ τῶν ἀνθρώπων πρὸς τοὺς θεούς. 3. Desunt haec verba interpretantia in aliis codicibus.
TORALBA: Ex utraque interpretatione sequitur, angelos ac daemones vim habere deo minorem, hominibus1 vero majorem, quae tamen vis ac potentia dei potestati aequalis esset, si Deus agendi necessitate obligaretur, quoniam causa quaeque quo potentior est, eo majores parit2 effectus, si autem prima causa necessario ageret, omnium consequentium causarum potestas esset infinita et rei finitae vis infinita esse nequit3.
1. Desunt tria haec verba in alio codice. 2. Duo haec verba desunt in alio codice. 3. Scoti argumentum acutissime collectum lib. II. Sententiarum.
CORONAEUS: Efficacissinum quidem illud esset argumentum, si antecedens demonstratione concluderetur.
TORALBA: Quicquid1 naturaliter agit, ad2 extremum suae potestatis ac facultatis agit, v. gr. ignis urit ad summum, non modice aut intra modum, sed quantum illi a natura tributum est, Ergo si prima causa naturaliter agit, ut Aristoteli placet, vim suam omnem, quae quidem est 24 infinita, in causam secundam infundere oportet, eadem ratione causas secundas vim infinitam tertiis tribuere, has item consequentibus ad extremas usque communicare, hoc est ea quae sunt finita, fluxa, caduca, locupletare et augere infinita quadam vi ac potestate, cum omnes philosophorum familiae ad Epicureos usque primam causam infinitae potestatis ac bonitatis esse fateantur. Atque isto quidem modo causarum omnium exaequata esset potestas, item secunda causa cum infinita ista potentia coelo finito ac terminato cohaerens, nec ageret nec moveret in3 tempus. Quod quidem Averroi adeo absurdum visum est, ut ab Aristotelis sententia discedens primam causam, quod esset infinita, segregaverit a coeli agitatione ac secundam causam orbi primo ac finito conjugarit, ne4 finita infinitis, sempiterna caducis necessaria connexionis serie copularet. Quae connexio necessaria eo absurdior est, quo mentes omnes ac formas a materia segregatas5 simul ac semel a prima causa pendere scripsit Aristoteles6, quam sententiam Avicenna et Averroës Academicos secuti repudiarunt, quia secundam causam a prima, tertiam a secunda certa serie derivari tradunt.
1. Addunt alii: _Sic autem conficitur_. 2. Sequentia sex verba desunt in alio codice. 3. Alius: _in tempore_. 4. Alius: _nec_. 5. Alius: _segregatis_. 6. Metaphys. l. 9.
SENAMUS: Haec quidem Toralbae demonstratio subtiliter et argute est conclusa, sed ex eadem demonstratione subvertitur tota naturalis disciplina1.
1. Alexander Aphrodisias, Metaphys. l. 11.
CORONAEUS: Quonam modo?
SENAMUS: Quarum enim rerum habetur ulla scientia, causas earum necessarias esse oportet. At Toralbae demonstratio causarum necessitatem tollit, omnem igitur de natura scientiam funditus subverti oportet, quoniam eorum quae casu feruntur aut aliter fieri possunt, scientia non magis constare potest, quam reperiendi thesauri disciplina.
TORALBA: Res naturales nec casu, nec temere, nec ordine coeco fiunt, sed iisdem legibus et eodem tenore1 progrediuntur, ut posita causa sequatur effectus, nisi divina voluntate in omnibus, aut humana in quibusdam, aut vi daemonum in pluribus prohibeantur. Neque enim si lapidem sustines, quo minus deorsum feratur, aut ignem quo minus sursum2 abripiatur, propterea subrervitur demonstratio, lapidem deorsum vergere, quia gravis, ignem sursum, quia levis sit.
1. Alius: _tempore_. 2. Alii: _seorsum_.
OCTAVIUS: Ex ratione Toralbae colligimus, primam causam liberam esse, non naturalem, non violentam. Nam si cogeretur, non esset voluntas libera in Deo, quam aut a superiori causa aut ab aequali aut ab inferiori cogi oporteret. Non a superiore, quia supremo nihil superius, non ab aequali, quia non esset aequalis, si cogi posset; a se ipso cogi non potest, multo minus1 ab inferiori aut imbecilliori causa, cum suprema causa tot ac tantis opibus locuples sit, ut excelsior esse nequeat. Non esset autem Dei natura praepotens et 25 excellens, si subjungeretur ei necessitati vel naturae, qua coelum, maria, terrae ac totus hic mundus regatur, eaque vis ac potestas majore ac meliore vi praedita esset quam Deus ipse.
1. Alius: _magis_.
SALOMO: Gravis quidem haec Toralbae demonstratio, gravior tamen mihi videtur, quae ab ipsius Dei omnipotentis ore prodiit: _Omnia_, inquit, _quae volui, feci_1.
1. Jesaiae 46, 11 sq.
CORONAEUS: Haec quidem perspicua sunt, unum modo restat, quod juniores Peripatetici diviniori doctrina imbuti, Aristotelis impia decreta minuentes, Deo quidem voluntatem non eripiant1, sed idem putent esse in Deo Velle et Esse, ita ut illud sit quod vult, et quod sit, id ipsum velit.
1. Alius: _eripiunt ... putant_.