Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 9

Chapter 9 3,129 words Public domain Markdown

SALOMO: Graeci fabulis rerum veritatem ab Hebraeis acceptam contexerunt. Quod enim Junonem aëris praesidem furias praecipites de medio aëre deturbare1 finxerunt, ne in coelum evolarent, nihil aliud significaverunt, quam inferiores mentes ac daemones suis quibusdam limitibus conclusos, ne supra nubium regionem erumpant, et a superioribus angelis ac potestatibus dejici ac deorsum in terram deturbari, eaque dejectione mortales terreri et 67 admoneri candido primum2 fulmine, innoxio tamen, post in fulminis vulneribus castigari, nonnunquam etiam clade illata sive uni homini, sive uni familiae, sive uni civitati, ut poena quidem ad paucos, metus ad omnes perveniret. Et innoxia fulmina Jovis consilio fieri dicebantur, ut bonitas Dei optimi maximi conspicua foret, quia per se veniam, largitiones, opes, scientias, omnia denique bona tribuat, magistratibus vero ac lictoribus, i.e. angelis ac daemonibus, judicia ac poenas irrogandas relinquat.

1. Alius: _deturbari_. 2. Alibi: _primo_.

SENAMUS: Ista quidem a vobis eleganter et peraccurate1 sunt explicata, sed non intelligo, cur daemones sequantur potius Aegyptiorum cadavera quam Graecorum, aut cur procellas ereptis illis cadaveribus potius quam aliorum excitare soleant. Nemo enim est, qui nesciat, cadavera navibus evehi et invehi sine tempestate consuevisse tum in Asia, tum in Graecia, tum etiam in Italia.

1. Alius: _peracute_.

FRIDERICUS: Ista quidem cadavera nondum sepulta; cum enim1 Theanus ex urbe Locrensium Thebas navigio delatus2 esset, ut Lysidis Pythagoraei cadaver, non ita pridem ab Epaminonda sepultum, in Italiam amicis flagitantibus reveheret, sacris manibus rite3 factis, admonitus est in somnio a Lyside, ἀκίνητα μὴ κινεῖσθαι nec sepulcra esse violanda nec4 immobilia movenda.

1. Plutarchus de daemonio Socratis. 2. Alibi: _perlatus_. 3. Deest in alio codice. 4. Desunt tria haec sequentia verba in alio codice.

OCTAVIUS: Forsan daemones Aegyptii salutaria hominum generi medicamenta, quae ex illis cadaveribus eruuntur1, invident. Argumento sit, quod thesauros reconditos mira diligentia custodiunt et effodientes enecant. Scribit enim Philippus Melanchthon, Magdeburgi duodecim2 sortilegos thesaurum effodientes casu turris obrutos et in argentifodina3 Rosae4 plerosque a daemonibus subterraneis caesos5 fuisse. Plenus est Georgius Agricola historiarum ejusmodi narrationibus, ac saepissime in fodinis daemones, pygmaeorum cubitali magnitudine, ab omnibus conspici tradit, quasi in metallis eruendis valde impeditos, huc illuc frusta terrae ac saxa volvere, nihil tamen metallarios terrere, modo ne rideantur6; id enim aegre ferre jam pridem Apulejus maximus sortilegus ac7 veneficus admonuit. Illud autem mihi mirum8 est, neminem unquam, qui daemonis consilio9 thesaurum conquisivisset10, reperisse aut reperto ditari potuisse.

1. Alii: _capiuntur_, vel: _eximuntur_. 2. Alii: _sex_. In alio codice deest numerus. 3. Alius: _aurofodina_. 4. Deest in alio codice. 5. Alius: _caecos_. 6. Alii: _videantur_. 7. Desunt duo haec verba in uno codice. 8. Addit alius: _visum_. 9. Deest in uno codice. 10. Alibi: _inquisivisset_.

CURTIUS: Profecto legibus Romanis denegantur pecuniae iis, qui exsecrandis sacrificiis aut alia quavis arte prohibita scrutantur thesauros.

FRIDERICUS: Daemones terrestres, qui thesauris et cadaveribus custodes esse dicuntur, mendaciores et crudeliores esse Chaldaei tradunt, quia 68 longius a puritate lucis et cognitione divina discedunt: Οἱ δὲ Χαλδαῖοι ψεύδειν φασὶ τοὺς προςγαίους δαίμονας, ὡς πόῤῥω θείας ἀποικιθέντας γνώσεως. Atque hos quidem Porphyrius1 sanguinis nidoribus supra modum inhiare scribit. Sic2 enim Ulysses, a Circe eruditus, scrobem complet cruore victimarum, nec sinit ullum circumvolitantium daemonum, quos Homerus3 ψυχὰς vocat, haustu cruoris4 ante satiari, quam Tiresias5 libasset.

1. Libro II περὶ ἀπόχης τῶν ἐμψύχῶν. 2. Alibi: _Hic_, vel: _Hinc_. 3. Odyssea II. 4. Alibi: _cineris_. 5. Addit alius: _ante_.

SALOMO: Hanc impietatem ac diritatem sortilegis usitatam divina lex1 supra modum execratur, eosque qui cum daemonibus sic epularentur עַל דַמִים super sanguines.

1. Levit. 19, 26. Ezech. 33, 26.

FRIDERICUS: Quid si daemones illi sunt sceleratorum hominum1 animae, qui aut rapinis collectas opes, tenuibus2 utiles futuras, humi recondiderant atque in iis spem omnem collocarant, aut qui corporis sui saginandi suarumque libidinum explendarum nimiam curam haberent, cadaveribus quae olim adamaverant ac thesauris semper intenti, justa supplicia diuturno, cruciatu luant;3 aut qui4 in aedes ac turres cruore plebis construendas omnia studia contulerunt, iisdem turribus quasi5 carceribus conclusi ac vincti poenas dependant? Nec mirum, si cum ad ea loca pervenitur, voces, tonitrua, suspiria, gemitus exaudiantur. Denique impuras mentes circa coenosas foedasque regiones versari ac vagari et tempestates ac procellas ciere non dubito.

1. Deest in aliis. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: _diluant_. 4. Alius: _quasi_. 5. Desunt haec duo verba antecedentia in alio codice.

TORALBA: Causas earum rerum explicare difficile; illud tamen mirum mihi visum est, quod cum ex Hispaniis in Gallias iter haberem omniaque maxima, mediocria, minima lustrarem, juga Pyrenaeorum totius Europae altissima superans1, multa comperi naturae arcana, nihil tamen mirabilius eo lacu, in quem si saxum dejeceris, paulo momento coelum serenum atra caligine obscuratur ac fulminibus gravissimisque imbribus, grandine permistis, regionem totam infestat. Est etiam in monte Sacone Pyrenaeorum ara vetustissima, male cohaerentibus sibi lapidibus exstructa, quorum si quis vel unum loco moverit, repente tonitrua ac fulmina gravesque imbres excitantur. Et quoniam id saepe compertum erat gravi totius regionis detrimento, legibus sanctissime cavetur, ut peregrini ab accolis admoneantur, ne quid auderent2, capitali poena subjecta. Quae mihi cum incredibilia riderentur nec tamen capitis periculo3 experiri vellem, eo me scrupulo socius liberans:4 Jam, inquit, collectis frugibus licet id impune experiri. Itaque lapidibus altaris huc illucque disjectis, nemine conscio diffugimus. Non prius tamen in proximam vallem descenderamus, quam validissima fulmina ac tonitrua coelum 69 omne imbribus ac grandine miscuerunt, ut non immerito Thomas Aquinas, clarus etiam5 inter physicos, scripserit, daemones fulgura ac tonitrua ciere.

1. Alius: _superarem_. 2. Alii: _audeant_. 3. Alius: _periculum_. 4. Alibi: _liberavit_. 5. Alius: _enim_.

CURTIUS: Consimile est id, quod Plinius et Strabo narrant, tacta1 rupe Cyrenaica aut lapide in antrum Dalmaticum injecto, coelum nivibus2 ac fulminibus conturbari, quae nunc tamen desiisse accepi, perinde ut oracula Delphica, quaeque ex antro Trophonio et Lebadio exaudiri consueverunt, jampridem conticuere, ut Tullius3 scripserit: nihil sua aetate iis contemptius fuisse. Causas4 tam diuturni silentii Plutarchus5 ad daemonum occasum referri putat oportere.

1. Alius: _fracta_. 2. Alii: _nubibus_, vel: _nimbis_. 3. Libro II de divinat. 4. Alius: _Cujus silentii tam diuturni causam_. 5. Libro de oraculorum defectu.

SENAMUS: Si daemones hoc spectabile1 coelum, maria, terras, ignes conturbant, si territanto hominos tonitruis, fulminibus, procellis, turbinum impetu, terrae hiatibus ac portentorum inopinato concursu2, si3 legationibus divinis et humanis oberrant, si denique imperia, civitates, urbes, pagos, familias moderantur et evertunt, postremo hominibus singulis custodes et ultores adjecti sunt: videte, quanta daemonum et angelorum multitudo sursum4 deorsum in omnibus mundi plagis et in singulis stationibus collocanda vobis sit. Prospiciendum etiam, unde nobis tot angelorum ac daemonum promptuaria sufficere possint, ut sint ubique terrarum et coelorum quasi ministri ordinarii, vicarii, mediastini, quando nihil aeternum ac ne sempiternum quidem esse praeter Deum statuistis. Itaque providendum est de maritandis angelorum ac daemonum ordinibus, ut ex eorum connubiis soboles in demortuorum loca substituantur, aut5 magistratibus6 abdicantibus, aut stato tempore abscedentibus, aut munere simul et vita defunctis, novi veteribus substituantur7. Posuit enim Fridericus daemones utriusque naturae ac sexus, ephialtas inquam et hyphialtas, in sagarum cum incubis et sortilegorum cum succubis conjugatione.

1. Alius: _spirabile_. 2. Alibi: _concussu_. 3. Alius: _si legationes divinas et humanas oberrant_. 4. Alibi: _seorsum_. 5. Alius: _ac_. 6. Alius: _magistratu_. 7. Alius: _sufficiantur_.

CURTIUS: Hic Platonis dignitas agitur; cum enim posuisset, omnes animas simul creatas fuisse ad immortalitatem, ut vicissim corpora cadaverum occasu subirent, subjecit haec verba: Non, inquit, pauciores erunt unquam animi, nullo pereunte, neque plures. Quin etiam animos αὐτοκινήτους appellat. Quodsi mens est αὐτοκίνητος, erit etiam αὐτοφυὴς καὶ αὐτάρκης καὶ αὐταγαθὸς, quae tamen uni tantum Deo convenire Toralba demonstravit.

TORALBA: Plato Phaedonem adhuc adolescens scripsit, Timaeum vero cum aetas ingravesceret jam sua, in quo sententiam mutasse videtur. Sic enim Deum loquentem inducit: Ego satum1 animorum dabo, satus2 dimittam in corpus. Certum enim animorum immortalium a Deo genitorum numerum nec augeri nec interitu minui scribit, sed perpetua quadam μετεμψυχώσει e corporibus ad corpora migrare.

1. Alii: _statum_. 2. Alii: _satis_, vel: _satas_.

70 CORONAEUS: Rem profecto difficilem Senamus, sed justam proposuit1, quam si explicaverit Toralba, ut omnia argute solet, non tantum Senamo, nobis omnibus, ut confido2, rem gratissimam facturus est.

1. Alius: _poposcit_. 2. Alibi: _quod confidat_.

TORALBA: Tibi, Coronaee, quicquam denegare nefas esse semper duxi, ac propterea meas ineptias mea1 facilitate proponere malo, quam illud2 onus abs Te meis humeris impositum recusare. Sed cum disputatio de angelorum ac daemonum origine, statu, conditione, occasu a demonstrationibus procul abesse videatur, profecto haec ab Ebraeis, qui arcana divina ex ipsis fontibus et sacris laticibus hauserunt, earum rerum explicatio petenda nobis est, nec video, quis melius quam Salomo hoc praestare possit. Quod etiam Porphyrius ad Boëthium et Aristoteles ad Callisthenem, uterque diversis aetatibus, scripsere, rerum omnium origines ac reconditas scientias a Chaldaeis profectas, Chaldaea appellatione complectuntur Ebraei, qui origine Chaldaei sunt, sed arcana illa rerum divinarum, quasi thesauros, occulta quadam disciplina, quam illi3 Cabalam, Graeci autem, ni fallor, ἀκρόαμα appellant, sed abdiderunt, ut aditus paucissimis patere possit.

1. Alius: _nimia_. 2. Alibi: _ullum_. 3. Alius: _ipsi_.

SALOMO: Video Toralbam id, quod magna nostrorum omnium expectatione a Coronaeo ipsi1 delatum est, honesta specie excutere velle. Majores quidem nostrae gentis Chaldaeos2 fuisse agnosco et in Phoeniciam primum migrasse, unde Cadmus, quae vox ebraica Orientalem significat, litteras in Graeciam advexit3 ac rursus in Chaldaeam ab hostibus abductos multa divinitus didicisse, sed nihil accepimus, quod non sit omnibus omnium vocibus ac linguis toto terrarum orbe dissipatum ac pervulgatum, ut latere possit neminem.

1. Alius: _delatum illi_. 2. Alius: _Chaldaicae_. 3. Alius: _invexit_.

Quae cum Salomo dixisset, caeteri conticuerunt, quod hominem aetate gravem interpellare contra decus et dignitatem arbitrarentur. Sed CORONAEUS rupto silentio: Nihil abs Te, inquit, Salomo, scire desideramus, quam quod vestri mores, vestra disciplina, vestrae leges patiantur, et quoniam angustiae1 temporis longiorem disputationem ferre non possunt, differendum mihi commodius videtur, ut paratiores redeamus. Tum laudatorio cantico, fidibus, vocibus ac fistulis suavissime animos oblectati2, mutua consalutatione3 accepta discesserunt.

1. Alibi: _angustia ... potest_. 2. Alius: _animum delectati_. 3. Alibi: _consolatione_.

71 LIBER TERTIUS.

Cum ad coenam Salomo tardius venisset, CORONAEUS illum intuens: Tuae te, inquit, salutis deinceps curam habere oportet, Salomo, ne cum tanto studio mentem pascis, corpus ipsum inedia contabescere patiare.

SALOMO: Vereor, ut vobis, cum aetas ingravescat, jam in eo molestus sim, quanquam nihil prohibet, quominus me absente, dum1 tardius redeo, sessum eatis et ut jubeas, abs Te, Coronaee, peto.

1. Alius: _cum_.

Cum itaque consedissent, Coronaeus coeptam superioribus diebus Phaedonis lectionem persequi jussit, et cum eo loci venissent1, ubi Plato animas solutas corporibus a daemonibus eorumque ducibus judicio sisti et ad supplicia suis sceleribus digna trahi2 scribit, locum relegere, deinde finem legendi facere jussit.

1. Alius: _venissem_. 2. Alius: _capi_.

Tum coena peracta post laudatoria cantica ita orsus1: Loci hujus obscuritas, inquit CORONAEUS, mihi dubitationem injecit, cur antiqui tum Graeci tum Ebraei tanta obscuritate et caligine velarint sua scripta, ut vix ac ne vix quidem a sapientibus intelligerentur, quae tamen percepta mirabilem afferunt tum utilitatem, tum oblectationem. Nam Aesopus, fabularum scriptor antiquissimus, illecebris quibusdam animantium2 universam3 humnanae vitae rationem complexus est. Sic Pythagoras symbolis quibusdam allegoricis et illis carminibus, quae ob suam4 praestantiam χρύσέα ἔπη dicta sunt, Orpheus, Homerus, Hesiodus, Trismegistus5, Terpander et antiquissimi denique philosophi sapientiae suae6 decreta obscuritatis caligine contexerunt, quin etiam sacratiores litteras allegoriarum plenissimas vidimus.

1. Alius: _exorsus_. 2. Alibi: _animantibus_. 3. Alius: _universae_. 4. Alius: _sui_. 5. Deest in aliis codicibus. 6. Deest ibidem.

OCTAVIUS: Nihil verius ab Augustino1 dici potuit, quam illud: Ea demam miserabilis animae2 servitus est, signa pro3 rebus capere et supra corpoream naturam mentis oculum ad hauriendum lumen aeternum attollere non posse. Idem alibi4: Utilis est, inquit, scripturae auctoritas, cum diversas sententias parit.

1. De doctrina christiana cap. 5, 10 et 11. 2. Alibi: _vitae_. 3. Alibi: _sine_. 4. Lib. II de civit. Dei.

FRIDERICUS: Cum nihil perspicuitate utilius sit, haud scio an ullum in scriptore gravius sit vitium, quam, quae facillime possis, ea obscura tradere, ut liber Apocalypseos, qui tanta verborum ac rerum obscuritate1 implicatur, ut ne auctor quidem ipse, si reviviscat (quis qualisque fuerit, nondum constat inter eruditos), sua scripta quid velint, liquido affirmare ausit. Atque haec obscuritas Juliano Imperatori, Porphyrio, Proclo, Celso, ut Ebraeorum et Christianorum scripta calumniarentur, maximum praebuit argumentum.

1. Alius: _ambiguitate_.

72 CORONAEUS: Cum illa ratio scribendi veterum fere omnium communis sit, prospiciendum nobis est, ne absentes et indicta causa damnati a nobis videantur. At ne Julianus ipse quidem Augustus, is qui1 παραβάτης, i.e.2 transfuga, cum a Christianis ad paganos defecisset, usurpatur, quantumvis Christianis infestus esset, Basilii Magni librum ante rejecit, quam legisset ac relegisset, ut epistola his tribus verbis scripta significavit: ἔγνων, ἀνέγνων, κατέγνων.

1. Alibi: _isque_. 2. Desunt haec et septem sequentia verba in alio codice.

CURTIUS: Ego duabus de causis potissimum existimo veteres sapientiae decreta verbis obscuris tradidisse: primum ne margaritae porcis, deinde ne res preciosissima, i.e. sapientia, sua vilesceret1 facilitate. Nam vulgaria fere contempta jacent, etiamsi preciosa. Extat Lysidis Pythagoraei epistola graviter querentis, quod plerique secretiorem philosophiam quasi meretricem prostituerent iis, qui2 mentis purgationem ne per somnum quidem capere possent, eosque non minore impietate obligari, quam si Dearum Eleusiniensium3 adyta profanarent aut aquam puram coeno conspergerent. Itaque Porphyrius Plotinum phthisi4 periisse scribit, quod contra jusjurandum Ammonis5 arcana divulgasset. Quin etiam Plato, cum rerum divinarum arcana Dioni scripsisset, letteras exuri jussit, quoniam6 ridicula, inquit, videntur, quae sunt admiratione dignissima. Et in epistola ad Archidamum, in qua de natura Dei scribit: φραστέον δὴ σοὶ αἰνιγμόν. Item Porphyrius: Tu vide, inquit, ne ista cum hominibus impuris communicari patiare, majus enim tibi quam mihi periculum impenderet; non enim aperte Dii, sed aenigmatice sua mortalibus tradiderunt.

1. Alibi: _vilescat_. 2. Alius: _quae_. 3. Alius: _Eleusinarum_. 4. Deest in alio codice. 5. Alius: _daemonii_. 6. Desunt haec sex sequentia verba in aliis codicibus.

SENAMUS: Alia mihi mens est, nam1 cum plerosque verborum obscuritatem2 sic affectare videmus, ut admirabilitatem sui efficiant, sic enim seplasiarii notis Graecis, Arabicis verbis et Gothicis litteris utuntur, ut medicinam faciant confusiorem3, aut ne intelligentibus sui irridendi praebeant argumentum, neque enim facile carpimus, quae4 non capimus. Talem fuisse accepimus Heraclitum, qui tam obscure de natura scripsit5, ut Plato6 Delio natatore opus esse diceret. Is enim discipulos instruebat uno verbo σκότησον, quod Aristotelem7 quoque opera dedita fecisse legimus in libris τῶν φυσικῶν ἀκροαμάτων. Ac tametsi Plato caeteris apertius, interdum tamen obscure ita scribit, ut ne ipsum quidem, si reviviscat, sua scripta de numeris interpretari posse videatur, ac ea potissimum, quae libro de republica octavo scribit, in quibus interpretandis Theon uterque, Plotinus, Proclus, Jamblichus, Marsilius hircum mulgere videntur. Quid Aegyptia 73 vanitate levius? Illa tamen deliramenta litteris hieroglyphicis sic texerunt, ut sacrata quaedam oracula viderentur.

1. Alius: _nam cum_. 2. Alibi: _puritatem_. 3. Alii: _quaestuosiorem_. 4. Alibi: _quod_. 5. Alius: _scripserat_. 6. Addunt alii: _ad ea intelligenda_. 7. Ita Gellius ex epistola Aristotelis ad Alexandrum M. scribit.

OCTAVIUS: Sunt qui sua scripta neque a doctis, neque ab indoctis legi velint, ut Lucilius, ne alteri ob imperitiam rejiciant non intellecta, alteri nimis intellecta calumnientur.

SALOMO: Senami reprehensio in sophistas quidem, non tamen in sapientes cadit, multo minus in eos, qui sacrae sapientiae decreta scriptis obscurioribus velarunt. Profecto Rabbi Moses Maimonides per sacra obtestatur lectores, ne arcana divulgari aut a profanis hominibus pollui patiantur.

SENAMUS: Quid si peccandi argumentum et occasio ab obscuritate ipsa trahatur? Certe Salomonis scripta, quae ipse allegorias inscripsit, plerisque absurda videntur. Quid enim hoc sibi vult: Nequitia viri praestat mulieris bonitati? Illud enim foeminas a lectionibus sacrae scripturae quam plurimas1 avertit.

1. Alibi: _quam plurimum_.

SALOMO: Ebraeis dictio רַע malum et deforme significat, ut טוֹב bonum et pulchrum, quod Academici καλὸν καὶ ἀγαθὸν dicunt. Sic enim Sara dicitur a regibus expetita1 ad concubitum2, quod esset optima i.e. valde formosa. Innuit igitur sapiens3 eleganti allegoria, viros deformes formosis mulieribus praestare, item foeminarum blanditias pejores4 esse acerbis5 sermonibus virorum. Item animos corporibus excellere; mulier enim corpus allegorico sermone6 utique7 significat; item intellectualem facultatem, utcunque prava fuerit, praepollere cupiditati, quae bruta et mortalis anima dicitur. Huc enim pertinet, quod scribitur in Ecclesiaste8: _inter viros mille unum sapientem reperi, foeminarum ex9 omnibus nullam._ Id quidem de mulieribus nudo sensu intelligi non potest, cum sola Debora sua aetate et sola Hulda imperante Josia prophetiae ac sapientiae divinae muneribus inter sexaginta10 millia inertium virorum fruerentur11. Item appellatione viri formam naturalem, mulieris vero materiam intelligit, quam etiam saepe in proverbiis12 meretricem appellat, quae ut virorum, sic illa formarum multitudine delectatur. Plena sunt regis Salomonis scripta allegoriarum, in quibus interpretandis strenuum se praebuit Philo, moralia secutus, Leo Ebraeus naturalia. In utroque claruerunt13 Rabbi Moses Maimonides ac Talmudici scriptores. Hi tamen obscurius; at ne scriptis quidem sua prodidissent, nisi librorum interitum metuissent14. Et quoniam illa disciplina sola auditione percipiebatur15, קַבַּלַה dicta est. Id enim voluit Esdras16, cum dicit: _alia quidem pervulgabis, alia trades sapientibus._ Et quemadmodum plebi locus erat in atrio templi, a Levitis 74 discreto, sacerdotibus intra velum aditus erat, non caeteris Levitis, et uni tantum pontifici maximo in sacratissimum illum locum, ubi erat foederis arca; sic etiam sacri libri ita scripti sunt, ut ea, quae ad uniuscujusque salutem pertinent, cujusmodi est decalogus et omnia decalogo consentanea, facillime ab omnibus percipiantur17, scilicet jussa, vetita, poenae, judicia, festa, ritus, mores, quae omnia 613 capitibus continentur, tanta perspicuitate, ut patiantur dubitare neminem. Quae vero minus ad salutem faciunt, ut rationes occultae rituum ac sacrificiorum ac a doctis18 tantum quaedam vero non nisi a doctissimis intelligi possunt, ut quae a nostris appellatur Cabbala, i.e. scientia naturalium arcanorum, postremo omnium difficillima ad currum pertinet, qui ab Ezechiele ita scribitur, ut in ipso apparuerit coelestium orbium ac rerum divinissimarum admiranda descriptio, quam Moses, qui a nostris19 aperta aquila dicitur, summis digitis attingere contentus, secretiora noluit explicare.

1. Alibi: _repetita_. 2. 1 Mosis 12, 14. 39. 3. Alibi: _saepius_. 4. Alius: _diriores_. 5. Alibi: _acribus_. 6. Alius: _sensu_. 7. Alius: _ubique_. 8. Ecclesiastes 7, 29. 9. Alibi: _de_. 10. Judith IV, 4; 2 Regum 22, 14; et 2 Chron. 34, 22. 11. Alius: _sexcenta_. 12. Desunt haec verba in alio codice. 13. Alii: _clarescunt_, vel: _clari sunt_. 14. Alius: _metuerent_. 15. Alibi: _suscipiebatur_. 16. Esra lib. IV, c. 14. Nehem. IX, 9. 17. Addit unus codex glossam hebraicam cum verbis: _lex quae ore traditur_. 18. Alibi: _doctoribus_, vel: _doctioribus_. 19. Desunt haec quatuor verba sequentia in aliis codicibus.

SENAMUS: Si haec tam sublimia nihil habent utilitatis aut ejusmodi sunt, quibus carere facile possumus, illud usurpandum nobis est, quod psaltes lyricus: Non exquisivi, inquit, mirabilia et supra captum meum, sed humilis1 me gessi. Sin haec ad scientiam et sapientiam divinam profutura sunt, malevoli et ipsa invidia jejuni animi sit, thesauros abditos humanis usibus eripere ac verborum ambiguitate mentes imperitorum2 magis ac magis implicare.

1. Alius: _humiliter_. 2. Addit alius: _erroribus_.

SALOMO: Ne igitur1 a thesauri similitudine discedamus, legistis eleganter fictam Aesopi fabulam, qua paterfamilias jam moriturus liberos consolatur, qui2 tametsi non magnas opes ac latifundia legaret, thesaurum tamen in vinea sua latere affirmabat, quo suam inopiam cumulate sublevarent. Mortuo patre liberi summo studio ac labore conquirentes, cum nusquam thesaurum reperirent, vineam paternam aliud agentes cultissimam ac noxiarum herbarum purgatissimam reddiderunt, unde proventus uberrimos collegerunt. Ita quoque si divina scripta studiose legamus ac lecta saepius meditemur3, thesauros studioso incredibiles eruere licebit. Nam eo spectat regalis illa vox, qua David initio laudationum suarum summam felicitatem praedicat illius, qui assiduis cogitationibus die nocteque4 leges divinas contemplatur. Item precatur a Deo5, nubeculam oculorum sibi detrahi, ut admirabilem sapientiam divina lege comprehensam intueri possit. Fit enim illa mentis agitatione erga litteras divinas obscuriores, ut non solum a vitiis abstineamus6 ac verum7 decus amplectamur, verum etiam corpori salubritas, menti prudentia ac sapientia et cum immortali Deo arctissima connexio8 75 quaeratur. Illud vero gravius9, quod in eo ipso laus Dei agitur, cum ejus arcana pervulgata obsolescant, ut acute scripsit Salomo10: _Gloria Dei est_, inquit, _arcana celare, gloria regum arcana scrutari_11. Quod Tobias12 paulo aliter: _Praeclarum est_, inquit, _arcana regum celare et opera Dei laudare._ Nam opera Dei patent omnium oculis, arcana vero paucis.

1. Alibi: _ergo_. 2. Alius: _quid_. 3. Alius: _meditamur_. 4. Alius: _noctuque_. 5. Psalm 68 (69), 18. 6. Alius: _abhorreamus_. 7. Alibi: _novum_. 8. Alius: _conjunctio_. 9. Alii: _gnavius_. 10. Proverbia XXV, 2. 11. Alibi: _eorum celare_. 12. Tobias XII, 7.