Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 33

Chapter 33 3,314 words Public domain Markdown

1. Dionys. epist. 7.

TORALBA: Omissa temporum ac scriptorum controversia rationibus perspicuis inquiramus, Christus Deus sit necne? Nam si generis humani auctor est et servator, profecto Deum esse oportet. Si Deus non est, ne hominum quidem servator esse potest.

CURTIUS: Necessarium profecto argumentum, quo argute refelluntur 266 Ariani, qui si quem generis humani servatorem confitebantur, eundem tamen Deum esse negabant.

SALOMO: Nihil saepius in sacris litteris admonemur, quam ab unius aeterni Dei potentia salutem pendere omnium1: _Ego Deus aeternus et praeter me non est alius._ Item: _Redemtor noster Jehovah, Zebaoth nomen ejus._ Item: _Ego Deus aeternus solus salvator, qui solus mortem inferre et a morte solus eripere possum, nec alius est a me._ Item: _Ego Deus aeternus, qui deleo iniquitates tuas propter me._ Non dixit: propter Jesum filium, supplicio afficiendum, aut: propter Messiam futurum, illud autem ineffabile et sacratissimum numen יהוה aeternus nulli creaturae communicabile esse, utriusque religionis theologi confitentur. Si ergo servatoris dignitas ei congruit,2 cui nomen illud sanctissimum divina lege tributum est, quonam modo illud mortali3 creaturae conveniret?

1. Jesaiae 30 et 42. Jerem. 43. 45. 47. 31. 32. Genes. 16. Exod. 6. 20. 29. Psalm. 7. 49. Ezech. 32. 2. Rabbi Moses 1. 2. Calvinus c. 1. harmon. in Psalm. 83. 3. Alibi: _divinae_.

FRIDERICUS: At illud ipsum nomen Jesus seu Jehovah1 servatorem significat, eique maxime datum est, quia genus humanum servaturus esset, itaque Paulus non obscure aut ambigue scripsit, uni Christo inditum esse nomen Jesu2, quo audito3 omne genu flectatur coelestium, terrestrium ac infernorum. Item:4 _Non est aliud sub coelo nomen datum hominibus, in quo oporteat servari._ Item tanto praestantior angelis, quanto excellentius est nomen adeptus.

1. Jehosua. 2. Luc. 1. 2. Phil. 2, 10. 3. Alibi: _edito_. 4. Acta 4, 12. Hebr. 1, 4.

SALOMO: At quid ista? Cum nomen Jesu et Jehovah1 vulgaria sint ac communia, nusquam tamen ineffabile nomen יהוה? Itaque argutus quidam theologus2 christianos veteres magistros jure coarguit, quod illa verba: _Non est aliud nomen sub coelo_ etc., sic interpretantur, ut servandi majestas inter creaturas soli Christo conveniret: _Quoniam_, inquit, _homines in coelum conscendere nequeunt._ Quae reprehensio probabilis est, nec tamen reprehensioni congruit solutio, sed quia incongruum est existimare, vim et praestantiam generis humani ulli creaturae communicari posse, cum soli Deo tantum conveniat. Petrus autem in concione populi Christum a Deo factum praedicavit3. Clemens etiam, proximus Petri successor in eodem pontificatu, de quo Paulus ipse laudabile testimonium tulit, librum promulgavit, qui ἀναγνωρίσμος inscribitur, ubi Jesum creatum fuisse scribit, Eunomium secutus.

1. Jehosua. 2. Calvinus in c. 14. 12 Actorum. 3. Actorum 4, 10 sqq.

CURTIUS: Jesum etiam1 creaturam fuisse fatemur, quatenus corpore ac mente constat, conceptum in utero virginis, genitum, educatum, mortuum, 267 sepultum, neque quatenus est creatura servator dicitur, sed quatenus creator. Tametsi ad pariendam hominibus salutem humano corpore usus est. Ac tametsi Deus simul et homo sit, non tamen divina essentia cum humana mente confusa est, neque alteri naturae altera concreta aut mista2, sed quodammodo utraque utrique copulata sub unam et eandem Christi hypostasin.

1. Alibi: _quoque_. 2. Alius addit: _nec tamen omnino altera divulsa_. Alibi pro mista legitur: _infinita_; pro _divulsa_ alibi: _dimista_.

SENAMUS: Dubitavi saepe, quid esset, quam ob rem Petri Lombardi aetate verum erat hoc enunciatum1: Deus assumsit humanam naturam ut indumentum; nihilominus tamen falsum et haereticum postea esse coepit, quia indumentum corpori non copulatur, at humanam naturam divinae copulari credunt.

1. Scotus l. III. dist. dicit, hoc enunciatum haereticum esse coepisse post Lombardi aetatem.

TORALBA: Nulla dualitas, inquit Dionysius, principium esse potest, sed et unitas dualitatis initium est1. Quod si utraque natura, scilicet divina et humana, non est in unum et idem concreta, nec altera penitus ab altera discreta, certe copulata dualitas erit, cui opus est vinculo quodam ac nexu, quoniam illae duae naturae majore intervallo a se invicem distant, quam contraria, quae sub eodem genere continentur. At infinitum et finitum eodem genere coërceri nequeunt nec ulla copula possunt uniri. Nam eorum, quae uniuntur, ratio quaedam est, infiniti autem in finitum nulla, ex quo sequitur, utramque naturam ab utraque avulsam esse. Nam si utraque confusa esset, utramque perire oporteret, ac tertium quoddam ex utraque constituendum, ut superius demonstratum. Quodsi natura divina simplicissima est, nullam omnino compositionem ferre potest, alioquin ajentia et negantia simul esse vera aut simul esse falsa oporteret de una et eadem re.

1. Desunt haec sex antecedentia verba in uno codice.

FRIDERICUS: Utramque naturam uniri docuit Christus, cum diceret: _Ego et pater unum sumus._1

1. Joh. 10, 30.

OCTAVIUS: Ariani dictum illud ad concordiam et mutuum utriusque consensum pertinere contendebant, ut illud quoque1: _Pater, da ut sicut ego et tu unum sumus, ita isti in nobis unum sint; alioquin apostoli ipsi Dii fuissent._ Item illud: _Qui plantat, et qui rigat, unum sunt._ Item2: _Qui adhaeret domino, unus spiritus est._ Quam Arianorum interpretationem etiam christiani theologi probant.

1. Joh. 17, 20 sq. 2. 1 Corinth. 6, 17.

SENAMUS: At Hilarius nos ipsos cum Christo unum et idem esse affirmat, non tantum adoptione et consensu, sed etiam naturâ.

CURTIUS: Ea sententia omnium judicio repudiatur, omnes enim Dii essemus et impeccabiles, si ejusdem naturae et essentiae cum Christo.

CORONAEUS: Id quidem plerique arbitrantur fieri assumtione corporis 268 Christi sacramenti ope, cum ejus caro et sanguis cum nostra miscetur, mens etiam ejus et divinitas credentibus communicatur1.

1. Erasmus paraphr. in Lucam.

TORALBA: Non capio, quaenam unio creatoris cum creatura fieri possit, cum Dei natura simplex et incorporea sit, non multa nec multiplex nec mutabilis. Quid si multiplex non sit, quomodo triplex erit? Nam quicquid cadit in naturam, scindi necesse est. Aut enim, inquit Evagrius, natura patris, filii et spiritus sancti simplex est aut composita; non hoc, illud igitur. Si simplex, numen etiam expers est.

CORONAEUS: Nemo Deum triplicem esse putat, trinum quidem in unitate et unum in trinitate fatemur, triplicem aut duplicem negamus.

TORALBA: Si trinitas est in divinitate, pluralitas est in deitate, numeralis enim distinctio, non essentialis, quia posito binario, non sequitur ternarius. Quare distinctio numeralis, cum ab unitate receditur, efficit deitatis divisionem, et compositio numerosa corrumpit simplicitatem deitatis. Illud etiam absurdius sequitur, quod Dei potestas, quae est infinita, solvitur ac debilitatur numerali divisione. Nam vis ac potestas cujusque rei eo major est, quo magis unita in sese, et eo debilior, quo longius ab illa unione simplicissima discedit. Quare cum sola unitas sit omnipotens, nec quicquam simpliciter aut absolute unum sit praeter Deum, sequitur trinitatem non esse omnipotentem.

CURTIUS: Numerus non refertur ad essentiam, sed ad hypostasin personarum, nec dividitur essentia divina propter hypostaseos personae cujusque divisionem.

SALOMO: Si Deus trinus esset, cur Moses coacta populi concione orationem sic auspicatur: _Audi Israël, Deus noster Deus unus est!_1 Cur in re tanti ponderis et momenti omisisset epitheton illud tam necessarium _trinus et unus_? At ne quis dubitaret, ut prospiciebat futurum, litteras grandiores in extremo primi ac postremi verbi apposuit, contra scribendi usum, hoc enim unde nisi ut planum faceret omnibus, nec infinitos esse Deos, nec plures uno esse posse, in quem nullus numerus cadat.

1. Deuter. 6, 4.

CURTIUS: Argumenta, quae a negantibus ducuntur, fere sunt captiosa, non dixit: est trinus, ergo non est trinus, nihil ex eo sequitur.

TORALBA: Nulla videtur argumenti fallacia, cum1 altero posito alterum excludi sit necesse est. Nam qui dicit _Unum_, excludit _trinum_, alioquin contraria simul vera sunt, unius et ejusdem ratione2, scilicet Deus unus est, Deus non est unus. Illud ab3 omnibus theologis christianis usitatum est, Deum efficere non posse, ut contraria eadem4 ratione simul vera sint, non quod ulla sit impotentia Dei, sed quod subjectum incapax sit affirmationis simul et negationis. Nec illud Plato voluisse videtur 269 in Parmenide, ubi de Ente et Uno copiosissime disserit, quam ut doceat, unum illud naturae principium simplicissimum esse, nec praeter unitatem quicquam admittere posse. Xenophanes item et Melissus, qui libros etiam de Ente et Uno scripserunt, nihil aliud voluerunt, quam rerum omnium principium unitatem simplicissimam esse. Eadem Pythagoreorum vox est. Finis, inquit Jamblichus, totius contemplationis est, attollere mentem a multitudine ad unitatem: τέλος πάσης θεωρίας, τοῦ ἕνος θεορητικὸν ἀνάγειν ἑαυτὸν ἀπὸ πληθοῦς ἐς τὸ ἕν. Itaque Academici cum Dei proprium nomen inquirunt, appellant τὸ ἓν, τὸ ἀγαθὸν, τὸ ἀλήθες, τὸ ἁπλοῦν, i.e. unum, bonum, verum, simplex, quem Proelus vocat ἓν θείων ἐνάδων ὑποστατικόν, unum divinarum unitatum fundamentum.

1. Alibi: _cur_. 2. Alibi: _rationis_. 3. Alius: _autem_. 4. Alibi: _ejusdem_.

CORONAEUS: Nullam video in his enunciatis contradictionem: Deus est unus, Deus non est unus; quia non ratione ejusdem, primum enim ratione essentiae, alterum ratione personarum. Nec vero in ipsa ratione personarum aliud est trinitas, quam unitas, omnipotens, non divisa, non composita, non numerabilis, sed suapte natura simplicissima. Etiam si essentiae ratione unus est, ratione personarum trinus.

TORALBA: Igitur duas ὑποστάσεις subesse necesse est, quoniam de uno et eodem subjecto dici non potest creator et creatura, mortale et immortale, sempiternum et fluxum, stabile et caducum, genitum et ingenitum. Oportet enim motum, nexum, qualitatem, quantitatem, corpus denique Deo aeterno copulari.

FRIDERICUS: Non fit unio corporis humani cum natura divina, sed naturae divinae cum mente humana.

TORALBA: At fieri non potest, ut quae uni1 tertio uniuntur, inter se uniantur, et quae una sunt, eadem inter se sunt eadem, ex2 ipsis philosophiae principiis et decretis. Igitur si divina mens humanae menti unitur, et humana meus corpori, divinae mentis et corporis eandem unionem fore necesse est. Hoc absurdum, illud igitur quanquam fleri nullo modo potest, ut mens humana cum aeterno Deo eat3 in unum, cui nec mens humana est ὁμοούσιος, ac ne ὁμοιούσιος quidem, nec infinita, quanto minus divinam naturam humano corpori misceri putabimus.

1. Alibi: _una_. 2. Additur alibi: _se_. 3. Alius: _coëat_.

SALOMO: Certe Moses Rambam graviore blasphemia putat obligari, qui Deo corporeum quiddam inesse arbitratur, quam qui colit idola.

FRIDERICUS: Cur nobis theologos thalmudistas, christianae religionis eversores, opponis, qui Christo deitatem, Deo rationem, memoriam, veritatem, quas cum homine quodammodo communes habet, modis omnibus eripere conantur?

CURTIUS: Salomonis et Toralbae hunc video scopum esse, ut Dei naturam ac trinitatis arcana rationibus et argumentis assequantur, fide opus 270 est: ad ea, quae sola fide nituntur, si rationem aut demonstrationem adhibeas, nihilo plus efficies, quam si cum ratione insanire velis. Itaque Plato1, vir divinus, cum de Deo quicquam scribere metueret, quod ab ejus majestate esset alienum, credi jubet iis, quae a majoribus prodita fuerant, sine ulla demonstratione. Quod etiam Aristoteles affirmat his verbis: προςήκει ἐμπειρῶν καὶ πρεσβυτέρων ἢ φρονίμων τοῖς ἀναποδείκτοις2 φάσεσι καὶ δόξαις οὐχ ἥττον τῶν ἀποδείξεων. Quare nec probare possum Eusebii, Galatini, Augustini, Eugubini scripta, e quibus Mornaeus demonstratioues evangelicas promere conatur. Non enim prospexerunt, scientiam et fidem, quam infusam appellant, simul stare non3 posse.

1. In Timaeo. 2. Alius: ἀποδείκτοις. 3. Alii: _nullo modo_.

TORALBA: Valeat illud quidem inter Christianos, sed prospiciendum est, quid philosophis, quid paganis, quid Epicuraeis, qui fidem infusam aut evangelium respuunt, responderi possit, ne illis idem objiciatur, quod olim Julianus imperator Galilaeis, eos scilicet ad omnia argumenta physica, demonstrationes nihil aliud in ore habuisse praeterquam illud: πιστεύσον. Praestabilius est igitur, cum philosophis, quid ratio possit, experiri, quam vadimonium deseruisse videri. Nam si essentia sive ὀυσία illa, quae pater est, filius sit: idem sibi pater est et filius, idem genitus et ingenitus.

FRIDERICUS: Unus est ingenitus pater, unus filius ab aeterno tempore genitus.

TORALBA: Si non est idem genitum et ingenitum, diversa est patris et filii substantia.

FRIDERICUS: Essentia unum et idem, non hypostasi.

OCTAVIUS: Cur ergo in concilio Toletano decretum est, solum verbum carnem factum, solum hominem induisse? Nam ex eo sequitur, paternam essentiam non eandem esse cum essentia filii.

FRIDERICUS: Illud admonendi sumus, aliam esse hypostasin ab essentia, quae ab imperitis confusa densissimam hac in disputatione caliginem pepererunt.

TORALBA, Si pater genuit Deum, aut se Deum genuit aut alium Denm, tertium nihil est. At nulla res seipsam gignit, nec sui ipsius causa esse potest. Ac tametsi Platonici saepius usurpant illa de Deo: αὐτόγονος, αὐτοτελὴς, αὐτογενὴς, αὐτοφυὴς, nihil tamen aliud significatur, quam Deum aeternum sua scilicet potentia, natura, majestate, beatitate contentum, nihil alienis opibus egere. Non autem putandum est, quicquam a se ipso gigni. Ob id enim Plutarchus Deum antiquissimum esse scribit, quia sit ingenitus, πρεσβύτατον θεὸν εἶναι, ἀγέννετον γάρ. Ex quo sequitur, aeternum id esse non posse, quod genitum sit. Et quidem Hilarius scribit1, id quod nascitur, non fuisse antequam nasceretur.

1. Libr. 12 de trinitate.

271 CURTIUS: Igitur argumento a contrariis sequitur, id semper fuisse, quod ab aeterno tempore genitum est, ut de filio credimus.

TORALBA: Si quid seipsum genuisset aut fecisset, id quod gigneretur et quod gigneret, imperfectum esset, quoniam oporteret totum non esse, ut gigneretur a seipso. Si enim esset, non fieret, quia jam esset; si non existeret, non gigneret, quia non esset. Igitur Deus de se ipso non genuit filium seipsum. Quo fit, ut alius sit a patre, non relatione personarum, sed tota substantiae ratione. Quod Christus aperte his verbis comprobans: _Alius est_, inquit, _qui me misit pater._1 Quod de homine dici non potest, qui nondum erat homo, quum mitteretur.

1. Joh. 5, 23. 12, 45.

FRIDERICUS: Argute quidem et subtiliter, sed utramque argumenti partem negat Augustinus1, negat Lombardus2, et recte: Neque enim sequitur, inquit Scotus3, si sol murem generat, igitur se murem, aut alium murem a se, sed alium qui est mus.

1. Libr. 7 de trinit. 2. Libr. 1 dist. 4. 3. Libr. 1 dist. 4.

OCTAVIUS: Augustinus igitur sui oblitus est: Pater, inquit, ut haberet filium de seipso, non minuit se ipsum, sed ita de se alterum generat, ut totus maneret in se, esset in filio tantus, quantus est solus. Quae certe implicant contradictionem cum superioribus, quoniam tota natura dissentanea sunt idem et alterum. Item alibi: Deus cum verbum genuit, id quod est ipse genuit; Deum autem, inquit Basilius1, μήτε παρ᾽ ἑαυτοῦ, μήτε παρ᾽ ἑτέρου γεγονέναι2, neque a seipso, neque ab alio gigni.

1. In symb. libr. contra Eunom. 2. Alii: γένεσθαι.

FRIDERICUS: In eo ipso Lombardus Augustinum refellit, ubi substantiam Dei filium scribit genuisse. Aut filius, inquit Lombardus, de substantia patris, aut de nihilo conditus est; non hoc, ergo illud, aut omnino alius est Deus.

OCTAVIUS: Lombardus huic argumento subjicit haec verba1: Vehementer nos ista movent, quae quomodo intelliguntur, mallem ex aliis audire, quam tradere. Alterutrum tamen confiteri necesse est: Si de substantia patris filium genitum dicamus, erit idem Deus aut alius Deus, et utrumque absurdum est. Neque vero sunt duae filiationes, ut theologorum verbis utamur, sed una filiatio Dei aeterni, tum ad Deum filium, tum ad hominem. Itaque posteriores theologi Lombardum refellunt, quod negavit substantiam a substantia gigni, cum veteres theologi sic sentiant: Pater, inquit Tertullianus, tota substantia est, filius autem derivatio totius et portio.

1. Libr. 3 dist. 8.

TORALBA: Nihil a Deo tam alienum, quam partem ei tribuere aut detrahere portionem, cum sua natura nullas partes habere possit, alioquin corpus esset et quidem dividuum, contra quod superius demonstratum est. Absurditas autem veri et falsi certissimus est judex1, cum eo 272 deducimur, ut quod per naturam fieri non possit, confiteri, aut de suspecta sententia decedere cogamur.

1. Alii: _index_.

CORONAEUS: Igitur omnia quae fiunt praeter naturae cursum ac tenorem, quae multa sunt, a Toralba superius allata, etiam absurda videri oportet.

TORALBA: Multa quidem non ordinario aut consueto naturae cursu feruntur, non tamen pugnant cum natura divina.

CURTIUS: Cum nihil proprie et apposite de Deo dici possit, sed omnia commode negari, frustra his enunciatis utitur Toralba, Deus est substantia, quia Deus nullis accidentibus subjungitur et substat, quod substantiae maxime proprium.

TORALBA: Pater essentiae nomen est, aut actus, si actus, profecto filius creatus est, si essentiae nomen est, filius tota substantia alius est patre.

CURTIUS: Aliud argumentum est Aëtii, cui tametsi Basilius1 non respondeat, utrumque tamen inficiatione subvertitur, quia patris vox relationem tantum significat.

1. Orat. V.

OCTAVIUS: Scribit Epiphanius, Aëtium trecenta argumenta collegisse contra Christi deitatem, quae partim extant, vix ullum tamen est efficacius eo, quo a junioribus adversus Hilarium et Athanasium concluditur1. Cum enim Deum Deo genitum, lumen de lumine acceptum dicerent: Christus, inquit, ex sese Deus est, non ex alio. Nam si habet ab alio2, ut Deus sit, Deus esse nequit. Cui argumento non video, quid responderi possit.

1. Hilarius l. 6 de trin. Athanasius in symb. 2. Alibi: _uno_.

FRIDERICUS: Superius dictum est, non alium esse Deum, qui a patre genitus est. Neque enim in divinitate pater causa efficiens est filii, sed causa essentiae quae ab efficiente plurimum aufert1.

1. Damasc. l. 4 phys.

TORALBA: Si Christus est Dei filius, est ejusdem essentiae, aliquando genitum esse oportet; si genitus est aliquando, fuit tempus illud, quo nondum erat, quod quidem originem ac tempus principii habuisse declarat.

CORONAEUS: Hoc argumentum Augustinus1 et Hilarius2 sic diluunt, ut patrem agnoscant, aeternum sine auctore, filium etiam aeternum, sed non sine autore, ut calor ab igne, lux a sole. Christus, inquit Tertullianus3, a patre prodiit, ut radius a sole, rivus ex fonte, frutex e semine.

1. L. 1 de trin. 2. L. 12 de trin. 3. Adv. Praxeam.

TORALBA: Effectio saepe cum causa concurrit, ut lux ipsa, nec prior est nec posterior sole, sed nunquam sunt eadem, cum sol sit substantia, lux autem accidens, quod de patre et filio dici nullo modo potest. Nam si quid nascitur ut sit, tempus antecedere oportet, quo nondum erat. Ex quo sequitur, filium aut nondum fuisse genitum, aut si genitus est, aeternum non esse1.

1. Alii: _esse non posse_.

273 FRIDERICUS: Jam diximus patrem esse causam essentialem filii et principii, ut Augustinus, Hilarius, Gregorius Nazianzenus, Basilius confitentur, sed patrem aeternum aeternae cujusdam effectionis. Nec video, cur in eo haerere debeamus.

OCTAVIUS: Cur ergo magister sententiarum ita haesit, ut exclamet hunc in modum: Hoc humanum sensum excedit et intelligentiam mundi, quae non capit ratio.

TORALBA: Imo ratio, quae divina lux est, uniuscujusque menti insita, videt, sentit, judicat, quod1 rectum, quod pravum, quod verum, quod falsum.

1. Alius: _quid ... quid ... quid ... quid_.

FRIDERICUS: Ita quidem eas res, quarum capax est. Sed Deus aeternus ac infinitus humanae mentis gurgustio capi nequit, quia impervestigabilis, divinissimus, supremus, i.e., ut elegantioribus Theophrasti verbis utamur, ἀναισθητὸς, θειότατος, ὑπερβατός.

SALOMO: Illic1 agit Theophrastus de Deo, hic autem agitur de homine Jesu, neque enim pro argumento sumendum id, quod concludendum est, nempe2 Jesum esse Deum. Nam Deus non obscure aut ambigue, sed sua voce declarans, quis esset: _Ante me_, inquit, _non est Deus et post me non erit._ Item: _Ego primus exstiti et postremus ero._3 At christiani theologi confitentur4, personam creatam esse et antequam hominem induisset in utero foeminae, personam habuisse filii, quis dubitet, an filius sit creatura? Non igitur creator, non Deus.

1. Alius: _Illis_. 2. Alius: _scilicet_. 3. Jes. 48, 12. 4. Scotus l. 1. dist. IV.

OCTAVIUS: Magister sententiarum1 negat, personam filii constare ex Deo et homine, ut ex partibus; deinde subjicit2: Inexplicabilis est istius unionis ratio, negat tamen utramque naturam misceri, et idololatriam vocat adorare corpus et animam Christi, quoniam, inquit, corpus et anima Christi creaturae sunt. Eadem est Philippi Melanchthonis3 sententia.

1. Lib. II. dist. 9. 2. Libr. III. dist. 90. 3. Contra Stancarum.

CURTIUS: Uterque recte, quoniam Ephesina Synodus decrevit, Christum una λατρείᾳ1 colendum esse.

1. Alii: _latria_.

OCTAVIUS: Si non est confusa utraque natura unione hypostatica in Christo, non debuit cultus confundi, ut cum creatore creatura misceretur ac simul coleretur, cum sacrilegio proximum sit, putare patrem et filium singularem Deum esse, ut inquit Hilarius, in patre et filio duos credere impium, ac tertium nihil est.

FRIDERICUS: Si quis est, qui subtilius ista exquirat, nec tamen penitus intelligat, cogitet ea, etiamsi1 certissimis demonstrationibus nitantur, saepius tamen percipi non posse. Ἀντίχθονας2 esse omnes theologi et 274 philosophi praeter Augustinum et Lactantium confitentur, idque tum perspicua minimaque dubia demonstratione, tum etiam experientia diuturna exploratissimum, nemo tamen id cogitatione persequi potest, ut Moses Rambam3 acutissimus philosophus confitetur, ut mirum videri non debeat, si Lactantius et Augustinus astrologos ut imperitos et insanos irriserint, qui ista crederent. Quin etiam Augustini autoritate adacti4 plerique theologi haereticos esse judicarunt, qui ἀντίχθονας esse arbitrarentur. Inter quos quidem Vigilius quidam episcopus Salisburgensis a pontifice maximo quasi haereticus damnatus est, quod ita sentiret A.C. 7455. Quanto minus igitur divinae naturae unionem cum humana percipiemus. Itaque Hilarius ipse, eloquentia atque eruditione clarissimus: Extra sermonem est, inquit6, quod exigitur, extra sensum non enunciatur, non attingitur, non tenetur. Idem paulo post7: Mihi in sensu labes est, in intelligentia stupor, in sermone silentium. Idem, Deum ex uno, non portione, non sectione, non diminutione, non derivatione, non protensione, sed incomprehensibili modo esse. Quid Justinus Martyr? Unitas in trinitate et trinitas in unitate nascitur8, id quomodo sit9, nec alios scrutari velim, nec ipse mihi satisfacere possum, cum arcanos sermones sordida lingua enunciare nefas existimem. Si igitur tantos ac tales viros piget, rem omnium sacratissimam vel primoribus attingere digitis, quid nobis faciendum putemus?10

1. Alii: _etiam quae ... nituntur_. 2. Alii: _Antichtonas_. 3. In ep. contra astrologos. 4. Alius: _adducti_. 5. Aventinus annal. l. III. 6. Libro I. de trin. 7. Libro VI. cod. 8. Alibi: _nescitur_. 9. Alius: _fiat_. 10. Alius: _putamus_.