Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 34

Chapter 34 3,312 words Public domain Markdown

OCTAVIUS: Non scio atque haud miror1, an major obscuritas sit de spiritu sancto, quem Athanasius2 et Chrysostomus3 a patre et filio procedere scripserunt, cum tamen in conciliis Graecis anathematis poena sit ei, qui hoc crediderit. Et quidem Damascenus: Spiritum sanctum inquit, a patre procedere, in filio quiescere dicimus. Quam opinionem cum inter discrepantium varietatem Johannes agnomento Scotus conciliare nequiret: Quis, inquit, Damascenum, Basilium, Gregorium Nazianzenum, Gregorium theologum, Justinum Martyrem, Cyrillum haereseos damnaret? Quis etiam Hieronymum, Augustinum, Hilarium, Ambrosium, Latinos omnes erroris coargueret? Alterutros tamen aut etiam utrosque insigniter labi ac decipi necesse est.

1. Alius: _Non miror atque haud scio_. 2. In symb. 3. In epistolam ad Corinth. cp. 12.

FRIDERICUS1: Ecclesia occidentalis catholica, symbolum Athanasii secuta, spiritum sanctum ab utroque prodire confitetur. Quia nec genitus est, inquit Augustinus, nec ingenitus, nec sint duo filii, si genitus, aut duo patres, si ingenitus, et consequenter duo principia2, duo sunt innascibiles, ut eorum verbis utamur.

1. Alibi: CORONAEUS. 2. Addit alius: _si_.

OCTAVIUS: At magister sententiarum hanc Augustini sententiam sic 275 refutans: Quis, inquit, hoc explicare potest? Nam si ingenitus est, spiritus erit sine principio, ac duo principia futura sunt; si genitus, erunt duo filii et inter se fratres; si ex filio genitus, jam nepos ex filio patri futurus est.

FRIDERICUS: Ut ergo ambiguitas illa dilueretur, Latini commodius ab utroque spiritum producere tradunt.

TORALBA: Processio illa spiritus a filio, qui patrem habet autorem et generis principem, valde dissimilis est et inaequalis ei quae a patre, qui nullum habet auctorem. Sed cur potius processio spiritus quam generatio1, aut cur potius generatio filii, quam processio, cum trium sit una et eadem essentia? Profecto consimiles sunt illae Scoti2 argutiae, cum patrem et filium scribit unum spiratorem, non tamen unum spirantem, sed duos spirantes.

1. Desunt alibi quatuor haec antecedentia verba. 2. Libr. I. sententiar. dist. 12.

CORONAEUS: Ad haec utcunque1 intelligenda patefacit aditum Hilarius, cum trinitatem soli, radio, luci comparavit.

1. Alibi: _utrumque_ vel: _utraque_.

TORALBA: Nullo modo rei propositae congruit illa comparatio, cum radius et lux ipsa sunt accidentia, sol vero corpus, substantia constans, at illi ὁμοουσίους ajunt tres personas. Praeterea Deo nihil accedere aut decedere potest. Denique si gigni, sive procedere, sive derivari filium et spiritum sanctum a patre dicamus, infinitum ab infinito manare confitendum erit, quae absurditas est omnium maxima1. Cum enim quaeritur, cur Deus Deum facere non possit, nihil aliud responderi potest, quam infinitum ab infinito decerpi non posse. Itaque laudatur Anselmus, qui rogatus a discipulo, cur hominem impeccabilem Deus non fecisset: Quoniam, inquit, Deum facere non potuit2. Ex quo sequitur, absurdum esse illud enunciatum: „Deus factus est homo“, quia Deus in hominem mutaretur et homo in Deum, utrobique enim est actio et passio. Jam vero inexplicabilis est talium enunciatorum complexio, deitas sive aeternitas est ingenita quatenus pater, genita vero quatenus filius, nec genita nec ingenita quatenus spiritus sanctus, quae de una et eadem essentia nullo modo dici potest.

1. Aristoteles l. II. phys. 2. Scotus l. III Sentent. dist. 7.

CORONAEUS: Si res inter se comparatae usquequaque convenirent, non esset rerum similitudo, sed res ipsa. Quare Basilius1 aliter atque Hilarius tribus solibus trinitatem comparat, ut a re ipsa propius abesset.

1. Ep. 15. contra Eunomium.

OCTAVIUS: At Hieronymus1 sacrilegium vocat, tres in Deo substantias collocare, cum tamen nihil apud Hilarium2 frequentius reperiatur, quod juniores theologi mirantur. Quin etiam Hilarius3, cum scripsisset aeternitatem esse in patre, reprehensus est a junioribus. An, inquit ille, hoc ab Hilario dictum est, ut Christo eripiat deitatem?4.

1. Ad Damascenum. 2. Libr. de trin. 3. In harmonia c. XIII. 4. Calvin. l. 1. institut. cp. 13.

FRIDERICUS: Hoc Hilarium noluisse testatur ipsa repetitio frequens 276 in ejus scriptis, Christum esse Deum, sed Graeci commodius ad personarum distinctionem verbo hypostaseos utuntur.

OCTAVIUS: At Hieronymus in voce hypostaseos venenum1 latere suspicatur. Et quidem Paulus alio sensu videtur uti hac voce, ubi spiritum sanctura appellat characterem hypostaseos patris.

1. Alii: _vere unum_.

TORALBA: Hypostasis est accidens aut substantia, tertium nihil est, et Deo nihil accedere potest, igitur substantiam esse oportet. Sin hypostasin pro essentia accipiamus, tres erunt essentiae aut tres substantiae in Deo, quia unicuique personae suam hypostasin singularem tribuunt.

CURTIUS: Essentiae verbo accidens aut substantia significatur, neque enim scholastici hoc enunciatum: „filius est de patris essentia“, perinde accipiunt ac illud: „est de patris substantia“, quia hoc modo filius patri consubstantialis exprimitur, illo non item. Hypostasis autem personis tribuitur, ne tres in unam et eandem confusae videantur, cum sit quaedam cujusque personae proprietas, alteri non communicabilis.

OCTAVIUS: Cur igitur primo capite confessionis Augustanae vox personae ullam partem aut qualitatem significare negatur, sed id quod proprie subsistit? Nam proprietas personarum est ea, ut pater a se ipso potestatem habeat, non ab alio, ut voluit Augustinus1; filius vero non a se ipso, sed a patre. Idem quoque tradit, patrem sine principio, sine auctore, filium vero non sine principio, sed a patre essentiam habere. Quis autem serio putet, hunc Deum esse, qui ortus sui principium, essentiam, potestatem alteri ferat acceptam? Ac ne quis illud Augustino aliud cogitanti excidisse arbitraretur, apertius repetens2: Pater, inquit, a nullo habet, ut Deus sit, filius autem, ut Deus sit, habet a patre. Idem quoque Basilius scribit3.

1. Libro III. de trin. c. 12. 2. Ep. 66. 3. Epist. 15. cont. Eunom.

TORALBA: Si filius originis suae primordia patri debet, aeternus esse non potest. Nam si pater genuit filium, gignendi finem simul fecit aut semper gignit (ut videtur iis, qui ad Christum referunt haec verba1: _Ego hodie genui te_), imperfecta semper est filii generatio. Sin gignere desiit, etiam aliquando coepit; si coepit gigni filius, non est aeternus, non est infinitus, non est Deus.

1. Psalm 2, 7. cf. Actor. 13, 23 et 33. Hebr. 1, 5. 5, 5.

CORONAEUS: Eodem revolvimur, illud enim cogitandum, non tres aeternos, non tres infinitos, non tres Deos, sed unum Deum aeternum, infinitum, personarum tamen varietate distingui, ac proprium quoddam personae cuique convenire1, ut cum Lombardus negat, spiritum principium esse, nisi ad creaturas.

1. Alii: _convenitur_.

SALOMO: Igitur ante annorum sex millia spiritus sancti nullo modo principium erat, cum nihil adhuc creatum existeret. Atque ob id Macedoniani 277 spiritum creaturam appellabant, quem1 Christiani ex symbolo2 Deo coaeternum et Deum asseverant.

1. Addit alius: _tamen_. 2. Symb. Athanas.

FRIDERICUS: Haec verba magistri sententiarum ad relationem et nominationem personarum, non ad essentiam referuntur.

OCTAVIUS: Si spiritus habeat a patre et filio principium, cur Athanasius, Chrysostomus1, Augustinus2 tres esse coaequales et coaeternos affirmant?

1. Ep. 1. ad Corinth. cp. 12. 2. Lib. V. de trin.

CURTIUS: Recte illi quidem propter essentiam coaeternam, personarum vero relatione pater filio natura prior dicitur ac major, quo pertinet illud: _Pater major me est._1

1. Joh. 14, 28.

SALOMO: Imo spiritum patre et filio superiorem faciunt Matthaeus, Marcus, Lucas1, qui quae peccantur in patrem et filium, ignosci affirmant, quae vero peccantur in spiritum sanctum, ignosci negant. At cum Moses Deum placare conaretur, aut se de libro vitae deleri2, en divina vox ad illum: _Qui peccaverit in me_, inquit3, _hunc ego de libro vitae delebo._ An filium et spiritum sanctum, si patri aequales essent, praetermissurus fuisset? Nullum etiam trinitatis argumentum exstat in lege divina, at ne in prophetis quidem vestigium ullum.

1. Matth. 12, 31 sq. Marc. 3, 29. Luc. 12. 10. 2. Ita omnes; unus codex legit: _ut se deleret_. 3. Psalm. 69, 29.

CURTIUS: Quid ais, Salomo! An non1 ullum caput, ulla pagina antiqui foederis prophetarum, ubi non aliud sacrosanctae trinitatis vestigium compareat?2

1. Alii: _est_. 2. Alii: _comperiatur_.

OCTAVIUS: Certe Martinus Lutherus, cum multa de supplicationibus Romanis, tum vero carmen hoc vulgatum delere non dubitavit: _sancta trinitas, unus Deus, miserere nobis!_ quia trinitas Deus esse non potest, cum sit foeminea vox, secundae intentionis, ut dialectici, vel collegii, ut juris consulti loquuntur1, qui collegium de tribus personis definiunt; at nec in ullum collegam conveniunt, quae de toto collegio dicuntur. Itaque Origenes, quem Hieronymus magistrum ecclesiarum appellat, trinitatis verbum supra modum execratur, ac τριονύμων sectam supra modum acerbissime insectatur2. Quin etiam Rufinus ejus interpres scribit, multa, quae ab Origene contra trinitatem scripta fuerant, a se correcta fuisse. Sed cum bona Rufini venia dictum sit, non decuit interpretem correctoris officio fungi, nec mirum videatur, si Origenes3 corruptus eadem quae Athanasius interdum scribere et vocem ὁμοούσιος, quae nondum exaudita erat, usurpare de filio videatur. Eadem licentia Cypriani epistolis suppositus est Tertulliani liber de trinitate, ut monuit Rufinus4.

1. Leg. Neratius de V. S. 2. Prologo libri περὶ ἀρχῶν. 3. Cap. 11 et 12 in libr. Numerorum. 4. In Apolog. Origenis.

CORONAEUS: Tametsi verbum trinitatis sive triadis in sanctis litteris 278 inusitatum videamus1, nihilominus baptismum fieri oportere legimus in nomine patris, filii et spiritus sancti, et quidem proximus apostolis Justinus Martyr librum scripsit περὶ ἁγίου καὶ ὁμοουσίου τριάδος.

1. Alius: _videmus_.

OCTAVIUS: Libellum hunc esse supposititium, ratio perspicua temporum convincit. Floruit enim M. Aurelio principe, cui apologiam nuncupavit. At in quaestionibus CXXIV ad orthodoxos libri illius quaerit auctor, cur eversa et fracta sit superstitio paganorum, cum tamen aetate Justini maxime floreret. Verbum autem ὁμοούσιος primum sub Constantino principe usurpare coeperunt, ducentis circiter annis post aetatem Justini. Eadem licentia prodiit in vulgus missa D. Jacobi Graece scripta, in qua sanctae trinitatis, apostolorum, confessorum, virginum ordines ac voces saepius ingeruntur, cum tamen is Jacobus excepto Stephano primus martyrium passus sit. Consimilis est missa Chrysostomi, in qua Chrysostomus ad Chrysostomum preces fundit1, quo quid ineptius?

1. In fine missae Graece expressae.

CORONAEUS: Eodem igitur morbo omnes omnium libri laborarent! Sed ne videar Testamenti Novi tabulis aut interpretibus niti, aut theologis, permulta in veteribus tabulis sacrosanctae trinitatis mysteria latent. Et quae ab aliis1 copiose perscripta, levissime attingam, ut illud Deuteronomii2: _Quae gens est, quae audiverit vocem Deorum viventium_ i.e. אלהים החיים, ubi plurali verbo Deum unum significat. Item illud Josuae3; אלהים קדשים i.e. Dii sancti, pro Deus sanctus. Item4: _Si domini ego, ubi est timor meus?_ Item5: _Faciamus homines ad imaginem nostram._ Et paulo post: _Faciemus adjutorium simile sibi._

1. Petrus Galatinus. Augustinus Eugubinus c, 5. 2. Deuter. 5, 24. 3. Josuae 24, 19. 4. Maleach. 1, 6. 5. Genes. 1, 26. 2, 18.

SALOMO: Vox אלהים pro אלוֹה saepissime usurpatur. Sed Chaldaeus interpres Jonathas, quoties ad Deum unum refertur, fere singulari verbo explicat, ut apud Malachiam usus est voce chaldaea רבוך, ut planum sit, nusquam de trinitate cogitasse prophetam. Id enim: _Faciamus hominem_, ad angelos conversio est. Hos enim1 humanae creationis ministros placuit adhiberi, ut elementis et elementariis rebus ad hominem confirmandum necessariis uterentur, quibus natura divina vacat.

1. Alibi: _quos_.

CURTIUS: Cur igitur in convalle Mamre tres apparuerunt Abrahamo, tamen sermo est unius ad unum?

SALOMO: Illud est arcanum; Deus enim sedere dicitur inter vel super Cherubim, quoniam duorum angelorum, qui proxime ab ejus majestate obstant, officiis ac ministeriis orbem moderatur, quod Zacharias1 eleganti visione declarat. Unde vetus illud de Abrahamo jactatur: Tres vidit et unum adoravit. Quo ex loco omnia, quae de Deo plurali voce enunciantur, explicari facile possunt.

1. Zach. 4, 1 seq.

279 FRIDERICUS: Cur igitur Rabbi Simeon Johai filius in libro Zohar, quem arcanorum thesaurum vocant, haec verba: _Audi Israel, Deus dominus noster Deus unus est!_ trinitatis significare mysterium affirmat? Nomen enim אלהים filio tribuit, nomen יהוה geminatum patris et spiritus sancti.

SALOMO: Locus hic a Galatino et junioribus decerptus et laceratus quibusdam praebuit occasionem, ut filii et spiritus sancti voces subjicerentur. Cur enim sanctissimum1 nomen יהוה spiritui, non filio, qui dignitate praestat, tribueretur, aut cur locus ille veteribus tabulis, quo Dei natura simplicissimae unitatis declaratur, trium Deorum sive personarum adjunctione conturbaretur?

1. Alius: _sacratissimum_.

CURTIUS: Illud tamen a Jesaia, ter vocem illam קָדֹש repetente, confirmatur: Sanctus, sanctus, sanctus. Item psaltes lyricus יהוה, אלהים, אל i.e. Deus, Deus varietate vocum apud Ebraeos idem prope significantium. Item alibi1: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus! quid aliud quam sacrosanctae trinitatis mysterium est? Quin etiam ab Aegyptiis veteribus principium rerum appellantibus triplex erat repetitio, ut Damascenus Platonicus scribit.

1. Psalm. 67, 7 sq.

SALOMO: Oportuisset igitur sextilitatem1, quam trinitatem colere, quia praeter tria illa Sanctus, sanctus, sanctus sequuntur quoque tria Dei nomina: Deus, dominus, Zebaoth, contra vero dualitatem, quoties duo nomina Dei occurrunt; Deus Zebaoth aut Eloha Zebaoth.

1. Alii: _pluralitatem_.

FRIDERICUS: Sed pergamus Salomonem obruere vi argumentorum! Josephus Castilionaeus et Jeremias1, filius Halcanae, nomen litterarum duodecim, scilicet אב בנ רוח הקדוש i.e. pater, filius, spiritus sanctus, tria in uno et unum in tribus contineri interpretantur.

1. Alius: _Nehemias_.

SALOMO: Facile est, alienis nominibus subjectis libros pervulgare, ut libri magorum nomine Salomonis editi. Quin etiam trinitatis propugnatores Zoroastrem et Orpheum, magorum parentes, ab infernis locis arcessere non dubitant atque etiam Jamblichum ipsum, qui conscius impietatis, ne capitali supplicio periret, exsorbuit venenum. Plenus est his autoribus Galatini liber et Augustinus Eugubinus. Nam quae Galatinus hausit partim ex sacris litteris, partim ex libris Talmudicis, partim ex illa porta tenebrarum potius quam lucis, non conversa, sed perversa, non correcta, sed detorta ac pro seriis suscepta sunt, quae ad ironiam trinitatis scripta fuerant. Argumento sit, quod cum serio theologi Ebraei de Jesu scribant, ne appellari quidem dignantur, sed epitheto תֹלְדוֹת suspendiosum1 contumeliose denotant.

1. Deest in aliis codicibus.

CURTIUS: Adjungamus Philonem Ebraeum1, philosophiae laudibus ac rerum divinarum scientia clarissimum. Sic enim de mysterio trinitatis: 280 Duo sunt, inquit, primo Deus et verbum, principium et finis voluntatis. Quid clarius dici potest?

1. In tract. de mundi opificio, et in libro de agricult., et in caput secundum Geneseos.

SALOMO: Sit verbum, sit voluntas in Deo, quid ad tres personas? Idem Philo mundum vocat filium Dei, secundo genitum, primogenitum vero exemplar ipsius mundi, i.e. ἀρχέτυπον. Non magis tamen ineptum sit, exemplar Deum appellare, quam exemplum aut verbum Dei Deum vocare, ut Johannes1 verbum Dei Deum esse scribit, non minus incongrue, quam qui sapientiam Dei Deum esse putant. Iidem tamen creatum esse tradunt ex eo Salomonis: _Ab initio et ante saecula creata sum._2 Nec vident, ex eo sequi, filium sive sapientiam creaturam dici. Et certe Tertullianus3, ut doceret Jesum creaturam esse: Audis, inquit, sapientiam creatam esse. Item: Lex Dei nihil est aliud, quam verbum ore Dei prolatum et creatum, quae eadem ratione Dei filius ac Deus dici deberet. Et quidem Valentiniani verbum Dei sive filium prolatione patris natum affirmabant, item spiritum sanctum mox amorem, mox etiam voluntatem Dei vocant, quae essentia, natura, tempore verbum antecedunt. Ex quo intelligitur, verbum coaequale et coessentiale patri non esse. Ac cum displiceret Augustino Eugubino4, verbum Dei filium appellari, emendavit vel potius corrupit locum Philonis5, ac pro νόμου λόγον scripsit, repugnantibus omnibus typographorum exemplis. Consimile est illud, quod intelligens, intellectum et intellectionem i.e. ומששל, משכל, שכל trinitatis esse ajunt, ut amantem, amorem et amatum. At fieri nullo modo potest, ut equus qui intelligitur et amatur, idem sit cum homine qui eum mente percipit ac intelligit, nisi accidentia substantiis, coelestia terrestribus, supera inferis misceantur.

1. Ev. Joh. 1, 7. 2. Proverb. 8, 22. 3. Contra Praxeam ex cap. 8. Proverb. 4. De perenni philosophia. 5. In libro de mundo.

FRIDERICUS: Quicquid est in Deo, id totum est essentia ipsius, nihil ei accidit, nihil decedit, ac propterea et verbum et cogitatio Dei et Deus rectissime a Johanne filius appellatur.

TORALBA: Quis tam inepte disseret, ut quae foras ab homine procedunt edicta, leges, actiones, verba, essentiam hominis esse arbitretur? Quae etiamsi1 cum creatore eadem sint, creatoris et creaturae nullum discrimen esse oportet, nam quae uni sunt eadem, inter se sunt eadem.

1. Alibi: _quodsi_.

CURTIUS: Cum Johannes dicit, verbum Dei filium esse, non vocis prolationem intelligit, sed intimam ejus essentiam, sapientiam, cogitationem. Huc enim illa spectant: _Et verbum erat apud Deum._1 Nam quod Tertullianus2 filium Dei creatum dixit, errore lapsus est, quod sapientiam Dei, quam filium Dei vocant, creatam arbitraretur. At Basilius3: Essentia Dei, inquit, semper fuit, nec unquam genita est, i.e. ἡ γὰρ αὐτοῦ σοφία οὐκ ἐγένετο, ἀλλ᾽ ἦν ἀεί. Nam si creata fuisset sapientia, tempus exstitisset, 281 quo nondum erat, quanquam Salomo scribit, ante saecula fuisse. Itaque omissis interpretibus, a quibus errores manare solent, audiamus Salomonem4 sua verba resonantem. Sic enim scribit: _Ab aeterno ordinata sunt, ab initio, ab antiquis terrae._ Alioqui si creata fuisset, sequeretur Deum sine sapientia prius exstitisse, quod non minus absurdum aut impium est, quam patrem sine filio cogitare.

1. Joh. 1, 1. 2. Contra Praxeam. 3. Contra Eunom. 4. Proverb. 8, 23.

CORONAEUS: Cum igitur sacrosanctae trinitatis mysteria tot scripturae locis perspicua sint, adhibeamus etiam ad philosophos erudiendos philosophorum antiquissima decreta.

FRIDERICUS: Certe Proclus Academicus, tametsi libros1 duodeviginti adversus Christianos scripsit, nihilominus tamen tria principia fatetur: bonum, mentem et animam. Numenius2 primum appellat patrem, secundum creatorem, tertium opificem. Amelius3 quoque triplicem facit opificem, sive mentos tres, sive tres reges, scilicet eum qui est, qui habet, qui aspicit. Trismegistus tamen ut antiquitate, sic perspicuitate caeteros superavit: Deus, inquit, qui est intellectus, vita, lux, androgyne genuit verbum, qui alius est intellectus, fabricator omnium rerum, et cum verbo spiritum, Deum igneum. Item Plotinus libro περὶ τριῶν ἀρχικῶν ὑποστάσεων: Tres sunt, inquit, ὑποστάσεις, unum sive bonum intellectus et anima mundi, de quibus non ante disserendum quam sacris rite peractis et tranquilla mente. Quin etiam Theophrastus libro de mundo ad Alexandrum, qui falso tribuitur Aristoteli, arcanum trinitatis denotavit, cum in aeterno Deo principium, medium et finem collocaret.

1. Cf. Suidas. 2. Alius addit: _vero_. 3. Alius false: _Amelus_.

CURTIUS: Ex omnibus paganorum monumentis, quae ad trinitatis mysterium afferri possant, vix ullum est illustrius aut nobilius oraculo, quod Heraclides Ponticus in templo Serapidis scriptum fuisse narrat, his verbis:

Πρῶτα θεὸς, μετέπειτα λόγος καὶ πνεῦμα σὺν αὐτοῖς,

i.e. Principio Deus est, tum verbum, his spiritus una est. Congenita haec tria sunt, cuncta haec coëuntia in unum.

OCTAVIUS: Istud oraculum ex eadem officina christiana prodiisse non dubito, ex qua prodierunt consimilia, quae pridie allata sunt ex Apolline.

TORALBA: Caetera quidem Academicorum scripta, quae refutatione minus egent, omitto, quia ὀυδὲν1 πρὸς ἔπος. Sed quisquis tandem fuerit Trismegistus ille, quem et Isidis magistrum et Aegyptium scriptorem omnium post Mosen antiquissimum esse Isidis statuae inscriptio et ratio temporis2 cogit confiteri. Qui vero libri Trismegisti nomine circumferuntur, non nisi graece exstitisse, cum latine redderentur, planum est, et auctorem ex junioribus Academicis plura3 Platonis decreta descripsisse. Nam qui minus fabulantur, libros ei tribuunt 36525, Jamblichus vero 110004, et quae 282 ex illis libris excerpta fuere a Jamblicho, Plotino, Proclo, Cyrillo, modis omnibus dissimilia leguntur ab iis, quae in Pimandro et Poëmate scripta legimus. Quae autem ad trinitatis argumentum allata sunt a Friderico, ad verbum descripta videntur, non tam a Trismegisto, quam ex epistola Platonis ad Hermiam et Dionysium, ubi Deum universitatis principem facit, secundam vero intelligentiam a prima creatam i.e. mentem mundi totius, tertiam a secunda, quam mundi animam Platonici5 omnes interpretantur, quartam a tertia, atque ita deinceps ad extremam mentem. Peripatetici vero mentes omnes ab eodem principio simul derivari tradunt. Sed utramvis sententiam sequamur, necesse est, ab uno principio caetera omnia manare ac propterea composita, creata, fluxa, caduca judicari. Quoniam, inquit Plotinus,6 omne quad non est primum, non est simplex, πᾶν γὰρ τὸ οὐ πρῶτον οὐχ ἁπλοῦν.

1. Alii: μηδὲν. 2. Alius: _temporum_. 3. Alii: _pura_. 4. Alii: _110000_. 5. Platonici in Timaeum. Jamblichus in lib. de myst. l. III. Plotinus de anima. Leo de amore. 6. In libro g. Prognost.

FRIDERICUS: Quid tum? Neque enim in trinitate quicquam tempore prius aut posterius, sed tantum ordine relationis, nec minus est creator filius quam pater, aut spiritus sanctus quam uterque. Id autem significatur prîmo verbo libri originum בְרֵשִּׁת ברָא i.e. in principio creavit pater, filius et spiritus sanctus, nam vox ברא tribus litteris tres personas innuit, scilicet אב, בן, רוּח patrem, filium, spiritum sanctum, quod ex arcanis sanctis Ebraeorum et Kabbala diviniore promi non negabit Salomo, et ex verbo ברשת litteris commutatis, transpositis, compositis, sejunctis haec verba conflari: pater per filium principium finem creavit, caput, ignem, fundamentum magni hominis foedere bono. לב saepe pro טב accipitur. Juvat enim Ebraeos suis pugionibus et gladiis jugulare.

SALOMO: Quis non videt, ex iisdem litteris diversissimas sententias fingi posse? Nunquam enim majores nostri Kabbalae genus istud valde probarunt. Ac multo probabilius esset, ex nomine tetragrammato quaternitatem comminisci, quam trinitatem, ut Basilides evangelista, cujus sententiam Noëtiani ac Lombardus ipse, sententiarum magister, secuti videntur, ut Johannes Abbas scriptum reliquit, quod praeter personas tres quartam subjecerunt, quam ὑποκράτορα1 vocabant. In qua sententia fuisse videntur Pythagoraei, qui sanctam quaternitatem jurare consueverant, i.e. τὴν ἁγίαν τετρακτύαν, quam tetragonali pyramide mundorum multa millia continere denotabat Timaeus Locrensis. Et quidem magistri sententiarum de quaternitate efficax et arguta ratio aut statuit quaternitatem, aut trinitatem evertit, quia duabus rationibus producentium duas productorum opposuit, scilicet rem generantem, rem genitam, rem spirantem, rem nec genitam, nec generantem, nec spirantem. Cui opinioni aptius convenirent quatuor rotae totidemque animalia divinae visionis2 et illa Dei vox ad Mosen, 283 divina nomina quater repetentis, scilicet3: _Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob._

1. Alii: ὑποπάτορα. 2. Ezech. 1, 15 sqq. 3. Exod. 3, 6.