Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 32

Chapter 32 3,297 words Public domain Markdown

TORALBA: Exitium hominum hominibus ipsis, non creatori tribuendum sic interpretor, quod homines a lege naturae, quae unius aeterni Dei cultum continet, sponte discesserunt et errore cognito ad officium revocari non patiuntur. Et quidem intuenti mihi Christianorum cum Ismaëlitis et paganorum inter ipsos infinitam prope sectarum varietatem, nulla veritatis certior norma videtur, quam recta ratio, i.e. suprema naturae lex1 hominum mentibus ab immortali Deo insita, qua nihil stabilius, nihil antiquius, nihil melius fieri ac ne cogitari quidem potest. Et cum hac lege naturae ac religione vixerunt2 Abel, Sethus, Henochus, Noëmus, Jobus, Abrahamus, Isaacus, Jacobus, qui summam pietatis, integritatis ac justitiae laudem gravissimo testimonio Dei aeterni, quem unum coluerunt, retulerunt3, ea inquam religione nullam ex omnibus video meliorem et antiquiorem.

1. Alibi: _lege_. 2. Alibi: _vixerint_. 3. Alius: _consecuti_.

CURTIUS: Si naturae leges sequimur, christiana religio maxime omnium naturae consentanea videri debet, quia non alium nobis ad colendum et imitandum proponit, quam Deum illum aeternum, mundi parentem, qui ad salutem hominum hominis naturam assumserit.

CORONAEUS: Video nos ad quaestionem, quam pridie hujus diei proposueramus, de unione et conjugatione utriusque naturae, scilicet divinae et humanae, sensim delapsos1, quae propter argumenti dignitatem diligenter a nobis est explicanda.

1. Alibi: _dilapsos_.

TORALBA: Sed priusquam de utriusque naturae, divinae et humanae, conjunctione disseramus, explicandum illud est, an necesse fuerit ad humani generis salutem, Deum aeternum carne convestiri? Nam si nihil necesse fuit1, longe facilior est exitus disputationis de unione utriusque naturae.

1. Alibi: _non necesse fuerit_.

258 FRIDERICUS: Cur facilior?

TORALBA: Quia nihil statuendum est in natura universitatis, quo non1 posito nihil perfectionis desit universitati ac summae felicitati2. At3 nihil perfectionis vel summo bono vel universitati deerat, antequam Deus hominem, ut vultis, induisset. Igitur Deus frustra sanguine concretum hominis exuvium induisset, quia nihil erat necesse. Pluralitas enim natura nunquam admitti debet, nisi necessaria. Illud autem in universa natura perpetuum est, nec deesse necessaria, nec abundare superflua.

1. Deest in alio codice. 2. Aristot. libr. 1. phys. 3. Alibi: _Ut_.

CORONAEUS: At prius Toralba demonstravit, potestatem divinam ita liberam esse, ut nulli subjungatur necessitati1. Potuit igitur Deus ea, quae non fuere necessaria, facere2, itaque restaret illa quaestio: an Deus voluerit3, quod potuit.

1. Alius: _potestati_. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: _noluerit_.

TORALBA: Deum noluisse personam divinam producere1 argumento efficacissimo planum est, quod scilicet creatura sola potest esse et non esse, non item persona divina, quae ab aeterno tempore fuit, ante id omne, quod esse potuit. Igitur Dei voluntas fuit producere creaturam tantum, non etiam personam divinam increatam2, quia theologos inter ipsos illud convenit, duas tantum personas productas ab una producente ut3 ab auctore. Quod argumentum ut declinarent quasi scrupulum4, necessariam productionem in Deo acutissimi quique theologi posuerunt5.

1. Desunt in alio codice proxima haec triginta sex verba. 2. Addit idem codex: _corpus creatum assumere patet_. 3. Alius: _et_. 4. Alius: _scopulum_. 5. Scotus quaest. 6 in prolegom. sentent. l. 1.

CURTIUS: Ista quidem nimis argute ac subtiliter, cum arcana Dei inquiri quidem, non tamen inveniri possint nisi ab eo, cui declaraverit1 Deus ipse2. Sed ex iis, quae facit opifex, satis intelligitur, quid voluerit3. Itaque magister sententiarum4: Pater, inquit, in divinis genuit filium, non necessitate, cum non cadat in Deum necessitas aut coactio, non voluntate, cum5 non cadat in Deum mutatio: dicitur tamen Deus genuisse filium voluntate praecedente aut antecedente, quasi prius voluerit6 aut postea genuerit, ut haeretici posuerunt. Haec ille.

1. Alius: _declaravit_. 2. Rom. 5 et 9. 3. Alibi: _noluerit_. 4. Lib. 3 distinct. 6. 5. Desunt sequentia haec duodecim verba in alio codice. 6. Alibi: _noluerit_.

TORALBA: De duobus tamen alterum1 necesse est, quia tertium nihil est ac2 ne cogitari quidem potest, quin3 personarum productio divina quadam voluntate aut necessitate facta sit. Quod si neutrum exsistit4, sequitur, nullam in essentia divina, sui natura simplicissima, personarum productionem esse potuisse.

1. Alii: _alterutrum_. 2. Alibi: _at_. 3. Alius: _quam_. 4. Alii: _exstitit_, vel: _sit_.

FRIDERICUS: Omissa divinae potestatis ac voluntatis disputatione, quae mentis humanae imbecillitatem excedit, his utamur rationibus, quae ad 259 humanum captum propius accedunt1. Si cuiquam obtigerit ea facere, quae uni tantum Deo conveniunt, hunc profecto Deum esse fateamur. At uni mortalium omnium, Christo, obtigit aequalis Deo potestas, essentia eadem, summa2 sanctitas, admirabilis sapientia, bonitas infinita. Hunc3 igitur Deum confiteri oportet.

1. Alibi: _accedant_. 2. Alibi: _divina_. 3. Alius: _Tunc_.

TORALBA: Si verum antecedens, profecto necessarium erit consequens. Sed illud assumitur, quod concludi oportet. Itaque a destructione antecedentis sequitur ruina consequentis, quoniam creatura creator esse non potest, igitur Christus, cum verus homo, vera creatura fuerit, sui ipsius creator esse non potuit. Neque enim natura permittit, neque ratio admittit, ut, qui ab alio est, sit idem ipse, a quo est. At Christus est creatura tum ratione carnis, quia conceptus in utero foeminae, tum ratione animae creatae, ut Christiani theologi confitentur, tum ratione productionis secundae personae, quae primam sequatur necesse est. Non potest igitur idem, qui creatus est, creator esse, et quemadmodum caetera quidem, quae lucida sunt, ab ipsa luce solis splendorem ac lucem habent, nihil tamen horum aut lux aut sol esse potest: sic etiam angeli, sidera, mentes humanae virtutis ac lucis intellectualis participes sunt, Dii tamen ut sint, nullo modo fieri potest, quia principium aliud suae originis habent. Sic enim Plato divinus a solis, Dionysius ab ignis similitudine ad Dei cognitionem quodammodo manuduci rectissime judicarunt.

FRIDERICUS: Quis ambigit Deum, quatenus creator sit, creaturam esse non posse, sed quoniam in uno Christo natura duplex est, etiam in eo contradictoria simul vera sint oportet, ratione diversâ. Christus, inquit Damascenus1, est creatus et increatus, patibilis et impatibilis, creator et creatura propter idiomatum communicationem.

1. Ep. 50 et 97.

CORONAEUS: Labyrinthum inexplicabilem video nos subire ac prope dixerim praecipitium profundum. Melius enim ex ipsius Christi actionibus, qui qualisque fuerit, quam ex argutiarum subtilitate intelligitur, i.e. ex vitae instituto, sanctitate, doctrina, miraculorum stupendorum multidudine atque ex ipsius Dei immortalis testificantis voce, quae mortalium nemini contigisse videmus.

SALOMO: Quae fuerit vitae sanctitas in Christo, quis affirmare potest, cum ex apostolorum scriptis appareat1, illum cum sceleratis et meretricibus familiare contubernium2 habuisse. Et quidem Origenes scribit3, hanc Celsum scribendi occasionem adversus Christianos arripuisse, quod Barnabas Christi discipulus in epistola quadam ad catholicos diceret, Christum discipulos sceleratissimos ac nequitia ipsa nequiores sibi ascivisse. At sapientum omnium summa confessione nihil gravius praecipitur4, quam a sceleratorum 260 consensu, contubernio, convictu quam longissime recedere, quod psaltes lyricus principio laudationum: _O beatitudo_, inquit5, _illius qui non abiit in consilium impiorum et in via peccatorum non stetit et in consessu derisorum non assedit._6

1. Matth. 9 et 11. Marc. 11. Luc. 5. 6. 15. 19. 2. Alius: _commercium_. 3. Libr. 1. contra Celsum. 4. Eph. 5. Rom. 1. 5. Psalm 1, 1. 6. Alii: _cedit_, vel: _stetit_.

CURTIUS: Id quidem crimini dabatur Christo, quod cum flagitiosis ac sceleratis conversaretur, quam criminationem honesta oratione refellens1: _Non veni_, inquit, _vocare justos, sed peccatores._ Quam vero innocenter vixerit, satis Pilatus Pontius praeses declaravit, cum diceret, nullam sibi accusationis causam compertam esse, quam ob rem illum damnaret2, dicitur tamen verberibus caesum populo ad spectaculi fructum exhibuisse, ut quacunque ratione accusatores ad commiserationem excitaret. Quod cum obtinere nequiret, majestatis crimen, quod sibi propter Christum ingerebatur, metuens, tandem morti addixit.

1. Matth. IX., 13. Luc. V. VI. XV. XIX. 2. Joh. XIX, 8 sqq.

OCTAVIUS: Ita quidem theologi christiani, sed in eo peccant, quod non intelligunt, Romanorum moribus supplicio affici consuevisse neminem1, quin prius verberibus ac fustibus caederetur. Prodigia vero Christi tribus fere generibus continentur, scilicet resuscitatione duarum foeminarum, (nam de Lazaro nemo praeter Johannem testificat), ejectione daemonum et curatione aliquot morborum. Postremum est, quod super aquas deambulasse et in coelum abreptus esse dicitur.

1. Dion. Halicarn. l. II. VI. et VII. Tranquillus in Nerone.

SENAMUS: Omittis, Octavi, primum omnium ac solenne prodigium1 μεταμορφώσεως aquae in vinum, cum exhaustis cantharis reliqui nihil esset.

1. Joh. 2, 1 sqq.

SALOMO: Commodius mihi facturus fuisse videtur, si ad sobrietatem convivas assuefecisset. Haec omnia tamen atque his multo plura Simonem Magum, Apollonium et innumerabiles id genus facere ac saepissime ex aridis stipitibus vinum forma, colore, odore, sapore elicuisse. Galenus vero, ubi agit de hermetica medicatione, miratur, quamplurimos curari aliter non posse, quam si certissimam habeant fiduciam salutis, qui curari cupiant. His enim verbis utuntur sortilegi: _Crede et sanaberis, fides tua te salvum fecit._1

CURTIUS: Inanes et pudendas Judaeorum calumnias, qui Christum daemonis ope et opera uti criminabantur, efficacissimis argumentis refutans ipse: _Si a daemonibus_, inquit1, _daemones fugerentur, daemonum vim atque potentiam brevi ruituram videretis_, non aliter quam familiae et imperia quaeque maxima bellis intestinis collapsa dissipantur.

1. Matth. 9, 22. Marc. 5, 34. 10, 52. Luc. 7, 60. 8, 48. 17, 19. 18, 42. 2. Matth. 9, 33 sqq.

SALOMO: Argumentum istud levissimum esse experientia diuturna saepissime comprobavit. Nihil enim frequentius, quam a daemonibus obsessos 261 magorum verbis liberari, aut levi contactu, aut circulo in fronte descripto, aut susurro in aurem illato. At saepius daemones obsistere aut reniti simulant; sed Polycrates1 hanc simulationem refutans: Mali daemones, inquit, faciunt sponte, quod inviti facere videntur, et simulant se coactos vi exorcismorum, quos fingunt in nomine trinitatis, eoque illudunt2 hominibus, donec crimine sortilegii poena damnationis involvunt. Haec ille. Item Leo Afer de magis Africanis scribit, saepissime daemones a sortilegis fugari circulo in fronte. Quanquam daemonum ejectiones plus nocuisse, quam profuisse videmus. Ut cum daemones e corporibus exirent, misit eos Jesus in greges porcorum, quos daemones eodem momento praecipites egerunt in aquas, non sine magno domesticae rei ac publico detrimento. Non aliter dives quidam nobilis sortilegus apud Anglos, cum in Belgio Hispanum daemoniacum liberaret, misit in armenta boum, quae seipsos mutuis vulneribus contrucidarunt, pastoribus etiam occisis, deinde a magistratu ad supplicium conquisitus disparuit.

1. Lib. II, c. 14. 2. Alius: _tradunt_.

FRIDERICUS: Sed Christus vitae sanctitate ac integritate mirabili omnes omnium criminationes facile refellit, quanquam Josephum, Mathatiae filium, testem omni exceptione majorem, rejicere non possunt, sic enim de Christo scribit: quasi de homine sapientiae studiosissimo, si hominem appellare fas est.

SALOMO: Caput illud Josepho tributum est, sed adjectitium esse et brevitas ipsa et scribendi ratio docet. At Josephus, Gorionis filius, qui eandem quam ille historiam scripsit et iisdem temporibus, ne verbum quidem ullum de Christo, quia scilicet hebraice scripsit, nec Latini potuerunt, nec Graeci hebraicae veritatis fidem imperitia linguae hebraicae violare.

TORALBA: Quando curationes morborum, ejectiones daemonum, suscitationes mortuorum, volatus in aëre sublimi caeteraque id genus sortilegis usitata sunt, non modo ad deitatis probationem, sed etiam ad impietatis conjecturam magnum habent argumentum.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christo non deitatem quidem, sed divinitatem tribuunt, ut Mosi, Heliae, Samueli, quin etiam his omnibus et Mahummede majorem fuisse summaque vitae sanctitate, doctrina singulari ac pietate floruisse confitentur.

CURTIUS: Quae igitur pervicacia est, quem tot ac tantis virtutibus, tanta divinitate claruisse, quem denique Messiam fuisse fatentur, eidem eripere deitatem. Illud enim verissime mihi videor esse dicturus, Christum edicto omnium brevissimo principum ac magistratuum omnium edicta, decreta, leges complexum fuisse, hoc scilicet1: _Alteri ne feceris, quod tibi fieri nolis._ Quod Alexander Severus imperator tanti ponderis ac momenti 262 existimavit, ut pro edicto perpetuo promulgari juberet2. Ac primus quidem exstitit, qui Christum in larario sibi proposuit pro Deo colendum.

1. Luc. 6. 31 (Matth. 7, 12). 2. Lampridius in Alex.

CORONAEUS: Quanta vis esset doctrinae Christi, imperator ille declaravit; cum enim educatus esset una cum Heliogabalo sobrino et cum eo simul adolevisset, hic tamen flagitiorum ac foeditatum omnium sentina, ille virtutum omnium heroicarum singulare decus.

SENAMUS: Si Alexander huic edicto paruisset, neminem meritis suppliciis affici pateretur, nec lictores judicata exsequerentur, quia nec judices nec lictores se crucibus affigi1, ac ne verberibus quidem caedi vellent. Consimile aliud edictum Christi: _Quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, eadem facite illis._2 Opes enim et honores sibi tribui ac suis voluptatibus ab omnibus indulgeri cupiunt omnes, quibus tamen sine flagitio et scelere obsequi nemo potest.

1. Alii: _affici_. 2. Matth. VII, 12.

CURTIUS: Vetant leges1 legibus fraudem fieri, ac verborum apices consectando2 in contrariam sententiam detorquere et, quae de virtutibus dicuntur, ad vitia convertere.

1. Alibi: _Jurisconsulti_. 2. Alius: _consecando_.

FRIDERICUS: At illud quanti est, quod Christus unus inter tot et tam multos legislatores, principes, philosophos ab omni injuriarum ultione non tantum abstinere, verum1 etiam pro inimicis vota facere suasit2.

1. Alii: _imo_, vel: _sed_. 2. Matth. V, 44. Luc. VI, 27. Alibi: _jussit_.

SENAMUS: At Davidem locis omnibus ac prophetas ipsos inimicis mala omnia precari videmus. Aut igitur Christus, aut illi gravissime peccant, qui tam contraria edicta fingunt, quae nulli theologi conciliare queunt. Quis autem tot et tam multos prophetas impietatis accuset? Sic enim David adversus inimicum: _Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris, cum judicatur exeat condemnatus, et oratio ejus fiat peccatum. Fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua, et non sit qui miseretur pupillis ejus, et in una generatione exscindatur nomen ejus!_ Et ad extremum illud subjicit: _Haec merces eorum, qui detrahunt mihi._1

1. Num. X. fin. Ps. 47.

SALOMO: Certe Davidem ac prophetas de hostibus Dei potius, quam de suis ultionem reposcere videmus. _Surge domine_, inquit Moses, _et dissipentur hostes tui!_1

1. Psalm. 68, 2. Numer. 10, 35.

SENAMUS: Hic quidem aperte contra hostes Dei, sed infinitis prope locis prophetae suorum hostium interitum cupidissime expetunt, ut superiore psalmo, postquam execrabilem in modum inimicis imprecatus esset: _Haec merces_, inquit, _eorum qui detrahunt, non qui Deo, qui Christo detrahunt, sed mihi._

SALOMO: Nemini dubium est, quin prophetae sanctissimi ac summae pietatis et integritatis viri perniciem suis inimicis optent ac precentur, non 263 aliam ob causam, quam ut doceant ab omni injuria atque ultione esse abstinendum, et uni Deo ultionem relinquendam; vetat enim lex divina privatas injurias ulcisci, sed earum ultionem Deus ipse deposcit. Est autem ejus orationis, qua ultionem a Deo repetimus, haec utilitas, ut illum integritatis ac innocentiae testem habeamus et ab injuria inferenda ultionis specie abstineamus1. _Quoniam_, inquit Hieremias, _ultio Dei est._2 Sed ferendum non est, quod Lucas3 divinae legi fraudem facere videtur his verbis: _Dictum est antiquis, diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum._4 Haec postrema verba nusquam in lege divina aut ullis prophetis reperiuntur, sed interdictum plane contrarium. _Ne oderis_, inquit lex5, _odio intestino quenquam, sed aperte illum increpa._ Item: _Ne sis injuriarum memor, ne ulciscare te ipsum._ Nec vero est majus et melius antidotum adversus vindictae furentis libidinem et ultionis cupiditatem, quam6 in ipsius Dei sinum effundere totam, qui nullam nisi justissimam ultionem accepturus est. At novus legislator, ut legibus divinis derogaret: _Si quis_, inquit7, _maxillam dextram palma caedat, obvertito illi sinistram, et ei qui tunicam rapuerit, concedito quoque pallium, nec vim vi repellas_, quod tamen omnibus divinis et humanis legibus semper licuit ac licebit, vim injustam a capite honesta ratione propulsare. Illud etiam minus ferendum, qui proximum appellaverit fatuum, reus sit incendii gehennae8; quae interdicta non modo sapientibus, sed etiam Juliano imperatori9, qui religionem christianam a se desertam oppugnavit, tam absurda visa sunt, ut ea libris provulgatis omnino repudiaret. Nam si legibus istis, quas christiani principes ac magistratus jam pridem valere jusserunt, ulla vis esset, nusquam innocentiae contra vim improborum locus relinqueretur, sceleratis in bonos omnia, bonis contra in sceleratos nihil liceret.

1. Levit. 19. Deuter. 32. Ezech. 9 et 25. 2. Jerem. 50, 15. 3. Apud Matthaeum potius reperiuntur haec verba. 4. Matth. 5, 43 sqq. 5. Levit. 19, 17. Ezech. 9 et 25, 10 sqq. 6. Alibi: _sed_. 7. Matth. V, 39 sq. Lucas VI, 29. 8. Matth. V, 22. Lucas VI. 9. Apud Cyrillum.

SENAMUS: Longissime abest Aristoteles1 ab illa Christi sententia, quin etiam scribit, eos, qui ultionem non2 reposcant, sibi ipsis injuriam inferre.

1. L. V. Ethic. 2. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Julianus quidem apostata nimis impudenter ac impie Christi doctrinam calumniatus est, cum diceret: Latronibus ac sicariis impunitatem a Christo proponi, nec cuiquam ullos hostium impetus propulsare licere. Aliud enim est, officia perfecta tradere, aliud mediocritatem1 officiorum tueri. Quis enim legibus omnibus se innocentem profiteatur? Et ut sit aliquis, quam augusta est innocentia, ad legem bonum esse2, quam multa pietas, humanitas, justitia, fides exigunt, quae extra tabulas publicas 264 sunt. Nam vim illatam vi propulsare, bestiis quidem est, et eorum qui ab ira sibi nequeunt temperare, sed patienter injuriam ferre ac pro caedentibus vota facere, consummatae et perfectae justitiae est, quam Christus, Davide et prophetis omnibus superior, hominum generi patefecit. Id autem planum facit oratione sua Jobus3. Cum enim multa de sua justitia dixisset, illud etiam4 subjecit: _Si gaudium_, inquit, _percepi ex infortunio inimici mei et exsultavi cum malum ei obvenisset; sed ne verbo quidem malum ei sum imprecatus._5 Haec illa est consummatae justitiae summa laus, quam Jobo Deus ipse gravissimo testimonio tribuit.

1. Ita omnes. 2. Seneca l. II de benef. 3. Alii: _Job_. 4. Alius: _enim_. 5. Jobi 31, 29.

CORONAEUS: Haec certe disciplina Platonis decreto quodammodo congruit. Sic enim Plato: μᾶλλον ἀδικεῖσθαι ἤ ἀδικεῖν. Tritum est illud: Parum abest, quin Academici fiant Christiani! Neque tamen si quis pallium eripienti tunicam non concesserit, reprehensione dignum putaverit legislator Christus, cujus doctrina, non edicta prodita sunt, sed prius jacturam vir integerrimus patietur, quam ictibus aut litibus experiatur. Ex quo intelligitur, Christi doctrinam, non vulgarium philosophorum ac legislatorum, sed consummatae sapientiae et integritatis verum archetypum esse.

OCTAVIUS: Demus illud, quod Salomo non concedit, Christi doctrinam eximiam, vitam sanctissimam, clarissimam nominis sui famae existimationem, miranda denique non magica, sed plane divina fuisse. Demus etiam id quod Azora quarta scriptum est, Christum pro caeteris omnibus prophetis spiritum clarissimum ac divinissimum habuisse, haec tamen omnia cum in hominem cadere possint, non video quid sit, quamobrem Deum fateri debeamus. Et quidem multo clariores fuere tum doctrina, tum vitae sanctitate, tum miraculis Moses, Helias, Samuel, Josua, qui non haec terrestria Christi miracula magorum1 fere communia fecerunt, sed qui maria diviserunt, fluminum cursus cohibuerunt, coelum quominus plueret clauserunt, clausum precibus aperuerunt, solem ac lunam2 suis sedibus immobiles reddiderunt; Helias item et Henochus non dubia testium fide post mortem, sed ante mortem divina potestate ab hominum conspectu abrepti fuerunt, quos tamen pro Diis habere ac colere impietatis esse Christiani confitentur.

1. Alii: _majorum_, vel: _majores_. 2. Additur alibi: _horas_.

CURTIUS: Christum prophetas istos longissimo intervallo superare, argumentum est illud potissimum, quod omnia omnium prophetarum oracula in Christum ut in scopum diriguntur, nec magis illi coelestia prodigia quam Mosi, quam Josuae, quam Heliae defuerunt. Quin etiam in illa visione montis Thabor Moses et Helias hinc et illinc triumphanti Christo adstiterunt1, quibus praesentibus Dei vox audita de coelo est: _Hic est filius dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite!_ Cum Heliam et Mosem jubet audire Christum, an illis exaequandum aut comparandum 265 putavit? Jam vero cui mortalium unquam morienti sol mori et obscurari amisso splendore visus est, nisi Christo, neque enim per naturam id fieri poterat, cum in ipso meridiei momento id contigerit, luna e diametro soli opposita, ut verissime dictum sit a Dionysio Areopagitarum senatore: aut Deus naturae patitur, aut naturae ruinam minatur! Hujus autem eclipseos admiranda prodigia Phlego Trallianus Adriani Caesaris libertus 4 anno 2202 Olympiadis, i.e. 18 Tiberii Augusti contigisse scribit. Quibus ea confirmantur, quae Matthaeus 27, Marcus 15, Dionysius Areopagita in epistolis, Eusebius historicus in demonstratione evangelica, demonstratione undevigesima, Origenes contra Celsum, Suidas in verbo Dionysius, Tertullianus in Apologetico de solis illius deliquio meridiano scripserunt.

1. Matth. 17, 1 seqq. 2. Alius: _240_; alius: _210_.

SALOMO: Ut apotheosin Thaboritanam illam, non satis dignam quae refelli mereatur, omittam, graviter peccatur in historiam ab illis solaris deliquii inventoribus; annus enim 4. Olymp. 2201, quem Phlego notavit, penultimus est Neronis, Silio Nerva et Julio Attico consulibus, 32 circiter annos post Christi supplicium, ut ex ipsis Romanorum fastis et Olympiadum circulis, quae M. Varro, Dionysius Halicarnasseus, Cuspianus, Sigonius, Onuphrius, Mercator, Funccius summa cura ac diligentia sic conjunxerunt, ut neminem dubitare patiantur. Hanc autem Phlegonis eclipsin, quae post annos 322 contigit, cum Christus mortuus est, ordinariam ac naturalem in synodo solis ac lunae, non in objectu, quod isti volunt, secuta est, clades illustrium senatorum, quos Nero interfici jussit, Thraseam, Senecam, Pisonem, caeteros et parricidia matris et utriusque uxoris, paulo post civilia bella ac tres eodem anno imperatores Romanorum3. Illud etiam ad errorem istorum convincendum accedit, quod solem in piscium sidere tunc fuisse tradunt, id quod fieri nullo modo potuit, cum paschalis victima nunquam immolaretur, nisi luna 14. mensis Nisan, quo sol sidus arietis subire solet4.

1. Alius: _200_; alius: _210_. 2. Alius: _35_. 3. Alius: _ac trium eodem anno imperatorum Romanorum_. 4. Exod. 12, 6 sqq.

CURTIUS: Cur igitur Dionysius Areopagita ad Polycarpum scribens Apollophanem sophistam coarguit his verbis1: _Nescio_, inquit, _quo spiritu afflatus ad divinationem prorupisti, Apollophanes, quod una mecum aspiciens eclipsin solis, contra naturae ordinem, tempore Christi patientis, conversus ad me dixisti: hae praclarae sunt vicissitudines rerum divinarum!_