Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Part 29
1. Joh. 14, 30. 16, 33. 2. Ephes. 6, 11. 3. Alibi: _perniciosus_. 4. Dan. X., 12. 5. Alii: _Satanas_.
CURTIUS: Quando spiritum sancturu legimus Christum afflavisse post baptismum, non eo pertinet, ut eum1 antea ipso caruisse putemus, cum ipse Deus esset, sed quia tum maxime virtus divina, quae antea humanitatis specie contenta delituerat, foras prodire coepit et actionibus plane divinis implicari.
1. Alibi: _illum_.
SALOMO: Si spiritu sancto ita caruisset, ut putatur, cur his verbis uteretur: _Spiritus sanctus, cum venerit, docebit vos omnia_1? Ex quo2 intelligitur, ea quae spiritui sancto nota erant, illi fuisse igota, aut ea noluisse3 aut non potuisse carissimos discipulos docere, quae in Deum nullo modo convenire possunt.
1. Joh. 14, 26. 2. Alius: _eo_. 3. Alibi: _non voluisse_.
CORONAEUS: At in eo ipso Christi deitas elucet, qui tametsi apostolos summa caritate complecteretur, eaque1 doceret, quae pro illorum captu percipi poterant; arcana tamen diviniora ac sublimiora, nisi Deus illos spiritu suo afflavisset, non magis intelligi2, quam colores sine luce videri potuissent. Hoc igitur beneficium distulit post suam in coelum ascensionem. Atque illud est, quod rex Salomo eleganti allegoria fingit de amica interpellante Amasium, i.e. de mente sapientiae avidissima: _Trahe me_, inquit3, _post te et curremus._ Ita Christus non obscure aut ambigue, sed aperte dixit: _Nemo venit ad me, nisi pater traxerit illum._4
1. Alius: _eosque_. 2. Alibi: _intelligere ... videre_. 3. Cant. 1, 3. 4. Joh. VI., 44.
SALOMO: Nisi evangelia magna vi distorqueantur, negari nou potest, Christum multa ignorasse: _Diem_, inquit ille1, _et horam judicii, ne angeli quidem sciunt, sed pater ipse solus_, ac propterea spiritum Christi diviniorem coelitus evocandum fuisse. Si Jesus erat ipsissima patris aeterni sapientia, qui fleri potuit, ut aliquid ignoraret, cum ignorationem theologi ab originis sordibus ac peccatis derivari putent?
1. Matth. 24, 36.
FRIDERICUS: Haec ambiguitas bifariam dilui potest1, scilicet filium nescivisse judicii diem, ut evulgaret: aliud enim est nescire negative, aliud ignorare privative, ut scholasticis verbis utamur, vel quatenus homo nescivit, non quatenus Deus. Quo pertinent illa2: _Proficiebat aetate ac sapientia._ Item3 didicit per ea, quae passus est, quae ad mentem humanam referuntur. Neque tamen Ambrosii sententia probatur, qua secundum carnem scientia et sapientia impleri coepisse scribit.
1. Cyrill. l. 9. Thess. cap. IV. 2. Luc. 2, 44. 3. Hebr. 13.
SALOMO: Fames, sitis, dolor, tristitia, metus, formido, consternatio, quibus Christus conflictabatur, corpori et animae inferiori communia sunt, quae tametsi aliena a sapienti a forti viro dicantur, humana tamen esse1 233 fatemur, quia corporis contagionem quandam cum anima inferiore significant. Sed scientia, prudentia, sapientia mentis solius propria sunt, quae mens, si divinitati conjuncta fuit, nihil potuit ignorare, tametsi affectiones humanas illi tribuunt, ejusmodi, ut nullum nisi voluntarium fuerit perpessus, quod quidem si verum esset, quorsum diceret: _Anima mea turbata est?_2 Cur item in horto supplicia deprecanti sudores sanguinis aqua despersi3 diffluerent? cur in haec verba prorumperet4: _Pater! si fieri potest?_ An illa Dei vox est? num potius hominis dolore et desperatione fracti? Quid extrema illa declamatio5: _Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?_ Nonne6 satis significant hominis abjectissimi vocem et alium a se Deum confitentis?
1. Alibi: _ei_. 2. Matth. 26, 38 sqq. 3. Alibi: _respersi_. 4. Alibi: _erumperet_. 5. Matth. 27, 46. 6. Alius: _Num_.
TORALBA: Cum Zeno Eleates et Anaxarchus1, variis uterque temporibus, in mortario malleis ferreis tyrannorum jussu tunderentur, magno ac forti animo dolores acerbissimos pertulerunt, atque etiam verborum2 majestate crudelitates omnes aspernati superaverunt. Quis igitur Christum, quem totius3 divinae sapientiae fontem appellant, tam abjecti et fracti animi fuisse arbitratur?
1. Diog. Laertius in vitis philosophorum. 2. Alius addit: _magnanimitate_. 3. Alibi: _toties_.
SALOMO: Memorabilis est historia septem fratrum Ebraeorum apud Josephum περὶ αὐτοκράτορος λογιςμοῦ1, qui Antiochi crudelissimi tyranni jussu laceratis artubus cum flammis torquerentur, ne porcorum esu contaminati legem divinam violarent, non lacrymas, non suspiria ex intimo pectore duxisse aut vultum mutasse feruntur, sed invictum animi robur adversus omnia tormenta prae se tulisse.
1. 4 Maccab. 7, 6 sqq. (cf. Euseb. hist. eccles. 3, 10). [N.]
TORALBA: Fuit igitur in Christo metus futurae mortis necessarius, aut non fuit metus, quia fingit metuere, qui volens metuit. Si non fuit metu mortis perterritus, cum tanto ardore et impetu exclamaret, certe metum simulavit, cum esset in ejus potestate, non metuere, non angi, non dolere, non mori, non cruciari et simulatione quadam inanes illas rogationes effudit, ut pater eum crudelissimo supplicio1 liberaret, cum nihil pateretur.
1. Alibi: _cruciatu_.
CORONAEUS: Non simulatione fictus, sed erat verus1 metus, verus cruciatus, verus dolor, vera mors, alioquin tot loca scripturae de acerbissimis Christi doloribus, morte, cruciatu pro generis humani salute falsa fuisse fateremur, quasi nihil hominis habuisset Christus, si tum nihil pateretur: _Sed tamen oblatus est_, inquit David, _quia voluit._
1. Alibi: _vere_.
CURTIUS: In eo tantum quaestio vertitur, an vero metu conflictaretur, an omnino metu vacaret? Metu caruisse putant plerique. Sic enim Paulus1: _Cum in diebus carnis suae precationes et supplicia omnes funderet ad2 illum, qui a morte servare poterat, cum clamore_ 234 _valido et lacrymis, exauditus est a metu_. Sic enim illa verba; ἀπὸ εὐλαβείας interpretantur3, ex Ebraica phrasi4 et praepositione מִן. Est enim epistola hebraice primum scripta.
1. Ebr. V, 7 sq. 2. Alibi: _apud_. 3. Beza in cap. V ad Ebraeos. 4. Alius: _voce_.
SALOMO: Certe cruciatum deprecabatur et mortem his verbis1: _Si fieri potest, transeat a me calix iste_, i.e. cruciatus et mors ipsa cruciatum secuta. Si est exauditus, sine cruciatu et morte supplicium evasit, si dolorem sentit ac mortem, non est exauditus.
1. Matth. 26, 39.
OCTAVIUS: Ismaëlitae exauditum fuisse constanter affirmant ac Dei bonitate hostium manibus ereptum, ex Alcorani Azora secunda, Simeonem vero quendam cruci affixum. In qua sententia legimus Hilarium1, Simeonem magum, Celsum, Marcionem, qui fatentur quidem cruci affixum, nullos tamen pertulisse dolores. _Habuit Christus_, inquit Hilarius, _ad patiendum corpus idoneum, sed non ad dolendum, ut telum, ignem et aquam penetrans._ At neque Christiani, neque Ismaëlitae Christum probant habuisse corpus ἀλλοειδὲς2 καὶ φανταστικὸν, neque enim verus homo fuisset, si spectri corpus impatibile ei fuisset.
1. Lib. 1 et 10 de trinitate. Epiphan. contra haereses. 2. In codicibus false: αὐγοειδές.
FREDERICUS: Illud quidem est Mahummedis teterrimi perniciosissimum figmentum, scilicet Christum supplicio mortis ereptum, ne homines in Christi veri Dei ac hominis morte salutari fiduciam ac spem collocarent. Oporteret enim omnia omnium1 sanctorum scripta una littera inducere. _Mortuus est_, inquit Paulus2, _propter scelera nostra et resurrexit propter justificationem nostram._ Mortalem fuisse quis ambigere potest, qui hominem fuisse fateatur? At enim resurgens verum corpus recepit. Itaque tum apostolis se contuendum praebens, ut verum corpus esse doceret: _Spiritus_, inquit3, _carnem et ossa non habet, contrectate, videte loca clavorum et vulnerum cicatrices._
1. Deest alibi. 2. Rom. V, 6. 8. 3. Luc. XXIV, 39.
OCTAVIUS: Celsus is, qui septem libros contra1 Christianos effudit2, Christi resurrectionem plane similem dicebat resurrectioni Cleomedis Astypalaei, quem ex Apollinis oraculo resurrexisse veteres scripserunt, nec postea in sepuloro repertum. Idem Celsus3 valde absurdum sibi videri scribit, quod unius meretricis testimonio resurrexisse credatur is, qui pridie populis spectantibus in cruce mortuus erat.
1. Alibi: _adversus_. 2. Origenes l. 3 contra Celsum. 3. Orig. c. Celsum. Lib. III.
FRIDERICUS: Celsum Epicureum fuisse constat; nulla autem est pietatis nota melior, quam ab Epicureis irrideri.
SENAMUS: Si ex utero Christus conclusa vulva prodiit in lucem, ut omnes Christiani fatentur, si adversariis illum lapidare cupientibus disparuit, ut est apud Johannem capite octavo, si aedibus conclusis in coetu discipulorum 235 visus est1 ac saepius hominum obtutum ut Gyges effugit, si maria sicco pede calcavit, profecto spectrum fuisse aut inane corpus habuisse fatendum est, quia verum corpus sive osseum sive aëreum nullam penetrationem admittit.
1. Marc. 16. Luc. 14. Joh. 21.
SALOMO: Demus illud, corpora corporum nullam penetrationem pati, videmus tamen angelos veris corporibus assumtis, imo et sortilegos transvectos saepius apparuisse ac disparuisse, saepe quoque aquis subvectos nullis voraginibus immergi potuisse, ut judicibus omnibus compertum est, eos tamen veris corporibus indutos constat. Ita quoque Jesum verum corpus habuisse et cruciatus acerbissimos ipsiusque mortis duritatem cum dolore pertulisse confitendum est. Sed illud me angit, cur mortis et supplicii veniam tam ardenti supplicatione flagitaret is, qui si Deus esset, nullo negotio a se impetrare potuisset?
CURTIUS: Ut omnes intelligerent, Christum non modo Deum verum, sed1 etiam hominem verum esse, nec utramque naturam in eo fuisse confusam.
1. Alibi: _verum_.
OCTAVIUS: Ismaëlitae constanter negant, Christum deitatem sibi arrogavisse. _Nec rapinam_, inquit Paulus1, _arbitratus se esse aequalem Deo._ Atque ejus rei sempiterna testimonia in evangeliis exstare videmus. Cum enim quidam Christum compellaret his verbis2: _Magister bone!_ Tum ille: _Cur me_, inquit, _dicis bonum, cum nemo bonus sit nisi unus Deus?_ Hic non modo deitatem procul a se rejecit, verum3 etiam peccatorem se confitetur. Item, cum rogaretur, cur se Dei filium appellaret, reposuit illud4: _Nonne scriptum est: Ego dixi, Dii estis et filii excelsi omnes?_ Item illud: _Vado ad patrem meum et ad patrem vestrum._ Nec satis habuit, se cum caeteris hominibus eadem originis societate conjugare, verum etiam cum caeteris Deum unum agnoscere omnium communem, nec modo illud, sed etiam sui reditus causam subjiciens. _Quia pater_, inquit5, _major me est._ Quo loco Tertullianus contra Praxeam: Pater, inquit, alius est a filio quia major. Item illud6: _Haec est vita aeterna, ut cognoscant, te unum Deum verum et quem misisti, Jesum Christum._ Hic omnem omnino divinitatem exuit, ut acutissimis7 quibusque8 theologis placet. Item9: _Qui in me credit, non in me credit, sed in eum, qui misit me._ Item: _Pater, in manus tuas commendo spiritum meum._ Item: _Pater, quia hoc abscondidisti sapientibus_10. Paulus vero locis omnibus Christum appellat dominum, sed a Dei appellatione semper segregans: _Benedictus_, inquit,11 _Deus domini nostri Jesu Christi_, et cum de 236 Christo multa scripsisset ad Timotheum, subjicit haec verba adversante particula12: _Regi autem seculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria!_ Item: _Unus est dominus, unum baptisma, una fides, unus Deus_13. Item appellat Christum imaginem Dei14, ut Moses initio libri originum hominem ad imaginem Dei conditum scribit: res autem ab imagine tota natura differt. Item15: _Deus autem pacis, qui reduxit a mortuis dominum nostrum Jesum Christum._ Item16: _Gratia in vobis17 augeatur per agnitionem Dei et Jesu domini nostri. Item18: Unus est Deus, ex quo omnia, et unus Christus, per quem omnia._ Item19: _Sciat omnis ecclesia, quod Christum hunc Jesum facit Deus._ Item: _Qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu_20. Vox autem domini nihil aliud Ebraeis quam doctorem21, paedagogum ac magistrum significat. Itaque Lucianus22, Christianam religionem professus, Christum μέγαν σοφιστὴν honoris causa vocat, ut Plato Protagoram.
1. Phil. II, 6. 2. Marc. X, 17. Lucae XVIII, 18. 3. Alibi: _veram_. 4. Joh. 10, 34 sq. 5. Joh. 14, 28. 6. Joh. XVII, 3. 7. Calvinus; Cap. XX Joh. 8. Alibi: _quibusdam_. 9. Joh. 12, 44. 10. Matth. 11, 27. 11. 2 Cor. 1, 3. 12. Timoth. 6, 15 sq. 13. Eph. 4, 5. 14. Col. 1, 15. 15. 1 Petri 1, 2. 16. 2 Petri 3, 18. 17. Alibi: _nobis_. 18. 1 Corinth. 8, 6. 19. Ephes. 3, 10. 20. Apocal. 14, 12. 21. רַב, רַבִּי, רַבוּנִי. 22. In Peregrino.
CURTIUS: Quid mirum, si Lucianus Atheorum ter1 maximus Christo, quem turpiter ac impie ejuraverat, deitatem eripere conatur? Qui autem Christum a Paulo2 Dominum tantum, non etiam Deum, appellari ajunt, illud opinor non legerunt: Ex Judaeis est Christus, quantum quidem ad carnem, qui est in omnibus Deus laudandus.
1. Alius: _derisor_. 2. Rom. 9, 3.
OCTAVIUS: Haec verba antiquis exemplaribus defuisse testantur Cyrilli et Epiphanii scripta, ut illud: Petra autem erat Christus; et infinita prope loca, quorum partem maximam Epiphanius denotavit. Sed qui fieri posset, ut qui sit Deus, alteri sapientiam, sanctitatem acceptam ferat: _Pater_, inquit, _clarifica filium!_1
1. Matth. XX. Marc. X. Joh. V.
FRIDERICUS: Bona fide, Octavi, caetera subjungere oportet: clarifica filium claritate, quam habuit prius quam mundus hic fieret! Quis autem exstitit prius quam mundus hic fieret, nisi Deus ipse? Hoc igitur loco superiora facile diluuntur, quae tamen veteres ad personarum distinctionem traxerunt.
OCTAVIUS: Sed juniores theologi veteram dicta refutant, cujusmodi est illud: principium qui et loquor vobis; quod veteres ad deitatem referri putant oportere. Et illa Jesaiae verba: _generationem ejus quis enarrabit?_1 Quae veteres ad deitatem pertinere tradunt. Apertioribus, inquit Calvinus2, scripturae locis contentos esse oportuit, ne se Judaeis deridendos praeberent. Exceptio enim erat in promtu, prophetam de Christo non cogitasse. Idem, quod Petri concionem refellit, qui haec verba3: 237 _Excitabit Deus vobis prophetam de fratribus vestris, mei similem, ipsum audite_, ad Christum pertinere diceret, qui cum Petrus Christum. Mosi similem fuisse praedicat, illi eripit deitatem. Muhammedes vero legislator Deum ita loquentem inducit, Azora tertia: O Jesu Mariae fili, tu persuades hominibus, ut Dei loco te matremque tuam Deos habeant ac venerentur. Ad haec Jesus ita respondit: Absit a me, Deum esse mentiar, tu scis, me hominibus semper suasisse, ut te Deum meum et suum adorent.
1. Jesaiae cap. 53, 8. 2. Calvinus in Joh. 5 et 8. 3. Deuteron. 18, 15. Act. 3, 23.
FRIDERICUS: Aliud est, eripere Christo deitatem, aliud negare, Christum se pro Deo gessisse. Publice quidem Dei appellationem rejecit, apud suos autem quis et qualis esset aperte declaravit, sic tamen ut divinae illius majestatis decus humana imbecillitate ac specie vetaret. Sed cum multa de Christi deitate occurrant, tum vero duo gravissima ipsius Dei patris de coelo testificantis oracula exstant1: _Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, ipsum audite!_ Item illud2: _Et clarificavi et clarificabo._ Item illud Thomae clara voce confitentis3: _Dominus meus et Deus meus!_ Nam utrumque in Christi persona conjunxit; quanquam testimonio Johannis ipsius, qui4 ab intimo Christi pectore divinam sapientiam expressit, nullum clarius esse potest. Sic enim5 auspicatur spiritus sanctus illud evangelium6: _In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum._
1. Matth. 3, 17 et 17, 5. 2. Joh. 12, 28. 3. Joh. 20, 28. 4. Desiderantur haec octo sequentia verba in uno codice. 5. Alius: _etiam de Christo Jesu_. 6. Joh. 1, 1 sqq.
SALOMO: Tametsi ecclesia nihilo plus et certe minus apud nos ponderis habeat, quam apud Israëlitas, nihilominus ea quae Christiani firmissima putant divinitatis Christi fundamenta veteribus exemplaribus deesse videmus. Nam Epiphanius haec verba1: _Audita est vox de coelo: tu es filius meus_ etc., Marcionis archetypo deesse scribit, et illud2: _In Christi morte sol obscuratus est_; item illud3: _hodie mecum eris in paradiso_; item illud4: _Petra erat Christus_; et illud: _finis legis Christus, in salutem omni credenti_5; item illud: _Quaeritis viventem, resurrexit a mortuis et totum resurrectionis caput_6. Item illud7: _Ut sciatis, quod filius hominis potestatem habeat dimittendi peccata._ Quid, ducenta circiter loca commemorem, quae Marcionis exemplari defuisse Epiphanius denotavit8.
1. Matth. 3, 17. 17, 5. 2. Matth. 24, 29. 3. Luc. 23, 43. Caeterum desunt haec verba in uno codice. 4. 1 Corinth. 10, 4. (cf. Exod. 17, 6. Psalm. 78, 15 sq. 105, 41. Jesaiae 48, 21. Sapient. 11, 4). 5. Rom. 10, 4. 6. Coloss. 2, 16. 7. Matth. 9, 6. 8. Alibi: _notavit_.
CURTIUS: Si quid a Marcione haeresiarcha detruncatum, si quid ab Arianis detractum, addictum, mutatum, inversum, perversum, an propterea fides evangelicis scriptis deroganda venit? Nam ex eo maxime Christi deitas colligitur, inquit Theophylactus1, quod peccantibus ignovit, cum solius Dei sit proprium, crimen abolere.
1. Alius: _Theophilus_. (Theophylactus in cap. 1. Luc. Cypriani serm. de laps.)
238 SALOMO: Illud quidem assentior, atque ita Dei propium esse, ut ne angelis quidem tanta sit ab Immortali tributa potestas, ut Rabbi Joseph notavit. De omnibus autem impietatis generibus, quae multa sunt, nullum detestabilius est, quam homini ab homine illud ignosci, quod in Deum peccatur1.
1. Psalm. 130, 4.
CURTIUS: At nihil saepius in sacris litteris occurrit, quam illa formula Christi in curatione languentium: _Remittuntur tibi peccata tua_1. Et cujus est, mundum judicare, nisi Dei solius proprium? At Christo mundi judicium datum esse constat. Quis igitur de illius deitate dubitare possit? Quae cum ita sint et cum omnia non modo argumenta, sed etiam argutiarum sophismata, divinis oraculis facillime diluantur, constanti ac stabili assensione Christi, veri Dei et hominis, divinitatem tot ac tam multis seculis confirmatam, sic teneamus oportet, ut nunquam nos a suscepta fide divelli patiamur.
1. Matth. 9, 2.
CORONAEUS: Rectissime tu quidem, Curti, sed non satis est docuisse1, Christum verum Deum et hominem esse, ut nobis persuasum est, nisi intelligamus, quae qualisque sit unio utriusque naturae, quod sequenti disputationi relinquitur nobis asserendum.
1. Alibi: _non satis docuisti_.
Quibus dictis singuli, peracta solita1 gratiarum actione, discesserunt.
1. Alius: _cum solita_.
LIBER SEXTUS.
Die consequenti tardius solito convenerant, quoniam dies erat Veneris jejunio sancta, qua non nisi semel cibum capiebat Coronaei domus. Qui tametsi frugalissime viveret propter jejunium, diutius tamen aliquanto prandium protraxerat, ut mihi1 tragoediam coeptam perlegere licuerit ad extremum, quo Muphtes2, maximus sacrorum antistes ac divini juris interpres, pro trium principum caede veniam a Deo precatus expiavit. Et cum laudatorio Davidis cantico simul Deo gratias egissent, ut consueverant: Vos, inquit CORONAEUS, lautioribus ferculis excepissem, si per leges pontificias carnibus vesci licuisset.
1. Alibi: _nisi_. 2. Alius: _Mystes_.
239 SENAMUS: Nunquam jucundius epulari soleo, quam jejuniorum diebus, quibus exquisita fercula piscium nobis apponuntur ac poenitentia scelerum vescimur cibis, quibus olim reges summa voluptate fruebantur i.e. piscibus, cum nulla prope carnium fercula principum mensis apponerentur, nisi quis forsan turdos aut lepusculos intulisset, aut aprum grandiorem delicatissimis avibus1 plenum, quem equum Trojanum et ἐχεδώρον2 appellabant3. Et certe Augustus Caligula, ut natalia ineunte imperio magnifice celebraret, totum mare mediterraneum expiscari jussit, ut piscium optimorum lactes in urbem inveherentur ac praecipue mulli, rhombi, muraenae, siluri, qui mensis cum triumpho apponi solebant.
1. Alius false: _civibus_, id quod sine sensu est. 2. Alii: ἀσχεδῶρον. 3. Athenaeus, l. V. deipnos.
OCTAVIUS: Sunt ista insanientis libidinis argumenta. Quae cum M. Cato Censorinus multis ante saeculis prospiceret, eam civitatem1 diutius stare posse negabat, in qua pisces bove carius emerentur. Nam veteres gregibus et armentis epulas parabant, iis etiam sacra faciebant, nulla enim fere piscium sacrificia reperiuntur.
1. Alius: _eam aviditatem_.
CURTIUS: Antiqui ea Diis offerebant, quibus affluebant, ac potissimum porrigebant molas, i.e., ut scribit Homerus, ex hordeo, sale et aqua confectas, unde1 vox immolandi. Postea porcos caeterasque pecudes sacrificare licuit, rarius aves. Accolae maritimi, nautae, piscatores maximum quemque thynnum Neptuno mactabant, ut scribit Athenaeus, qui mullum Dianae, cytharum Apollini, phocas Mercurio, apros Veneri, pompilum2 Marti sacros fuisse scribit. Sed eo processit amentiae3 Caligula, ut sibi quasi Deo phasianos, rhinocerotas4 et pavones mactari juberet.
1. Alibi: _quae_. 2. Piscem quemdam maritimum, quem alibi appellant nautilum. Plinii hist. natur. 32, 54. 9, 20 et 47. 3. Alibi: _dementiae_. 4. In codicibus: _phaerincopteros_.
TORALBA: Si praestantissimum immortali Deo quoque gratissimum, et quo praestantius, eo gratius est donum. Profecto nihil piscium sacrificio inter animantia1 gratius debet videri, si puritatem sive2 sanctitatem animantis illius, seu morbis omnibus vacua corpora sive vitae diuturnitatem spectes, qua caeteris longe praestare mihi videtur.
1. Addit alius codex: _bruta_. 2. Alibi: i.e.
FRIDERICUS: Ego quidem pisces caeteris animantibus puriores esse duco, tum quia in elemento purissimo vivunt, tum etiam quod maris puritate sordes omnes non modo corporum, sed etiam animorum elui atque expiari putantur. Sed quod vitam terrestribus diuturniorem aquatilia ducant, vix est, ut mihi persuaderi possit, cum Elephantos centum annos supra viginti vivere consuesse proditum sit de Juba rege, rerum naturalium acerrimo venatore.
OCTAVIUS: Immo vero Apollonius Tyanaeus elephantum in India vidit, ut est apud Philostratum1, qui ab Alexandro Magno ad sua 240 usque tempora vitae trecentos annos superarat2. Quod Aristotelis opinioni quodammodo congruit; is enim tradit, nullum animal homine vivacius esse post elephantum.
1. Lib. 7, in vita Apollonii Tyanaei. 2. Alibi: _superabat_.
FRIDERICUS: Certe vivacissimum esse animalium hominem, ex sacris litteris constat, scilicet primos illos humani generis creatores nongentos amplius annos vixisse ac nonnullos proxime ad annum millesimum accessisse.
SENAMUS: Quid est igitur, quam ob rem diuturna vita tam brevi curriculo1 conclusa sit, ut etiamnum Moses2, qui libros originum et vitas diuturniores litteris mandavit, conqueratur, hominem robustiorum vitam vix ac ne vix quidem octogesimum annum superare.
1. Alibi: _circulo_. 2. Ps. 90, qui est Mosi tributus.
FRIDERICUS1: Scio plerisque Epicuraeis2 libros originum incredibiles videri et ea potissimum, quae de hominum diuturna vita prodita fuere. At Josephus, antiquitatum interpres optimus3, ut ea, quae Moses scripserat, confirmaret, duodecim historias ab omnibus fere populis summae antiquitatis ac auctoritatis testes arcessere non dubitavit, scilicet Berosum Chaldaeum, Mochum, Hestiaeum, Hieronymum Aegyptium, Nicolaum Damascenum, Homerum, Hesiodum, Hecataeum, Hellanicum, Ephorum, Theopompum, Acesilaum4, Xenophontem, qui homines aliquot non modo quadringentos et sexcentos annos, sed et nongentos excessisse prodiderunt. Quin etiam majorum5 nostrorum aetate historicis nobilitatus est Miles, qui quod annos 369 explevisset, Johannes de Temporibus usurpatur6. At nostra aetate, i.e. 1519, Franciscus Aluaresius7 in Aethiopicis scripsit, Marcum Abnuam8 pontificem maximum Abyssiniorum, anno centesimo quinquagesimo aetatis nondum senium prae se tulisse. Ex quo intelligitur, eos aberrare, qui longissimam hominis vitam post aquarum eluviones centum ac viginti circumscriptam fuisse putant, cum id tempus9 hominum generi ad poenitentiam ante diluvia Dei concessu data esset10.
1. Alius: SALOMO. 2. Alibi: _Epicuraeorum_. 3. Antiq. lib. IV., 5. 4. Alius: _Acasiceum_. 5. Alii: _majori_. 6. Alibi: _vocatur_. 7. Alius: _Mauretius_. 8. Alibi: _Albanum_, vel: _Atanam_. 9. Alibi: _id_. 10. Genes. 6, 3 sqq.