Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Part 30
SALOMO: Illud philosophis constat inter ipsos, non modo certum vitae tempus omni animantium generi ab ipso conditore circumscriptum fuisse, verum etiam singulorum hominum annos, menses, dies, horas, momenta definita esse1, quae tum virtutibus augeri, tum etiam flagitiis circumcidi sacra oracula declarant, sive in hoc cadaveris gurgustio, sive cadaveribus erepti. Sic tamen interpretor, ut hominis spirantis vita non excedat annos 969, quoniam Methusala is, qui vitam mortalium omnium longissime protraxit, non diutius vixit2.
1. Deuter. 6. 3. Regum 3. Josuae 14. 21. 29. Psalm. 14. 60. 72 et 108. Proverb. 6. 15. 28. 2. Alibi: _ulterius non vixerit_.
TORALBA: Vitam hanc diuturnam non naturae vi, sed procuratione 241 divina primis hominibus tributam fuisse existimo, ad artes et scientias constituendas ac praesertim ad coelestium motuum cognitionem.
CURTIUS: Principio quidem ad generis humani propagationem potius, quam ad scientiarum et artium investigationem, hominibus vitam diuturnam opinor fuisse concessam, postea vero, cum1 longe lateque dissipatum est hominum genus, vita brevius contracta est, alioqui terrarum orbis, quantus est, populorum vim capere nullo modo potuisset. Sic autem natura comparatum est, ut frequentissimi sint partus eorum animantium, quorum vita brevior est, et rari foetus eorum, quibus vita fruenda diutius conceditur. Videmus enim biennio vitam polyporum definiri, quo genere piscium est nullum foecundius. Item lepores, quorum vita septimo anno circumscribitur, terrestrium omnium foecundissimi sunt.
1. Alibi: _quam_.
TORALBA: Haec partim vera, partim in conjectura posita sunt. Neque enim, opinor, foecunditas leporibus aut polypis tanta1 tributa est, quod illis breve curriculum vitae concederetur, sed summa Dei procuratione, ut alteri voracium piscium2 alimentis3, alteri terrestrium belluarum et hominum venationi et pabulo sufficerent. Foecunditatem enim et profusionem seminis sequitur vitae brevitas. Rapaces autem alites ac belluas terrestres ac maritimas4 infoecundas esse videmus, quae tamen caeteras vitae diuturnitate vincunt, maxime tamen aquatiles, neque enim immanis illa balaenarum [ac justi ceti]5 vastitas, quae interdum est octo jugerum, usque eo excresceret, nisi plurium seculorum spatio. Nam Juba Rex in commentariis ad Augustum scribit6, balaenam captam tantae magnitudinis, ut trecentos pedes latitudinis et sexcentos longitudinis haberet. Nullum autem longaevae vitae7 argumentum majus est, quam quod pisces nullis omnino morbis corripiantur, praesertim marini.
1. Alibi: _ita_. 2. Alibi: _avium_. 3. Alius: _alimento_. 4. Alibi: _marinas_. 5. Desunt haec verba in uno codice; alii legunt: _ac mysticeti_. 6. Relatum apud Plinium ex Jubae commentariis l. 32, 1 et 9, 3. 7. Alius: _longitudinis vitae_.
FRIDERICUS: Certe quidem Fridericus II. imperator Germanus piscem Lucium in lacum Helpruntium1 injici curavit2, innexo prius branchiis annulo aetatis indice, qui captus est anno 1497, i.e. anno post 267, quam in lacum justa magnitudine injectus erat, ea3 tamen vivacissimum constabat ac diutius victurum, nisi violenta morte praereptus esset4. Ac nostra aetate Cyprini ab avorum memoria usque ad nepotes centum viginti annos amplius superarunt. Ut omittam, quod Seneca5 scribit, piscem Apolliona6 anno sexagesimo postquam in piscinam grandis illatus fuerat exspirasse, duobus ejusdem aetatis superstitibus. Ex quo intelligitur7, belluas marinas in aqua salsa puriore et salubriore largissimam omnium animantium 242 vitam protrahere. Nec invitus ab Aristotelis8 et Theophrasti opinione discedam, quippe qui scripserunt, aquatilium quam terrestrium et volatilium vitam esse breviorem.
1. Alibi: _Heilbrunnium_. 2. Munsterus in descript. Gall. de aequalit. et Conr. Gesnerus cap. de Lucio. 3. Alibi: _eum_. 4. Alibi: _fuisset_. 5. Lib. de long. vit. cp. II. 6. Alibi: _Apolloniam_. 7. Alius: _intelligo_. 8. Lib. IV cp. 14 de caus. plantar.
TORALBA: Invideo tantam mercedem Aristoteli, quantam ab Alexandro Magno accepisse dicitur, i.e. octingenta talenta, ut in re tam perspicua tam graviter peccaret.
CORONAEUS: Facit igitur et1 vitae longitudo et explorata valetudo piscium, ut alimentis hominum utiliores quam animantia terrestria videantur, sed ex his solidiora sunt, quam ex illis alimenta: quae ratio fecit, opinor, ut Romani pontifices ciborum delectum et ad victus puritatem et ad libidines coërcendas, suis decretis adhiberent, jejuniorum diebus et eo potissimum die quo Christus cruci affixus est, ut ἀπὸ τῶν ἐμψύχῶν sive terrestrium sive volatilium abstineamus; qui religiosiores, etiam a piscibus et somno abstinent, quidam vero horas viginti quatuor uno pede nituntur, coelum intuentes; qui religiosissimi, non modo abstinent ab his quae diximus, sed etiam collo tenus in aquis diem jejunii peragunt, ut accuratius vigilando somnus coërceatur. Idem2 Aethiopibus Christianis consuetum esse, Franciscus Alvaresius3 scribit, ac potissimum die sexto expiationis, προπαρασκεῦης.
1. Alibi: _ea_. 2. Alibi: _Id enim_, vel: _Id etiam_. 3. In Aethiopicis.
SENAMUS: Jejunium die sexto Christiani commodius, quam Ismaëlitae, qui eundem diem solenni festivitate colunt, cum tamen eo die Muhammedes ab hostibus graviter vulneratus sit ac fugatus; melius etiam Christiani, qui solennia festa colunt eodem die, quo Christus a morte dicitur resurrexisse.
CURTIUS: Primordio nascentis ecclesiae Christiani die resurrectionis jejunare consueverunt: die Paschae, inquit Tertullianus, quo publica jejunii religio est, merito deponis osculum pacis; postea tamen eo die jejunium vetitum est.
SALOMO: Si de generis humani libertate ac salute laetandum omnibus est, profecto Christianis exultandum esset eo ipso die, quo libertatem animorum ac salutem sibi partam confidunt. Sic enim divina lege cavetur1, ut diem illum, quo primogenita omnium animantium caesa sunt in universa Aegypto propter Israelitas, et eorum greges, festivis agri paschalis epulis jucundissime coleremus, quoniam cladi superstites durissima Aegyptiorum servitute liberati sumus. Nullum autem jejunium nobis imperatur praeterquam die decimo mensis septimi, ad exsecrationem et expiationem nefandi sceleris, quo majores nostri vitulum ad colendum sibi conflassent. Illud autem jejunium auspicamur a vespera ad vesperam consequentis, quo nec cibum nec potum capere, nec in cubilibus2 jacere, nec ullum opus moliri, nec ullis negotiis implicari licet, sed peccatorum poenitere, deinde corpore et vultu 243 terram contegente3 apud Deum misericordem de peccatis confiteri ac nos ipsos affligere jubemur. Est enim vox Ebraica תענית (Thaanith) nihil aliud, quam afflictio et moestitia. Praeter jejunium illud legitimum expiationis indicta sunt jejunia viginti quinque, partim propter occasus illustrium prophetarum Mosis, Aaronis, Josuae4, Samuelis, partim propter excidium urbis et populi defectionem, quae in libello Tahamith explicantur. Non desunt, qui Mosis et Eliae exemplo quadraginta diebus5 jejunant. Sanctissimi totum vitae tempus, praeter Sabbatha et Novilunia solennia, semel tantum interdiu cibantur, ut de Juditha legimus6.
1. Alibi: _cautum_. 2. Alibi: _cubili_. 3. Alibi: _conspiciente_. 4. Addunt alii: _Mariae_. 5. Alibi: _dies_. 6. Judith 5.
CURTIUS: Origenes contra Celsum1 scribit, veteres Christianos quarta sextaque die jejunia coluisse, sabbathis vero ac dominicis illud non licuisse.
1. Libro V.
OCTAVIUS: Ismaëlitae dictum Empedoclis usurpare consueverunt, scilicet a vitiis jejunandum, i.e. νηστεύσαι κακότητος, summa tamen religione colunt jejunia Elmeidi, menstrua paschalia jejunia nec nisi post occasum solis cibantur. Sunt tamen qui singulis mensibus tria jejunia sibi indicunt, sub luna tredecim, quatuordecim, quindecim, quos ipsi candidos vocant, quod his diebus luna, copioso lumine aucta, reddit animantium corpora multum vegetiora et ad jejunium aptiora. Eadem fere ciborum religio, quae Judaeis, nam utrique ab esu sanguinis et suillae carnis sibi temperant, ut lex divina jubet.
FRIDERICUS: Multa multis religiosa sunt, quae aliis valde profana aut impia aut superstitiosa judicantur. Nam Judaei et Ismaëlitae aeque ac veteres pagani velato capite sacra faciunt, ut illa significant:
Purpureo velare comas adopertus amictu1.
Quin etiam religiosum erat flaminibus, aperto capite sub Dio versari; ut Saturnus, quia velatus erat, nudo vertice colebatur, Christus1 tamen2 aperto capite precatur.
1. Virg. Aen. III. 405. 2. Alii: _Christiani ... precantur_. 3. Alibi: _tantum_, vel: _autem_.
SALOMO: Sabaeorum quidem1 et Arabum foeminae nudatis corporibus choreas agitabant, oriente sole, ut illi gratularentur, et qui sacra faciebant Bahali Peori, impudenter pudenda revelabant, quo idolo nullum detestabilius divina lege execratur, qua quidem lege pontifex sacrificans caput velare jubetur2.
1. Rabbi Moses Rambam l. 1. 2. Levit. 20, 10.
OCTAVIUS: Mos hic omnium populorum, qui religiosius colebant, communis erat; nam Prusias Bithyniae rex, operto capite adoratis Curiae liminibus divinos senatui honores dicitur exhibuisse. Item1 Lucius nescio quis adulator Caligulam, qui se Deum ferebat, adoraturus capite obvelato canis in modum circumvolutus, ad pedes principis procidebat.
1. Alibi: _Ita_.
SALOMO: Quid Moses? Audita primum Dei voce, non modo verticem, 244 sed vultum quoque operuit, quia verebatur, inquit scriptura sacra, Deum intueri. Item Helias cum Dei vocem audisset in eodem monte, quo Moses, pallio caput ac vultum obtexit.
CURTIUS: Saepe1 contrariis itineribus eodem pervenitur. Nam ut Asiae populis principem intueri nefas habetur et ab ejus conspectu discedentem retrocedere oportet, ne illi terga obvertantur, ac velato capite alloqui aspectu in terram demisso: ita quoque flagitiosum est in Europa, praesente principe2 capita velare, quin etiam ad edicta regis Abyssiniorum non modo caput aperire, sed etiam corpus usque ad pudenda nudare necesse est. Olim saltatio in sacris faciendis omnium fere populorum communis erat, quae nusquam terrarum nunc usurpatur3. Et quemadmodum capitale esset apud Genevates et Helvetios in templo saltare, quod religiosissime fiebat apud Judaeos; sic enim Davidem legimus, cum arcam deduceret, accepta lyra saltasse aliquanto altius4, quam uxori Michalae decorum videretur, ac si quis ullum munus altaribus sacris oblaturus veniret, hunc alacri gestu saltare mos erat5.
1. Alibi: _Saepius_. 2. Alibi: _pontifice_. 3. Franc. Alvaresius in Aethiopicis. 4. 2 Reg. 6, 14 seqq. 5. Rabbi Kimchi in Ps. 42.
SENAMUS: Saltationes et choreas sacris omnium populorum solennes fuisse constat. Nec tantum Salii sacerdotes Martis a saliendo dicti sunt, sed etiam Jovis ipsius ludis praesultor ad numerum et modum choream. agebat1. Et cum senatori cuidam Jupiter in somniis visus esset, qui ludos instaurari juberet2, quod praesultor indocte saltaret3, deque ea re ter admonitus neglexisset, duorum filiorum morte perterritus senatui rem aperuit, qui ludos instaurari jussit. Ex quo etiam planum fit, quod ante diximus, etiam paganorum sacra negligentius peracta immortali Deo displicuisse, omissa clades et excidia populis invexisse.
1. Plutarchus in Nicia et Alcibiade. 2. Valerius Maximus, Livius, Plutarchus, Dionysius Halicarnasseus. 3. Alibi: _saltarat_.
CORONAEUS: Existimo nostros bufones, qui clypeis et gladiis nudi saltant, Salios veterum1 omnino imitari vel etiam saltatorem illum, qui quod bovem Jovi2 apud Athenienses mactaret3, βουφόνος dicebatur.
1. Alibi: _veteres_. 2. Alii addunt: _Bulaeo_, vel: _Poleo_, vel: _potentissimo_. 3. Alibi: _mactarat_.
CURTIUS: Christiani primum nascente ecclesia saltationes sacras intermiserunt, ut scribit Justinus Martyr1, quippe qui cogebantur nocturna sacra metu suppliciorum obire. Sed Constantino Magno dominante, sublato metu, choreas frequentes et choros2 agere coeperunt, qui mos nondum ab ecclesia Romana plane desertus est. Nam quae processiones ab ipsis appellabantur, saltando fiebant, non ambulando. Nec ita pridem cantores duo, qui3 canticum in medio choro incipiunt, ab occasu ad ortum, deinde ab ortu in occasum saltabant, tum utrique in medio choro, alter quidem Austrum, alter Aquilonem spectans, aliquamdiu immoti stabant. Quae ratio fuit4 245 a citharoedo in sacris ludis antiquitus observata, ut coelestium orbium ac Deorum in coelis choreas agentium motus ipsiusque Terrae matris Deorum stationem imitarentur. Illud tamen singulare fuit in Christianis, quod cantores duo in choro, ne Diis infernis aut idolis gratulari saltatione viderentur, ut5 pagani, dextram in coelum attollebant, et quia molestum erat diutius elatam dextram habere, baculos argenteos, qui in manum argenteam desinebant, gestare coeperunt, ac summis pedum digitis modestius niti, ut modestius saltarent. Sed cum imperitis hujusmodi6 sacerdotia ac munera quaestuose tribuissent, non amplius saltare, sed deambulare coeperunt, inde proverbium de ignaris, qui7 nec canere didicerint8 nec saltare. Ita paulatim ambulationes pro saltationibus desertis ab ecclesia Romana susceptas videmus.
1. Ad orthodox. qu. 7. 2. Desunt alibi duo haec verba. 3. Alius: _quod_. 4. Scholiastes Pindari. 5. Alibi: _aut_. 6. Alius: _hujus mundi_. 7. Alibi: _quod_. 8. Alius: _didicerant_.
SALOMO: Moderata saltatio in laudibus divinis efficacissima semper nobis visa est, illud enim psaltes lyricus voluit, cum ipse coram Deo caneret ac saltaret: _Colite Deum cum timore, exsultate ei cum1 tremore!_2 Est enim exsultare altius saltare, quia fleri non potest, ut qui saltat ac gestit3 animi quadam alacritate erga res divinas, ut non etiam ardentissimo Dei amore in eum rapiatur, mente vero tristi Deum laudare nefas est. Itaque pontifex Aaron, repentina adhuc filiorum morte saucius, sacrum convivium obire recusavit, cum diceret4: _Quomodo gratus essem Deo, mente lugubri?_5 et qui laeta mente affectus est erga Deum, hunc etiam oportet non modo ab omnibus sceleribus abhorrere, verum etiam summa integritate ac innocentia vivere. Ita saepius in psalmis occurrit vox illa Selah, quam Symmachus et Theodotion vertit6 διάψαλμα, Latini interpretationem omiserunt. Nam Chaldaeus interpres putat, verbo Selah aeternum significari, quem Origenes et Hieronymus7 sequuntur. Sed Abraham AbenEsra interpretatur אָמֵן i.e. vere; διάψαλμα vero significare mihi videtur distinctionem modulationis et varietatem quandam silentio interjecto. David Kimchi Selah vocis elationem significare putat, ego vero vocis ac totius corporis subsaltationem fuisse video, quam in sanctis canticis usurpare etiamnum solemus, ut laetitiam erga Deum et intimi animi gaudium testificemur. Laudationes vero divinas non modo saltationibus et canticis, verum etiam omni genere instrumentorum ab immortali Deo instituta fuisse, gravissima Nathanis et Gadi testimonia declarant, a quibus admonitus David 285 Leviticae tribus cantores peritissimos ad divinarum laudum modulationes adhibuit8, quos partim vocibus, partim fidibus, partim fistulis9 explicabat, quod ex initio psalmi cujusque facile intelligitur, מִזְמוֹר fidibus tantum10, ubi שִׁיר sola voce canebatur, ubi utcunque, voces fidibus miscebantur. Interdum tuba cornea, quae Sophar, vel metallica, quae Halsopherat 246 dicebatur, adhiberi solebat et metaltaim sive cimbala et mahol tibia. Sed quia Judaei aeque ac populi australes fidibus magis delectantur11, et aquilonares tubarum ac tibiarum sono12, propterea cantica Davidis Psalmos appellarunt. Est enim ψαλμός, ut scitis13, carmen fidibus expressum, psalterium autem vas in clypei quadrati formam, decem chordis14 aptum. Propria tamen appellatione laudes ab Ebraeis appellantur cantica Davidis תְהִלִים, ut omnes intelligant, brevissimis quidem precibus, sed laudibus assiduis intentos esse oportere. Nihil autem15 frequentius in psalmis occurrit, quam vox הַלֵלוּיָה i.e. laudate Deum.
1. Alibi: _in_. 2. Ps. 2, ii. 3. Alibi: _petit_. 4. Alibi: _dicens_. 5. Levit. 10, 19. 6. Alii: _vertunt_. 7. Hieronymus in epist. ad Marcellum. 8. 1 Paral. XXV, 1 sqq. 9. Alibi: _fibulis_. 10. Alibi: _tamen_. 11. Alibi: _delectabantur_. 12. Alius: _sonitu_. 13. Aristophanis scholiastes in Avibus. 14. Alibi: _fidibus_. 15. Alii: _enim_.
CORONAEUS: Ego vero existimo, ecclesiae Romanae organa1, quae Constantinopoli circa annum Christi 700 inventa, fistulis plumbeis conflantur, omnium antiquorum instrutmenta musica longo intervallo superare, nec satis mirari possum, eos, qui Romanae ecclesiae ritus deseruerunt, organorum genus illud penitus abjecisse, cum nihil modulatius fieri possit.
1. Ammonius l. IV. et XVI.
CURTIUS: Hoc ideo factum opinor, ne plebs illecebris modulationum divinas laudes obliviscatur. Ac propterea Justinus Martyr1 instrumenta illa musica puerorum esse ac de templo rejicienda putat, comprobante Theodoreto pontifice2, eoque magis, si lingua peregrina utantur sacerdotes, quam imperiti non capiunt3, quo nihil absurdius nec ullius populi moribus, praeterquam Romanorum, id probari posse opinor.
1. Qu. 157 ad orthodox. 2. Libro de sacrific. 3. Alibi: _capiant_.
CORONAEUS: Id certe casu contigit; cum enim Ebraei, Graeci, Latini et caeterae quoque gentes lingua populari Deos colerent, usu tamen diuturno factum est, ut antiqua carmina sacrorum Polybii aetate non amplius intelligerentur, mutatione scilicet latinae linguae, neque tamen usitata carmina propter venerationem antiquitatis ac religionis mutare fas erat. Ita quoque ecclesiae Romanae cantica tunc1 a Gregorio latine sunt instituta, cum ab omnibus omnia perciperentur, paulatim lingua latina peregrinorum undequaque in Italiam adventu et concursu mutari et corrumpi coepit, carmina tamen usitata sine gravi incommodo mutari nequeunt.
1. Deest alibi.
CURTIUS: Non video, quid incommodi sequatur, pulcherrimas illas Davidis laudes linguis omnibus usurpare. Si tamen instrumentis musicis etiam sacris utendum sit, ut quidem ex oraculo divino Nathanis et Gadi prophetarum jubemur1, fidibus praestaret, quam fistulis plumbeis uti, quibus voces sono fistularum confuso tanta vi erumpunt ut verba nullo modo percipiantur; soli enim Britanni, opinor, organa fistularum plumbearum vocibus musicis miscere consueverunt. At nihil tam necesse est, quam psalmos ac laudes divinas ab omnibus intelligi, ut omnes erudiantur.
1. 1 Paralip. 25, 1 sqq.
SENAMUS: Mirum mihi saepe visum est, Judaeos, Christianos, Ismaëlitas, 247 Helveticos, Romanos, Germanos, tanta1 religionum varietate discrepantes, in psalmis tamen Davidicis omnes omnino conspirare atque iis quotidie gratias immortali Deo gratissimas ubique terrarum agere.
1. Alibi: _tam_.
SALOMO: Non debet illud mirum videri, cum hi omnes unius aeterni Dei nomen ac numen se colere nec plures uno esse profiteantur. Laudationes autem Davidis ad aeternum Deum omnes spectant, nulla Jovis, Apollinis, Dianae, Martis, Herculis, Saturni numina, nihil de Venere et Baccho, nihil de Jesu Nazaraeo, nihil de Muhammede aut Maria virgine, nihil de myriadibus innumeris1 Divorum, quos sibi Christiani non tam ad imitandum, quam etiam ad colendum proposuerant, sed unius sempiterni rerum omnium opificis laudes ac gesta commemorantur.
1. Deest alibi.
TORALBA: Quid est igitur, quam ob rem1 in tanta populorum innumerabilium multitudine soli2 Christiani Christum pro Deo cum infinita divorum multitudine laudant, precantur, adorant, qui tamen Deum unum mundi conditorem prae se ferunt?
1. Alibi: _ac_. 2. Desunt haec novem sequentia verba in aliis codicibus.
FRIDERICUS: Quia1 Christus non alius est quam Deus ipse, aeternus Dei filius.
1. Alibi: _Qui_, vel: _Si_.
OCTAVIUS: Si Christus idem est, quod1 Deus aeternus, cur Petrus in concione ad populum his verbis utitur2: _Sciat totus domus Israël, quod dominum et Christum hunc Jesum fecerit3 Deus?_
1. Alibi: _qui_. 2. Actorum II., 36. 3. Alibi: _fecit_.
FRIDERICUS: Hac oratione Petrus naturam humanam a divina distinguit, ut homo Jesus a Deo sit factus et quatenus Deus ab aeterno genitus a patre, sic utraque natura in uno Jesu coaluit, ut Dei et hominum mediator esset, quia mediator unius esse non potest1, Deus autem unus est.
1. Gal. 3, 20, et 1 Timoth. 2, 5.
TORALBA: In natura quidem universa quoties ex duabus naturis inter se repugnantibus1 tertium quoddam ab utraque diversum conflatur, perit utraque natura propter conflationem formarum. Si ergo in una Christi natura coalescit simul humana ac divina forma, utramque perire oportet, et ex utraque tertium quoddam et diversum ab utraque conflari, ut ex aqua et melle videmus hydromel componi, corrupta utriusque natura.
1. Alibi: _repugnatis_.
CORONAEUS: Natura duplex in Christo sic copulatur, ut non sit confusa, sic distinguitur, ut non sit divisa.
OCTAVIUS: Cur ergo1 Athanasius in libro de incarnatione non duas in Christo naturas, sed unam tantum agnoscit?
1. Alibi: _vero_.
CORONAEUS: Ne quis putet, Christi divinam esse adorabilem, non item humanam. Ac propterea Gregorius Nazianzenus et Cyrillus1 duas 248 in Christo naturas agnoscunt. Sed quia post humanitatis assumtionem facta divisio non est, una et eadem esse praedicatur.
1. Libro 9 cp. 31 in Joh.
CURTIUS: Quod1 Toralba de forma naturali ad divinam traduxit, non congruit2 metaphysica tractantibus ad physica trahere disputationem.
1. Alius: _Quid_. 2. Alibi: _convenit_.
TORALBA: Christus quatenus homo physicae subjectum est, metaphysicae vero, i.e. theologiae, argumentum verum et quidem1 proprium Deus est. Si ergo naturalibus omissis de Deo disputandum sit, nihil profecto est in universa natura, quod de Deo affirmari queat, sed omnia commode negari, quia quicquid est praeter Deum, aut substantiam aut accidens esse oportet2, Deus autem neutrum est, nec ullus est naturae conceptus Deo et creaturae communis, quia nihil una voce de finito vel infinito dici potest, nec ullum genus est infinitum aut indifferens ad finitum et infinitum. Itaque cum de rebus omnibus quaeri soleat, quid sit? de Deo quaeritur, quid non sit? Ex quo sequitur, theologos omnes, qui Deo substantiam aut hypostasin aut personam tribuunt, impropie loqui. Quae res impulit Simplicium3, ut primam omnium causam diceret nomine vacare, i.e. τοῦ παντὸς αἰτίου, ὑπὲρ πάντα ὄντος τὰ ὄντα, οὐδέν ἐστιν ὀικεῖον ὄνομα. Proclus vero Academicus Deum ob id ineffabilem esse scribit, i.e. ἄῤῥητον, quia unus est, vel ut Parmenides ἀγράμματος. Et cum multa de Deo dicantur improprie, ipse tamen dici non potest ac ne cogitari quidem. Sed qui minus inepte loquuntur, essentiam aeternam appellant, eamque unam, puram, simplicem et ab omni corporum contagione4 liberam, infinitae bonitatis, sapientiae, potestatis. Atque in eo Academici, Stoici, Peripatetici cum Ebraeis et Ismaëlitis conveniunt quodammodo, quasi proprium5 illud in omnium hominum animis ac mentibus ipsa natura insitum6 esse videatur.
1. Alibi: _quodammodo_. 2. Dionysius Areopagita de divin. nomin., Moses Rambam l. 3. 3. In libro de singulari Deo. 4. Alius: _concretione_. 5. Alius: _principium_. 6. Pro quatuor his antecedentibus verbis alibi legitur: _institutum_.
SALOMO: Ebraei decem habent1 nomina Deo in sacris litteris tributa, epitheta vero LXXII omnia creatori cum2 creaturis quodammodo communia praeter sacratissimum nomen tetragrammaton, quod sui proprium esse dixit, scilicet יהוה, i.e. aeternus, quia nihil praeter Deum est3 aeternum. Hujus unius cultum, caeteris omnibus repudiatis, quemque sibi proponere debere contendimus. Caetera quae tum in coelo, tum in elementis ac mundi totius compage cernimus, tum etiam beatas mentes cadaveribus superstites et angelos utriusque naturae, sensibus hominis abditos, colere ac ullis precibus ac veneratione prosequi nefas esse arbitramur, ac multo magis nefarium ulli creaturae4 Deum incorporeum copulare5.
1. Alibi: _Hebraeis decem sunt_. 2. Alius: _ac_. 3. Alii: _potest esse_. 4. Alibi: _nefandum ullam creaturam_. 5. Alibi: _computare_.
SENAMUS: Ego veteres Jovem a tetragrammato duxisse opinor, propter utriusque nominis similitudinem.