Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Part 28
SALOMO: Oseas propheta hoc loco non futura denunciat, sed res duorum annorum millibus ante gestas, quam Christus nasceretur, scilicet Israëlem ad avitas majorum sedes Deum arcessere voluisse. Sic enim appellatur in sacris litteris: _Primogenitus filius meus Israel_1. Quanquam absurdum est, ut praenotionem sequatur res futura, quia praedictum sit, sed prospicitur ac praedicitur2, quia futurum est, ut Julianus Augustus Galilaeis ac Celsus Christianis saepissime objecerunt.
1. Exodi 4, 22. Jerem. 31, 9. 2. Alibi: _praedicatur_.
CURTIUS: Jam pridem haec omnia veterum haereticorum sophismata fregit autoritas Augustini, Hieronymi, Theophili, Chrysostomi, Cyrilli, ut nulla ratione possit evangelicae veritatis clarissima lux talium argutiarum caligine obscurari. At vero1 facilius est, stellam ad reges deducendos creari, quam solis et lunae cursum Josuae imperatoris arbitrio sisti.
1. Alius: _Et_.
SALOMO: Scriptae quidem veteris Testamenti tabulae certissimae sunt, certissima illarum testimonia, non modo Hebraeorum, sed etiam Christianorum et Ismaëlitarum summa consensione, sed evangelicis libris, quos Hebraei et Ismaëlitae merito rejiciuut, quae fides esse potest?1
1. Alibi: _possit_.
224 CORONAEUS: Si evangelica testimonia rejicitis, perinde est, ut si principia scientiarum negaretis, sine quibus ne geometris quidem ulla demonstratio constabit.
OCTAVIUS: Principia scientiarum seu postulata omnibus omnium sensibus patent et animis imperitorum perspicua sunt; sed haec, quae contra naturam fiunt, quibusnam principiis niti possunt?1 quanquam evangeliorum scriptores tot ac tam multis locis a se ipsis dissident2, ut infinitum sit, ea persequi. At quod verum sit, plus uno esse non potest, caetera igitur falsa sunt. Sic enim Augustinus: Si scriptura, inquit, non continet ineffabilem veritatem et aliqua sui parte falsa reperitur, non est in ea certa3 fides, ut ei credatur, sed propter falsitatem una sui parte compertam tota suspecta habetur. Quum etiam in rebus ac rationibus hominum inter homines distrahendis, tabula4, quae una sui parte falsum continet, omnino rejicitur.
1. Alibi: _possint_. 2. Alius: _dissentiant_. 3. Alibi: _certe_. 4. Alius: _tabulae ... continent ... rejiciuntur_.
CURTIUS: Tantum abest, ut scriptores evangelici1 dissideant inter se, ut ex ipsorum concordia sacrae scripturae veritas eruatur. Si quaeris, inquit Ambrosius, quid Matthaeus scripserit? id quod Lucas, Marcus, Johannes. Quid Lucas? id quod Marcus, Johannes, Matthaeus. Quid Marcus? id quod Johannes, Matthaeus, Lucas. Quid Johannes? id quod Marcus, Matthaeus, Lucas, ut nullus tam sui similis sit, quam omnes omnium. Si quid est, inquit Augustinus2 quod repugnare videatur, nihil aliud, quam mendosum codicem, vel interpretem non satis assecutum, vel quod scriptum est, non percipi judico3. Idem Chrysostomi judicium de sacris scripturis fuisse videmus. Sed quemadmodum dementes putant, et solem geminum et triplices se ostendere Thebas, et imperiti rectos coelestium orbium cursus errare arbitrantur, cum tamen ipsi densissima caligine obruantur, sic quoque accidit iis, qui a recta via deflexerunt, ut4 alios aestiment errare.
1. Alii: _scripta evangelica_, vel: _scripturae evangelicae_. 2. Ep. 9 ad Hieron. hom. 1 in Genes. 3. Alibi: _judicio_. 4. Alibi: _alios existiment aberrare_.
OCTAVIUS: Quaenam evangeliorum et novarum tabularum tanta esse potest convenientia, quantam esse existimas? Cum Julianus imperator, si qui transfuga usurpatur1, nullum majus ad refellendos Christianos argumentum haberet, quam quod doceret, libros eorum plenos esse τῶν ἀντικειμένων, quam reprehensionem ut effugerent Christiani, decreverunt2 evangelia quatuor tantum probare, caetera omnia repudiare. Nam ex libro, qui inscribitur orthodoxographia et ex ipsius Originis, Epiphanii, Hieronymi, Ambrosii auctoritate colligimus, quindecim evangelia sacra, scilicet evangelium secundum Marcum, secundum Paulum, secundum Basilidem, secundum Matthaeum, secundum Bartholomaeum, secundum Lucam, secundum Thomam, secundum 225 Nicodemum, secundum Johannem, secundum Matthiam, secundum Cerinthum, secundum Hebraeos, secundum Aegyptios, secundum Nazaraeos, secundum omnes apostolos. Idem acta S. Andreae3. Si tot evangelia vera exstitissent, minime rejicienda fuerunt; sin falsa aut inter se discrepantia, quaenam fides his aut illis habeatur? cum omnes hos4 autores inter divinos, praeter Cerinthum et Basilidem, relatos videamus a Christianis? Si mendacii et impietatis convicti, cur pro divis coluntur5? Si veraces ac sancti, cur eorum scripta ut falsa6 rejiciuntur?
1. Alius: _appellatur_. 2. Apud Cyrillum libro contra Galilaeos. 3. Apud Epiphanium in l. contra haereticos. 4. Alibi: _hi_. 5. Alibi: _colunt_. 6. Desunt alibi haec duo verba.
SENAMUS: Ismaëlitas prudentius in hoc genere sibi consuluisse videmus, quam Christianos. Cum enim plures libri lectionum varietate inter se discreparent, Calipha quidam1 pontifex, Asiae maximus, coactis in urbe Damasco theologis ducentis, sacros libros collegit praeter Alcoranum, quibus ducentos camelos onustos fuisse legimus, ex quibus sex theologi concordibus sententiis totidem libros in unum volumen collegerunt, quod Zuna vocant, unde liber florum selectus est, ac ne quid addi aut adimi posset in posterum, caeteros omnes praeter emendatum dejici mandavit in lacum Damascenum, capitali poena subjecta, si uspiam alius quam ab exemplari vel ab exemplo Archetypi descriptus haberetur. Quo quidem arcano stabiliendae religionis haud scio an ullum majus habuerint pontifices Agarenorum. Alcorani vero, qui manibus teritur, Merbam filium Itha, quem auctorem esse plerique putant, qui etiam dicitur Elgah, sententias octoginta2 de Alcorano vero detraxisse, ac totidem subjecit. Primus autem ordine3 Homari successor recollegit ac distinxit Alcorani4 Azoras, qui propterea Alphurcanus in distinctione dici coepit. Ac ne humano consilio conscriptus videretur, Deum Azorae primum auctorem ciere et a Gabriele Muhammedi datum et carmine scriptum asserere non dubitarunt. Ac ne quid de litteris detraheretur, posteri typis excudi sanctissime vetuerunt. Quod edictum tanta severitate executum, ut cum mercator quidam civitatis hujus Alcoranum in hac urbe excudi et Constantinopolim transvehi curavisset, capitis postulatus sit; ac nisi legatus Venetorum, qui cum principe Turcarum societatis foedere conjuncti sunt, imperitiam typographi excusavisset, quoniam infinitis erroribus scatebat, supplicio capitali addictus fuisset, nec tamen aliter evasit, quam libris omnibus exustis et dextra manu truncata.
1. Alibi: _quidam_. 2. Alius: _octingenta quinque_. 3. Alibi: _ordinis_. 4. Alius: _Alcoranum in_.
FRIDERICUS: Cum igitur Alcoranus ille non sit Muhammedis, cui non tantum ab re sua otii erat, ut carmine scriberet leges divinas, sed merae fictae fabulae vel potius rhapsodia metrica, id enim proprie vox arabica Coran significare dicitur, cur tantae auctoritatis est apud Agarenos?
OCTAVIUS: Non video, cur alterius, quam Muhammedis Alcoranus 226 dici debeat, quod1 ab erroribus librariorum repurgatus, aut versibus scriptus sit, cum veteres fere legislatores omnia versibus scriberent, ne quid facile addi aut detrahi posset. Sic enim Draco, Solon, Terpander, Decemviri legum ferendarum, qui leges duodecim tabularum tulerunt, quas Tullius appellat carmina duodecim, ut ab omnibus etiam facilitate majore memoriae commendarentur et cum voluptate canerentur. Est enim carmen a canendo dictum. Quin etiam historia primis temporibus et physica versibus scribi consueverunt, ut Orphei, Hesiodi, Lini, Musaei, Parmenidis, Homeri, Empedoclis, Xenophontis2, Pherecydis, Thaletis, Davidis, Sibyllarum, Appollinis dicta versibus continentur ac potissinmm divinae laudes. Ac tametsi Moses3 unus ex omnibus legislatoribus oratione numeris soluta4 scripserit, ne rerum gravissimarum pondera numeris inservirent, cantica tamen omnia carminibus usurpavit.
1. Alibi: _qui_. 2. Alibi: _Xenophanis_. 3. Deuter. 33. Exod. 14. Psalm. 90, qui est Mosis. 4. Alibi: _orationem numeris solutis_.
CURTIUS: Quia fabulae, quo gratiores sint, versibus scribi solent, liceat1 Muhammedi fabulas versibus conscribere et uno tantum volumine complecti, ne sibi contrarius unquam2 esse possit, evangelica vero et rerum a Christo gestarum fides nec versibus scribi decuit, nec ab uno, sed a pluribus. Atque utinam evangelia secundum omnes apostolos et eadem evangelia, quae modo commemoravit Octavius: secundum Aegyptios, secundum Thomam, cui quod incredulus esset, fidem sensibus ipsis fieri oportuit, secundum Nicodemum, secundum Matthiam, secundum Nazaraeos exstarent, ut veritas magis ac magis eluceret et eadem omnium, quae semper fuit, evangelistarum congruentia perciperetur.
1. Alibi: _libuit_. 2. Alibi: _usquam_.
SALOMO: Si quatuor tantum evangelistarum inter ipsos congruitas conciliari nullo modo potest a theologis christianis, quantam fore putatis, si quindecim illa, quae dixistis, evangelia exstarent? Nam qui harmonias evangeliorum scripserunt1, non minus discrepant, quam voces quatuor, quae harmoniam nullam efficerent2, nisi contrariae essent.
1. Calvinus et Gabriel a Puteo in TentamineA. Carolus Molinaeus. 2. Alibi: _efficiunt_.
A. Tetrameno.
CURTIUS: Saepe videmus falsa veris tanta similitudine convincta, ut nulla sit imperitis assentiendi aut dissentiendi nota, acutius tamen intuenti nihil in sacris litteris dissentaneum videbitur.
SALOMO: Veterum quidem instrumenta tabularum1 nihil a se discrepant, sed novis tabularum legibus2 ita repugnant, ut raro similia utriusque loca reperiantur. Novarum autem tabularum inter ipsas discordia primo cuique intuenti facile perspicitur ac, ne singulos singulis conteramus, ne unus quidem sibi ipsi convenit de rebus iisdem scribenti aut eandem historiam bis 227 repetenti3. Nam Lucas4 Pauli comites attonitos ipsius casu stetisse scribit, neminem tamen videntes, sed solam hanc vocem audientes: _Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris_5. Idem paulo post comites Pauli coruscam lucem vidisse, nullam tamen vocem audivisse scribit. Quae loca nulli adhuc interpretum6 conciliari potuerunt.
1. Alii: _Veteris quidem instrumenti tabulae_. 2. Alii: _Novi Testamenti libris_. 3. Alibi: _in eadem historia bis repetita_. 4. Actorum 9, 7. 22, 6. 5. Actor. 9, 5. 22, 8. 6. Alibi: _interpretes_.
CURTIUS: Actiones apostolorum graeca lingua scriptae sunt, dictionum autem φῶς et φωνή i.e. lucis et vocis affinitas efficere potuit, ut scriptorum1 incuria, qui ab archetypo descripserant, facile alterum alterius loco usurparint, ut veteribus Graecis contigit, Apollinis oraculum male interpretantibus, cum lucem h.e. φῶς sibi placere diceret, ipsi φὼς dici putarunt ὀξυτόνως i.e. hominem, unde2 mos mactandorum hominum apud Graecos dicitur inolevisse.
1. Alius: _scriptoris ... descripserat_. 2. Alibi: _inde_.
SENAMUS: Mirabile mihi videretur, si in tanta scriptorum varietate ac sectarum, quanta fuit primordio nascentis reipublicae christianae atque adeo in ipsis ecclesiae rudimentis, nihil in apostolorum ac discipulorum scriptis dissentaneum reperiretur, cum Epiphanius scribat, pontifices catholicos quaeri consuevisse, sacram scripturam ab Arianis1 depravari, ut2 Tertullianus3 acerbe quaestus est: Arianos contra praedicare, ab adversariis omnia evangelia scripta corrumpi. Quin etiam Origenes4 Marci evangelium erroris5 coarguere non dubitavit; Origenem autem Hieronymus ecclesiarum patriarcham ac lumen appellavit; ac Rufinus ipse in apologia Origenis scribit, Apellem et Marcionem jactare solitos, quam pluribus erroribus evangelia suo studio ac labore fuisse repurgata. Idem Marcio, Johannis apostoli comes et discipulus, actiones apostolorum, apocalypsin et epistolas Pauli, paucissimis quibusdam exceptis, ut suppositias rejiciebat, ut quidem6 Tertullianus7 scribit.
1. Alii: _Arminianis_. 2. Alibi: _et_. 3. De praescript. 4. Contra Celsum. 5. Deest in alio codice. 6. Alibi: _idem_. 7. In libro de praescript.
OCTAVIUS: Ob eam causam Ismaëlitae Novum Instrumentum penitus repudiant, ut a Christianorum veterum1 sectis plane corruptum. Tametsi multa peccantur etiam in historia, ut cum Zachariam filium Barachiae in templo caesum dixit Christus2, qui tamen caesus non est, sed Zacharias filius Jehojadae, pontifex maximus, qui annos circiter 400 antecessit Zachariam prophetam, cujus scripta exstant, qui filius Barachiae, filius Iddo appellatur, Haggaei prophetae aequalis3, qui cum Zorobabele postliminio Hierosolymam rediit, quo tempore templum nondum restaurari coeperat4. Alium quoque Zachariam filium Barachiae profert Jesaias5. Hic theologi 228 conflictantur inter se, ut ea concilient, quae conciliari non possunt. Clemens Alexandrinus, qui ab aetate Christi proxime abfuit, Christum uno tantum anno conciones habuisse tradit. Epiphanius Clementem reprehendit ac duos annos concionatum testatur. Juniores annos quinque ex evangelicis scriptis enumerant6 a baptismo usque7 ad ejus supplicium. Tertullianus et Africanus anno trigesimo passum arbitrantur, alii quadragesimo, quos refellit Augustinus. Quaecunque autem de coena scripta sunt ab evangelistis, ruinam minantur, quoniam evangelistae omnes in eo consentiunt, mortuum fuisse Christum feria sexta hora nona, coenam vero paschalem ab eo factam feria septima incipiente, post solis occasum, ut semper fieri consueverat. Ut omittam, capitale fuisse, vetantibus legislatoribus8, aliter facere. Ex quo intelligitur, coenam paschalem Christum non fecisse nec si voluisset potuisse, cum die sexto ante solis ortum comprehensus ac luce sequente supplicio affectus sit. Nihilominus tamen in illo coenae instituendae ritu Christiani summam suae religionis ac salutis contineri putant. Item tradunt, Christum primo sabbathorum resurrexisse, eundem tamen tres dies totidemque noctes in sepulcro jacuisse. Sic theologi christiani non modo singuli a singulis, sed etiam omnes ab omnibus dissentiunt. Quos ut conciliaret Paulus Burgensis, genere Judaeus, feria quinta coenam paschalem fecisse scripsit, contra perspicua evangelistarum scripta. Inde mos inolevit in ecclesia Romana, coenam feria quinta recolere. Quae opinio non tantum testimonio evangelistarum, sed etiam efficacissimis argumentis refutatur a recentioribus9, qui agnum paschalem fecisse10 dicunt eo ipso die, quo cruci affixus11 est, anno 1. Olymp. 203. die 4. Aprilis, Luna 14. d. 6. Contra Mercator, historiarum ac temporum peritissimus, anno 4. Olymp. 202. die 13 Martii, feria 6. Lun. 15. mortuum tradit, Lucidus feria 6 Aprilis.
1. Alius: _veteribus_. 2. Matth. 23, 35. 3. Alius: _filium Barachiae filii Jojadae appellant, Haggaei prophetae aequalem_. 4. Zach. 1, 1. 7. Esrae 5, 1. 6, 14. 5. Errat autor et sine dubio scribere voluit: _Esdra_ (Esdrae 8, 17). 6. Alibi: _emunxerunt_. 7. Deest _usque_ alibi. 8. Alius: _sacratis legibus_. Matth. 26. Marc. 14. Luc. 22. Exod. 12. Lev. 13. Num. 25. 9. Jos. Scaliger l. 6 de emend. temporum. 10. Alibi: _edisse_. 11. Alius: _crucifixus_.
FRIDERICUS: Syllabarum aucupes et qui singulos apices nimis curiose consectantur, temporum ac lectionum infinitam varietatem ubique comperiunt. Sed qui lotis manibus et sincera mente accedunt, nihil dissentaneum vident. Quanquam quo anno, quo die, qua hora quaeque facta sint, nihil ad salutem.
OCTAVIUS: Haec igitur, quae leviora putantur, omittamus. Sed quonam modo excusari possit, quod apud Johannem legimus, quo tamen nihil esse gravius potest1, non video: _Tres sunt_, inquit2, _in coelo, qui testimonium perhibent, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt._ Hanc periodum antiquis omnibus exemplaribus interpretes gravissimi deesse quaeruntur, subjecta Cyrilli pontificis Hierosolymorum3 antiquissimi auctoritate.
1. _possit_. 2. Alibi: _1 Joh. 5, 7_. 3. Alius: _Hierosolymitani_.
229 FRIDERICUS: Desunt sane quibusdam exemplaribus, attamen Hispanus1 Codex eadem vocibus Graecis continet: Ὅτι τρεῖς εἰσὶν οἱ μαρτυροῦντες ἐν τῷ ὀυρανῷ, ὁ πατὴρ, ὁ λόγος καὶ τὸ πνεῦμα, καὶ οὕτοι οἱ τρεῖς ἕν εἰσι, quae catholicorum omnium consensu probantur.
1. Alibi: _Hispanicus_.
OCTAVIUS: Quis putet, Cyrillum, Hilarium, Ambrosium, Augustinum, Hieronymum ac tam multos pontifices, cum Arianos refellerent, locum illum tanti ponderis ac momenti fuisse praetermissuros, cum levissimas quasque conjecturas, imo etiam syllabas et apices hujus argumenti consectari videamus? At ne Johannes quidem illius epistolae auctor id omissurus erat, cum ad evangelii scriptionem non prius accesserit, quam Cerinthus et Ebio Jesum nihil praeter hominem fuisse praedicarent, ut Epiphanius scribit.
FRIDERICUS: At illud est argumentum maximum, Johannem ea tam perspicue scripsisse, ut omnem praeciperet dubitandi occasionem.
SALOMO: Johannes, qui1 caeteros evangeliorum scriptores ut aquila dicitur superavisse, cum2 in multis sui oblitus videtur, tum in eo maxime, quod Jesum antequam moreretur ita loquentem inducit3: _Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in4 coelo._ At Jesus nondum in coelum ascenderat (si tamen ascendit), cum ne mortuus quidem esset.
1. Alibi: _quidem_. 2. Alius: _tamen_. 3. Joh. 3, 13. 4. Alibi: _de_.
CORONAEUS: Optimus quisque theologus1 sic interpretatur, ut utrique naturae simul tribuat, quod neutri seorsim conveniret. Alii duplicem ascensum fingunt, unum visibilem, alterum invisibilem, de quo agitur hoc loco.
1. Calvinus in harmon.
TORALBA: At neque ascensus in coelum Deo convenit, neque homini.
CURTIUS: Utrique naturae convenit, quod seorsim alteri congruere non potest. Atque haec solutio latissime patet ad mirabiles Christi actiones, quae nec in hominem solum nec in Deum solum convenire possunt.
SALOMO: Idem Johannes Jesum ita loquentem inducit1: _Si testimonium perhibeo2 de me, testimonium meum non est verum._ Alibi3 tamen plane contrarium affirmat: _Dum si testimonium_, inquit, _perhibeo de me ipso, testimonium meum est verum, quia scio, unde veni._ Item de Christo scribens4: _Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me._ Cur suam appellat, si alterius est? Nam in eo ipso omnem deitatem5 a se abjecisse videtur.
1. Joh. 8, 14. 2. Alibi: _perhiberem_. 3. Joh. 5, 31. 4. Joh. 7, 6. 5. Alibi: _divinitatem_.
CURTIUS: Alia fuit oratio Christi ad apostolos, alia fuit ad Scribas et Pharisaeos, qui sua dicta criminari consueverant, apud quos nihil aliud se quam hominem, i.e, phrasi Hebraea et Graeca τὸν υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου profitetur, 230 at in coetu apostolonim aperte se Dei filium esse et ab eo venisse affirmavit.
SALOMO: Idem Johannes1: _Is super quem videtis spiritum descendere, is est baptisatus a spiritu sancto._ At Matthaeus bene ac2 penitus Jesum Johanni Baptistae fuisse cognitum scribit his verbis3: _Quin potius abs te baptizari debeo._
1. Joh. 1, 33. 2. Deest alibi; loco verborum _bene penitus_ alii legunt: _ante_. 3. Matth. 3, 14.
FRIDERICUS: Cognitus quidem erat Jesus ut propheta, non autem ut aeternus Dei filius, quia nondum audita Dei vox erat: _Tu es filius meus dilectus._
SALOMO: Sed quoniam utriusque1 Johannis mentio incidit, jure mirantur2 etiam theologi christiani, quamobrem Lucas introduxerit Elisabetham colloquentem cum Maria, quasi3 foetum, quem utero gestabat, senserit eodem visitationis illius momento, cum tamen ante visitationem natus esset Johannes? Hanc absurditatem ut Graeci declinarent, visitationis illius diem fastis exemerunt, sed eo die festum colunt venerandae vestis Mariae virginis, in plachernis4 Syri vero et Graecos et Latinos aberrare praedicant ac propterea visitationis festum diebus septem ante Johannis Baptistae et hujus ante Christi natalem diebus septem collcoarunt.
1. Alibi: _utrinque_. 2. Alius: _merentur_. 3. Alius: _sicut_. 4. Alius: _glachemis_.
CURTIUS: Quasi vero dies feriarum, quas colimus, nondum institutos tam curiose veteres consectarentur!
OCTAVIUS: Gravius illud est, quod Johannes scribit1, Christum prius afflavisse apostolos spiritu sancto, quam ascenderet in coelum, qui tamen obtestatur, spiritum non2 venturum, nisi abiret ad patrem3.
1. Joh. 20, 22. 2. Loco duorum horum verborum alibi legitur: _non prius_. 3. Joh. cap. 14 et 15.
FRIDERICUS: Hoc ita scriptum est, ut intelligamus spiritum a patre et filio prodire1, contra Graecorum opinionem.
1. Alibi: _procedere_.
SALOMO: Solutiones istas non moror, sed miror apostolos toties ac tam saepe labi, cum prophetas testes arcessere consueverunt, ut cum Matthaeus scribit, Christum triginta nuramis argenteis divenditum fuisse1, ut prophetia Jeremiae2 impleretur: _Appretiaverunt_, inquit, _pretium meum triginta argenteis_, quae verba nec apud Jeremiam, nec apud ulles scriptores veteris instrumenti reperiuntur. Item, ut Messiam Deum3 de ligno suspensum iri docerent, illud ex psalmis corripuerunt4: _Dicite in gentibus, regnavit a ligno Deus_, ut quidem Justinus Martyr, Lactantius, Augustinus, Cassiodorus, Theodulphus, alii aliorum errorem secuti scripserunt, quae verba „a ligno“ Ebraeis, Chaldaicis, Graecis ac Latinis interpretationibus veterum deesse videmus, non modo in libris5 psalmorum, 231 verum etiam in libris Paraleipomenon. Sic enim Ebraica legimus: אִמְרוּ בַגוֹיִם יְהוָֹה מָלָךּ, quae LXXII sic reddunt: εἴπατε ἐν τοῖς ἔθνεσιν, ὅτι κύριος ἐβασίλευσε, i.e. dicite in gentibus, Deus regnavit. Jam vero miracula stupenda sunt a Johanne6 descripta, quae a reliquis praetermitti capitale videri possit, ut cum milites praetoriani Jesum comprehendere conarentur, sola illius voce perterritos ac retrolapsos corruisse. Item Lazari resurrectionem tam stupendam solius Johannis7 testimonio niti videmus, cum caeteri levissimas etiam febrium curationes denotarint.
1. Matth. 27, 9. 2. Non Jeremiae, sed potius Zach. 11, 13. 3. Alibi: _ducem_. 4. Ps. 96 (95), 3 sq. 5. Alibi: _libro_. 6. Joh. 16. 7. Joh. 11.
CORONAEUS: Nec ab omnibus omnia scribi potuerunt, cum nec omnes evangeliographi rebus gestis adesse, nec si affuissent scriptis omnia complecti, nec si omnia scriptis mandarent, mundus ea capere potuisset, ut Johannes ipse scribit, sed ea quae ab aliis vel omissa, vel obscurius dicta erant, recognovit, cum postremus omnium ad scribendum accesserit et ab ipsa deitate Christi auspicatus fuerit eo tempore, quo Cerinthus et Ebio Χριστὸν εἶναι φίλον ἄνθρωπου praedicarent: Tum, inquit Epiphanius, Johannes coepit εὐαγγελίζεσθαι.
SALOMO: Non capio, quae deitas in Christo esse potuerit, nam si post baptismum spiritu sancto afflari coepit, ut quidem Lucas1 asseruit, quonam modo a daemonibus agitatus est, ut modo supra pinnaculum templi, mox in montem altissimum subvectus sit? Consimile est illud, quod Johannes tradit, Judam apostolum accepto Christi corpore in coena, eodem momento a cacodaemonibus correptum fuisse2. At in eodem homine bonus et malus daemon simul stare non potuit. Nam cum Saul a Samuele rex est initiatus et unctus, ab angelo beari et afflari coepit. Et postquam Dei jussa sprevisset, desertus ab angelo coepit a cacodaemone agitari3. Jam vero cur tantum anno trigesimo Christus coepit afflari spiritu sancto? Nam ex eo planum est, antea spiritu sancto caruisse, quem tamen Deum fuisse affirmant.
1. Luc. 4, 36. 2. Joh. 13, 17. 3. 1 Sam. 12. 14.
CURTIUS: Utrumque stare potest, simul a bono daemone eundem agitari posse1 et cacodaemonem eundem exerceri2 posse. Argumento sit, quod Jobus, mortalium integerrimus, cum a malo genio torqueretur, non propterea tamen a bono genio desertus, sed ad breve tempus facta est potestas ejus vexandi Satanae, principi mundi hujus, ut probaretur.
1. Alibi: _fuisse_. 2. Alibi: _excoecari_.
SALOMO: Quid divina potestate alienius, quam Deum agitari a daemone? Quid item absurdius aut capitalius, quam appellare Satanam principem mundi hujus, ut Jesus loquutus1, vel aëris hujus, ut Paulus2 scribit. Hic enim Manichaeorum perniciosissimus3 error, qui Satanam rerum elementarium et corporum principem efficere tentarunt. Angeli quidem 232 provinciarum principes ac urbium custodes et praefecti dicuntur in scriptura sacra4, Satan5 vero carnifex eorum et minister.