Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 23

Chapter 23 3,247 words Public domain Markdown

CURTIUS: Ad servos et captivos haec oratio pertinet, vel ad eos, qui carceribus, vinculis, verberibus ad impios cultus adiguntur, ut1 quidem Albuguerii, proregis apud Indos orientales, crudelitas singularis denotatur, quod Christianorum, qui ad Muhammedem2 inviti defecerant3, dextras manus ac pollices sinistros, nares et auriculas amputari jussit. Sed haec ad eos non pertinent, quibus alio emigrare fas est.

1. Alibi: _et_. 2. Alius: _Muhammedanos_. 3. Alius: _defecerunt_.

OCTAVIUS: At licuit Naëmo principi emigrare, noluit tamen, qui tamen ab Elisaeo propheta excusatur1. Is enim lepra curatus vovit, se deinceps aeterno Deo sacra facturum. Si tamen, inquit, rex Syriae humeris meis innixus sacrificet2 Deo Rimmoni, propitius mihi sis. Ad quem Elisaeus: _Vade_, inquit, _in pace!_ Quibus verbis perspicuum fit, etiam illum, qui opibus ac divitiis affluens sine ullo periculi metu contiguam Syriae Palaestinam evadere poterat, ut libere Deo sacra facere liceret, excusari tamen. Neque enim, opinor, Deus Abrahamum patriam deserere jussit, ne sideribus servire compelleretur, sed ut adversariorum insidiis liberaretur.

1. 2 (4) Regum 5, 20 sqq. 2. Alius: _significet_; alius: _sacrificaverit_.

FRIDERICUS: Ego illum, qui corpore et publice ante aras ac statuas mortuorum procumbit, etiamsi Deum pura mente adoret, non minus peccare statuo, quam si omni religione deserta Atheus censeretur, quoniam imperitos abducit a vero Dei cultu.

CORONAEUS: Superstitio, quantacumque sit, quovis atheismo tolerabilior est; nam qui superstitione aliqua obligatur hunc numinis metus in officio quodammodo ac naturae legibus continet, atheum vero, qui nihil nisi 183 testem metuit aut judicem, ad omnia scelera proclivi lapsu ruere oportet. Ac tametsi actionum humanarum praestantiam sapientissimus quisque non solum finibus ipsis metitur, verum etiam omnibus partibus et causis, scilicet efficiente, subjecto, forma, fine, summam tamen omnium actionum ac praecipiam causam ipso fine dijudicat1.

1. Petrus Lombardus ex Augustino libro 2. sent. 1. qu. 1. Thomas in secunda secundae q. 15. et canon. ministr. 23. qu. 5., ubi intentio mala reddit opus malum, quod alioquin bonum fuisset, et 15 qu. 6. cap. 51: Si sacerdotibus.

CURTIUS: Quid igitur fiet sacris litteris, quae toties ac tam saepe hypocrisin abominantur?1

1. Job. 8. 13. 15. 17. 20. 27. 34. Jesai. 9 et 33. Matth. 6. 7. 15. 22. 23 et 24. Luc. 12. 13. Jer. 9. Ezech. 33. Mal. 3. 2 Regum 15.

OCTAVIUS: Ita quidem abominantur eos, qui labiis Deum, non mente colunt, quod pietatis ac justitiae speciem immanibus flagitiis praetendunt. At is qui genibus advolutus, ante idola procumbit ac nihilo secius mente sincera Deum veneratur, longissime abest ab hypocritarum perniciosa simulatione.

SALOMO: Probabili certe argumento utitur Coronaeus, vir non modo πολιτικώτατος, sed etiam εὐσεβέστατος, quo superstitionem, quantacunque sit, quovis atheismo judicat tolerabiliorem. Videtur tamen atheus, qui Deum penitus ejuravit et ex animo ejecit, minus peccare, quam qui illum cum rebus creatis conjungit eodem cultu, quia minus peccat servus fugitivus aut miles desertor, quam qui obsequium domino et imperatori suo contumeliose praestat. Quin etiam gravius peccatur ab iis, qui aeternum ac verum Deum cum falso cultus honore communicato copulant, quam qui hunc ab illo disjungunt, et veri Dei veneratione deserta inserviunt iis, quos sibi erroris opinione Deos finxerunt. Et quemadmodum uxor poenis capitalibus obligatur1, quae legitimum thorum, adulterio commisso, conspurcaverit, meretrix non item, quia maritum, quem nullum habet, fraudare2 non potest: ita, duobus superstitiosorum hominum generibus propositis, alteri quidem ingrati, qui3 verum Deum non exquirunt4, alteri5 contumeliosi, qui quidem aeternum ac solum Deum agnoscunt, eundem tamen insigni contumelia non dubitant societatis impurissimorum daemonum vel statuarum contubernio violare. Contumelias autem acerbius, quam injurias ferre solent ii, qui nullam suae dignitatis et gloriae curam habent; at immortali Deo suae gloriae decus quanti sit, indicat illa obtestatio apud Jesaiam: _Cui_, inquit6, _me exaequavistis, aut cujus similem fecistis? Vivo ego, si meos honores cuiquam impertiar?_ Et quidem impios Deus saepe execratur, saepius tamen eos, qui se cum diis peregrinis7 communi caeterorum obsequio conjunxerunt, supra modum zelotypia commotus abominatur. Et quoties agit de jure suae majestatis, 184 agit autem8 saepissime, supra homines et supra Deos hominum9 fictos et supra quicquid est, quod hujus mundi ambitu comprehensum videmus, ut in altissimo imperii et honoris culmine collocatus, caetera fluxa ac caduca longissime infra se despiciens, pro nihilo esse et ex nihilo creata et ad nihilum recasura10 testatur.

1. Numerorum 20, 10. 2. Alibi: _foedare_. 3. Alibi: _quod_. 4. Alibi: _cognoscunt_ vel: _agnoscunt_. 5. Alius: _aliter_. 6. Jesaiae 46, 9 sq. 7. Deest in alio codice. 8. Alibi: _enim_. 9. Addunt alii: _inani opinione_. 10. Alibi: _evasura_.

OCTAVIUS: Non dubito, illum, capitaliori fraude obligari, qui sciens, prudens creatorem cum creatura1 honoris communicatione conjungit, quam qui Deos fictiles una cum vero Deo plane rejicit. Et quidem2 mallem diceres, Octavium nunquam exstitisse aut abs te, Coronaee, qui singulari amore me amplecteris, repudiari, quam furiosum, petulantem, iracundum, impium dici ac talium hominum contubernio copulari. Sic quoque praestat, Deum non esse, mentiri, quam aut mortalem aut corporeum arbitrari aut cum sanctis3 illum eodem cultu, iisdem sacris, eadem ara consecrare4. Sed qui statuas ac sidera pro Diis habent, vel angelos ac divorum mentes iisdem sacris cum aeterno Deo conjungunt, etsi non recte faciunt, attamen in eo sunt, ut quodammodo excusationem mereantur, cum integra mente et animo, recta conscientia, sic a pontificibus instituti, sic docti, sic imbuti, numen5 sibi cognatum et cognitum colant.

1. Alibi: _creaturam cum creatore_. 2. Alius: _plane_. 3. Alibi: _cum his_. 4. Alii: _consociare_. 5. Alibi: _mundum_.

SALOMO: Agnosco, rectam illam animi conscientiam Deo non ingratam esse. Argumento est, quod lege divina capite plectatur1 et is qui quem Deum esse putabat, verbo violavit, et qui aeternum Dei nomen minus diserte pronunciavit2. Vocem enim אֱלהֵיךּ i.e. Deum tuum distinxit a nomine sanctissimo יהוה, quo Deus aeternus significatur, et utrumque3 ab utroque segregatur, quod arcanum latet imperitos linguae sanctae. Ex quo sequitur etiam, aeterno Deo non4 ingratum esse cultum, qui fictili5 Deo exhibetur bona fide. Itaque videmus6 Abrahamum, Isaacum, Jacobum, Josuam foedera cum paganis idolorum cultoribus ferientes, jurejurando Deorum suorum illos obligasse, ut non minus peccare videretur, quod7 Deos fictiles, quam qui Deum aeternum pejurio violarent.

1. Alius: _plectitur_. 2. Levit. 24.—Alibi: _pronunciant_ vel: _enunciaverit_. 3. Addunt alii: _caput_. 4. Deest in aliis codicibus. 5. Alibi: _futili_. 6. Genes. 37, 31. Josuae 9. 7. Alii: _qui_.

OCTAVIUS: Est apud Aristotelem1 memorabilis historia: si quis in charta jusjurandum scripsisset, illamque in fontem Palicorum2 jecisset3, si pejeratum esset, charta fundum petebat, et qui perjurio sese obligarat, brevi moriebatur.

1. περὶ θαυμασίων ἀκουσμάτων. 2. Alii: _Palisorum_, vel: _Palyrum_. 3. Alius: _conjecisset_.

SALOMO: Si peccatur ab eo, qui, quem Deum putabat, eundem perjurio contumeliose afficit, etiam si Deus non sit, consequens est, Deo non ingratos esse honores, qui errore justo ac bona fide Diis fictilibus exhibentur.

185 CURTIUS: Quis errore justo1 se tueri potest, ut dominum servo, regem subdito, creaturam creatori cultu anteferat aut conferat?

1. Alius: _decore, juste_.

OCTAVIUS: Veteres populi, paucis admodum exceptis, aut peregrina numina coluerunt, aut cum Deo conjugarunt1, quin etiam illi ipsi, qui in Samariam jussu regis Assyrianorum2 venerant3, Deo aeterno simul ac Diis patriis sacrificabant; justo quidem errore, cum ita instituti4 essent ac a suis pontificibus imbuti, ac si aliter fecissent, quam a pontificibus praescriptum esset, impietate se ipsos obligare5 viderentur, quoniam pontifices ubique religionis sunt judices, ut L. Lucullus pontifex in senatu disserebat6. Nec divina lex cuiquam judicia religionum praeterquam pontificibus et ordini Levitico7 tribuit, tametsi violatae religionis supplicia quoque ac caeteris irrogari velit.

1. Alibi: _combinarunt_. 2. Alii: _Assyriorum_. 3. 2 Regum 17. 4. Alibi: _instructi_. 5. Alibi: _commaculare_. 6. Cicero ad Atticum l. 4. 7. Deuteron. 22.

FRIDERICUS: Quid igitur Christus, cum diceret1: _Eum qui domini jussa mente2 percepit ac plane intellexit, si minus exequatur, gravissimis plagis vapulaturum, cum vero qui penitus ignoravit3, minus quidem, sed vapulaturum tamen et ignorantem simul cum ignorantia ac inscitia periturum?_

1. Lucae 12, 47 sq. 2. Deest in alio codice, qui legit: _percipit_. 3. Alibi: _ignoraverit_.

OCTAVIUS: Profecto verberibus dignus non modo is, qui domini jussa, quae exequi poterat, contemsit, sed etiam is, qui non exsequitur, non tamen is, qui nec scire poterat et suorum pontificum culpa1 in fraudem impulsus est, cum Dei sui voluntatem ac jussa diligentissime exquireret2. At pontifices, sacerdotes, episcopi, ministri religionum ac sacrorum interpretes Dei voluntatem ignaris ac imperitis litterarum omnium hanc esse interpretantur ac persuadent, ut non solum aeterno Deo, sed etiam Apollini, Dianae, Virgini, Palladi, Angelis, daemonibus, statuis hominum ac bestiarum, cadaveribus et cineribus sacra faciant. Hanc igitur illiteratorum et agrestium hominum imperitiam quis accuset? aut quis poenas mereri putet? quis potius non reprehendat3 eorum pervicaciam ac superbiam, qui pontificibus ac sacerdotibus non acquieverunt? cum lege divina4 sanctissime caveatur, eos, qui pontificis magni decretis non paruerint, capite puniendos.

1. Alii: _causa_. 2. 1 Corinth. 14. 3. Alibi: _reprehendet_. 4. Deuteron. 17.

SENAMUS: Ego quidem sic existimo, eos, qui pontificum suorum auctoritate freti ac jussis obsequentes, statuas vel ossa putrida pro Deo coluerunt, bona fide semper excusari.

SALOMO: Divina lex1 pontifices ac sacerdotes tantae eruditionis ac sapientiae esse voluit, ut nullam erroris praetexerent excusationem, quoties de jure divino quaereretur, cum tamen caeteros non modo universos, 186 sed etiam singulos ipsumque populi totius principem errore peccantes semper excuset.

1. Levit. 5.

TORALBA: Justum errorem justa excusatione purgari non dubito, litterarum etiam atque eruditionis expertes, qui1 in majorum suorum institutis ac pontificum suorum decretis acquiescant, justam erroris causam habere, non tamen litteratos ac potissimum eos, qui doctrina rerum naturalium imbuti fuerunt, a qua quidem certissimas de unius Dei natura, potentia, bonitate notiones elicere potuissent, uti etiamnum Paulus ipse aperte declarat.

1. Alibi: _quod_.

SALOMO: Praeclara quidem vis naturae est, hominum mentibus insita, quae illos ad pietatem, justitiam, virtutes omnes exsuscitat: sed ut divinam sententiam assequatur, nisi Deus ipsos afflaverit1, non magis fieri potest, quam inclusa tabula2, docta manu picta atque elegante colorum varietate distincta videri, sed oportebit perspicuo lumine illustrari. Ita3 Moses coacta populi concione declaravit4, cum diceret: _Non dederat hactenus vobis Deus cor ad intelligendum, nec oculos ad intuendum, nec aures ad audiendum, annos tamen quadraginta populum ab Aegypto per desertissimas regionum vastitates reduxerat5 in Palaestinam cum ingentibus ac stupendis rerum admirabilium6 prodigiis ac portentis._ Interdum Deus homines ita excoecari patitur, ut etiamsi rerum omnium magnarum scientiam adepti sint, nunquam Dei cognitione ac vera religione fruantur, quoniam ingenii acumine ac subtilitate elati feruntur atque arroganti supercilio divinam sapientiam7 suo studio se assequi posse confidunt. Job8 vero aperte confitetur, nec in aquis, nec in terris, nec in daemonibus, quos volucres appellat, sapientiam inesse, sed solius immortalis Dei munere et concessu tribui ad eamque assequendam lucernam divinam sibi praeluxisse.

1. Alibi: _afflavit_. 2. Alius: _inclusae tabulae ... distinctae ... pictae_. 3. Alius: _Id autem_. 4. Deuteron. 29, 4 sqq. 5. Alius: _deduxerat_. 6. Alibi: _imo admirabilibus_. 7. Alibi: _divina_. 8. Jobi 29 sq.

TORALBA: Istud quidem assentior, non tantam naturae esse vim ac potestatem, ut sine ope ac luce divina consummatam illam rerum divinarum sapientiam assequatur. Videmus enim Aristotelem, qui veterum omnium philosophorum fontes exhauserat1, multa quidem argute et ordine decente scripsisse, rerum vero divinarum scientiam nullam habuisse2, ut supra perspicue demonstratum est3, Platonem vero, qui ab Aristotele argutiarum subtilitate superatur, multo certiores de Deo deque mortalium animarum vi ac potestate comprehensiones habuisse, quas sine divina luce nunquam potuisset adipisci. Nam cum in ipso ineuntis aetatis flore Phaedonem scripsisset: Libenter, inquit, mentis4 illius aeternae praestantiam ac naturam didicissem, sed neque per me ipsum intelligere, neque ab alio audire poteram. Quibus autem ritibus Deus homini colendus sit, qui doceat, fore 187 neminem confitetur5, nisi Deus ipse ducem se praebeat. Id autem appellat rem omnium maximam ac praecipuam, τὸ μέγιστον καὶ κυριώτατον. Cui congruit illud Arriani ad Epictetum: Nos a Deo per angelum de rebus maximis ac pulcherrimis admoneri, περὶ τῶν μεγίστων καὶ κυριωτάτων διὰ καλλίστου ἀγγέλου. Idem paulo post: Memento aeterni Dei illumque adjutorem appella: τοῦ θεοῦ μέμνησο, ἐκεῖνον ἐπικάλου βοήτον. Quid Jamblichus? Certum est, ea sola fieri oportere, quibus ipse Deus delectatur, quae assequi nemo potest, nisi aut Deum ipsum audierit aut arte quadam divina sibi illud comparaverit.

1. Alii: _exhauserit_. 2. Alius: _hausisse_. 3. Alibi: _fuit_. 4. Alius: _mortis_. 5. Alibi: _fere neminem esse confitetur_.

SALOMO: Quo quisque Deum accedit propius ac ardentius amat et metuit, eo lux illi salutaris copiosius affulget, quam Aristoteli defuisse quis miretur, cum vix unquam Dei meminerit, cui etiam illudit, cum animal vocat aut negat justum esse, fortem, prudentem, sapientem, inanissimis1 sophismatum argutiis confisus. Quid autem capitalius quam arbitrari, eum, a quo sapientia, prudentia, justitia, virtutes omnes oriantur, iisdem ipsum carere?2 Idem libro decimo quarto τῶν μετὰ τὰ φυσικὰ (nam duo posteriores Arabum beneficio in latinum redierunt), ubi praecipuum erat de Deo argumentum3 nihil usquam nisi libri decimi primi capite postremo, idque tam breviter, ut rem praeteriisse potius, quam attigisse videatur. Plato saepissime4 de Deo vero, nec tamen aliter, quam summa cum veneratione ac numinis metu scribit et in contemptores5 Dei supra modum excandescit, illud autem frequenter usurpare solet: si Deus velit, aut ubi Deo collibuerit, ἐαν θεὸς ἐθελῇ vel ἐὰν μὲν τῷ θεῷ φίλον. Denique Deum solum bonum persuasum esse habet in eoque virtutes omnes παραδειγματικὰς καὶ αἰτιώδεις εἶναι. Quis ergo tantam sapientiam ac numinis claritatem in eo fuisse dubitet, qui Deo et cui Deus tam carus exstiterit?6

1. Addit alius: _ac levissimis_. 2. Aristoteles lib. 14 Metaphys. 3. Alibi: _argumentari_. 4. In Timaeo, in Phaedone, in Alcibiade, in Theage. 5. Alibi: _contemplatione_, vel: _contemplationibus_. 6. Alius: _extitit_.

SENAMUS: Sed Platonem1 tametsi de Deo tam praeclare scriberet ac sentiret, Apollini, Palladi caeterisque diis populorum sacra fecisse ac sacris interfuisse videmus, etsi litteris secretioribus amicos ad unius Dei aeterni cultum et cognitionem cohortaretur.

1. Ep. 7 ad Dionem.

SALOMO: Mirum videri debet nemini, si Platoni divina lux abundantius, quam caeteris philosophis affulsit, cum tanta veneratione scriptis omnibus Deum persequeretur1, ut eum Numenius Academicus Mosen Atticum appellare non dubitarit. At noster legislator aeque ac Salomo non semel admonuere, Deum ab iis inveniri, qui toto mentis impetu feruntur in ejus investigationem ac venerationem; et quidem me de Deo disserentem metus invadit cogitantem, nihil ab hominum oratione, nihil a mente proficisci, quod tantae majestati congruere possit, seu sententiarum seu verborum ponderibus 188 res exigatur. Et ut sit aliquis ea religione ac naturae bonitate, ut toto animi conatu in Dei amorem rapiatur, ut etiam orationis ubertate ac verborum luminibus Dei laudes exornare, ut omnia ejus gesta, judicia, leges rerumque omnium mirabilem procurationem sermonis copia complecti, ut illius vim infinitam, potestatem, sapientiam cogitatione, verbis, scriptis prosequi possit, ut denique tanti numinis majestatem omnibus ad intuendum proponat, frustra tamen se torqueat, nisi Deus ipse afflaverit2 aures et mentes auditorum.

1. Alius: _prosequeretur_. 2. Alii: _afflavit_, vel: _affluxit_.

CORONAEUS: Demus igitur operam, ut qui amore ac necessitate studiorum unum et idem esse videmur, unum et idem de rebus divinis sentiamus, ut tandem praepotenti optimoque rerum omnium conditori similes fiamus. Nam in eo videtur Plato summum hominis extremumque bonum posuisse.

CURTIUS: Eadem est Christi et acutissimi cujusdam theologi1 sententia: Ei, inquit, cum apparuerit, similes ei erimus.

1. Joh. 3. 7. 8. 9. Acta 14. Calvini institut.

SALOMO: Non video, cur in eo summi hominis bonum constituere debeamus, cum nihil creatori cum creatura simile ac commune esse universim1 possit, ut R. Moses non semel admonuit, sed verius est, extremum hominis bonum in aeterni Dei fruitione versari. _Satiabor_, inquit David2, _cum apparuerit gloria tua._

1. Alii: _univoce_. 2. Psalm 16 (17), 15.

SENAMUS: Ego ab Aristotele didiceram1, summum hominis bonum in virtutis amore2 consistere.

1. Eth. ad Nicom. lib. 7. 2. Alius: _actione_.

TORALBA: At ille1 suorum decretorum constantiam non tuetur, cum aliis summum bonum in mentis actione collocarit, quo quidem loquendi genere usus est, ne cum2 magistro Platone, cujus omnia decreta evertere3 conatus est, idem dicere videretur, cum tamen idem sentiret, quia nemini dubium est, quin ipsa mentis actio sit contemplatio, quam improprie actionem appellat. Neuter tamen verum hominis bonum attigisse videtur, quia tametsi negotium ad otium, motus ad quietem referatur, actio ad contemplationem, ipsa tamen contemplatio esse potest rerum abjectiorum ac viliorum, et ut sit circa rem omnium optimam et maximam, quoniam alio refertur, extremum bonum dici nequit. In quo rursus Aristoteles4 non leviter lapsus, quod finem hominis cum ejus summo bono confundit.

1. Alibi: _Atqui_. 2. Desunt haec novem sequentia verba in alio codice. 3. Alibi: _rejicere_. 4. Libro 2 et 11 ad Nicom.

SENAMUS: An potest alius esse finis hominis, aliud extremum ejus bonum?

TORALBA: Quidni? Fines rerum omnium genitarum sunt extra res ipsas, nihil enim fit propter se, bonum vero cujusque rei in se vertitur, et ejus commodo, non alterius expetitur, quoniam se quisque plus amat, quam bonum illud, quod sui beandi causa conquirit. Gramen enim progerminat, 189 ut sit pabulum pecori, pecus hominum victui1, jumenta ut hominibus sint adjumento2 ac pro illis moriantur. Nemo tamen dixerit, hunc bestiarum finem extremum esse bonum illarum, cum rerum omnium commune bonum sit, bene esse pro cujusque natura. Ita quoque finis hominis est, inserviisse gloriae Dei. _Omnia_, inquit ille3, _feci propter me ipsum, etiam impium ad diem ultionis_, cum scilicet impius flammis exuritur aut in mare demergitur, ut Pharao cum legionibus eum finem habuere, ad quem nati, facti, editi fuerant. Sic enim Deus ad Pharaonem: _Ad hoc excitavi te, ut ostenderem in te virtutem meam et ut mei nominis fama ubique dispergatur._ Nemo autem dixerit, Pharaonem summum bonum adeptum fuisse. Ex quo sequitur illud etiam, eos scilicet aberrare, qui argumentum aut subjectum4 philosophiae moralis statuunt esse summum bonum, quod per se ipsum Deus est, nec aliud cogitari potest.

1. Alibi: _victus_. 2. Alibi: _sint hominum adjumenta_. 3. Proverbiorum 16, 4. 4. Alibi: _et fundamentum_.

SENAMUS: Quodnam igitur subjectum futurum est sapientiae1 moralis?

1. Alibi: _philosophiae_.

TORALBA: Homo beandus.

SENAMUS: Cur ita?

TORALBA: Quoniam omnis disciplina, quae ad actionem refertur, subjectum habet id, cui primo acquiritur ipsius actionis bonum, non autem ipsum bonum, ut valetudo non propter se ipsam appetitur, sed propter hominem. In quo rursus deprehenditur aliud peccatum Aristotelis1, quod2 summum bonum statuit in eo, cujus causa caetera non cupias, ipsum vere propter se, non alterius causa, quia Dei fruitio, in qua psaltes lyricus3 et Salomo felicitatis humanae summam constituunt, non propter se ipsam, sed propter hominem ab homine expetitur. His erroribus sublatis, caetera, quae ad felicitatem illam pertinent, faciliora sunt futura. Cum enim lex divina ad honesta prosequenda turpiaque declinanda hominem excitaret, illud subjicit, ut bene tibi sit, quia Deo nihil accedere, nihil decedere potest. Igitur actio virtutis non est extremum hominis bonum, quoniam ad contemplationem, ut motus ad quietem refertur, contemplatio ad optimae rei h.e. ad Dei cognitionem, cognitio ad ejus amorem, amor eximius ad fruitionem. Ad quod enim amas, nisi ut re amata fruaris? In hac autem fruitione summa voluptas animi versatur in actu reflexo h.e. in clarissima lucis et amoris Dei erga nos effusione, quam patiendo adipiscimur, non agendo.

1. Ethicorum libro 1 cp. 7. 2. Alibi: _qui_. 3. Psalm. 16 (17).

SENAMUS: Sed cum haec beatitas divinae fruitionis mortalium nemini contingat tantisper, quam mortalis corporis ergastulo inclusa mens est, quis unquam beatus erit?

SALOMO: Certe paucis admodum felicitas illa contigit, ut Mosi tantum vigilanti, caeteris prophetis dormientibus, nec1 tamen omnibus. _Video_2, 190 inquit Esaias3, _Deum in sublimi sede majestatis et viderunt oculi mei regem Deum exercituum._ Item Ezechiel4 oratione longiore se hanc beatitudinem assecutum gloriatur. Huic felicitati proximus est prophetiae gradus, cum divina lux, intercedente angelo humanae menti copulato inter dormiendum affulget.

1. Alibi: _non_. 2. Alibi: _Vidi_. 3. Jesaiae 6, 1 sqq. 4. Ezech. 2, 1 sqq.

SENAMUS: Quid Aristoteli1 fiet, qui beatam vitam in actione virtutis ob id consistere docuit, ne dormientes, inquit, beati videantur?

1. Eth. ad Nicomachum.

SALOMO: Tantum abfuit ille a veri summique boni cogitatione1, ut bonorum fines ac malorum cum extremis bonis et malis confuderit, ut Toralba disseruit, quin etiam hominis officium, finem ac felicitatem unum et idem esse putavit, quia secundum virtutem vivere hominis officium est, quod ille summum bonum appellat2.

1. Alii: _cognitione_. 2. Alibi: _vocat_.

FRIDERICUS: Ego vero summum hominis bonum Dei cognitione per Christum terminari confido. _Haec est enim_, inquit ille, _vita aeterna, ut agnoscant te Deum verum et quem misisti Jesum Christum_1.

1. Johannis 17, 3.

SALOMO: De Christo quidem alias. Sed Dei cognitio proximus1 est ad illam, quam expetimus, felicitatem gradus. Sic enim sapientiae magister2: _Nosse Deum3 consummata justitia est, et tuae potestatis agnitio radix est immortalitatis._ Illa tamen cognitio fertur ad cultum, cultus ad amorem, amor ad fruitionem, quae summam animi voluptatem parit, vel potius ipsa voluptatis4 est fruitio.

1. Alibi: _maximus_. 2. Sapient. 15, 3. 3. Alibi: _te_. 4. Alibi: _voluptas_.

TORALBA: Haec igitur mea sententia est, primos illos aurei saeculi parentes, quos superius diximus, Abelem, inquam, Enochum, Jobum sine lege, Mosen sine Christo veram illam divinae voluptatis fruitionem purissime lege naturae adeptos fuisse.