Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Part 24
SALOMO: Non alia mihi mens est. Nam cum Abrahamum legem altissimi coluisse legimus1, quid est aliud, quam naturae legis exemplar secutum esse? Et quidem Philo Hebraeus2: Edicta, inquit, duarum tabularum nihil a natura discrepant, nec magno studio opus est, ut vitam exigas ad praescripta legum divinarum, quoniam nihil aliud, quam naturae legem et majorum nostrorum vitam continent. Haec ille. Sed quoniam aetate Mosis naturae lex hominum sceleribus ac flagitiis ita inquinata erat, ut penitus ex animis obliterata videretur, et quasi sua vetustate antiquata, Deus optimus maximus, hominum vicem misertus, eandem naturae legem sua voce renovare ac decalogo, quem tabulis lapideis inscripserat, complecti voluit, ac potissimum interdicta, quibus naturam violare prohibemur. Cum igitur 191 homines ad naturae legem obsurduissent, divina vox necessaria fuit, ut qui naturam contemserant, naturae parentem sua verba resonantem exaudirent.
1. Genes. 22. Sirac. 44. 2. In libro de vita sapientis.
OCTAVIUS: Muhammedes Mosem imitatur, cum leges naturales, i.e. divinas pessum ire ac pro Deo aeterno mortuis hominibus cultum exhiberi perspiceret, naturae legem de unius aeterni Dei cultu renovavit, mortuorum hominum funestissima sacra sustulit. Sic enim1 Deum Abrahami se colere ac vitam Abrahami ad usum revocare clara voce testatur2, se vero nihil aliud esse, quam Dei nuntium ac servum, caeteris etiam prophetis inferiorem3.
1. Alius: _etiam_. 2. Azora 4. 3. Alibi: _infeliciorem_.
CURTIUS: Optimum divinae legis interpretem habemus Christum, quo nec majorem possumus1 nec optare meliorem, qui non est alius, quam Deus ipse ab aeterno tempore2 genitus, qui hominem tantum induit, ut humanum genus ab interitu et exitio servaret sempiterno.
1. Alii: _possimus_. 2. Deest in aliis codicibus.
FRIDERICUS: Non alia mihi mens est, nec a Curtio diversa de religione sententia, nisi quod Helveticam, opinor, amplectitur1, ego vero Augustanam, quae auricularem quidem confessionem, non tamen singulorum peccatorum dinumerationem probat2. Item Christi verum corpus mystica verborum prolatione panis speciei subesse confido3, quod Helvetica ecclesia negat, et statuas ad iniitationem, non vero ad cultum admitti oportere existimo4, quas Helvetii novae religionis professores rejiciunt omnino.
1. Alibi: _opinionem complectitur_. 2. Alius: _probo_. 3. Alibi: _existimo_. 4. Alibi: _confido_.
CORONAEUS: Ego vero ecclesiae Romanae catholicam religionem1, in qua natus ac educatus semper acquievi, vobis probatum iri spondeo, si qua fides, quae maxima semper fuit scripturae sacrae2, conciliorum decretis ac sanctissimorum patrum per quindecim saecula concordibus animis ac sententiis futura sit. Fundamenta quidem firmissima jacta sunt ab ipso Christo, ecclesiae totius principe, deinde ab apostolis ac discipulis, quasi parietibus constructa, a pontificibus Romanis tecta et consummata est3. Quorum pontificum triginta tres continentur4, qui pro Christi nomine caesi fuere, tum innumerabiles sacrorum antistites ac omnium gentium pontifices eandem ecclesiam moribus, miraculis, divinis scriptis5 fulcierunt: Irenaeus, inquam, Lugdunensis, qui a successione Romana fidem apostolicam declaravit, Augustinus Hipponensis6, qui ecclesia Romana viguisse scribit apostolicae cathedrae principatum, Ignatius et Chrysostomus Antiochiae, Petrus Alexander, Athanasius, Theophilus Alexandriae, Macarius et Cyrillus Hierosolymis, Gregorius et Basilius in Cappadocia, Polycarpus Smyrnae, Justinus Athenis, Dionysius Corinthi, Gregorius Nyssae, Methodius Tyri, Epiphanius in Cypro; sed infinitum sit omnes commemorare.
1. Alibi: _religione_. 2. Alius: _fuit, scripturis sacris_, ctt. 3. Damasus in vitis pontif. Romanorum. 4. Alius: _recensentur_. 5. Alii: _doctrina, scriptis_. 6. De doctr. christ. c. 8. et Epist. 162.
192 Hic SENAMUS, qui aliquamdiu haeserat, cum loqui proposuisset: Omnes, inquit, omnium religiones, tum naturalis illa, quam amplectitur Toralba, tum Jovis gentiliumque Deorum, quos Orientales Indi ac Tartari colunt, tum Mosis, tum Christi, tum Muhammedis, quam suo quisque ritu non fucata simulatione, sed integra mente prosequitur, aeterno Deo non ingratos ac justos errores excusari confido, tametsi omnium gratissima est illa, quae optima. Itaque omnium omnia delubra, templa, sacella, ubiubi terrarum sint1, adire non gravate consuevi, tum ne pernicioso exemplo Atheus judicer, tum etiam ut caeteri divini numinis metu terreantur. Quod meum studium optimo cuique probatum iri non diffido, tum ex iis, quae superius dicta, tum ex eo maxime, quod religiosissimos populos, quantacunque Deorum fictilium superstitione uterentur, virtutibus, potentia, imperiis, opibus, victoriis Deus aeternus, praemiorum arbiter, beavisse mihi videtur2. Qui vero suae religionis ac Deorum etiam inanium, in quibus ullam3 divinitatem inesse arbitrarentur, cultum deseruissent, bellorum offensionibus peculiaribus4, morbis5, frugum calamitatibus, pecorum inopia, seditionibus intestinis conflictari semper consuevisse, quod historicorum omnium consensione6 planum7 fit8.
1. Alibi: _sim_ vel: _sunt_. 2. Alius: _videatur_. 3. Deest alibi. 4. Alibi: _popularibus_. 5. Deest in aliis codicibus. 6. Alius: _consensu_. 7. Alibi: _clarum_. 8. Alii: _sit_.
TORALBA: Si vera religio naturalis eaque perspicuis demonstrationibus explicatur, ut non modo Octavius, sed etiam Salomo ipse confitetur, quid Jove, quid Christo, quid Muhammede, quid mortalibus et fictilibus1 Diis opus est? Quis omnium theologorum melius aut accuratius, quam Jobus Dei majestatem, potentiam, bonitatem, sapientiam, judicia admirabilia, summam denique erga res omnes procurationem explicare potest? Quis item arcana plura rerum naturalium ac divinarum allegorica narratione complexus est, quam ille? quis de omnium mortalium genere purius Deum aeternum adoravit2? Ille tamen Arabs, antiquior Mose, non alia quam naturae lege, quam Abelis lege vixit. Deus tamen, integritatis ac pietatis judex aequissimus, tantam illi justitiae, religionis, puritatis laudem dedit, quantam mortalium nemini. Christum, qui post annorum duo millia natus est, nec speravit nec venturum suspicatus unquam, multo minus Muhammedem. At cum solis et siderum mirabilem magnitudinem, sublimitatem, rapiditatem intelligeret: _Dispeream_, inquit, _si solis ac siderum splendorem ac pulchritudinem intuens ad eorum adorationem prociderem, quia scelus est capitali poena plectendum, Deum enim excelsum ejurassem._3
1. Alii: _futilibus_. 2. Job. 1 et 31. 3. Job. 31.
FRIDERICUS: Eo ipso, quod Toralba Jobi libro, quo nihil divinius fieri1 potest, atque ejus auctoritate utitur litterarumque sacratiorem majestatem veneratur, profecto a philosophorum gregibus segregari se putat oportere?
1. Alibi: _esse_.
193 TORALBA: Libros sacratiores melioris notae non improbo, neque tamen iis assentior propter litterarum auctoritatem, neque enim id possum ac ne velim quidem, si possim. Sed quia certis1 rationibus adducor, et quoniam disputatio saepe nobis est cum Epicureis, qui litteras sacras pro fabulis habent, hos ego non librorum auctoritate, sed perspicuis argumentis frangi atque ab illis, quasi adhibita quaestione assentionem extorqueri volo, ut res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione certet. Nam qui credit, Deum esse trinum et unum, quoniam a Deo ipso revelatum, oportet argumentis necessariis constare, id a Deo revelatum esse, cui plus assentimur ut conclusioni propter principia, quae si non erunt2 certiora conclusione, nihil poterit fieri, quia conclusio in principia resolveretur, haec item ut alia aeque3 incerta.
1. Alii: _certissimis_. 2. Alibi: _essent_. 3. Alius: _quaeque_.
CURTIUS: In rebus divinis, quae a demonstratione longissime absunt, usurpandum illud est, quod apud Lucam legimus1: _Domine, adauge fidem meam_2.
1. Lucae 17, 5. 2. Deest hoc verbum alibi.
SALOMO: Superius dictum est, fidem omnem aut argumentis perspicuis aut sensibus integris aut divinis oraculis niti, fidem infusam nullam esse, nisi oraculo prophetae1 divinitus homini dato, quod omni scientia certius est. Sed quia rarissima nunc sunt prophetiae, acquiescere nos oportet oraculis prophetarum, quae majores nostri summa fide posteritati reliquerunt, quoniam Christiani Alcoranum, Ismaëlitae quidam2 novum Testamentum; Ebraei utrumque repudiant.
1. Alibi: _prophetiae_. 2. Deest in aliis codicibus.
OCTAVIUS: Ismaëlitae quidem hos evangeliorum libros, qui Christianorum manibus teruntur, ut corruptos a sectariis omnino rejiciunt, vera evangelia, quae tamen ipsi nusquam habent, penitus intercidisse putant.
FRIDERICUS: Cur igitur Muhammedes1 Gabrielem inducit ita loquentem: Si de legibus et edictis ad te missis dubitas ulla in re, majorum libros legito, nihil amplius haesitabis. Item Azora, cujus initium est: Sors Amram2, Deus inquit misericors, vivens, altissimus, primo vetus Testamentum, deinde Evangelium, postremo veracem Alphaream3, vestrae legis confirmatorem, vobis dedit. Igitur utriusque Testamenti tabulae, veteris et novi, aut usquequaque probandae sunt, aut usquequaque rejiciendae. Quanquam nihil est novis tabulis comprehensum, quod legibus divinis et prophetarum oraculis non congruere videamus.
1. Azora 91. 2. Azora 3. 3. Deest alibi.
SALOMO: Veteres majorum nostrorum tabulas probant Ismaëlitae, Christiani, Judaei; sed quando Alcorani ac novarum tabularum fides in dubium revocatur, veteribus tabulis utendum nobis est, ac testes omni exceptione majores adhibendi. Hi autem exquirendi nobis sunt ab ecclesia 194 vera, cujus tanta sit dignitas, ut si omnium scripturarum ac litterarum monimenta pereant, ab ecclesia tamen superstite rerum gestarum veritas ac memoria in sempiterna posteritate resident. Ob id enim Moses in populi concione: _Narrabis_, inquit, _haec filiis tuis_1, ne quis legem divinam cum litteris suspicaretur interituram. Item apud Jesaiam2 Deus Israëlitas sic obtestatur: _Vos a me rerum gestarum testes appello_, non quia testibus egeret ad suae majestatis decus stabiliendum, sed ut planum esset, ecclesiam Ebraeorum ab immortali Deo fundatam ad selectani fuisse, Israëlitas adhuc viventes3 ac spirantes ad testimonium exsuscitabat, ut omnibus gentibus non tantum scriptis legibus, sed etiam clara voce Dei actiones, gesta, leges testificarentur, etiamsi litterae penitus interirent, quanquam Deus sapientissimus prospexit, ne sacrae litterae4 interciderent, cum in lapides ac silices incidi et omni aetati, omni sexui explicari ac describi jusserit5. Itaque incredibile videri possit, cum verum tamen sit, in tot ac tantis majorum cladibus, exiliis, ipsiusque reipublicae conversionibus et extrema eversione libros divinae6 legis integros exstare, et quidem in7 omnibus linguis ac populis pervulgatos, atque in iis Christianos et Ismaëlitas suarum religionum fundamenta collocare.
1. Deuteron. 5, 31. 2. Jesaiae 55, 4. 3. Alibi: _venientes_. 4. Alii: _scripturae_, vel: _scriptiones_. 5. Exod. 1 et 29. Deuter. 28. Josuae 8. 6. Alibi: _divinos_. 7. Deest in aliis codicibus.
FRIDERICUS: Fuit quidem ante Christum ecclesia Dei1 in populo Israëlis, quae nunc ad Christianos translata est, lege autem divina nihil aliud est, quam evangelii πρωτότυπος2, ut Origenes appellat. Sed quando humani seminis3 servatorem, etiam4 totius ecclesiae caput a stirpe Abrahami coelitus missum non modo repudiarunt Judaei, verum etiam probris5, ac contumeliosa6 morte affecerunt, Deus etiam illos suo merito rejecit ac repudiarit, ut ceterae gentes divinae salutis beneficio fruerentur.
1. Deest in aliis codicibus. 2. Alius: ἀρχέτυπος. 3. Alius addit: _Messiam sui seminis_. 4. Alii: _in_. 5. Alii addunt: _omnibus_. 6. Alii: _contumeliosissima_.
SALOMO: Haud sane invidemus caeteris gentibus suam salutem, sed ardentibus votis optamus ac pro illis continenter precamur.
FRIDERICUS: Vestris precibus ac votis facile carere possumus, quin etiam vota Judaeorum potius nocitura Christianis quam profutura judicamus. Non legistis apud Jesaiam1, fore tempus illud, cum dicetur: _Benedictus populus meus Aegypti, opus manuum mearum, Assyrius._ Item capite ultimo2: _Congregabo omnes gentes et linguas, quae venient et videbunt gloriam meam, et mittam ad eos, ut praedicari possit nomen meum et laus mea ubique promulgari._ Ac de eorum numero mihi Levitas ac sacerdotes cooptabo.
1. Jesaiae 19, 25. 2. Jesaiae 66, 18.
SALOMO: Operae pretium est1 adjicere id, quod a Friderico praetermissum est in illis Jesaiae oraculis2: _Benedictus_, inquit, _populus_ 195 _meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrius, hereditas autem mea Israël_, quia est creator populorum et communis parens. Itaque legem eandem voluit esse civium ac peregrinorum, et utrisque consultum esse voluit3; sed tamen singulari quadam praerogativa Israëlitas ex omnibus populis selectos sibi ascivit, quos etiam et peculii et haereditatis et primogeniti appellatione quadam prae caeteris et honore singulari cumulavit: _Filius_, inquit4, _meus primogenitus est Israël, gens sancta, natio sacerdotalis._ Quae cum ita sint, quis arbitraretur, Deum immortalem suae haereditatis unquam obliturum, suam gentem, suam ecclesiam deserturum? Nam cum olim finitimi Israëlitarum populi urbes majorum nostrorum ab hostibus5 solo exaequatas, templum direptum6 atque incensum, reliquias populi a Chaldaeis in servitutem abductas viderent, superba verborum contumelia Israëlem a Deo rejectum criminabantur. Sed Deus apud Hieremiam7 omni asseveratione8 confirmat, ratos coelestium orbium cursus ac rapidas siderum conversiones ante conquieturas, quam Israëlitarum obliviscatur. Idem, si poterit, inquit, coelorum amplitudo mensura designari aut terrae fundamenta exquiri, ego quoque populum meum Israël repudiabo. Et tametsi graves ac acerbas calamitates populo suo impendere9 minatur, si a sua lege desciscat, nunquam tamen sui cum Abrahamo foederis ac populi obliturum, gravi jurejurando10 confirmavit11. Ac revera nunquam suae gentis oblitus est, sed ubique terrarum dispersam amplexatur, quia in eadem lege divina exercemur, in qua majores nostri quatuor circiter annorum millibus acquieverunt, quod non modo sacri, sed etiam profani scriptores testificantur. Sic enim Tacitus: Judaei unum Deum, unum numen aeternum ineffabile, nunquam interiturum colunt, ac profanos habent, qui simulacra colunt ac12 venerantur. Ac tametsi Hebraei, Ismaëlitae, Christiani Abrahamum ecclesiae suae auctorem credere non dubitant, soli tamen Hebraei legem ac religionem semper sui similem coluere. Christiani vero et Ismaëlitae sectarum familias innumerabiles foverunt semper, Arianos inquam, Nestorianos, Sabellianos, Manichaeos, Donatistas, Ebionitas, Novatianos, Nazaraeos. Sed quid commemorem sectas circiter centum viginti, quas Tertullianus, plures etiam quas Epiphanius jam initio nascentis ecclesiae Christi scriptis suis dinumerat13? Neque vero Themistius, nobilis peripateticus, graviorem habuit causam, ut Valentem Augustum a profligatione et proscriptione Christianorum revocaret, quam quod asseverabat, trecentas amplius sectas a se invicem dissidentes Christianos fovere. Quaenam potuit igitur in tanta opinionum inter se discrepantium varietate ecclesia consistere? 196 quin etiam his quoque temporibus Helvetiorum ecclesia Romanam14, Augustana utramque, Catholici Anabaptistas. Puritani superstitiosos, Abyssini Graecos, Graeci Latinos refutant ac vicissim omnes ab omnibus refelluntur. Nec minor est varietas sectarum inter Ismaëlitas. Nam mortuo Muhammede Hali, sororis ipsius et Habitali15 filius, prophetam se ferens, sectam potentissimam excitavit, Muhammedistis infestissimam, quae duae sectae a discipulis incrementa sensim acceperunt, Lesharion scilicet et Imanian16, qui certant inter se capitalibus odiis; sed praeter utramque sectam sexaginta duae singulares enumerantur. Nam Elhosiba Albilaben Muhammedis multa abrogavit17. Octogesimo18 post anno Elhari Ibim novam sectam condidit, quae centesimo post anno capitalibus pontificis et Calipharum decretis et suppliciis est abrogata, deinde quinquagesimo post anno renovata ac rursus vigesimo post anno rejecta, nec aliter discordiae sedari potuerunt, quam Elgazuli theologus septem libris quasi arbiter pontifices quidem legum imperatoriarum sectatores, legis vero Muhammedicae castigatores appellaret19. Neque tamen licuit plebejis ordinibus hanc sectam sequi, sed eruditis tantum. Cur eruditis tantum? aut si Muhammedi lex ab angelo Gabriele data erat, ut quidem ille mentitur, quid humanis castigatoribus opus erat? Aliam quoque sectam creavit Esses Renardus20, aliam Isbofaridus21, qui omnes omnium religiones Deo gratas esse scripsit, si quem quisque Deum arbitretur, eundem sincera mente colat; Deos autem appellat sidera, coelos, elementa. Sed ne infinitus sim ac taedio vobis futurus, si omnes Ismaëlitarum sectas oratione complecti posse confidam, quas tamen Eleofanus theologus distincte libris septem, utcunque22 potuit, explicare videtur. Ex quo efficitur, nec Ismaëlitas, nec Christianos religionem certam, quam sequantur, ullam habere, multo minus ecclesiam certam in tanta varietate.
1. Alius ita: _Ac de illorum numero mihi leve pretium est_. 2. Jesaiae 19, 25. 3. Exod. 4, 23. 4. Exod. 19, 6. 5. Desunt alibi duo haec verba. 6. Alibi: _dirutum_. 7. Jeremiae 31, 37. 8. Alibi: _assecuratione_. 9. Alibi additur: _hinc inde_. 10. Alibi: _juramento_. 11. Levit. 1. 26. 12. Duo haec antecedeutia verba desiderantur in alio codice. 13. Alii: _dinumerant_, vel: _dinumerarunt_. 14. Alius: _Helvetica ecclesiam Romanam_. 15. Alibi: _Habigali_. 16. Alius: _Leshariorum scilicet et Imaniarum_. 17. Alius: _Abilaben multa legibus Muhammedis subrogavit_. 18. Alii: _octuagesimo_. 19. Alius: _appellarat_. 20. Alii: _Romardus_. 21. Alii: _Ismofaridus_. 22. Alibi: _ut aeque_.
FRIDERICUS: Certissima ecclesiae et verae religionis argumenta sunt tum in doctrina Christi, legibus divinis consentanea, tum in legitimo sacramentorum usu perpetuaque electorum multitudine, unam et eandem Christi disciplinam constituente1; Christum vero Abrahami foedus explevisse2 et ejus beneficio gentes omnes felicitatem divinitus promissam adepturas, omnes fere confitentur, exceptis Judaeis, Paganis3, Epicuraeis. Ecclesia inquam4 Romana, Zwingliana, Augustana, Graeca, Abyssina, neque hi modo, sed etiam Ariani, Manichaei, Donatistae, Nestoriani, Sabelliani, Eutychiani, Pelagiani, neque hi tantum, verum etiam Agareni, a Muhammede instituti, Christum Messiam esse testantur. Nec solum isti, sed et bona pars Judaeorum, Apostoli inquam, Christi discipuli, reipublicae Christianae creatores. 197 Et quidem, si quis Judaeus in coetum arrogandum se dederit, prius Christum Mariae virginis filium5 verum Messiam confiteri necesse est6. Nec si quidem7 inter se Christiani dissideant, propterea inconcussam ac stabilem ecclesiam, quae8 invisibili electorum coetu conflatur, subvertendam inquam.
1. Alibi: _constituere_. 2. Alii: _explicuisse_. 3. Deest in aliis codicibus. 4. Alibi: _Ecclesiae, ut_ etc. 5. Addunt alii: _et_. 6. Alibi: _habet_. 7. Alii: _quid_. 8. Alius: _ex_.
CURTIUS: Nullam omnino ecclesiam comperiemus, si levium etiam opinionum fibras computare1 velimus omnes. At ne vetus quidem illa Israëlitarum multitudo ecclesiae nomen mereretur, cum sectarios suos quoque haberet2, Nazaraeos scilicet, Pharisaeos, Sadducaeos, Essaeos, Samaritanos, Herodianos, Hemerobaptistas.
1. Alius: _amputare_. 2. Alibi: _haberent_.
SALOMO: Sectarios ab haereticis dividere nos oportet; hi enim ab ecclesia penitus divelluntur, illi vero non item, sed puriore quodam vitae instituto a fece plebis segregantur, ut quos divina lex notat Nazaraeos1 i.e. separatos, quod2 ex voto dies aliquot aut menses aut annos aut perpetuam vini abstinentiam vovebant, quo tempore nec barbam nec crines circumcidere licebat. Atque haec una secta est, ab immortali Deo instituta, eorum qui caeteris sanctiores essent, qua quidem imitatione Pharisaei h.e. separati, et Essaei h.e. operatores, qui3 non simul actione ficta, sed operibus ipsis sanctissimam omnium vitam agebant. Seorsim enim collegia instituebant Essaei et victu communi utebantur, ut monachi, sine ulla vestitus commutatione4. Hemerobaptistae nihil aliud a caeteris differebant, quam quod corpora quotidie proluebant. Sadducaeorum nomen a צדק, quod justum significat, quod justiores caeteris haberi vellent Sadducaei, sed a plerisque ad ironiam trahebatur, ut Aegyptii reges, qui fratrem aut patrem aut matrem interfecerant, Philadelphos, Philopatres, Philomatros appellabant. Igitur intelligitis, homines istos5 omnes vitae sanctitate, non religionum varietate dissidere. Alioquin si haeretici illi appellandi sint, innumerabilium monachorum collegia, victu ac convictu discrepantia, haereticorum appellatione censeri oportet. Quantum ad Samaritanos attinet, nec Judaei genere sunt, nec religione, nec Ismaëlitarum coetu continentur; quippe Deorum turbam cum aeterni6 Dei cultu conjungunt, ut7 catholici Romani, qui ad unius aeterni Dei venerationem angelos ac Divorum ordines adjunxerunt, statuas etiam proni deosculantur et panis crustulas8 pro Diis habent, quod Zwingliani summae impietati tribuunt, Romani Catholici Zwinglianos, Augustanos, Graecos capitalibus judiciis ac flammis ultricibus prosequuntur9, quasi10 Deum faciant illi impietatis rei. Sed Hebraeorum purissima ac simplicissima religio nihil impuri admistum habet, nullas haereses adjunctas, nullum praeterquam unius Dei cultum agnoscit.
1. Alibi: _Naziraeos_. 2. Alii: _qui_. 3. Alii: _quod_. 4. Josephus, de jud. 2, 8. 5. Alii: _hos omnes_. 6. Alibi: _aeterno_. 7. Alii: _et_. 8. Alii: _crustula_, vel: _crustulam_. 9. Alibi: _persequuntur_. 10. Alii: _Sunt autem hi aut illi impietatis rei_.
198 CURTIUS: Quod Salomo gloriatur, Israëlitas singulari quadam Dei beneficentia selectos fuisse, demus illud; sed ab illa coelesti gratia sponte defecerunt1, quando Christum Deum et hominem humani seminis servatorem sibi oblatum, falsis testibus ac calumniis oppressum, supplicio contumeliosissimo dediderunt2. Itaque nihil mirum, si Deus, tanti sceleris immanitate commotus, centum amplius Judaeorum myriades, unius anni vertentis spatio, quo Vespasianus Hierosolymam obsedit et expugnavit, trucidari passus3 est, tum etiam urbes Palaestinae ac templum ipsum ferro ac flamma deleri, urbem funditus everti, populi reliquias in servitutem abduci ac toto terrarum orbe dissipari. Illud etiam divini furoris argumentum vel maximum est, quod de religione sanctissima non solum dejecti ac exterminati omnino fuerunt, verum etiam de principum fere omnium consensu interdictum illis est, ullam terrae glebam usquam gentium possidere, quare4 ingentes calamitates propter Christum supplicio affectum illis contigisse quis dubitet?
1. Alibi: _discedunt_, vel: _desciverunt_. 2. Alii: _dederunt_. 3. Alius: _jussus_. 4. Alii: _quas_.
SALOMO: An non1 quingentos amplius annos quam Christus nasceretur, majores nostri multo2 graviora passi fuerant3 a Chaldaeis, qui templum, urbes, oppida caedibus ac flammis funestarant totamque regionem in vastitatem redegerant et populum in servitutem abduxerant. Postea vero quam postliminio redeuntes, oppida, urbem ac templum ipsum instauravimus, Antiochus cognomento Epiphanes, capta et direpta Hierosolyma, triduo nonaginta millia4 Judaeorum mactavit. Item Ptolemaeus, Lagi filius, rex Aegypti, tantam erga majores nostros crudelitatem exercuit5, ut etiam milites Judaeorum infantibus vesci cogeret, quae ducentos annos ante contigerunt, quam Christus nasceretur. Quanquam si religio propter hujusmodi calamitates rejicienda venit, nulla merito majore quam christiana rejici deberet, cum trecentos amplius annos continuae caedes, supplicia, tormenta, proscriptiones et crudelitates intolerabiles toto terrarum orbe in Christianos decernerentur.
1. Alibi: _Ante_. 2. Alibi: _multa_. 3. Alii: _sunt_. 4. Aliii _novem millis_. 5. Josephus, de b. jud. I.
FRIDERICUS: Illud quidem acceptum referebant Judaeis, quorum synagogas sentinam Christianorum persecutionum appellabat Augustinus1.
1. Libro 1. de imitat.