Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Part 22
CURTIUS: Haec pompa Romanae religionis ludos potius theatrales ac spectacula veterum paganorum decet, quam veram pietatem, quae fucum respuit, simulationem ac speciem abhorret, nec quicquam fallacius est, quam quod exterius speciosum apparet, ut fucatae1 merces, picti parietes, fucati vultus. Et quemadmodum piscis Tulis ac tigris bellua pereleganti colorum varietate cutim distinctam habent, cum tamen nihil utraque animante crudelius sit: ita quoque de religionibus judicandum, quae ritibus tantum ac ceremoniis nituntur.
1. Alii: _fucata_.
174 SALOMO: Alter certe alterius ope carere non potest.
OCTAVIUS: Nihil a Toralba, parum etiam a Salomone dissident Ismaëlitae, ac saepissime legislator in Alcorano contestatur populos omnes, Abrahami legem profiteri1 et exequi, scilicet purum unius aeterni Dei cultum, ab omni idololatria penitus alienum, benignitatem adversus tenues, infinitis locis justitiam in omnes. Hoc tantum interesse puto, quod legislator Hebraeorum cum praemia cultoribus suis proponeret, duobus verbis rem absolvit: _hoc fac et vives_; Ismaëlitarum vero legislator paradisum suum tot ac tam multis deliciis ac voluptatum fruendarum spe instruxit, ut talibus illecebris etiam invitos et nolentes in officio retineret, flagitiosos vero ab injuriosa et conscelerata vita, suppliciorum immanium2 acerbitate proposita, revocaret. Ritus autem ac necessarias tantum ceremonias, nullas inutiles habemus, nulla spectacula, nullas picturas aut caelaturas, quae populum a cultu et cogitatione rerum divinarum avertere queant. Lotionibus etiam frequentissimis utimur, ut sordes etiam interiores saepius eluere condiscamus.
1. Alibi: _confiteri_. 2. Desunt haec tria verba in aliis codicibus.
TORALBA1: Qui rituum multitudine plebem obruunt, religionem in superstitionem convertunt; qui autem omnes omnino resecant, nae illi omnes religiones a stirpe evellunt, non aliter ac vinitor ille, qui a vicino superflua vitium2 secare doctus, ut vites abundantius repullularent, suas ipse solo tenus exsecuit. Idem iis contigisse videmus, quos antiquae Romanorum religionis piget, brevi quoque novae pigebit, nisi cum ritibus ac ceremoniis necessariis, tum etiam praemiorum spe majore pontificibus ac sacerdotibus proposita, optimum ac doctissimum quemque retinere conentur. Nihil autem accuratius divina lege praecipitur, quam ut sacerdotibus ac Levitis bonorum omnium decimae, primitiae ac sacrificiorum legitima pars modis omnibus tribuatur. Sic enim ab Hebraeorum sapientibus traditur, frugum sterilitatem, pecorum interitus ac inopiam extremam eos consequi, qui sacerdotibus sua eripiant, qui decimis fraudem faciant. _Importate_, inquit Deus apud prophetam3, _decimas omnes in aedem4 meam, ut subinde largitio fieri possit, atque in eo ipso periculum facite et tentate me, si non aperuero coeli fenestras omnes, ut impleam vobis thesauros meos5 et affluentiam omnium bonorum: increpabo devastatorem6, quo minus calamitatem et sterilitatem vestris agris inferat_; quo quidem arcano nullum ad opes comparandas majus esse potest.
1. Alius: CORONAEUS. 2. Deest alibi. 3. Mal. 3, 10 sqq. 4. Alibi: _domum_. 5. Alibi: _vos thesauris meis_. 6. Alius: _devoratorem_.
OCTAVIUS: Illud1 Muselmannis omnibus potissimum curae est, ut sacrorum antistites opibus affluant, idque Muhammedes sapienter providit, ne sacerdotum inopia rerum divinarum ac religionis afferat contemptum.
1. Deest in aliis codicibus.
175 CURTIUS: Decuitne Muhammedem, qui se prophetam ferebat, mendaciorum ferculis imperitos plebis animos inescare aut legem a Gabriele sibi datam mentiri? Cum autem1 in Alcorano scripserit2, virginem Mariam matrem Jesu esse Mosis et Aaronis sororem, nimis pueriliter in historia mentitus est; duobus enim annorum millibus Maria soror Mosis ante mortua erat, quam Maria mater Jesu nasceretur. Quod autem Agareni se Deum aeternum colere praedicant et eundem adorare, quem olim Abrahamus, in eo ipso a sua lege defecerunt, quippe Dei ac Muhammedis laudes3 saepius cumulant, sepulcra Muhammedis ac Nabissae religiose adorant ac donis ingentibus oblatis venerantur. Quid enim funestius, quam quod Muhammedes turpissima4 libidinum foeditate homines impuros ad suae religionis cultum pellicere modis omnibus tentavit? aut quis corruptor publicus non sibi persuadeat, pulchrum ac honestum esse in terris id, quod in paradiso honestum esse docuit legislator? et quidem Leo Afer, qui, Mahomedis ejurata religione, Romanam amplexus est, scribit, quendam sectarium Ianfarida5 in urbe Cahira publice mulierem, spectante populi corona, constuprasse ac post amplexum cives mulieris istius vestimenta, quasi divinitatem6 stupri contagione adepta fuissent, summis digitis contacta exosculari coepisse, maritum vero non tantum uxori et adultero gratulatum esse, sed etiam festas epulas et ludos amicis cunctis concelebrasse. Quod mirum videri non debet, cum talia praemia Muhammedes suae religionis cultoribus proposuerit7. Quodsi Pythagoras Homerum, Orpheum, Hesiodum apud inferos, de arboribus suspensos, a serpentibus jure torqueri dixit, ac Plato ipse a sua civitate Homerum exegit, quod Deorum jurgia, plagas, lenocinia, stupra, caedes, incestus turpiter finxisset, quanto poena graviore dignus est Muhammedes, quod8 se prophetam et legislatorem et pietatis magistrum et religionum censorem profitetur9?
1. Alii: _enim_. 2. Alibi: _scripsisset_. 3. Desiderantur haec viginti verba in aliis codicibus. 4. Alii: _turpissimarum_. 5. Alibi: _Ibufaridae_. 6. Alii: _divinam_. 7. Azora 1 et 81. 8. Alibi: _qui_. 9. Alii: _profiteatur_, vel: _profitebatur_.
SALOMO: Haec omnia non modo dictu foeda, sed etiam exemplo perniciosa videntur, scilicet hominibus turpia libidinum praemia proponere virtutis ac pietatis ergo, ac falsis promissis imperitos, contra quam deceat, tractare1, cum Deus optimus maximus promissa non tantum praestet, sed etiam multo liberalius, quam polliceatur2; impostores vero plura semper promittant, quam efficere queant aut velint. Nam cum Deus spopondisset, virgam illius, quam ad pontificem sibi delegerat, germinaturam, mox eadem virga protulit germina, flores, frondes, fructus: ita quoque cum suae legis cultoribus terram polliceretur, coelestia praemia largitur; cum vitam promittit, non modo hanc, sed etiam futuram multo meliorem donat. Sic Onkelos Chaldaeus interpres locum hunc: _Qui pacta mea et judicia exequetur,_ 176 _vivet_3, interpretatur de vita sempiterna. Illud perniciosius, quod qui praemia ista libidinum fabulosa esse sciunt, etiam supplicia4 proposita pro fabulis habent et in omne dedecus praecipites ruunt.
1. Alii: _lactare_. 2. Alibi: _pollicebatur_. 3. Levit. 19. Exod. 20, 31. Deuter. 15. Ezech. 2. 4. Alibi: _sceleribus_.
OCTAVIUS: Xenophontis et Platonis sententia mihi valde probatur, scilicet magistratibus ac medicis licere ac semper licuisse, perinde ac nutricibus erga infantes, mentiri, his quidem salutis corporum ac rerum publicarum causa, quanto magis animorum1 saluti modis omnibus consulendum? Demus certe Muhammedem corporeas voluptates post hanc vitam promisisse his, qui pudicitiam colerent, quam ipse legislator in Maria virgine, in Zacharia, in Johanne maximis laudibus pluribus Alcorani locis commendavit, adulteros vero sempiternis inferorum ignibus devovit2. Sed quis non videt, haec ab eo3 scripta fuisse, ut omnes intelligerent, eos, qui sese turpium voluptatum blanditiis mancipassent4, praemiis aeternis ac beata vita carituros? Sic enim aperte declarat5. Sed quoniam australes populi omnium maxime projecti sunt in Venerem, Muhammedes illa praemia excogitavit, ut homines etiam invitos pertraheret6 ad verum decus. Cum igitur illa sanxerit, ut animas ab interitu servaret, quid in eo genere tum peccavit, quod veniam non mereatur? aut quid aliud Christus proposuit7, quam eos, qui summa cum integritate vixerint, beatissimam vitam in aeternis voluptatibus perfruendis adepturos? Quanquam non valde solliciti sint viri boni ac sapientes, quanta sint virtutis ac pietatis praemia futura, cum virtus per se ipsam maximum sibi praemium sit, ac magnopere laudandus videatur, qui nihil boni facit, nulla proposita mercede. Omissis igitur virtutum praemiis, omnes omnium religiones inquirite, si ulla est usquam gentium aut antea8 exstitit unquam, quae puriorem aeterni Dei cultum doceat, quae ab idolorum et creatarum rerum non modo cultu, verum etiam adspectu et cogitatione longius discedat, quam religio Musulmannorum.
1. Alibi: _animarum_. 2. Azora 76. 3. Alibi: _illo_. 4. Alius: _manciparent_. 5. Azora 1 et 6, 51 et 117. 6. Alibi: _protraheret_. 7. Alibi: _promisit_. 8. Alibi: _ulla_.
SALOMO: Quod Ismaëlitae aeternum Deum nec plures uno colunt, hoc habent a lege divina, nec decuit Muhammedem, novae1 legis specie, quam ab angelo Gabriele sibi datam mentitus est, vera falsis, turpia honestis miscere.
1. Alibi: _nova_.
OCTAVIUS: Necessariam fuisse legem Muhammedis, docuit eventus; neque enim aliter Asiae et Africae populi de opinione illa deitatis, quam de Jove et Christo conceperant, deturbari potuissent, nisi Muhammedes ope divina id praestitisset, ne deinceps homines ullam spem aut praesidium salutis in illius vita aut in hujus morte collocarent, quem tamen mortuum esse negavit, sed Dei potestate hostium manibus ereptum. His jactis fundamentis, duo1 praesidia maxima stabiliendae religionis adjecit, primum quod servitia 177 ad pileum vocavit, libertate proposita iis omnibus, qui se suamque disciplinam sequerentur, alterum quod de sua lege2 disputari vetuit, sed bellorum vastitate ac terrore poenarum sua jussa detrectantes compelli jussit3. Itaque Homarus, Muhammedis legatus, ingenti servorum exercitu collecto, praefectos urbium ac praesides Arabiae, Syriae, Aegypti armis fregit, ac brevi Chaldaeorum ac Persidis regiones4 invasit, exustis omnibus paganorum et Christianorum libris. Illud tamen arcanum adhibuit, quod Christianos quidem ad se pertraxit, cum prophetam Christum appellaret, Judaeos vero, Arianos, Nestorianos, Sabellianos pellexit, cum Christum negaret Deum esse. Est enim Arianorum sententia fundamentum religionis Ismaëlitarum, quoniam utrique virginis quidem filium et creaturam esse confitentur, Deum tamen esse negant5. Quae Arianorum sententia conciliis octo confirmata est, scilicet quae Tyri, Sardibus, Smyrnae, Mediolani, Seleuciae, Nicaeae, Tarsi coacta sunt, ac potissimum synodo Ariminensi, qua sexcentorum pontificum concordibus animis ac sententiis Arianam religionem comprobarunt. Clarius etiam Nestorius, qui Mariam Dei matrem esse aperte negavit.
1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _religione_. 3. Azora 2. 3. 6. 4. Alibi: _legiones_. 5. Epiphanius contra Arianos; Hilarius l. 3. de trinit.
CURTIUS: Si haereticorum inter se conspirantium multitudo synodus est appellanda, quid obstat, quominus Epicuraeorum coetui ecclesias et concilia non liceat appellare? At ne juris consulti quidem ullam societatem scelerum aut collegia flagitiosorum1 coire patiuntur, quanto minus Nestorianorum, Sabellianorum et Arianorum nefariae conjurationes2 in Deum concilia dici debent, cum abrogaverint praecipuum fidei caput, scilicet Christi deitatem ac trium personarum in unius essentia trinitatem, quam firmissimis innumerabilium conciliorum ac potissimum Nicaenae synodi fundamentis stabilitam debemus tueri.
1. Alibi: _flagitiorum_. 2. Alibi: _conciones_.
OCTAVIUS: Christianae religionis antiquitatem—1
1. Alii codices adjiciunt: _conspiciuntur_.
Hic CORONAEUS, cum Octavium ad responsionem paratum prospiceret ac diutius de rebus gravissimis protracta disputatio fuisset, coetum solvens: Post coenam caetera, inquit, ne Octavium de possessione loquendi dejecisse videamur; tum illud disseretur, si placet, an viro bono de religione aliter sentire liceat, quam publice profiteatur? Ita, salutati vicissim, cum summa spe futurae disputationis discesserunt.
178 LIBER QUINTUS.
Cum ad coenam singuli rediissent, ego tragoediam Octavii persequi jussus, cum ad eum locum pervenissem, quo Soliman, Turcarum rex, primogenitum Mustapham fracta gula in interiore cubiculo coram ingenti exercitu ad Prusiam1 coacto projici mandavit, praeconis voce ad tubae sonitum altissime exclamante hoc carmen:
Sit unus coeli imperator2 maximus, Sit unus terrae imperator praepotens;
consistere me jussit Coronaeus, qui quidem secundis3 mensis affabre ficta4 poma veris ita miscuerat, ut acutissimus quisque5 posset falli.
1. Alibi: _Prassiam_, vel: _Russiam_. 2. Alibi: _temperator_. 3. Alius: _sentiendi_. 4. Alius: _picta_. 5. Alibi: _quisquis_.
FRIDERICUS, homo minime malus, specie deceptus, cum pomum fictum dentibus admovisset: Haud scio, inquit, an quisquam vestrûm non falleretur. Quum caeteri propius intuentes admirati sunt tam artificiose ficta1 poma, ut de arbore decerpta viderentur, CORONAEUS: Si oculorum sensus, omnium acutissimus, tam absurde fallitur in rebus levissimis, quî2 fieri potest, ut mens, quae nihil nisi a sensibus habeat, rerum arduarum ac sublimium scientiam certam nanciscatur?
1. Alius: _facta_. 2. Alii: _quid_.
SENAMUS: Didiceram ab Aristotele1, sensus nunquam, sed mentem saepe falli.
1. De anima 3, 3.
TORALBA: Et ab Academicis, opinor, peccatur, sensus semper falli ac nihil scire posse, et ab Aristotele, quod sensus nunquam falli putat; gravius1 tamen ab hoc, quam ab illis, quod mentibus nihil inesse affirmant, quam quod a sensibus hauserint; sed quoniam haec a nobis fusius disputata sunt in quaestione de anima, nihil repetitione opus esse videtur.
1. Alibi: _quamvis_.
CURTIUS: Ars in hujus pomi fabrica (quod intentis oculis intuebatur) naturam aut vicisse aut certe exaequasse videtur.
SALOMO: Ars quidem hominis, natura vero Dei radius est, ac tantum abest, ut ars naturam vincere et exaequare, ut ne vix quidem imitari possit, ac tametsi opificia, signa picturae, hominum oculos saepe fallunt, mirabilius tamen est, in eo genere bestias falli nunquam1 posse. Itaque cum regem Salomonem regina Sabae fallere conaretur, vero ac ficto flore simul compositis, rogavit, uter verus esset? Princeps sapientissimus apes importare jussit, quae ad verum florem repente advolarunt, arte neglecta.
1. Alibi: _non_.
Et cum nescio quid aliud in eam sententiam dixissent, hymni modulatione immortali Deo gratias egerunt.
179 FRIDERICUS, quem fictio pomi pupugerat: Utinam, inquit, sic omnes, qui falsa simulare ac vera dissimulare acutissime norunt, tanta felicitate detegerentur.
CORONAEUS: Rem omnium maximam optat Fridericus, quae tamen nec appetenda1 nobis et unius Dei propria sit. Nam si omnes omnium voluntates et cogitationes omnibus paterent, nec suam innocentiam boni contra vim improborum tueri nec de sceleratis justa supplicia sumi possent, quia2 per leges humanas cogitationes flagitiosae poenam non patiuntur. Idcirco bonis improbi, cogitationibus nudatis3 semper insidiarentur, sceleratis vero boni nunquam. Itaque Momus suo merito irrisus est, quod cum naturam temere carperet, tum vero fenestram in pectore fieri oportuisse contenderet, ut animorum occultae latebrae ac intimi recessus explicarentur. Sed ut proverbio dicitur: Ῥᾶον ἐστὶ μωμεῖσθαι ἢ μιμεῖσθει. Nam cum naturae parentem admirari ac laudare debuisset, impie criminatur4.
1. Alibi: _expetenda_. 2. Alii: _qui_, vel: _quin_. 3. Deest in alio codice. 4. Alibi; _debuissent ... criminantur_.
CURTIUS: At illud quanti est, quod nudatis consiliis scelera praeoccuparentur?
SENAMUS: Ne Deus quidem, qui omnes hominum cogitationes percipit mente ac suscepta parricidia prospicit, prius punienda judicat, quam ad exitum ea perducantur, contra quam Isocrates1 ac Tiro Tullius fieri oportere putabant, ne supplicio poenitentiam cogitationis impiae praevertisse putaretur2.
1. Contra Lochiten; Tiro apud Gellium c. 29. 2. Alii: _quaeremur_.
TORALBA: Ego quidem non, si possim, aliorum sensus aperire velim, sed illud optem, ut nemo aliud sentiat et aliud obloquatur, nisi id alterius commodo fiat, ut superius ab Octavio dictum est, laudabile semper fuisse, salutaribus uti mendaciis.
FRIDERICUS: Ita quidem homines hominum causa de rebus publicis ac privatis statuunt, sed cum Deus singulas mentes altissime1 scrutetur, mirum tamen, plerosque2 adire templa, sacra facere, vota verbo tenus concipere ac reddere, contra quam sentiant ac velint; ac de his quidem3 Deus apud Esaiam4; _Populus hic_, inquit, _labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me._
1. Alibi: _artissime_ vel: _accuratissime_. 2. Alibi: _plures_. 3. Alibi: _quondam_. 4. Jesaiae 29, 13.
SENAMUS: Quoniam Fridericus in quaestionem a Coronaeo propositam ingressus, ut accuratius discutiatur: an viro bono de religionibus aliter sentire liceat, quam publice profiteatur, distinctione opus esse opinor. Nam theologorum fere omnium summa consensione nihil aliud est religio, quam aversio a creatura ad purum unius Dei1 cultum, impietas vero aversio a creatoris cultu ad creaturas; verius opinor, quam Aristoteles, qui religionem 180 definit περὶ τῶν θείων2 ἐπιμέλειαν. Et pauci admodum reperiuntur, qui sine ullo bonorum, famae, capitis metu publice et privatim, ubi terrarum fuerint, Deum aeternum colant, quos ordine primo collocare possumus. Secundum genus est eorum, qui privatim Deum aeternum amplectuntur ac publica idolorum templa fugiunt. Tertium genus est eorum, qui hostium captivi idolorum ac daemonum templa supplicii metu adeunt, nihilominus tamen intimis animorum sensibus Deum aeternum contestantur, sese ab omni idololatria mentem alienam ac puram retinere, secuti Jeremiae4 consilium in iis litteris, quas ad cives Babylonem adductos scripsit, quos graviter cohortatur, ut cum ante idola procidere cogerentur, animis tamen et mentibus Deum aeternum adorent. Quartum genus est eorum, qui nec hostium captivi sunt, nec pericula capitis adire coguntur, sed opibus, honoribus, liberis aucti5, publica idolorum fana subeunt, ne opes deserere aut exulare necesse habeant, privatis tamen precibus ac votis Deum aeternum venerantur et pro statuis procidentes eundem suae puritatis testem appellant ac precantur ab immortali Deo, ne vis illa sibi fraudi sit. Quintum genus est eorum, qui, falsa religione, quam opinantur veram esse, altius imbuti, aliorum templa, quae profana putant, refugiunt ac privatis domesticisque Diis inserviunt. Sextum genus est eorum, qui privatos6 Deos et falsam religionem, quam habent pro vera, privatim et publice sine metu amplectuntur. Septimum est eorum, qui dubitant, verane sit an falsa opinio, quam sectantur, in ea tamen instituti publice ac privatim acquiescunt, ambigua spe salutis. Octavum genus est eorum, qui quam veram religionem putant, ob id tantum sectantur, ut pietatis opinione tutius fallere possint. Nonum genus est maleficorum et sortilegorum, qui cum in ipsis templis adoraturi procumbant, Deum illum, quem rerum existimant, mentibus ac verbis tacitis impie detestantur et privatim7 daemonibus8 humanas hostias mactant, aut si de religionibus statuendi potestatem habent, sacrorum majestatem ac venerationem omni genere foeditatum conspurcant, ut qui Bahalis Peori sacra instituerunt, pudenda impudentissime revelare cogebantur9 ac stercoribus religionis speciem funestare, nec minus turpiter, qui, ad sagarum Pythiacarum pudenda auribus admotis, oracula excipiebant. Decimum genus est eorum, qui nullam omnino religionem, aut religionis speciem curant aut inquirunt, sed bestiarum in modum cupiditatibus ac libidini obsequuntur. Quorum10 teterrimi non satis habent omnem ex animo religionem et religionis speciem exuisse, verum etiam omnes omnium religiones privatim et publice irridere. Ex quibus planum fit, septem esse religiosorum hominum genera, quos amplecti soleo, quatuor vero Atheorum appellatione usurpare possumus, alios aliis deteriores.
1. Alibi additur; _creatoris_. 2. Alibi: τὸν θεὸν, vel τὸ θεῖον. 3. _Post librum Baruch, in epistola ad Judaeos in Babylonia_. 4. Alibi: _adjuti_. 5. Alii: _patrios_. 6. Alius: _privatis_. 7. Alibi: _daemoniis_. 8. Alibi: _cogebant_. 9. Alius: _omnium_.
181 OCTAVIUS: Cui publice sine metu capitis ac bonorum non licet, Deum aeternum colere, hunc tamen ante aras daemonum ac idolorum procidentem mente pura Deum adorare posse, judicavit Jeremias1, cujus sententiam quis audeat aut velit aut possit improbare?
1. Epist. ad cives in Babylone.
CURTIUS: Mihi profecto probari non potest eorum simulatio, qui corpore quidem statuas, mente vero Deum adorare se posse arbitrantur; id enim si licuisset, cur Paulus contra sentiens: _Corde_, inquit, _creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem._ Qui aliter faciunt, hos Tertullianus ἀλλοφύλους appellans: negat, inquit, quisquis1 dissimulat.
1. Alibi: _quicquid_.
OCTAVIUS: Multa quidem probantur, plura1 improbantur, caetera nec probantur nec improbantur, sed quodammodo excusantur, ut quae vi et metu fiunt.
1. Alibi: _multa_.
CURTIUS: Ita forsitan1 apud judices metus verberum aut gravioris cruciatus.
1. Alibi: _quidem_.
OCTAVIUS: Tune igitur, Curti, Deum acerbiorem arbitrare, quam humanos judices?
FRIDERICUS: Ut sit excusatio1 metui cruciatus2, quo minus clara, voce quis Deum aeternum profiteatur, non video tamen, ut quisquam excusandus sit, quod ante Dianae aut alterius virginis statuam procumbat, ne opibus aut3 honoribus cariturus sit, modo patriam deserere liceat, ut licuit Abrahamo, qui ne ad siderum cultum adigeretur, sedes patrias jussu divino mutavit. Alioquin non video, quibusnam rationibus oraculum illud divinae vocis effugere possimus4: Qui me confitetur coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui in coelis est. Itaque Christiani veteres, qui Juliani Augusti fraude sacra daemonibus fecerant, a suis pontificibus admoniti ac poenitentia fracti, publice exclamabant5: Nos animo Christiani sumus ac fuimus, Christe servator, fidem tibi non fregimus.
1. Alibi: _Ut sic excusatur_. 2. Alibi: _cruciatuum_. 3. Alibi: _et_. 4. Matth. 10, 32. 5. Epiphanius lib. III.
OCTAVIUS: Si fidem ista ratione non fregerant, errore decepti, nihil erat, quamobrem errorem deprecarentur aut precarentur veniam, cum qui errant, nullam praebeant assensionem1.
1. Alibi: _assentationem_.
CURTIUS: Est apud Originem1 gravis et acerba reprehensio in eos, qui quod mentibus de Christo sentirent, id ipsum verbo negarent. Tales hypocritas Deus apud2 Heliam hac ratione refellit3: _Reliqui mihi 7000 virorum_ etc. Haec verba non ad mentem4, sed ad corpora referri, quis non videt? Quodsi veteres5 Apollinis, Dianae, Jovis aeditui clara voce atheos, Epicuraeos (addit Lucianus etiam Christianos) compellebant6, ut ex eorum templis excederent, quanto id verius in templo Dei fieri oportet?
1. Contra Celsum. 2. Alius: _ad_. 3. 4 Regum 17 sqq. 4. Alibi: _mentes_. 5. Alii: _Veneris_. 6. Alii: _compellebat_ vel: _compellabant_.
182 OCTAVIUS: Duobus propositis incommodis majus est declinandum, summo sapientum omnium consensu. Grave quidem est homini prudenti ac religioso, ante simulacra inania procidere, osculari, donis amplificare, tametsi mens adorantis sit aeterno Deo conjuncta; gravius tamen, impietatis labes aeternas subire et ab omni religione desertum videri, si sacra publica deseras; gravissimum, exemplo pernicioso caeteros contemtu publicae religionis ad omne genus impietatis1 arcessere. Haec igitur incommoda prius declinanda sunt, quam illa. Neque enim cuique licet, uxorem, liberos, parentes, familiam secum abducere2, et ut liceat, longissimas tamen regiones peragrare necesse est, ut populum vera religione utentem reperias3. Moses quidem4 ac Jeremias5 animo supplicia percipiebant, quae Israelitisimpendebant, ac futurum6 perspexerunt, ut captivi ad hostes abducti lapides ac ligna inviti adorarent, quia7 prae vero Deo idola maluissent, ut per quae quisque peccat, per ea ipsa puniatur. Id tamen singulare adversus idololatriam8 Deus ipse amuletum dederat, ut animos ad se converterent, cum statuis inservire cogerentur, seque propitium illis fore testatus est.
1. Alius: _impietatum_. 2. Alibi: _ducere_. 3. Alibi: _reperiat_. 4. Deuteron. 28. 5. Jeremiae 16. 6. Alibi: _futura_. 7. Alii: _qui_ vel: _quod_. 8. Alibi: _idololatras_.