Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 21

Chapter 21 3,143 words Public domain Markdown

SALOMO: Pontifex Hebraeorum sacrificans vultu ad occasum converso dextrum latus Aquiloni opponit, laevum Austro, qui situs convenit universae naturae. Sunt enim dextra sinistris robustiora ac vegetiora, ut pes dexter ac brachium dextrum sinistro grandius, vegetius ac robustius est. Cor sapientis, inquit Salomo1, _in dextra ejus, stulti vero in sinistra_, quia stulti, libidinis impotentia, cupiditatibus suis imperare nequeunt, ut sapientes. Sic aquilonares homines australibus robustiores sunt ac vegetiores, et ubique fere ad Aquilonem corpora sunt formae dignitate praestantiora, ingeniorum vis tamen minor. In dextro latere jecur situm est, sanguinis officina, in sinistro lien, conceptaculum atrae bilis. Sic ad aquilonarem 166 regionem homines sunt rubicundi ac robusti, nam robustum a rubore Latini2 derivant, ad meridiem atri; vis tamen ingeniorum major ad Austrum, cujusmodi sunt melancholici. In dextro latere jecur vim cupiditatis continet, vitiorum alimentum et ὑποκείμενον, ac propterea victimae ad Aquilonem spectantes caedi jubentur3. In sinistro vis atrae bilis ab ipso liene homines contemplationi deditos habet ac coelestium rerum meditationi; sic ab Aquilone bella, calamitates, exercitus in sacris litteris saepius denunciantur et potestas ingens Leviathani ad Aquilonem, qui etiam ob id Aquilonaris4 appellatur. Contra vero Deus dicitur ab Austro venire et profectiones Abrahami versus Austrum. Quo pertinet etiam illud: _Dicam Aquiloni, da! et Austro, noli prohibere!_5 quia prohibentis major, quam tribuentis potestas. Nec minus mirum videri debet, quod omnes omnium populorum regiones, Chaldaeorum inquam, Judaeorum, Ismaëlitarum, Christianorum ab Austro derivantur. Exercitus vero Gothorum, Vandalorum, Herulorum, Hungarorum, Turcarum, Tartarorum, AngloSaxonum ab Aquilone ad Austrum. Item motus omnium animantium est a dextro ad sinistrum latus6, ac motus trepidantis orbis elati ab Aquilone ad Austrum inclinat, mirabili naturae consensu. Ex quo Judaeorum intelligitur templa Deorum7 ad occasum conversa et pontificum statum in sacris faciendis universitati naturae consentaneum esse. Ex eoque non tantum Homeri, sed etiam Pythagorae, Platonis, Aristotelis, Averrois, Galeni, Plinii, Varronis errores emendantur, ac mirabilia naturae arcana intelliguntur, etiamsi preces ad omnia coeli templa laudesque divinae locis omnibus ac regionibus Deo gratissimae semper fuerunt.

1. Eccles. 10, 2. 2. Festus in voce robustus. 3. Levit. I. Jerem. 46. Ezech. 42. 4. Joel 2, 20.—Alibi: _Aquilonates_. 5. Jes. 43, 6. 6. Aristoteles de hist. anim. II, 1. 7. Alibi: _Judaeorum_.

OCTAVIUS: Non video, Ismaëlitas tam acute philosophari, sed qui citra tropicum cancri regiones incolunt, ad Mecham seu Jezecat seu Medinam Alnabi, ad civitatem prophetae et montem Moriam, ubi Abrahamus filium immolare1 jussus est, convertuntur, scilicet ad Austrum; qui vero sunt ultra tropicum, convertuntur ad Aquilonem. Illud tamen singulare est, quod Ismaëlitae, quoties precantur2, bis inclinato vertice terram ac manus utrasque deosculantur, Christiani vix unquam.

1. Alibi: _immorali_. 2. Alibi: _provocantur_.

CURTIUS: Manum deosculari Deum adorantes1, antiquissimi moris est, ut Jobus ipse testatur, non quidem ut de2 osculo cogitarent, sed ut ori silentium imponerent3, unde saepe peccatur; ut etiam nunc plerique cum de peccatis confitentur, pectus solent tundere, ubi cor residet, pravarum cogitationum artifex; alii frontem vola caedere, ubi animi sedem esse arbitrantur, quasi poenas ab auctoribus flagitiorum reposcerent ista percussione. 167 Verum enim vero4 sine saliva5 osculari nemo potest. Illud enim veterem6 sapit idololatriam eorum7, qui terram pro Deorum ac rerum omnium parente adorabant, magnae Cybeles appellatione carmine impio: O hominum, pecudum, divûmque aeterna creatrix!

1. Alii: _adorantem_. 2. Alii: _non quia de_. 3. Alius: _imperarent_. 4. Alios: _Terram vero_. 5. Alius: _scelere_. 6. Alius: _veterum_. 7. In eodem deest.

SALOMO: Nos erecti Deum laudamus, flexis genibus fausta precamur, adversa deprecamur interdum etiam stantes, ut Ezechias ad parietem conversus, nunquam sedentes, multo minus ambulantes, nisi morbus vel imbecillitas cogat, ut Mosen, qui cum diutissime pansis1 ad coelum manibus, tantisper adversus Amalekitas pugnabatur2, erectus stetisset, fractis viribus consedit, fusis tamen et extensis manibus usque ad occasum. Fallitur autem Plutarchus3, qui Numam jussisse scribit, ut adoraturi sederent, quod et Latinis inusitatum et a Pythagoricis decretis, quibus Numa dicitur imbutus fuisse4, alienum. Sic enim Pythagorae symbolum: περιφερόμενον προσκυνεῖν i.e. circumvolutum procidere. Et nos quidem peccata confitentes frontis ad humum contactu5 testamur humilitatem, quod Plutarchus appellat, ῥίψεις ἐπὶ πρόσωπον. In ardentissimis rogationibus6 Eliae statura imitamur7. Is enim cum sua oratione coelum tribus8 annis et sex mensibus ita conclusisset, ut nec imbres ulli nec rores depluerent, septies oravit, quoad exoraret9, vultu inter genua composito humi advolutus, qui humillimus est infantis in utere habitus, ut eliceret imbrem. Sessio10 vero et adoratio e11 diametro pugnant.

1. Alibi: _passis_. 2. Exod. 17, 9 sqq. 3. Περὶ δεισιδαιμονίας. 4. Addit alius: _penitus_. 5. Alius: _fronte ad humum contracta_. 6. Alibi: _orationibus_. 7. 1 Reg. 7, 1-9. Jac. 4, 17. Sir. 48, 2. Luc. 4, 25. 8. Alibi: _sex_. 9. Alibi: _exoraretur_. 10. Desunt haec sequentia Salomonis verba in alio codice. 11. Alius: _toto_; alius: _tota_.

OCTAVIUS: Tantum abest, ut Ismaëlitae osculantes humum adorare velint Cybelem, ut nulla gens ab idololatriae suspicione longius absit. In templo sermones et colloquia facere aut deambulare, scelus arbitrantur. Festis diebus hora sexta concio populi frequens est, nec ante meridiem festo die cibantur; die vero paschali, quae omnium sanctissime colitur, post jejunium menstruum1 Elmeide coenam concelebrant, tum deosculatis mutuo manibus offensiones mutuo acceptas charitate summa ignoscunt ac veterum ἀγάπας recolunt, non ficta simulatione, sed bona fide, nec si quisquam post accepta2 illa oscula manuum3 acceptas injurias ulciscatur, impune laturus est, sed gravi judicio damnatur. Si quis concionibus ac precibus publicis adesse recusaverit, mulcta, infamia, carceribus coërcetur. Nec tamen4 unius aeterni Dei purissimo cultu, sed etiam humanitate et benignitate populos omnes longe superant5. Ac mirantur, Christianos homines tantam egentium multitudinem, tantam suorum nuditatem6 et inopiam aequo animo 168 ferre posse, cum apud Ismaëlitas plura sint domicilia egentibus ac peregrinis vacua, quam tenues domiciliorum egentes. Saepe quidem videre potuistis Turcas in hac urbe tenuibus ubique occurrentibus7 nummos libenter objicere. Nulla enim lex apud istos sanctior colitur, quam Ullache i.e. exsolvere debita et egentibus largiri. Itaque saepius occurrunt viatoribus chorabitae, quos Eremitas Graeci vocant, a quibus hoc unum precantur, ut ad se divertant. Postea vero quam exquisitis ferculis, lotionibus et cubilibus8 foverunt, non modo nullum pretium reposcunt, sed etiam gratias agunt his verbis: Demum hannam fal alla se verfis, i.e. hoc animae meae detur, Deus te amet! Sunt etiam frequentissima domicilia9 a litteratis hominibus circa fana constituta et uberrimi ad alimenta reditus; vix enim est ullus opibus locuples, qui aut templum aut publicum hospitium consecrandum non curet. At innumerabiles Christianos videmus, quos non benefacere delectat, sed benefecisse videri, ut ambitioni magis, quam inopiae donare10 videantur. Et quum paucissimi benignitatis fontes egentibus11 aperiant12, tum vero id faciunt, vel ad furtorum et flagitiorum expiationem (neque enim13 aqua citius ignem, quam largitio in egentes peccatum restringit)14 vel ad incrementa rei familiaris15. Nihil enim verius a Basilio Magno dici potuit, quam artem omnium quaestuosissimam esse eleemosynariam16. Ac Musulmanni quaestum rei domesticae non spectant, sed solius Dei intuitu largiuntur, ad idque curiosissime a concionatoribus erudiuntur, ut mihi Christianis jure opponere posse videantur, quod olim Spartanus17 quidam seniori assurgens in theatro, ne adolescentibus considentibus spectaret erectus, Athenienses honestas artes18 ad pompam et fastum habere, non tamen ad usum. Hoc vero singulare est, quod Ismaëlitae a vino et alea, vetantibus legibus, abstineant, tametsi plerique Christiani se legibus solutos arbitrantur, propterea sive vini luxum et aleam sequuntur, sive adulteria, stupra, rapinas, injurias, verbera, caedes, mentis ad omnia concitas, quodque his omnibus foedius est, capitales in Deum contumeliae19. Juventutis autem molles et teneres annos studiosissime legibus divinis erudiunt, neque enim fabulas audiri et20 libidinis ludos aperiri patiuntur, sed Alcorani divinis praeceptis tam assidue imbuunt, ut ante pubertatem fideli memoria teneant; cantica vero impudica nulla audiantur. Denique cum illorum religionem, judicia, leges, mores, instituta cum vestris21 comparo, verissime Ismaëlitas ex omnibus populis Musulmannos i.e. fideles esse judico, non tantum, quia lex Muhammedis naturae consentanea est, ut Algibel et Avicenna scripsere, sed etiam quia caeteri verae22 faciem ac speciem 169 religionis habent, illi religionem ipsam non tantum habere, sed possidere mihi videntur23.

1. Alibi: _nostrum_. 2. Deest in alio codice. 3. Alibi: _post illas manuum exosculationes_. 4. Alii: _tantum_. 5. Alius: _superarunt_. 6. Alibi: _ruditatem_. 7. Alibi: _accurrentibus_. 8. Alius: _cubiculis_. 9. Alius addit: _scholastica_. 10. Alibi: _donari_. 11. Alibi: _pauperibus_. 12. Alii: _appareant_. 13. Alius: _vero_. 14. Alii: _restinguit_. 15. Tob. 12, 9. 16. Alius: _eleemosynam_. 17. Alius: _Spartiata_. 18. Addunt alii: _et divinas_, vel: _et doctrinas_. 19. Alibi: _contumaciae_, vel: _injuriae_. 20. Alius: _aut_. 21. Alii: _nostris_. 22. Alibi: _fere_. 23. Alibi: _videantur_.

Cum ad hanc orationem caeteri conticuissent ac mirarentur, Octavium a Christianis ad Ismaëlitas defecisse, nec quisquam Octavii orationem1 refutaret, tandem rupto2 silentio FRIDERICUS: Non erat, inquit, animus, Octavii orationem refutare, ac vos ob id opinor conticuisse, quod refutatione minus egeret. Nec mihi de moribus ac religione Muhammedistarum3 disputare placet, quia non licuit eorum civitates ac respublicas pervestigare; illorum tamen religionem Octavio, ingeniosissimo viro, probari non puto, sed ea tantum4 verbi gratia disseruisse. Legistis, opinor, libros de doctrina Muhammedis, item de moribus ejus ac toto vitae genere atque illud inprimis, quod ingeniosissimus ille5 religionum artifex in libris6 quidem Muhammedes nuncupetur7, in coelo vero Almad. Sic enim8 Homerus fluvium, qui Trojam praeterlabitur, Xanthum ab hominibus, Scamandrum a Diis vocari. Cum autem natus est Muhammedes, ad eum alendum venti scilicet, aves, nubes, angeli convenerunt, venti quidem odoribus, aves fructibus, nubes aquis. Et quoniam angelis nihil supererat, quod infanti praeberent, ira perciti discesserunt. Eundem tamen in coelum abreptum fuisse tradunt ab ipso Gabriele, ac post reditum prophetam se tulisse, conciones publicas habuisse; sed quoniam nec orationibus ullis, nec rationibus, quae vellet, persuadere poterat, vi et armis agere decrevisse; fugatum tamen die Veneris ab hostibus fugisse, a cujus fuga, scilicet ab Hegira, initia9 ducunt annorum, postea vera validiore manu reversum Mecham expugnavisse ac discipulis militibus diripiendam dedisse. Ab his initiis et praeda locupletiores imperium paulatim propagarunt, cum Arabiae latrones ad societatem10 proposita libertate ac diripiendi spe coegissent. Ipse vero jam senio confectus comitiali morbo dicitur interiisse, sed cum tertia die resurrecturum se promisisset, tam diu jacuit insepultus, quoad teterrimo foetore intolerabilis a plebe in cloacas urbis projectus esset. Plerique cum Garuffa, uxore Mazuchi11, deprehensum ac caesum fuisse tradunt, cum diceret eas uxores, quas propheta vellet, jure suo capere potuisse. Abadallam vero et Machilium occidi jussisse, quod prophetam esse negarent, ac tametsi uxores septendecim domum duxisset, nihilominus tamen Zeidi quoque uxorem socii dicitur rapuisse. Jucundissimam quoque fabulam commentus est, ut vini non solum abusum tolleret, sed rem et usum necessarium prohiberet; fingit enim duos angelos coelitus in terram ad judicia exercenda demissos, ebrietate et illecebris formosae meretricis, cujus amore tenebantur, persuasos esse, ut alter illam in coelos veheret, alter in terram reveheret, propterea mortalibus vini 170 usum interdictum fuisse. Ex omnibus autem fabulis nulla foecundior est, quam quae extat de paradiso Muhammedis, ubi ciborum fercula exquisitissima fore pollicentur, tum vini, lactis ac mellis torrentes undique profluentes, foeminarum etiam formosissimarum ac cynaedorum greges, quibus uti liceat et abuti, ac septuaginta millibus annorum voluptatibus perfrui, post convivium, quod etiam annorum septuaginta millium spatio definit. Quod12 cum Averroës, Arabicae philosophiae princeps, legisset, porcorum paradisum dixit, ut13 mirum videri non debeat, si impietas illa detestabilis, tot ac talibus propositis praemiis, totum pene terrarum orbem invasit.

1. Alibi: _rationes_. 2. Alius: _recepto_. 3. _Muhamedanorum_. 4. Alibi: _de ea tamen_. 5. Alii: _iste_. 6. Alibi: _terris_. 7. Alius: _usurpatur_. 8. Alius: _etiam_. 9. Alibi: _initium_. 10. Alius: _saevitiam_. 11. Alius: _Mafuchae_. 12. Alibi: _quae_. 13. Alibi: _et ... debet_.

CURTIUS: Tanta vis est pravae opinionis, ut hominum mentibus semel insita potentius quam natura ipsa dominetur. Et quidem apud Narsingas Indorum1 populos mortuis maritis viduas eodem incendii rogo viventes ac spirantes cum cadaveribus2 exuri constat, non modo veterum, sed etiam recentiorum scriptorum summa consensione easque summa alacritate eo deferri ab amicis, ut voluptatibus maritorum sempiternis perfruantur. Sed et illud valde puerile debet videri, quod Ismaëlitae flagitia lotionibus assiduis elui putant, non aliter atque Indi occidentales3 Hispaniolae ex intimo stomacho ante aras ac statuas vomentes scelera profligari putabant.

1. Alius: _Indiae_. 2. Alibi: _cadavere_. 3. Alibi: _orientales_.

OCTAVIUS: Nihil mirum est, si Averroës Ismaëlitarum religionem valere jussit, cum etiam Christianorum ac Judaeorum leges omnes foedissime proculcarit. Sed Avicenna, princeps in omni genere philosophiae ac medicinae clarissimus, scribit, legem Muhammedis miserias ac felicitatem summarum voluptatum corporis proposuisse, aliam tamen beatitatem1 lege praestabiliorem in animo habuisse. Quae autem ex libris Elimel Nebi, h.e. vita prophetae ejusque doctrina, et Edit el nebi i.e. historia prophetae, recensuit Fridericus, plane apocrypha sunt Ismaëlitis neque usquam theologis approbantur, sed imperitis hominibus conscripta rejiciuntur, ut ea, quae a Bonaventura theologo de vita Christi circumferuntur, cum scilicet arbores frugiferae summa cacumina curvassent leviter, ut infanti Christo, ad poma inhianti ad satietatem usque vesci liceret. Quae theologi christiani non magis probant, quam innumerabiles hujusmodi fabulas, quas in aurea dicam an ferrea lectione divorum legimus, quae referre nolim, ne nos pigeat ineptiarum. Alcoranus, qui a collectione sic dicitur vel Alphaticianus a distinctione capitum, quae 123 numerantur, nihil habet ineptiarum, nihil sibi contrarium, nihil repugnans, ut putarunt Dionysius Carthusianus et Cardinalis S. Sixti2, qui adversus legem Muhammedis scripserunt. Mitius aliquando3 Richardus4 ordinis praedicatorum, arabicis litteris et disciplina instructus5, tametsi quibusdam locis et falsa simulavit et vera dissimulavit. 171 Quod autem de paradiso et sordidis voluptatibus plerique calumniantur, satis refelluntur ex iis, quae Azora septuagesima quinta et septima scribuntur, scilicet adulteros et perjuros sempiternis inferorum ignibus deflagraturos, ut clara voce testatus est ipse legislator Muhammedes. At ne foeminas quidem a viris, dum sacra fiunt, conspici, nec in publico vultus revelari6 patiuntur populi, qui Muhammedis legibus7 obligantur. Quod item Christiani Muhammedem se resurrecturum spopondisse commemorant, nusquam scriptis Ismaëlitarum ista reperies. Atque in eo ipso inter se discrepant Christiani, quod alii quidem tertia die, alii octingentesimo post anno resurrectionem se promisisse jactant, quasi Lycurgus alter8, Apollinem consulturus, cives suis legibus obligaret, quousque rediisset. Omissis igitur fabulis inanibus, si quis studiose legat Alcoranum, nihil in9 eo reperiet, quantum quidem judico, nisi summam erga Deum religionem, pietatem in parentes, caritatem in proximos, benignitatem adversus tenues, justitiam in omnes assidue inculcari videbit10.

1. Alibi: _beatitudinem_. 2. Alius: _Coeli_. 3. Alius: _aliquis_. 4. Alii: _Ricualdus_, vel: _Ricaldus_. 5. Alibi: _divino instinctu_. 6. Alii: _revelare_. 7. Alibi: _lege_. 8. Alibi: _ille_, vel: _olim_, vel: _aliter_. 9. Desunt alibi sex haec sequentia verba. 10. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Mirum est, Agarenos Muhammedis in coelum ascensionem sine mulo fingere non potuisse, aut cur scalam potius non adhibuerint1, quam jumentum2, nisi probabiliorem fore putarent mulorum in coelos3 ascensionem.

1. Alibi: _adhibuerunt_. 2. Alibi: _mulum_. 3. Alibi: _coelum_.

OCTAVIUS: Nihil hujusmodi proditum est in sacris1 Muselmannorum litteris, nec magis incredibiles sunt hujusmodi fabulae, quam Numerii2 Attici, praetoris Romani, qui juratus, in coelum ascendisse Augustum, acceptis a Livia decem aureorum millibus, confirmavit. Sed cum alius ascensionem Drusillae in aedibus Caligulae fratris nobilem affirmaret, non sine risu ingenti a populo acceptus.

1. Alibi: _sanctis_. 2. Alibi: _Numerici_.

CORONAEUS: Miror, Octavium superstitiones Agarenorum, misericordia potius, quam risu dignae cum sint, ipse acutissimi judicii ac doctrinae singularis, probare potuisse eoque magis, quo diutius ab illis dura servitute fuit oppressus.

OCTAVIUS: Me Deus optimus maximus a piratis comprehensum in littore Siciliae mercatori Syriaco1 vendi passus est; hic rursus Paracadio2 me dedit, qui ut religionis amantissimum ac litterarum studiosissimum me esse intellexerit3, de mea religione (jam enim triennium4 captivus populari, Arabum linguae consueveram)5 percontari coepit. Ego cum ad singula capita responderem et in meam sententiam illum pertrahere conarer, quo nihil ab immortali Deo magis et melius mihi optandum judicabam, ille contra tot ac tam multis rationibus urgebat, ut ab argumentis, quasi ab 172 aquis desertus6 in vado haererem; tandem mihi libellum exhibuit arabica lingua a Dominicano quodam christianae religionis desertore conscriptum pro defensione religionis Ismaëlitarum. Quem ut legi et relegi, in varias animi sententias distractus, mirabar ab homine Christiano, et quidem ordinis praedicatorum, ejurata majorum religione scribi potuisse. Ad extremum rationibus victus acquievi; quod cum herus animadvertisset, libertate me donavit, quam ut plerique adipiscantur, Muhammedem amplecti solent et circumcidi se patiuntur.

1. Alibi: _Syriae_. 2. Alius: _Paracactio_. 3. Alibi: _intellexerat_. 4. Alii: _tertium_. 5. Alii: _adsueveram_. 6. Alibi: _desolatus_.

FRIDERICUS: Audivi quondam eos, qui antrum Trophonium subirent, saltare solitos, ut1 qui a daemone in furorem agerentur, quos amici cum revocare conarentur, simulatque ingressi fuerant, choreis sese admiscebant. Idem Octavio contigisse videmus.

1. Desiderantur haec septem sequentis verba in aliis codicibus.

OCTAVIUS: Omitto contumelias, quibus Muhammedis dignitas adversariorum obtrectationibus laceratur; rem teneo, h.e. verum ac sincerum unius aeterni Dei cultum.

TORALBA: Si vera religio in puro aeterni Dei cultu versatur, naturae legem sufficere confido ad hominum1 salutem. Nec aliam religionem habuisse videmus antiquissimos humani generis principes ac parentes, qui aurei seculi memoriam posteritati reliquerunt, non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti ab ipsa natura, a qua pietatis, religionis, integritatis ac virtutum omnium rivulos hauserunt et expresserunt. Id quod non solum omnibus omnium philosophorum sententiis probatum, sed etiam oraculis, si qua fides est oraculorum, confirmatum videmus. Nam roganti M. Tullio, quodnam vitae institutum sequeretur, responsum est: naturam sequi oportere. Quod ipsum Paulus ad Romanos2 scribens non obscure aut ambigue, sed aperte confitetur: _Gentes_, inquit, _quae lege vacant, natura ipsa legitime vivunt, quia tametsi legum tabulas nullas habent, nihilominus edicta mentibus suis consignata circumferunt, testificante conscientia ipsorum._ Quibus verbis rectam rationem et naturae legem ad hominis3 salutem sufficere docet. Quae cum ita sint, quid opus erat tot ac tam multis ritibus, quibus obligantur Judaei, Christiani, Agareni, Pagani? Hanc enim religionem omnium antiquissimam ac optimam esse confido.

1. Alibi: _omnium_. 2. cap 1, 20 sqq. 3. Alii: _hominum_.

Quae cum breviter perstrinxisset Toralba, silentium secutum est; neque enim de religionibus, quod quisque sentiret, hactenus aperuerat, praeter SALOMONEM, publica auctoritate fretum1, qui tandem rupto silentio: Mei sensus, inquit, cum tuis, Toralba, plane congruunt, scilicet ea, quae ad salutem pertinent, naturae legibus omnia contineri; atque his naturae legibus vixisse Abelem, Henochum, Noachum2, Abrahamum, Jobum3, Isaacum, 173 Jacobum, quos viros! certe ipsius immortalis Dei testimonio, quo nec majus ullum, nec gravius cogitari potest, summam pietatis ac integritatis laudem adeptos. Neque enim circumcisio, quae Abrahamo et posteritati quasi tessera foederis data est, necessaria fuit ad salutem, sed ob id potissimum circumcidi jubemur, ut a caeteris populis a Deo selecti ac segregati videamur. Hanc autem naturae legem significare videtur Deus ipse, cum diceret: _Benedicentur in semine Abrahami omnes gentes, eo quod obedierit voci meae nec unquam edicta mea legesque meas violarit_4. Atque lex a Mose nulla lata est, nisi quadringentesimo et trigesimo post anno. Caetera vero, quae legibus ritualibus ac judiciariis continebantur, sublato Dei templo ac eversa republica Hebraeorum antiquata fuere. Nam diserte prohibemur5 usquam terrarum pecudes mactare nisi eo loco, quem nominatim Deus designarat. Decalogus tantum6 ac circumcisio cum agno paschali ad sempiternam acceptorum beneficiorum memoriam a nobis usurpatur. Sic autem persuasum habeo, nullam omnino religionem sine ritibus ac ceremoniis consistere posse, nec opinor ullum majus arcanum habere religionem romanam tantae diuturnitatis, quam rituum ac ceremoniarum tantam, quanta cogitare potest7, multitudinem ac varietatem, tum suavissimam canticorum ac organorum, tum etiam vestium ac suppellectilis sacrae ac pretiosae8 pompam, quae populum quasi spectaculo admirabile retineat suspensum. Ad quod9 enim Deus vestitum Aaronis pontificis maximi augusta quidem specie venerabilem fecisset? aut cur tot sacrificiorum ritus, tot lotiones, tot exquisitas expiationes jussisset, si plebis imperitae mentes cultu religionis obligari commodius arbitraretur? Multa quidem a Judaeis ecclesia Romana, maximam tamen rituum partem a veteribus Graecis et Latinis accepit, ut10 etiamnum pelles hostiarum, quibus ipsi sacrifici caput obvelabant, a Canonicis usurpari videmus; et abrasiones verticis jam inde ab Iside, quae Osiridis audita morte caput una cum ejus sacerdotibus abrasit, forsitan originem traxerunt, tum etiam populi dimissiones11 peractis sacris, quas τοῦ δήμου ἀφέσεις appellabant, tum aquae lustrales, chori, proterviae12, theophaniae, tensae, fercula, saltationes ac pulvinaria Deorum.

1. Alibi: _victum_. 2. Alii: _Noëmum_. 3. Deest in alio codice. 4. Gen. 26, 4. 5. Deut. 4, 19 sqq. 6. Alibi: _tamen_. 7. Alius: _posset_. 8. Alibi: _sacram et pretiosam_. 9. Alibi: _quid_. 10. Deest in aliis codicibus. 11. Addit alius: _cum dicitur: Ite, missa est_. 12. Exod. 12.