Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 16

Chapter 16 3,183 words Public domain Markdown

TORALBA: In tanta legum ac religionum inter se dissidentium varietate statuendum1 est, quae sit vera religio, qua re comperta etiam illud exploratum et compertum erit, quisnam ignorantiam aut animi morbum excusare poterit2?

1. Alibi: _scrutandum_. 2. Alius: _possit_.

FRIDERICUS: Quis dubitet veram vel potius solam religionem esse Christianam?

OCTAVIUS: Totus fere terrarum orbis, Asia quanta est, Africa pene tota, magna pars Europae ex infinita sectarum diversitate1, quam quisque adamaverit, eandem omnium formosissimam2 ac praestantissimam esse arbitratur.

1. Alibi: _et infinitae sectarum varietates_. 2. Alius: _fortissimam_.

CURTIUS: Non populorum multitudine optimum religionis genus, sed veritatis ponderibus, quae Deus ipse praescripsit, exigere oportet: hominis enim proprium est opinari, Dei vero scire1.

1. Alibi: _serviri_.

CORONAEUS: Quoniam in disputationem de religionibus1 sensim delapsi videmur2, priusquam longius progrediamur, explicanda quaestio nobis est, hesterno die proposita: an scilicet viro bono de religionibus disputare liceat?

1. Alius: _religione_. 2. Alibi: _sumus_.

TORALBA: Mihi quidem Plato1 sapienter dixisse videtur: parentem universitatis invenire difficile est et cum inveneris pervulgare nefas: τὸν μὲν οὖν πατέρα τοῦ παντὸς εὑρεῖν τε ἔργον καὶ εὑρόντα εἰς πάντα ἀδυνατὸν λέγειν: non quia nefarium sit, ut plerique Tullium Platonis interpretem voluisse arbitrantur, sed ne minus latine redderet τὸ ἀδύνατον impossibile, ut eodem sensu Horatius: _Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi finem Dî dederint_, quia vulgus rerum sublimium splendorem oculis caligantibus ferre non potest, aut si quis acutius videat, nullius tamen est tanta vis eloquentiae, ut divinae majestatis arcana complectatur, sed multa peccari2 necesse est. Ac propterea Plato3, cum de angelis, quos ubique 126 Deos appellat, quaestio incidisset: Per Deos, inquit, quaestionem de Diis cohibeamus, de iis enim loqui metuo. Itaque praestabilius4 est, omnino tacere, quam temere de re omnium sacratissima5 aut non satis pro dignitate disputare.

1. In Timaeo. 2. Alibi: _precari_. 3. In Cratylo. 4. Alibi: _probabilius_. 5. Alius: _sanctissima_.

SALOMO: Mihi quoque de religione1 sermonem serere, periculosum semper visum est, tum quia de Deo aliter quam pro dignitate loqui, grave scelus est, tum quia nefas est, cuiquam pietatis opinionem, qualiscunque etiam sit, eripere, aut religionem cujusquam argumentis in dubium vocare, nisi melius quiddam te2 persuasurum3 confidas. Omitto illud, quod multis exitio fuit, cum alios de suscepta religione deturbare conarentur, neque id praestare potuissent. Cujus rei cum multa sint exempla, tum vero nullum gravius, quam Flori, Judaeae praesidis, quem nostrae gentis pontifex maximus jure amicitiae cum ad unius aeterni Dei cultum pertrahere et ab inanibus idolis revocare conaretur neque id persuadere potuisset, capitales inimicitias cum potente adversario contraxit, unde gens nostra tot ac tantis bellis postea conflictari coepit, ut amissa libertate ac sedibus avorum, durissima servitute a Romanis opprimeretur.

1. Alius: _religionibus_. 2. Alius: _nisi me quiddam a te_. 3. Alibi: _persuasum_.

SENAMUS: Ut religio nova melior ac verior sit vetere, non tamen evulganda mihi videtur, quia non tantum utilitatis allatura videtur nova religio, quantum ex ipsius novitatis contemtu detrahitur de pietate veteri, aut certe de mortalibus necessario numinis metu. Ut si quis aedificii sua vetustate caduci lapides angulares mutare velit, temere fecerit. Illud1 etiam periculosius, quod mutationem religionis sequatur2, fere conversio ac miserandi rerum publicarum exitus, gravissima bella, graviores etiam calamitates a popularibus morbis, a daemonum vexatione.

1. Alibi: _Id_. 2. Alius: _sequitur_.

CORONAEUS: Haec certe mutationem religionis incommoda publica fere sequuntur, cujus rei causas non satis perspectas habeo.

OCTAVIUS: An quia vetere religione de mentibus hominum detracta et novae religionis nondum insitae1 contemtu homines verum inter et falsum ambigere ac pietatem omnem ex animis eruere consueverunt? Tunc enim a daemonibus exerceri ac obsideri solent.

1. Alius: _invitae_.

SALOMO: In ea dubitatione nullum est efficacius amuletum, quam precibus assiduis ab immortali Deo1 petere, ut in rectum iter deducamur.

1. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Vulgo quidem colloquia de religione suscepta ac probata disputationis in modum serere, non minus periculosum, quam perniciosum, nisi quis divina potestate, ut Moses, aut armis, ut Muhammedes, plebem renitentem cogere vi possit. Sed inter eruditos privatim res divinas ingerere et explicare, fructuosissimum semper judicavi, quomodo Salomonem nostrum in eam disputationem saepe ante pertrahere sum conatus, nec potui 127 tamen, nisi forsitan metuit, ut de suscepta religione discedere1 cogatur. Sic enim aspides ajunt utramque aurem obturare, quo minus magorum illecebris capiantur.

1. Alibi: _decedere_.

Cum ad haec Salomo vultu demisso1 nihil respondisset, quamquam sperabatur, TORALBA rupto silentio: Verius est, inquit, Salomonem a disputationibus de religione abhorrere, cum propter eas causas, quas aperuit, tum etiam ne vel avorum religionem ejurare videatur, si defensionem deserat, vel in offensionem cujusquam incurrat, si pertinacius illam tueri vellet2.

1. Desunt haec duo verba antecedentia in alio codice. 2. Alii: _velit_, vel: _debeat_.

CORONAEUS: Quis in tanta voluntatum ac animorum conjunctione, quantam inter nos videmus, offensionem deserendo dare aut accipere possit? Illud quidem pro Salomone spondeo ac promitto, summam omnibus tum eruditionem, tum oblectationem sua oratione semper allaturum, nec quicquam gratius mihi futurum, quam ut inter nos summa quisque libertate de religionibus disserendo fruatur. Age igitur, Salomo, ut quae mente concepisti ac parturis, libere parias.

SALOMO: Ista quidem vis est. Nam quid refert, qua me ratione cogatis1, cum aut ingratus sim, si de vestra erga me benevolentia dubitem, aut iniquus, si metuam argumentorum vi de sententia cadere2. Sed profecto nostris legibus ac moribus de religione disputare prohibemur. Majores quidem nostri synagogas publicas ac scholas religionis instituerunt, in quibus leges divinas diserte legere atque omni aetati ac sexui interpretari solent. Etenim in majorum commentariis legimus, Hierosolymam scholas 481 olim habuisse3; nusquam tamen de religione disputare cuiquam licebat, ne leges divinae in dubium vocari viderentur. Nam quaecunque disputantur, in opinionem cadunt; opinio autem verum inter et falsum ambigit, dubitatio rursus impietatis opinionem parit. Et quemadmodum nihil ineptius est, quam geometros suadere aut oratorum4 dicendi copia5 demonstrare velle: ita nihil perniciosius mihi videtur, quam ea, quae omnibus demonstrationibus certiora esse debeant et quibus salutis fundamenta nitantur, dubia disputatione concutere conari. Et quidem memini legisse me in Justini Martyris dialogo cum Tryphone Judaeo, quem adeo imperitum et ineptum fingit, ut me lectionis et ineptiarum scriptoris6 valde pigeat (victoriam enim dialogistes, quasi miles gloriosus in theatro stans, decernit). Uno tamen loco Tryphonem seipsum objurgantem inducit, quod contra morem majorum de religione cum illo7 disputaret. Tibi vero, Friderice, qui me pietatis officio de sententia dimovere cupis, magnam debeo gratiam; sed cum aetas ingravescat jam mea, vix est ut a majoribus insitam mihi religionem ex animo penitus evellere possim. Ut autem vos a vestra deducam, vetant non modo 128 nostrorum, sed etiam vestrorum pontificum decreta. Quis ergo disputationis fructus erit? Aut qua mente feretis, si quae sentiam, ut ratio disputandi postulat, libere dicam? Aut quo animo Deum erga me futurum sperem, si ejus oracula dissimulatione veri ejurare velim?

1. Alius: _rogatis_. 2. Alius: _decedere_. 3. Ut scribit Optatus Afer Milevitanus lib. 8. 4. Alii: _oratores_. 5. Alii: _cupidine_. 6. Deest in alio codice. 7. Alibi: _ipso_.

FREDERICUS: Si rerum divinarum perspicua veritas tam clara tibi est, Salomo, non video, cur metuere debeas, veris ac perspicuis argumentis cedere.

SALOMO: Veritati quidem semper cessi, sed utcunque me cogatis1, iniquo Marte certabitur, si vobis omnibus obsistere velim. Nec acerbius quicquam mihi contingere2 potest, quam ut vestram in me voluntatem disputationibus patiar extenuari.

1. Alius: _utcunque cogitatis_. 2. Alius: _occidere_.

CORONAEUS: Hunc obsecro metum, mi Salomo, abjicere te velim: seu viceris seu vincare, nihil tamen de nostro singulari erga te amore detractum, etiam prae ceteris omnibus spondeo, recipio, promitto.

Hic cum haesitasset1 Salomo, SENAMUS eum intuens: Profecto Senensibus nostris2 jam pridem senatus decreto licuit Academias habere, ea tamen lege posita3, ne de rebus divinis ac4 pontificum5 decretis disputaretur. Quo6 edicto unius hominis temeritate violato et capitali poena secuta, seditiones in illa urbe ad hanc usque diem7 conquieverunt.

1. Alius: _haesisset_. 2. Alius: _Judaeis_. 3. Deest in alio codice. 4. Alibi: _aut_. 5. Alibi: _pontificis_. 6. Desunt alibi sequentia haec verba usque ad finem interlocutionis. 7. Alius: _ad haec usque tempora_.

OCTAVIUS1: Persarum etiam ac Turcarum edictis cautum est, ne de religionibus ullae disputationes gerantur. Quod etiam reges ipsi Moscovitarum ac Germanorum principes, maximis Augustae comitiis, post exitialia diuturnaque bella edixerunt, ne Catholicos inter et Augustanae confessionis pontifices de religione disputaretur.

1. Deest tota haec Octavii interlocutio in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Non tamen in publicis Academiarum scholis disputationes prohibentur, quae modo1 inter ejusdem religionis theologos haberi consueverunt.

1. Deest in alio codice.

CURTIUS: Summa certe astutia dicam, an impietate, Mahummedes cum prospiceret, suae religionis arces ac fundamenta facillime1 subversum iri, si admotis argumentis quasi machinis oppugnaretur, capitali poena interdixit, ne quis de legibus a se latis unquam2 disputaret.

1. Alius: _facile_. 2. Alius: _usquam_.

OCTAVIUS: Consimile habemus Justiniani Augusti interdictum, qui vetuit de Trinitate ac fide catholica publice contendere.

SALOMO: Periculosius mihi videtur, de suscepta ac probata religione inter eos1, qui2 semel probarunt, disserere, sive publice sive privatim, quam inter eos, qui varias sectas tueri proposuerunt, quoniam pro sua quisque 129 acerrime pugnat, qui3 vero contra suam ipsius religionem disserit, eandem expugnare et dubitationibus propositis evertere conatur.

1. Alibi: _nos_. 2. Pro his tribus verbis legit alius: _inter nos, quam_. 3. Pro his septem sequentibus verbis alius legit: _qui vero suam ipsius religionem deserit_.

SENAMUS: Veteratorem quendam memini, Lugdunensium praesidem, qui cum sectas Lutheranorum inter se discrepantes per se ipsas convelli cuperet, sectarum alumnos quasi gladiatores1 committere solebat, ut suis se gladiis mutuo jugularent, non aliter quam2 antiqui Martis sacerdotes post exsecrationes3 legitimas, facibus ardentibus inter utrasque acies injectis, proeliandi signum dare consueverunt, iidem4 tamen belli periculis5 repente seipsos subducebant, quos propterea πυρσοφόρους appellabant. Ita pleraque bellorum incendia maxime ex illis disputationibus excitari solent6, ad spectaculi fructum. Id etiam7 fecisse videmus Julianum Augustum, cum Arianos ab exilio revocaret, ut Catholicorum vim frangeret, nec modo generi Judaeorum favebat, ut Christianorum, quos capitaliter oderat, potentiam enervaret ac debilitaret, sed etiam Jovis et Apollinis pontifices ac ritus paganorum8 pene antiquatos ad usum revocabat. Idem statuas Deorum cum Caesaris statua sic copulabat, ut periculum declinari non posset, dum scilicet imperatori debitus honor cum daemonum cultu conjungebatur, aut principis contemtu majestatis crimen impendebat.

1. Duo haec verba desunt in alio codice. 2. Alibi: _ac_. 3. Alius: _exercitationes_. 4. Alibi: _iisdem_. 5. Legit alius: _iidem in bello periculoso_. 6. Alius: _excitarunt_. 7. Alibi: _Idem_. 8. Alibi: _antiquorum_.

TORALBA: Apposite M. Tullius1 illud usurpavit, impiam consuetudinem esse, de Diis disputare, sive ex animo id fiat, sive simulate, quia2 nunquam de tanta re simulate agendum est, multo minus joco3, si seriam disputationem contra quam4 sentias susceperis, tuae religionis eversionem moliaris necesse est.

1. De natura Deorum. 2. Haec sex sequentia verba omittunt alii et legunt: _simulate quid agendum est_. 3. Alius: _jocose_. 4. Alius: _quem_.

FRIDERICUS: Quid si docendi vel discendi1 causa fiat?

1. Alius: _disserendi_ vel _docendi_.

TORALBA: Ne id quidem periculo vacat, quia religio versabitur vel in scientia, vel in opinione, vel in fide. Si1 in opinione religio est, ambigua illa verum inter et falsum ambigit et disputationibus iniquis ac magnis2 labefactatur. Si in scientia, demonstrationem esse oportet, certissimis principiis fundatam ac necessariis conclusionibus munitam. Quae autem stant3, ejusmodi disputationem nullam admittunt. At nemo est, opinor, qui religionis cujusque demonstrationes tradiderit, etiamsi nonnulli efficere hoc sint conati, sed frustra, quia tantum abest ut fides cum demonstratione ac scientia stare possit, ut funditus evertatur. Dicitur enim4 Graece scientia 130 ἐπιστήμη, ἀπὸ τοῦ ἐπιστάνειν τὸν νοῦν: quia mentem huc illuc distractam sola sistere possit. Hic fidem appello theologorum more, non dialecticorum, qui argumentis necessariis ac fidem facientibus dubiam5 rei veritatem illustrant6. At theologi fidem in assensione pura, sine demonstratione, collocarunt, et quarum rerum, quamdiu hic vivitur, fidem habemus, coelestes animae scientiam adeptae sunt. Fidem autem hujusmodi aut infusam aut labore ac studio partam fecerunt, verbi gratia ejusmodi, quae lectione aut auditione percipiatur, cum ei assentiamur, quem virum bonum et eruditum arbitramur. Quam probitatis et eruditionis opinionem si rejicimus, fides amittitur, si vero assentiri pergamus, disputatio inanis est, quia hoc vel illud credere collibuit, sive verum sive falsum. Nam qui geometrica theoremata docenti assentitur, nec tamen intelligit, fidem quidem habet, non scientiam, si7 vero plane intelligit, adipiscitur quidem scientiam, sed eodem momento fidem amittit. Fidem autem infusam theologi appellant virtutem theologalem, quae Deum tantum sui argumentum ac objectum habet. Ea vero8, fides divina munere ac concessu tributa, si tamen necessaria est et certa9, ut amitti nequeat, vis est, non fides. Si libera quadam assensione nititur, summae impietatis est, argumentis humanis doctrinam, quam Deus summa bonitate afflaverit, cuiquam10 eripere conari. Quae cum ita sint, omnino disputationibus de religione abstinere oportet.

1. Alius codex ita legit: _Religio fit ambigua verum inter et falsum ac disputationibus magis magisque labefactatur. Si in scientia? demonstrationem subesse oportet_. 2. Alius: _Magis ac magis_. 3. Alii: _sunt_. 4. Eusebius in demonstratione evangelica. Scotus in proleg. sent. qu. 45. 5. Alii: _dubiae_. 6. Alibi: _illustrarunt_. 7. Desiderantur haec septem sequentia verba in aliis codicibus. 8. Alius: _porro_. 9. Alibi: _coacta_. 10. Deest in alio codice.

OCTAVIUS: Florentinos accepimus in statu populari edixisse, ne de legibus semel susceptis ac probatis disputaretur, quam legem a Lycurgo olim latam meministis1. Quod si de legibus humanis controversias movere non licet, ne ullus ad perrumpendas2 leges proposita disputatione aditus aperiatur, quanto minus in legibus divinis id fieri debet, aut si privatim periculosum3, quanto publice periculosius.

1. Plutarchus in Lycurgo. 2. Alibi: _corrumpendas_. 3. Alibi: _periculose_.

CURTIUS: Laudabile quidem est, ex antiquissimorum prophetarum institutis a disputationibus rerum divinarum abstinere, quod1 de sua quemque religione interpretari oportet, nec Christianis liceat, summa suae religionis capita in dubium revocare, nec item Judaeis2 inter ipsos, ut nec Ismaëtis3 quidem inter sese. Sed Ismaëlitae hoc amplius, quod nec secum ipsi, nec cum Judaeis aut Christianis de sua religione disseri4 patiantur, absurde illi quidem et malitiose. Nam si vera est illorum religio sive superstitio, quo verior aut certior, eo ad persuadendum facilior, aut si tantum bonum Christianis et Judaeis communicare nolunt, illud profecto est animi invidi ac ipsa malevolentia jejuni. Sed verius est, Ismaëlitas et Judaeos a disputationibus abhorrere, quod veritatis Christianae perspicuam5 lucem lippis oculis intueri nequeant.

1. Desunt haec septem sequentia verba in alio codice. 2. Alibi: _Judaei_ vel: _Judaeos_. 3. Alibi: _Ismaëlitae_. 4. Alius: _discerni_. 5. Alibi: _conspicuam_.

131 CORONAEUS: Curtii1 sententia mihi probabilior fit, ne scilicet Christianis inter seipsos vel publice vel privatim de summae nostrae religionis, i.e. de fidei capitibus, contendere liceat, ne ambiguis et probabilibus argumentis huc illuc mentes distrahantur, ac variis erroribus implicentur2, cum3 tamen divinae leges4 omni sexui, omnibus ordinibus, omnibus aetatibus, omnibus locis ad legendum et intuendum proponantur, ut lege divina sanctissime cautum est5. Semper tamen licuit ac licebit, inter varias sectarum familias de optimo religionum genere disceptare ac Neophytos, Catechumenos, Energumenos, Ismaëlitas, Judaeos, Paganos et Epicureos a recta via oblique oberrantes, argumentis, auctoritate, antiquitate, eruditione, demonstrationibus perspicuis in rectam salutis viam deducere, pro ea6 quae homini cum homine intercedit humanitatis et caritatis conjunctione.

1. Alibi: _Certum_. 2. Alii: _impleantur_. 3. Alibi: _dum_. 4. Alibi: _divina lex ... proponatur_. 5. Deuteron. II. et III. Josua I. et XXIV. 6. Alibi: _per eam ... conjunctionem_.

SENAMUS: Disputationes istas de religionibus perspicio1 ad nihilum recasuras. Quis enim arbiter tantae controversiae futurus est?

1. Alius: _prospicio_.

FRIDERICUS: Christus Deus1! Sic enim spopondit: Si tres in meo nomine fuerint coacti, in medio futurus sum.

1. Alius minus bene: _Christianis Deus!_

SENAMUS: At hoc ipsum caput est religionis totius, quod inter Christianos et Judaeos, item inter Ismaëlitas et Christianos contravertitur: Christus sitne Deus, necne?

CURTIUS: Ad id confirmandum idoneis testibus ac tabulis uti oportet.

SENAMUS: Illud etiam ambigitur, qui testes sint idonei, quae tabulae, qui fidejussores dari1 possint, qui non egeant fidejussore, ut certa et minime dubia fides adhibeatur.

1. Alibi: _esse_.

CORONAEUS: Ecclesia judex erit. Scitum est ac pervulgatum1 illud Augustini: _Non crederem evangelium2, nisi id ipsum etiam ecclesia confirmaret._

1. Alius: _provulgatum_. 2. Alius: _evangelio_.

SENAMUS: Gravior etiam controversia est, quaenam sit ecclesia vera? Judaei suam esse affirmant, Ismaëlitae infitiantur, Christianus contra sibi vindicat, pagani tota India sese antiquitate omnibus praedicant anteferri oportere. Itaque Nicolaus Cusanus Cardinalis, vir doctissimus, nihil de ecclesia christianorum sibi probandum scripsit, sed hoc, inquit, posito fundamento, quod ecclesia per unionem ad Christum constituatur, illud assumit, quod in praecipua quaestione positum est.

SALOMO: Illud quidem Christiani ac Ismaëlitae confitentur1, et in eo potissimum cum Ebracis conveniunt, solam et veram Dei ecclesiam in gente Israëlitarum fuisse, quae sola toto terrarum orbe verissimum unius Dei aeterni cultum tuebatur, sola conservatrix foederis aeterni, quod Dei 132 digito tabulis lapideis incisum est et sanguine sacratum erat, sola legis aeternae litterarumque sacratiorum custos.

1. Alibi: _profitentur_.

FREDERICUS: Ita vero ad Christum usque.

OCTAVIUS: Judaei aeque ac Ismaëlitae N.T. tabulas repudiant1 quasi a Christianis corruptas, tametsi Muhammedes evangelica testimonia citare2 non dubitaverit3, potissimum in Alcorano Elmeide et in Azora duodecima, non tamen in4 ea, quae in Christianorum manibus versatur.

1. Alius: _rejiciunt_. 2. Alibi: _ciere_, vel: _adhibere_. 3. Alius: _dubitat_. 4. Deest in aliis, qui loco vocis _versatur_ legunt: _versantur_.

TORALBA: Si sola scriptorum auctoritate religionis verae fundamenta nituntur, expedita res erit Pythagoraeorum, vetere decreto: αὐτὸς ἔφα Sin ea verborum obscuritas est, ut in varios sensus trahi possit, ad arbitros, i.e. ad sapientes, res deducenda erit.

SENAMUS: Sed etiam illud dubitatur, qui sint sapientes? si enim aliorum, i.e. stultorum, judicio sapientes putantur, stulti sunt et suo judicio furiosi.

TORALBA: De sua quemque arte peritum consulere solemus, neque etiam1 opifices sine usu et certissimis rationibus credi sibi volunt; falli tamen possunt, si demonstratione vacant. Rerum autem divinarum fides ac constantia ab unius Dei auctoritate dependet, qui nec falli, nec fallere potest, quae quidem auctoritas omnibus omnium demonstrationibus, argumentis, tabulis ac testibus longe praeponderat.

1. Alibi: _enim_.

SENAMUS: Vera profecto sit religio, quae Deum auctorem habet, necesse est, sed num hujus legis1 aut illius auctor sit, hoc opus, hic labor est.

1. Deest in alio codice.

SALOMO: Cum sacerdotes Apollinem1, quem Chaldaei Bahalem vocant, pro Deo colendo proponerent, Helias propheta coram Achabo rege periculum fieri jussit, ea conditione, ut is pro vero Deo haberetur, in cujus hostia flamma coelitus delapsa sacrificium consumsisset. Cum Apollinei pontifices Camarin2 ardentissimo aestatis sole preces ac vota ingemerent3 atque ex ipso vultu et venis cruorem elicerent4, Helias ironia eleganti cum altius vociferandum esse diceret, inclinante sole ad occasum ipse tribus verbis flammam de coelo detraxit, quae voracissime hostiam, altare, lapides derepente consumsit, aquas etiam in silices effusas celerrime hausit, cujus portenti spectaculo rex ipse cum populo attonitus, Deum aeternum confiteri, Helias vero 450 solis sacerdotes trucidari jussit. Paulo post imbres, quos toto triennio ac mensibus5 sex Helias precatione sua cohibuerat, contraria rogatione abundanter effusi sunt.

1. Alii: _Apollinis_. 2. Ab habitu fumoso dicti. 3. Alibi: _ingeminarent_. 4. 1 (3) Reg. 18. 5. Alibi: _et menses_.

FRIDERICUS: Optarem ego nunc Heliam quendam periculum coelesti prodigio spectantibus1 regibus ac populis facere, quaenam ex tot ac tam multis religionibus optima sit.

1. Alius: _spectabilibus_.

133 SALOMO: Vetabat lex divina1, Deum, quis aut2 qualis sit, experiri, nec nisi Deo jubente Helias id facturus fuisset. Nulla portenta perfidos, nulla prodigia movent sceleratos. Videtis hoc tanto ac tali prodigio Heliam nihil profecisse, nam paulo post ad cultum Bahalis relapsus est cum populo rex Achabus, Helias vero ab Isabella ad caedem designatus, nisi fuga sibi consuluisset. Nec vero usquequaque3 terrarum tot ac tam stupenda miracula commemorantur, quam quae universo populo Israëlis spectante facta legimus. Quae probatio verae religionis certior fieri potest?

1. Exodi 17. 1 Reg. 18. 2. Alibi: _qui et_. 3. Deest in alio codice.

CURTIUS: Vera religio mihi probanda videtur ecclesiae auctoritate, sacrae scripturae veritate, antiquitate ipsa, oraculis divinis, prodigiis coelestibus, rationibus perspicuis.

SALOMO: Rabbi Moses Rambam brevius rem contraxit ac tria1 tantum nostris credenda proponit, scilicet demonstrationem, sensum2 et oracula prophetarum; caetera, inquit, credi possunt, sed nulla necessitate.

1. Alius: _duo_. 2. Alius: _sensuum_.

SENAMUS: Si fides oraculis habetur, extat vetus oraculum Apollinis, qui, consultus de infinita religionum varietate, quaenam esset optima, respondit uno verbo: Antiquissima. Cum rursus ambigeretur, quaenam esset antiquissima, respondit: Optima.

TORALBA: Sic mihi persuasum, etiam si nullis oraculis testata res esset, optimam tamen religionem esse antiquissimam. Est enim tanta fides antiquitati1, ut sua se auctoritate facile sustentare possit. At novae religiones, nova sacrificia, nova sacramenta, novi ritus, novae leges, nova consilia2, novae ecclesiae, nova decreta, novi mores florentissimas quaeque civitates funditus everterunt.

1. Alii: _antiquitatis_. 2. Alius: _concilia_.