Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 15

Chapter 15 3,163 words Public domain Markdown

SALOMO: Ego mundum intelligibilem seu angelicum solo Dei nutu, coelestem ab angelico, elementarem a coelesti gubernari et superiora inferiorum 117 exemplaria esse statuo. Quod si virtutis certamen1 saepe inter optimos duces ac magistratus existit, si elementa inter se pugnant, si coelestium siderum contrarios motus videmus, quis dubitet inter angelos etiam intercedere contentiones? Huc etiam pertinet illa vox angeli ad Danielem2: _Princeps regni Persici restitit mihi dies viginti, sed Michael inter principes mihi praesto fuit._ Ita illa Dei vox ad Pharaonem, quam secretiori sensu daemonum3 principem significare4 diximus5: _Excitavi ego te, ut exercerem potestatem meam, ut nominis mei fama toto terrarum orbe disseminaretur_6. Igitur inter angelos non nisi virtutum et illustrium animorum certamen existit: inter homines rarius7 virtutes8 cum virtutibus, saepe9 vitia cum virtutibus, etiam vitia cum vitiis, opinio cum opinione, pietas cum impietate, religio cum superstitione et religione, saepissime tamen cum superstitione superstitio ipsa10 certat.

1. Alius: _examen_. 2. Danielis 10, 13. 3. Alibi: _daemoniorum_. 4. Alius: _qua ... significari_. 5. Exod. 9, 15. Rom. 9, 17. 6. Alius: _dissiparetur_. 7. Alius: _varias_. 8. Alius addit: _vero_. 9. Alibi: _saepius etiam_. 10. Alius: _haec ipsa_.

FRIDERICUS: Profecto1 mirum saepe mihi visum est, in tanta sectarum varietate et multitudine, quantam Epiphanius et Tertullianus commemorant, i.e. amplius 120 (quanquam Themistius amplius2 250 exstitisse tradit) civitatum concordiam ullam3 existere potuisse, cum hac aetate pro duarum religionum inter Christianos discrepantia tot tantaque bella, tot civitatum eversiones sequantur.

1. Deest alibi. 2. Alius: _plures_. 3. Alibi: _unquam_.

CURTIUS: Nihil in republica perniciosius est, quam cives in duas factiones scindi1, sive de legibus sive de honoribus sive de religione disputetur, at si plures sint2 factiones, nihil est a bello civili metuendum, cum alii aliis, quasi mediis vocibus intercedentibus, stabilem civitatis3 concentum et harmoniam tueantur.

1. Desunt haec sedecim sequentia verba in aliis codicibus. 2. Alibi: _sunt_. 3. Alibi: _civitatum_.

TORALBA: Haec quidem ratio est a musicis modulationibus aptissime quaesita. Naturalis vero subtilior1 est, quia scilicet unum uni tantum, plura eidem contraria per naturam esse non possunt.

1. Alius: _sublimior_.

OCTAVIUS: Ob id, opinor, Turcarum et Persarum reges omne genus religionum in civitatem admittunt ac mirabili concordia cives omnes ac peregrinos, inter se religionibus discrepantes1 et cum republica, conciliant.

1. Alius: _discrepantibus_.

FRIDERICUS: Ego nihil optabilius maximis imperiis ac civitatibus contingere posse puto, quam ut eisdem sacris et eodem numinis cultu cives omnes conjungantur. Nec ulla re laudabilior fuit Aratus1, quam quod Achaeorum societatem2, quae trecentas amplius urbes complexa continebat, iisdem legibus, iisdem religionibus, iisdem institutis, eodem cultu, eadem jurisdictione, 118 iisdem ponderibus, iisdem mensuris sic assueverat3, ut nihil aliud restaret, quam tot urbes iisdem moenibus4 cingi. Atque illud est, opinor, stabile fundamentum amicitiae, quam Tullius in summa rerum divinarum et humanarum consensione collocavit.

1. Alii: _Nec ulla res laudabilior fuit Arato_. 2. Polybius l. IV. Plutarchus in Arato. 3. Alibi: _assuefecerat_ vel: _assuefaceret_. 4. Alii: _tot vites iisdem moventibus_.

OCTAVIUS: An tibi videtur, Friderice, in una et eadem religione Achaeos conspirare potuisse, qui triginta sex millia1 Deorum colebant2? num etiam, sacra Bacchanalia cum Eleusiniorum sacris convenire potuisse?

1. Alii: _tres mille sexcentos_. 2. Alius: _celebrabant_.

CORONAEUS: Illud quidem optare potius et ab immortali Deo precari quam sperare debemus, ut una sit et eadem civium unio, una etiam mortalium omnium de rebus divinis consensio1, una religio modo vera.

1. Alius: _assensio_.

SALOMO: Ne1 religio quidem sit, nisi veram esse dabimus. Quoniam religionum duces ac pontifices, quos veteres Graeci μυσταγωγοὺς appellant, tantis inter se dissidiis pugnant, ut nemo constituere possit, quae ex omnibus vera sit, num praestabilius est, omnes omnium religiones in civitatem publice admitti, ut in imperiis maximis Turcarum et Persarum videmus, quam ullam excludere? Nam si quaerimus, quid sit, quam ob rem Graeci, Latini, Barbari nullam de religionibus controversiam olim habuerint, non aliam comperiemus rationem, opinor, quam omnium in omnibus religionibus conspirationem et consensum.

SALOMO: Excipiendi sunt Ebraei, qui ab omnibus populis quodammodo segregati Deum aeternum soli adorabant, caetera numina exsecrabantur. Item Chaldaei omnia templa Deorum funditus evertebant, quod impium judicarent, Deos templorum angustiis concludere velle.

1. Alibi: _Nec_.

SENAMUS: At Ebraei paene soli ex omnibus populis civitatum et imperiorum concordiam mihi conturbasse videntur. Nam cum Antiochus Nobilis, Hierosolyma expugnata, Diis sacra faceret, Judaei principem exsecrabantur. At ille ira accensus, quod se impium judicarent, ad sacra Deorum gentilium1, acerbissimis propositis suppliciis, Judaeos adegit. Inde finitimarum2 gentium tanta odia in seipsos excitarunt, ut ad unius gentis internecionem omnes conjurasse viderentur. Scribit enim Celsus3, Christianos ac Judaeos, de suis Diis nimis arroganter statuentes, omnia populorum numina contemsisse.

1. Alibi: _gentium_. 2. Alibi: _finiti more_. 3. Origenes lib. III. contra Celsum.

FRIDERICUS: Qui religionum discrepantium varietatem admittit, verae religionis eversionem moliri videtur. Et quidem apposite Proclus scribit: ἀπειρίαν ἀναιρεῖν τὸν θεὸν, καὶ πολυθεότητα nihil ἀπὸ τῆς ἀθεότητος differre. Quis enim simul Deum ac daemonem colere possit, cum alter alteri tam contrarius sit?

119 SENAMUS: Superius Toralba demonstravit, Deo nihil contrarium esse posse, quia etiam daemones sunt ministri obsequentissimi divinae majestatis. Quid enim1 vetat, servum non quidem ut dominum, sed ut domini legatum aut nuncium revereri? Quid item vetat2, duo3 numina alterum quidem ne noceat, alterum ut prosit obsecrari4? Ob id enim Opuntii duos pontifices habuere, quorum alter Diis, alter daemonibus sacrificabat5. Nec Romani beneficos tantum Deos, Jovem inquam, Martem, Dianam, sed etiam eos qui nocere dicebantur, puta Robigum6, Febrim, Paventiam, Occasionem, Invidiam ceterosque Deos averruncatores sive ἀλεξικακοὺς summa veneratione prosequebantur.

1. Alius: _autem_. 2. Alibi: _vetet_. 3. Alibi: _Deo_, vel: _dico_. 4. Alibi: _obsecrare_, vel: _observare_. 5. Plutarchus in apophthegm.—Alii legunt: _sacrificaret_. 6. Alibi: _Rubiginem_.

SALOMO: Hic certe Graecorum et Latinorum prudentiam desidero; quos enim Deos mares Graeci φθόνον, καίρον, φόβον statuere, Latini sexu et habitu foemineo Deas fecerunt, scilicet Invidiam, Occasionem, Paventiam. At lege divina nihil sanctius cautum videmus, quam ne Deos peregrinos metuamus, cum nec obesse cuiquam nec prodesse queant, ac propterea saepissime legimus1, nullam mortalibus nisi ab uno immortali Deo calamitatem impendere.

1. Genes. 35. Proverb. 29. Exod. 20. Judic. 10. Deuter. 10 et 32. 3 Regum 9 et 21. Jesaiae 43. Jerem. 11. Amos 3. Jon. 3. Mich. 1. Baruch. 1.

SENAMUS: In tanta religionum quas videmus multitudine alterum fieri potest, ut earum nulla, alterum non potest, ut earum plus quam una vera sit; ac usquequaque pontificibus omnium religionum capitali odio inter se discrepantibus, tutius est omnes admittere, quam de multis unam, quae forsitan falsa sit, optare aut eam, quae omnium verissima sit, excludere velle.

OCTAVIUS: At nec1 principibus nec magistratibus tutum est, religiones diuturno consensu receptas et quae radices altius egerunt, evellere2 conari. Nam cum Thomas3 et Constantinus VI., uterque Graecorum imperator, statuas de templis omnibus praecipiter deturbarent, crudelissime caesi sunt, alter a matre, alter a populo in ipso Sophiae templo. Itaque Valens, Theodosius M., Valentinianus, Jovianus, Theodoricus Arianorum sectam longe lateque fusam prohibere non modo noluerunt, verum etiam edictis publicis permiserunt.

1. _Ac ne_. 2. Alibi: _convellere_. 3. Alii: _Themas_.

FRIDERICUS: Si1 sanctis Romanorum aedilibus datum negotium est, ne quae religio peregrina in urbem admitteretur, neu qui Dii alio quam patrio modo colerentur, quanto diligentius id a Christianis principibus curari oportet?

1. Additur alibi: _veteri_, vel: _veterum_.

SENAMUS: At ne Romani quidem suorum edictorum constantiam tueri potuerunt, cum sacra Isidis, Osiridis, Annubis, Apis, Aesculapii, Cybeles matris Deorum in urbem reciperent. Ac postremo M. Agrippa templum a se 120 constructum, quod omnium Deorum numinibus consecrarat, πάνθεον appellavit. Quod quidem unum ex omnibus antiquorum fanis Romae reliquum esse videmus, a Bonifacio III. Pontifice Maximo Divis omnibus consecratum. Ita quoque Athenienses aras frequentes ἀγνώστων θεῶν habuere, ut Pausanias in Atticis et Paulus1 ipse in concione ad populum Atheniensem comprobavit, ut vero Deo, quem ignorabant, quoquo modo sacra fierent. Sic enim veteres illi statuebant, mundum hunc Deorum plenissimum esse, cum locis omnibus admiranda numina divinitatis contuerentur, ut non dubitarent exclamare: Jovis omnia plena! et quidem pleni sunt coeli, plena est terra majestatis gloriae divinae. Quum enim Seneca2 quaereret: quid est Deus? Totum quod vides et quod non vides. Plinius3 vero mundum ipsum universum appellat numen aeternum; ob id enim existimo priscos illos homines, cum virtutibus templa dicarent, justitiae4 inquam, fortitudini5, paci6, spei7, fidei8, pudicitiae9, concordiae10, saluti11, pietati12, honori13, veritati14, providentiae15, menti16, clementiae17, misericordiae18, felicitati19, liberalitati20, famae21, aeternitati22, virtutes immortalis Dei mortalibus ubique ad intuendum ac imitandum proposuisse, ut a vitiis declinarent.

1. Actorum XVII. 2. Lib. 1. quaest. natur. 3. Hist. natur. l. 2, c. 1. 4. Pollux voce δίκη. Chrysippus in libro περὶ κάλλους. 5. Plutarchus in quaest. 6. Plinius, Seneca, Plutarchus in Timone. 7. Livius lib. 1 et 4. dec. 3. 8. Plinius lib. 85. Cicero de officiis. 9. Festus in verbo Pudicitia. 10. Augustinus l. 5. de civ. Dei. 11. Livius l. X. 12. Plinius 7, 36. 13. Plutarchus in quaest. 14. Idem ib. 12. 15. Cicero de natura Deorum l. 2. 16. Ovidius in Fastis. 17. Plutarchus in Caesare. 18. Pausanias in Atticis. 19. Plinius l. 35. 20. Diogen. l. 3. 21. Pausanias in Atticis. 22. Augustinus l. 6 de civ. Dei.

CURTIUS: Argute quidem Senamus, sed cur vitia superiora1 pro Diis habuerunt? Cur pecuniae templum, cur edusae vel eduliae, cur potanae, voluptiae2, libertinae3, Veneri, Priapo, nisi ut eduliis, potibus, voluptate, libidine, stupris, majore licentia, quasi Diis concedentibus, abuterentur? Omitto febrim, furinam, lavernam, risum, luxuriam, impudentiam ac teterrimi foetoris Deam Memphitim. Praetermitto Deos omnium aedium partibus ac locis constitutos4. Praeterea Joves trecentos, qui nomina pro eujuscunque voluntate sortiebantur, et innumerabilium Deorum populos ad serpentes usque, quos omnes Deos Deasque M. Agrippa una conclusit et eadem aede.

1. Alii: _superi omnia_. 2. Alius: _voluptati_. 3. Alius: _libertati_. 4. Alii: _consecratos_.

SALOMO: Praestabilius fuisset, Deum aeternum ab illa Deorum inanium societate longissime segregare, quam illis1 aggregare. Quid enim aliud est, quam sacratissima quaeque profanis conspurcare? Ob id enim populus Dei, in terram sanctiorem2 quasi in bonorum possessionem secundum divinas tabulas missus, omnium inanium ac fictilium3 Deorum fana, statuas, 121 altaria, lucos, solo aequare jussus est. At4 ne arcam quidem foederis Deus ipse passus est Dagonis statuae contagione contaminari, sed bis dejectam5 et confractam statuam sacerdotes Palaestinae viderunt, cum proxime arcam collocassent.

1. Alibi: _illi_. 2. Alibi: _sanctorum_. 3. Alii: _fictitiorum_ vel: _futilium_. 4. Alibi: _Ac_. 5. Alius: _disjectam_.

CURTIUS: Profecto et hi et M. Agrippa jura sacrorum violabant, neque enim fas erat, duobus Diis idem fanum consecrare. Nam cum M. Marcellus templum Honori simul et Virtuti dedicasset, Romanorum pontifices intercesserunt, ne sacra utriusque Dei confunderentur. Itaque templum illud medio pariete dividi jusserunt, sic tamen, ut non ante pateret ad templum Honoris aditus, nisi patefacta Virtutis porta1; quanto minus id ferendum est in aeterni Dei cultu!

1. Alius: _nisi per patefactas Virtutis portas_.

OCTAVIUS: Sacrorum quidem confusionem abhorrere debemus, sed Turcarum et Persarum atque adeo superioris Asiae et Africae reges ab Homaro II., Homari I. pontificis maximi inter Ismaëlitas legato, tum etiam ab Helthero1 clarissimo theologo sic instituti ac imbuti sunt, ut homines omnes immortali Deo gratos fore arbitrarentur, si pura mente suum quisque numen revereatur2, tametsi qualem Deum habere oporteat, penitus ignoret: quoniam rerum omnium agendarum fontem judicant in voluntatis impetu ac mente ipsa collocari oportere, cujus integritatem ac puritatem Deus aequissimus semper intueatur. In qua sententia video fuisse non modo3 Ismaëlitarum, sed etiam Christianorum theologos. Sic enim Thomas Aquinas4: Quando, inquit, ratio errans statuit aliquid ut praeceptum Dei, tunc perinde est contemnere dictamen rationis ac Dei jussa; quod ante D. Augustinus5 confirmarat.

1. Alius: _Helhari_. 2. Alibi: _revereretur_. 3. Alibi: _modo_. 4. Lib. II. quaest. 19 ad art. 5. 5. In libro retractationum.

CURTIUS: Assentior illud quidem, tantam esse vim in ipsa voluntate ad hominum actiones dijudicandas, ut qui, quem nollet, occidit, sit illius1 caedis innocens et qui, quem conatus est, occidere non potuit, ut sicarius teneatur. Num tamen propterea judicabimus, omnes actiones, quae a recta sinceraque voluntate proficiscantur, rectas esse? Profecto verae pietatis ac impietatis perturbatio summa sequeretur.

1. Alius: _ille_.

SENAMUS: Num vobis videtur Scaevola, qui Porsennam regem interficere conatus legatum ejus interemit, proinde teneri ac si regem interfecisset?

CURTIUS1: Id quidem nemini dubium est.

1. Deest haec Curtii et Senami utraque interlocutio in aliis codicibus.

SENAMUS: Quis igitur dubitet, Scaevolam si regios honores bona fide legato quasi regi et quidem eo spectante exhibuisset, eadem praemia meruisse, ac si in regem ipsum contulisset? Idem si quis faciat erga Dei legatos ac nuncios, ut quos creatori debuit.

122 CURTIUS: Ita quidem si justam erroris causam habuisset.

SENAMUS: Idem si faciat erga Dei legatos ac nuncios, quosque creatori debuit honores, ad servum ipsius (errore non simulato) detulerit, cur non in eadem causa sit et idem1 praemium mereatur, ac si Deo immortali detulisset2? Legimus, Aegyptias obstetrices amplissima praemia tulisse, cum crudelia3 Pharaonis jussa mendacio salutari elusissent, quia Deum metuerant4. At non alium Deum metuebant aut colebant, quam Apim bovem, cujus ne Israëlitae quidem lata lege oblivisci potuerant. Nam cum Pharao juberet, Israëlitas Deum suum in Aegypto colere, illud reposuit Moses: Non posse illic sacra fieri Deo, quem Aegyptii exsecrabantur, ac periculum impendere Israëlitis, ne ab Aegyptiis lapidibus obruerentur. Deus igitur misertus est obstetricum, quae bovem adorabant.

1. Alius: _quidem_. 2. Alibi: _decrevisset_. 3. Alibi: _crudelis_. 4. Alius: _metuerunt_.

SALOMO: Aliud est, recte factis praemia tribuere, aliud, errore admissa peccata excusare. Nam qui Deum colit, huic praemia tribuuntur, tametsi officio nulla merces debeatur. Qui vero solem adorat, justo ducitur errore (si justus error esse potest1) in ea causa esse2, ut non modo veniat excusandus, sed etiam praemia mereatur, quoniam erga Deum voluisse sat est, ut praemia consequaris3, tametsi quod velles praestare non potueris. Rectam igitur voluntatem ac numinis metum Deus optimus remuneratur, non propterea4 tamen recte fecisse dicitur5, qui statuam colit, quoniam pietas gentium non6 impietas erga Deum, ut sapienter Salomo scribit. Neque vero Ismaëlitae, qui omnes omnium religiones in civitatem distinctis7 templis admittunt, propterea suam deserunt nec sine impietate quisquam pluribus religionibus inter se discrepantibus uti potest.

1. Alius: _possit_. 2. Alibi: _est_. 3. Alius: _consequatur_. 4. Deest in alio codice. 5. Alibi: _dicetur_. 6. Alii: _est_. 7. Alibi: _discretis_.

SENAMUS: Alexander Severus fortissimus imperator ac religiosissimus fuisse dicitur. Is tamen Abrahamum, Orpheum, Herculem, Christum in Larario pro Diis Penatibus colebat et quidem bona fide, cum1 summam integritatis laudem omnium scriptorum judicio tulerit. Cum igitur Judaeos, paganos et Christianos de summa religionis dissidere perciperet, maluit omnes omnium religiones amplecti, quam repudians ad numinis contemptum quemquam excitare atque ista ratione non modo singulos, sed universos inter se cum republica summa pietatis ac caritatis consensione conjunxit.

1. Alibi: _nec_.

CURTIUS: Ista quidem integritatis ac prudentiae laus est, non pietatis, sine qua tamen nullus virtutibus locus esse potest.

OCTAVIUS: Si nullus virtuti sine vera religione locus esset, cur Jonas legatus a Deo missus ad Ninivitas veram religionem non promulgare nisus est1? Neque enim siderum ac statuarum cultum deserere jussit, aut leges divinas rejectis idolis amplecti, sed excidium tantae civitatis brevi futurum. 123 Qua voce principes2 ac magistratus perterriti jejunia, supplicationes, poenitentiam indixerunt. _Et vidit Deus_, inquit propheta3, _quod a flagitiis abstinerent et misertus est illorum, ne calamitatem, quam decreverat, inferret._ Illud etiam animadversione dignum, quod princeps edicto rationem subjiciens: _Quis_, inquit, _affirmare audeat, num4 Deus nostri miserturus sit?_ At pro Deo Mithram sive Bahalem colebant, Deum tamen aeternum flexerunt5.

1. Alius: _pervulgare visus est_. 2. Alibi: _princeps_. 3. Jonas 3, 10. 4. Alibi: _quin_. 5. Alibi: _flexerint_.

FRIDERICUS: Poenitentia quidem scelerum praeteritorum ac jejuniis propitium habuere1 creatorem, non cultu Solis.

1. Alius: _habuerant_.

SENAMUS: Nisi gentium sacra aeterno Deo grata fuissent, cur neglectis sacris frugum calamitate, morbis popularibus, bellorum offensionibus populi conflictarentur? Cur item eos, qui summa sollicitudine1 sacra Deorum procurarent2, qui3 mortuos homines ac statuas colerent, videmus imperiis, honoribus, victoriis, summa rerum omnium affluentia fuisse cumulatos? Et quidem Polybius4 scribit, Romanorum imperium nulla re magis quam religione crevisse. Quod M. Tullius diserte affirmans: _Majores_, inquit, _nostri nec robore Gallos, nec multitudine Hispanos, nec artibus Graecos, nec calliditate Poenos, nec sensu naturali5 Italos, sed religionis ac Deorum metu freti ac sacrorum cultu superarunt._ Quid Papinianus, Deus Jurisconsultorum: Summa ratio est, inquit, quae pro religione facit, quae Deorum sacra, cum fieri desiissent, exoriente religione Christiana, civitates ac respublicas toto terrarum orbe ingentibus calamitatibus conflictari coeperunt, ut Graecos et Latinos acerbissimas querelas numini6 Christiano objecisse scribat7 Justinus. Quam quidem criminationem ut dilueret Augustinus, libros de civitate Dei scripsisse fertur, non aliam ob causam, quam ut a gravi illa8 contumelia sive vera sive falsa Christianos vindicaret, quibus Deorum omnium contemtus objiciebatur.

1. Alii: _solitudine_. 2. Alibi: _provocarent_. 3. Desunt haec sex sequentia verba in alio codice. 4. Libro 6 de milit. ac domest. Rom. disciplina. 5. Alius: _nativo_. 6. Alius: _nomini_. 7. Alius: _scribit_. 8. Alius: _ista_.

SALOMO: Eadem haec fuit Israëlitarum, qui duce Jeroboamo aeterni Dei cultum deseruerant, querela: Ex quo sideribus ac coelestibus illis luminibus sacra facere destitimus, ab omni felicitate deserti, calamitates ac miserias ingentes pertulimus. Gravius etiam argumentum est, quod qui sacra Deorum diripuerant, calamitosos exitus semper habuerunt. Neque enim solus Luc. Flaccus, Antiochus Nobilis, Menelaus, M. Crassus, Herodes, Gabinius, qui sacratum aeterno Deo Hierosolymis aurum expilaverat, sed etiam Q. Caepio1 consul, Brennus, sacrilegi Phocenses, Achas caeterique, qui templa daemonum diripuere, funestissimis casibus perierunt. Inde aurum Tholosanum veterum2 proverbio usurpatum. 124 SENAMUS: Lege divina3 sanctissime cavetur, ne quicquam idolis dicatum detrahatur4, capitali poena subjecta, vel quia idolo quasi vero Deo sacratum sit, vel quia daemones ultores res suas a furibus ubique5 vindicant et condicunt, vel quia idolorum furtum faciunt interdum ut pro Diis laribus colantur6.

1. Alibi: _Scipio_. 2. Alius: _veteribus_. 3. Deuteron. 7. Levitic. 27. Josuae 7. 4. Alibi: _distrahatur_. 5. Deest in alio codice; alii legunt: _sibi_. 6. Genes. 31. Judic. 19.

OCTAVIUS: Ego quidem sic statuo, eum qui et1 veram religionem et falsa numina, quae pro veris habentur2, contemnit, summa impietate obligari, qualem fuisse accepimus Caligulam Augustum3, qui Jovi statori contumelias4 in aurem insusurrabat. Idem tamen, cum tonaret, antra metu perterritus subire solebat, et cum Vestae simulacrum deosculandum posceret5, ad terram6 allidebat.

1. Alii: _nec_. 2. Alius: _habet_. 3. Suetonius in Caligula. 4. Alibi: _contumeliam_. 5. Alibi: _peteret_. 6. Alius: _solum_.

FRIDERICUS: Id quidem usitatum est sortilegis omnibus, qui1 hostias exadoratas2 verbis ritualibus proculcant aut rubetas eo cibo pascunt aut imagines Christi sagittis feriunt, quasi Deum, quem etiam Deum esse arbitrantur, violaturi, idque se facere ac fecisse confitentur, a daemonibus persuasi. Nec daemones id suaderent, nisi plane intelligerent, sortilegos arbitrari, hostias illas Deos esse3.

1. Alibi: _quod_. 2. Alii: _exadorta_, vel: _consecratas_, vel: _exadorea_. 3. Ita omnes.

SENAMUS: Quis igitur dubitet, etiam Deo gratam esse religionem paganorum, cujus contemtum daemones ipsi suadere et omnium religionum eversionem moliri conantur1?

1. Alius: _conentur_.

CORONAEUS: Illud omnibus persuasum esse opinor1, multo praestabilius esse falsam, quam nullam habere religionem, ut in omnibus rerum publicarum gentibus nullum perniciosius est ἀναρχία, in qua nemo imperat, nemo paret, nulla praemia bonis, nulla supplicia peccatis2 irrogantur. Sic nulla est tanta superstitio, quae metu divini numinis improbos in officio continere et naturae lege quodammodo tueri3 non possit, cum praemia bonis, supplicia peccatis irrogari divino judicio persuasum habeant. Et in eo quidem capite4 Epicurus inexpiabile scelus admisit, quod omnem divini numinis metum radicitus evellere conatus, ad peccandi licentiam aditus omnes aperire videatur. Itaque Narsingarum5 Indiae pontifices Deorum ac daemonum statuas aspectu terribiles ac monstrosissimas in templis collocare solent, ut modis omnibus improbi ab injuriosa facinorosaque vita numinis terrore prohibeantur.

1. Alius: _est, opinor_. 2. Alibi: _sceleratis_. 3. Alius: _continere_. 4. Alii: _Et quidem in eo capitalis_. 5. Alii: _Marsingarum_.

FRIDERICUS: Si demus, eos qui falsam religionem colunt, justo errore excusari, quisnam1 erroris justam causam impietati obtendere2 jure 125 queat, cum servus ignavus perinde ut conscius voluntatis, qui jussa domini non impleverit, vapulaturus sit.

1. Alibi: _quis non_. 2. Alibi: _obtrudere_.

SENAMUS: Ita quidem, si Lucae verbis assentiamur, sed quis adeo iniquus judex erit, tam crudelis tyrannus, qui principis edicta, quae subditis abdita fuere, violantes1 capite plectere velit?

1. Alii: _violenter_.

CURTIUS: Si promulgatis legibus humanis omnes obligantur, nec juris ignorantia quenquam excusat1, quis divina lege2 toto terrarum orbe toties ac tam diu promulgata ignorantiam excuset?

1. Alius: _quisquam excusatur_. 2. Alibi: _divinae legis ... promulgatae_.

SENAMUS: Quodsi leges legibus contrariae sunt et legumlatores legumlatoribus1 hostes, religio religioni, pontifices pontificibus pugnantes, quid miseri subditi facient, cum in sectas alii alias distrahantur?

1. Alii: _legumlatorum_.