Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 14

Chapter 14 3,114 words Public domain Markdown

CORONAEUS: Si nullus est animorum mortuo corpore interitus, qui fieri potest, ut resurrectio de mentibus intelligatur? Id enim resurgere dicimus, quod caduca sui natura collapsum rursus erigitur. Ac mens humana nec1 moritur, cum sit cadaveri superstes, nec cadit, igitur ne resurget quidem. Sin occultis quibusdam Dei judiciis quaedam impiorum mentes intereunt penitus nec ullam resurgendi spem habent, resurrectio tamen utroque modo de cadaveribus interpretanda nobis videtur.

1. Alibi: _non_.

OCTAVIUS: Probabilior esset eorum sententia, qui resurrectionem impiorum ab impietate ad pietatem, a vitiis ad virtutem interpretantur, ex his Christi verbis1: _Qui crediderit2 in me, transiit de morte in vitam._ Sic etiam Pythagorei sepulcra sceleratis quasi3 mortuis erigebant.

1. Joh. V, 24. 2. Alibi: _credit_.

FRIDERICUS: Hanc haeresin refellit Tertullianus1 his verbis: Quidam resurrectionem jam esse factam asseverant et futuram mortuorum resurrectionem imaginariam fictamque distorquent, nullam aliam esse rati, quam quae jam facta est fitque quotidie, cum quis, mortis, scilicet damnationis, sepulcro relicto, in quo mortuus jacebat, Dei accepta cognitione, quae animas2 reducit in vitam, Deo resurgit. Cujus haeresis principes fuere Hymenaeus et Philaetus, quos Paulus ad Timotheum3 refellit et Augustinus his verbis: Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem negant, non intelligentes id, quod ait apostolus4, oportere corruptibile hoc induere incorruptibile et mortale hoc induere immortalitatem. Quod cum fiet, non erit caro et sanguis, sed coeleste corpus.

1. Alibi: _tanquam_. 2. Lib. de carnis resurrectione. 3. Alibi: _animos_. 4. 2 Timoth. 17 sq. 5. 1 Corinth. 15, 53.

OCTAVIUS: Si coeleste corpus erit, non caro, non sanguis erit, invisibile corpus perinde ut coelum1 erit intellectuale quoddam sine cute, sine carnibus, sine ossibus, sine pulpa, sine visceribus, sine dentibus. Nam si resurgerent ipsa cadavera, frustra scriptum esset2, beatorum animas angelis similes futuras, cum angeli humana figura, coelesti quadam essentia convestiantur. Cum enim Sadducaei quidam Epicuraei Christum rogarent, cujus esset uxor, quae septem maritis nupsisset vicissim, Christus corporeas 109 connubiorum voluptates exsecratus, beatos3 angelis similes fore affirmabat, idque argumento efficaci affirmans, haec verba subjicit4: _Quod vero mortui_, inquit, _resurgent, Moses ostendit, cum diceret: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, non est autem Deus mortuorum, sed viventium._ Quo ex loco plane constat, resurrectionem non esse cadaverum, sed animorum, cum dicat Abrahamum ejusque filium et nepotem resurrexisse et vivere.

1. Desunt haec tria verba in aliis; alibi pro _coelum_ legitur: _corpus_. 2. Matth. 22, 30. Marc. 12, 18, Luc. 20, 27. 3. Deest in alio codice. 4. Matth. 22, 31. Marc. 12, 26. Lucae 20, 37 sq.

FRIDERICUS: Haec verba de Abrahamo et Isaaco Marcionis exemplari defuisse scribit Epiphanius1.

1. Contra haereses.

OCTAVIUS: Ea tamen a tribus evangeliorum scriptoribus repetita videmus iisdem verbis.

SALOMO: Si Marcionis exemplar accipitis, innumerabilia pene1 loca in omnibus Novi Testamenti libris truncata reperietis, cujusmodi est illud: Quaeritis viventem, resurrexit a mortuis, exemplari Marcionis deest.

1. Alibi: _fere_.

CURTIUS: Marcionem evangeliorum corruptorem omittamus ac nostris1 libris aeque ac priscis2 i.e. veteris instrumenti tabulis utamur. Neque enim negari potest, quin Helias3 viduae Sareptanae filium matri redivivum exhibuerit. Item4 cadaver in sepulcrum. Helisaei conjectum eodem momento revixit.

1. Alii: _vestris_. 2. Alii: _nostris_. 3. 1 (3) Regum 17, 22. 4. 2 Regum 13, 21.

SALOMO: Horum adhuc recentia et inviolata cadavera prophetarum precibus ac virtute revixisse1 non dubito; sed2 nusquam legimus, cineres cadaverum ambustorum vel ossa putrida, aut quae feris aut piscibus pabula pridem fuissent, revixisse. Et quidem ex loco Davidis3, quo negat, divinas laudes a mortuis celebrari, Chaldaeus interpres ita convertit: An corpora pulvere resumta resurgent?

1. Alibi: _resurrexisse_. 2. Sequentia haec usque ad finem interlocutionis Salomonis desiderantur in alio codice. 3. Psalm. 88, 12.

SENAMUS: Saepe contingit, recentia cadavera, quae plane inanimata putabantur, ardentibus rogis imposita aut igni admota, calore cadaveris excitato revixisse, ut Plinius scribit1, et sine ignibus Julius II. Pontifex M., cum biduum exanimis jacuisset, sumto spiritu ad se rediit, quin etiam Johannes Duns, qui Scotus usurpatur, in foveam demissus ac terra contectus2 revixit. Sed cum obruto spiritu fervato3 caput collisisset4, cruentus adhuc exspirans extractus est. Illud vero ex antiquissimis scriptoribus legimus, animas sua cadavera aliquamdiu consequi5.

1. Usque ad hoc verbum desunt antecedentia omnia in alio codice. 2. Alibi: _conjectus_. 3. Alius: _fercato_. 4. Alibi: _collisus_. 5. Plato in Phaedone.

FRIDERICUS: At non modo Lazarum quatriduana sepultura tumulatum ad Christi vocem, sed etiam multa sanctorum cadavera, aliquot ante saecula1 in pulverem coacta, revixisse legimus ac Christo moriente resurrexisse2.

1. Alius: _saeculis_. 2. Matth. 27, 52 sq.

110 OCTAVIUS: Memini theologum1 acutum2 revocare solitum sententias3 ejus, qui cadavera illa sanctorum, quae revixisse dicebant, triduum vixisse, deinde latuisse: Cur, inquit, sancti illi potius quam ceteri resurrexerunt? Tum negat mortuos esse qui revixerant, cum Paulus aperte scribat4, resurrectionem fore vitam aeternam. Idem quoque de Lazaro sentit; quem tamen solus Johannes ex omnibus revixisse testatur. Nec certe beneficium, sed supplicium Lazaro irrogatum videretur5, si de coelesti angelorum coetu in foetidum et semiputre cadaver redire cogeretur. Cum Thessalus6 Erichton rogantibus in Pharsalia Pompejanis de futura victoria manes ex7 umbris et atra caligine inferorum eliciens, pro ingenti mercede jurato8 promisit, animam quam evocarat nunquam ullis carminibus aut sacrificiis in cadaver redituram:

_nec verba nec herbae_

_Audebunt longum somnum tibi solvere Lethes_9.

1. Calvinus in Matth. 26. 2. Alibi: _aliquem_. 3. Alius: _sententiam_. 4. 1 Cor. 15. 5. Alibi: _videtur_. 6. Alius: _Thessalis_. 7. Alibi: _in_. 8. Alius: _juramenta promitteret_. 9. Lucanus lib. 6.

Et quemadmodum Platonici1 existimabant, propter ingens aliquod scelus animas in haec cadavera demissas, ita quoque sanctissimorum virorum mentes illae, quae in cadavera moriente Christo redierunt2, flagitium quoddam inexpiabile commisisse credibile foret, ut rursus foedissimis carceribus3 manciparentur, cum mors a theologis poena peccati definiatur. Aut si postea beatos illos, qui revixerant, mori non potuisse demus, ubinam terrarum hactenus delituerunt? Neque enim coelum4 ante Christum ascendere fas erat, pristino cadavere resumto, ut cum5 latroni Christus jam moriturus spopondisset, eo ipso die secum fore in paradiso, quo tamen non nisi quadragesimo die post legitur pervenisse6, satis constat, non de cadavere, sed de mente esse locutum.

1. Plotinus de anima et daemonibus; Plato in Phaedone. 2. Alii: _redirent_. 3. Alii: _cadaveribus_, vel: _corporibus_. 4. Alii: _coelos_. 5. Alii: _et quorsum_. 6. Alibi: _devenisse_.

TORALBA: Certe vulgaris cadaverum resurrectio probari nemini potest, quin aperte fateatur Pythagoricam παλλιγγενεσίαν regenerationem, ut M. Varro appellat, vel μετεμψύχωσιν transmutationem, ut Plotinus, vel μετενσωμάτωσιν transcorporationem, ut Justinus, vel μετεγγισμοὺς τῶν ψυχῶν translationem animarum, ut Epiphanius, vel ut Ebraei, animarum revolutionem. Qui animorum in corpora reditus Pythagoreis quidem1 placuit, caeteris2 semper displicuit. Jam vero qui resurrectionem cadaverum sperant, neque mutos, neque surdos, neque distortos, neque leprosos, vel membris captos ullos fore affirmant3, sed alacres, robustos, formosos, cum explorata vel exquisita4 sempiternaque corporum valetudine ac firmitate. Quin etiam Scotus theologus scribit5: foeminas virili sexu resurrecturas: in qua 111 sententia fuit Augustinus6 ex ipsius Pauli opinione, qui scribit, nos ut viros perfectos Christo tandem obviaturos7, et satis intelligebat8, nullam istius sexus utilitatem futuram. Esset9 hujusmodi resurrectio sceleratis, qui leprosi, surdi, membris capti fuissent, olim valde optanda; quanto melius academicis, qui flagitiosorum hominum mentes non in humana, sed in luporum ac rapacium10 ferarum corpora redituros opinantur?

1. Alibi: _semper_. 2. Alius: _exteris_. 3. Alius: _existimant_. 4. Duo haec verba desunt in aliis codicibus. 5. Lib. III. Sententiarum. 6. De civitate Dei II, 17. 7. Alius: _obviam ituros_. 8. Alius: _intelligebant_. 9. Addit alius: _autem_. 10. Alibi: _voracium_.

CURTIUS: At Theopompus1, Aeneas Gazaeus, et Seneca2 popularem ac fidei christianae ac Israëliticae consentaneam resurrectionem suis scriptis comprobarunt.

1. Ep. 75. 2. Quaest. nat. 3, 26 sq.

TORALBA: Cum illustrium ac fortium virorum animas in angelicas naturas obire prius dictum sit, profecto animarum a coelestibus illis sedibus in cadaverum gurgustia1 lapsus miseram modis omnibus efficeret vitam, quae prius beatissima fuisset. Est autem infelicissimum infortunii genus, felicem fuisse. In summa, si resurrectione cadaverum mentes humanae beatiores fierent, deterior esset angelorum quam hominum status, cum tamen status et conditio angelorum pro summa2 felicitate bonis promittatur a Christo3. Illud etiam ex eo sequeretur, Deum aeternum incorporeum corporea creatura longe inferiorem esse, quo nihil capitalius cogitari potest, cum Romanae sapientiae decus, Cato, dicere soleret, nolle se repuerascere, etiam si quis illum ut Peliam recoxerit senem. Postremo si resurrectio beneficio tribuitur, impii pro suppliciis praemia consequerentur.

1. Alius: _angustias_. 2. Alibi: _humana_. 3. Matth. 22.

FRIDERICUS: Justinus resurrectionis finem non alium esse scribit, quam ut boni praemiis, flagitiosi suppliciis afficiantur.

OCTAVIUS: Quasi vero sine cadaveribus nec beati praemia nec scelerati supplicia ferant. Cur1 latroni, qui nondum resurrexit, promissa fuisset coelestis paradisi felicitas, si ad beatitatem illa necessaria sint cadavera, aut malus dives apud inferos torqueri diceretur, si ad irrogandas poenas cadaverum instrumentis opus esset?

1. Addunt alii: _enim_.

CORONAEUS: Obtestor ego vos per Deum immortalem et pro jure pietatis ac necessitudinis nostrae1, ne ullis argutiarum illecebris a proposita susceptaque sententia fidei nos avelli patiamur. Et quoniam a physicis quaestionibus ad metaphysica delapsi sumus, ne sacra profanis misceantur, die crastino decernendum nobis, an viro bono de religione disserere liceat.

1. Alius: _naturae_.

Quibus dictis cum solita gratulatione singuli discesserunt.

112 LIBER QUARTUS.

Die consequenti OCTAVIUS tragoediam a se compositam obtulit Coronaeo de parricidio1 trium Solimanni principis liberorum, quam Coronaeus propter autoris eruditionem, tum propter argumenti dignitatem me legere jussit. Et2 cum ad extremum usque prandium persecutus essem, omnes Octavio gratulati sunt ac potissimum Coronaeus, qui Octavium vehementer laudavit, cum diceret, tragoediam illam et verborum luminibus et gravitate sententiarum et rerum gestarum ordine et carminum varietate eleganter scriptam.

1. Alius: _parricidis_. 2. Alii: _At_.

Cum autem de1 more Deo gratias egissent, laudatoriis canticis animum oblectati: Saepe, inquit CORONAEUS, admiratus sum, cur tanta sit suavitas in voce diapason2, diapente, diatessaron simul confusis, ut nunc audistis concentum3 pleno systemate jucundissimum vocis acutissimae cum gravissima confusae4, interjectis quarta et quinta, cum tamen acutissima gravissimae contraria sit, cur item unisoni concentus, in quibus nihil contrarium insit, non sine molestia ab auribus eruditis ferantur.

1. Alibi: _pro_. 2. Alius: _diabasion_. 3. Alius: _commentum_. 4. Alius: _confuse_.

FRIDERICUS: Plerique arbitrantur, consonantiam tunc effici gratiorem, cum rationes numerorum inter se congruant.

CURTIUS: Illud quidem a doctissimis miror probari, cum nullae rationes aptius sibi convenire videantur, quam geometricae continuae, quoniam extrema primis, media utrisque, omnia omnibus consentiant, etiam locis et ordinibus communicatis, ut 2, 4, 8, 16, quibus tamen deficit concentus ille gratissimus, quem auribus consectamur, numeris hoc modo collocatis, 2, 3, 4, 6, in quibus tamen rationes a se invicem1 avulsas cernimus. Quid enim causae est, cur sesqui altera 2. 3. gratissima sit, sesqui octava 8. 9. graviter offendat2 aures?

1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _offendit_.

OCTAVIUS: Concentum effici puto, cum plures soni misceri possent, cum vero1 misceri nequeunt, pugna, uter utrum vincat ac subeat aures, sensus teneros hominum argutiorum offendit.

1. Alii: _vi_.

SENAMUS: Nec ratio numerorum, nec mixtio vocum hanc suavitatem creare mihi videntur, cum varietas colorum oculis objecta1 gratior sit, quam si omnes simul misceantur. Item olei recentis et aceti, quae nulla vi misceri possunt, gratissimus est sapor, avium etiam dissimillimi cantus nulla ratione confusi jucundissimam auribus afferunt oblectationem, ut Platoni mirum videatur, cur nihil absonum ac dissentaneum in avium cantu percipiatur, quantumvis hominum vocibus ac fidibus conjungantur.

1. Alius: _subjecta_.

113 TORALBA: Ego vero gratam illam colorum, saporum, odorum, concentuum oblectationem a congruentia naturae cujusque pendere opinor, congruentiam a contrariorum mixtione et colligatione1 confusa. Nam calidissima et frigidissima tactum offendunt, item candidissima et obscurissima visum, dulcissima et amarissima gustum, ea tamen si naturâ vel arte confusa sunt, jucundissima sentiuntur. Quod enim Seneca scribit, ex opinione Stoicorum nihil bono viro mali contingere posse, quoniam contraria miscentur, vix mihi probari potest. Nam si aqua ferventissima2 pulveri frigidissimo ac siccissimo misceatur, contrariorum confusio maxima existit, arte contemperata et tactu jucunda. Elementaria quoque corpora, quae in natura ipsa coagmentata sunt, ex contrariis qualitatibus et elementis confusa videmus, quae arte nulla Galenus confundi posse judicavit. Atque ita Senecam tueri possumus et a reprehensione vindicare, si dicimus3, illum de substantiis, non de qualitatibus et accidentibus intellexisse. Nihil enim tam facile confundi potest, quam aqua vino, non tamen inter se miscentur, ut quae naturâ mista sunt, quia vinum ab aqua separatur spongia oleo perfusa! Item4 aurum cum argento quidem arte confunditur, et conflatur aes cum argento, aqua tamen chrysulia divelluntur, quae tamen si natura ipsa confudisset, nunquam a se ipso distraherentur, ut in electro, quod natura ipsa ex auro et argento aequis portionibus contemperavit.

1. Alius: _alligatione_. 2. Alii: _fervidissima_. 3. Alius: _demus_. 4. Sequentia haec verba Toralbae omnia desiderantur in alio codice.

SENAMUS: Si nulla est in substantiis contrarietas, qui fieri potest, ut contrariae substantiae misceantur?

TORALBA: Ita quidem putavit Aristoteles, substantiae nihil contrarium esse, sed cum formae forma contrarium sit, forma ignis formae aquae, et accidentium contrarietas, puta extremae siccitatis et humiditatis, summi caloris et frigoris, nonnisi a formarum ignis et aquae inter se tota natura dissidentium contrarietate prodeat, quis dubitet, formas utrasque res substantia inter se contrarias esse? Illud enim a natura decretum certissimum divulgatur1, non tam latine2 quam ad id quod quaeritur accommodate: propter quod unumquodque tale3 est, illud magis est tale, et illius magis, si accidentia ignis et aquae propter vim formarum4 inter se contraria esse5 oportet; quae igitur inter se contraria sunt ipsa natura, non possunt arte misceri, sed tantum confundi aut conjungi, aut copulari, ut unum esse videantur, puta oxymel gustui jucundissimum, ex aceto et melle et ex amaro omnium dulcium levi6 adustione fit γλυκύπικρον, palato gratissimus sapor.

1. Alibi: _divagatur_. 2. Alii: _latius_. 3. Alii: _late_. 4. Alibi: _formalem_. 5. Desunt haec septem sequentia verba in aliia codicibus. 6. Alius: _leni_.

FRIDERICUS: In musicis modulationibus contrarietas illa non videtur perire, sed extrema contraria mediis interjectis colligantur1. Nam vox 114 assa2 τῶν ὑπάτῶν cum extrema acutissima τῶν ὑπερβολαίων vel3 octava διαπασῶν4 suavem efficit consonantiam, quoniam ex contrariis tota diametro coalescit. Quibus si mediam vocem adjunxeris, cum altero quidem extremo efficiet diapason, cum altero diapente, unde gratissimus5 omnium modulationum concentus exsistit, ex6 apta7 scilicet contrariorum colligatione.

1. Alii: _colliguntur_. 2. In uno codice ad marginem: _vox gratissima_. 3. Alius: _et_. 4. Desunt haec septem antecedentia verba in alio codice. 5. Alius: _gravissimus_. 6. Desunt haec sequentia quinque verba in alio codice. 7. Alibi: _ipsa_.

TORALBA: Id quidem in tota natura latissime patet, ut contraria mediis quibusdam interjectis colligata universitatis mirabilem concordiam1 tueantur, quae alioquin penitus interiret,2 si vel totus hic mundus ignis esset aut humor, sic etiam duo3 ὁμόφωνα omnem auferrent harmoniae suavitatem.

1. Alibi: _concordantiam_. 2. Alius: _periret_. 3. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Profecto1 coelestes conversiones inter se contrariae ac trepidante motu retinentur, et contraria Martis et Saturni vis moderata Jovis luce intermedia temperatur.

1. Alius codex habet: _Profecto in coelestibus etiam conversionibus Martis et Saturni vis moderata_ etc.

SENAMUS: Qui fit igitur, ut temperamentum illud salutare aliquo1 semper impedimento conturbari videamus, valetudinem inquam morbis, voluptatem dolore, quietem animorum perturbatione?

1. Alius: _alieno_.

CURTIUS: Illud impedimentum non minus utile est, quam in civitate lacuna qua sordes excipiantur. Nec minus rubeta est1 necessaria in hortis aut aranea in aedibus ad venena ubique2 colligenda, quam carnifex in republica. Quin etiam summa illa suavitas concentus, quam modo avidissime3 hausimus, non tamen jucunda exstitisset, nisi dissonum aliquid ac durum auribus delicatis musicus artificiosissime prius adhibuisset, quoniam voluptatis ea vis est, ut non modo sine antecedente dolore non percipiatur, verum etiam fastidium pariat, diutius continuata. Hanc rerum4 omnium contrarietatem, ab immortali Deo mirabili sapientia temperatam, his versibus studimus imitari:

Creator orbis omnium ter maxime, Ter optime coeli parens,

Qui mundi temperas vicissitudines, Dans justa rebus pondera,

Et qui metiris singula suis modis Numero, ratione, tempore,

Qui vinculo non dissolubili duas Ubicunque res contrarias

Connectis admirabili prudentia, Salutes singulis parans,

115

Qui discrepantibus sonis ac vocibus Melodiam contemperans,

Sed eruditis5 auribus gratissimam, Mederis aegritudini,

Qui fervidis admicuisti frigida, Et aridis humentia6,

Acerba lenioribus, doloribus Suavitatem proximam,

Tenebras lumini, quietem motui, Adversa rebus prosperis,

Qui siderum coelestium cursus ratos Ab ortu versus occidens,

Ab occidente versus ortum dirigis, Contrariis moventibus,

Qui jungis antipathiam consensui, Amica7 tetris hostibus:

Haec hujus8 orbis maxima9 concordia Discors salutem continet.

1. Alibi: _sunt_. 2. Alius: _undique_. 3. Alius: _suavissime_. 4. Alius: _vero_. 5. Alius: _crudis_. 6. Alius: _humectantia_. 7. Alius: _Animam_. 8. Deest in aliis codicibus. 9. Alibi: _maximi_.

TORALBA: At ne in republica quidem virorum illustrium justitia, integritas aut virtus ulla perciperetur, ni flagitiosi aliquot bonis confusi, sani furiosis, fortes ignavis, divites egentibus, nobilibus infames, iisdem moenibus ac tectis continerentur, modo mala, si tamen usquam sunt, bonis imbecilliora sint. Quin etiam hae disputationes, quas instituit Coronaeus, nullam utilitatem aut voluptatem allaturae essent, nisi contrariis argumentis ac rationibus splendescerent.

SENAMUS: Non intelligo, quam ob rem civitas non sit beatior futura, quae omnes improbos exegerit, quam quae sceleratos aliquot1 restare velit2? aut cur3 isto modo discordia concors esse possit, cum nullum ad civium et amicorum concordiam sempiternam vinculum arctius esse queat, quam in caritate mutua rerum divinarum ac humanarum summa consensio et voluntas.

1. Alibi: _aliquos_. 2. Alius: _voluit_. 3. Alibi: _an_.

CURTIUS: Ista quidem est ficta verbis M. Tullii1 sententia, quam suis ipsis factis oppugnavit, ut minus quaerendum sit, quid sentiat, cum appareat, quid fecerit. Quis2 enim Epicuraeos magis coluit, quam Atticus? Cui tamen mortalium Cicero magis amicus, quam Attico, extitit unquam? At nihilominus Cicero sectam Academicorum secutus est, quamdiu vixit, Epicuraeos scriptis omnibus3 lacerans, quia nihil difficilius est, quam de sceleratis loquentem abstinere maledicto, ut Theophrastus dicere solebat.

1. In libro de amicitia. 2. Alius: _Quis enim Epicurum calluit, quam_ etc. 3. Alibi: _omnes scriptis_.

116 TORALBA: Pugnabant1 quidem Academicorum, Stoicorum, Peripateticorum, Epicuraeorum ac Cynicorum sectae, concordiam tamen in eadem civitate facile tuebantur, quia contrariae sectae Epicureorum et Stoicorum mediis ordinibus interjectis Academicorum et Peripateticorum quasi vinculis quibusdam conjungebantur, alioqui si unum uni contrarium nullo interjecto medio copuletur, pugna quaedam perpetua futura2 sit oportet.

1. Alibi: _pugnant_. 2. Deest alibi.

FRIDERICUS: Res omnium mihi difficillima visa est semper1, in tanta opinionum inter se de rebus humanis ac divinis dissidentium varietate amicitiam colere aut concordiam tueri.

1. Deest in aliis.

CURTIUS: Aliud est amicitiam colere, aliud concordiam tueri. Nam ut singularum rerum discrepantiae ad unius universitatis concentum conspirant, ita quoque singulorum civium inimicitiae universorum concordiam alunt. Nec Romana civitas tam floruit, quam cum patricii plebejis, furor tribunitius obsisteret libidini consulari1. Ob id enim M. Cato Censorius jurgia inter servos et dissidia inter magistratus serere solebat, ne improba conspirationis fide vel consensu alteri rem privatam, alteri rem publicam depecularentur. Nec aliter Lycurgus2 faciendum decrevit, cum magistratus ac legatos ad eadem munera3 accerseret, quos intestinis odiis dissidere intelligebat.

1. Plutarchus in Catone. 2. Plutarchus in Lycurgo. 3. Alibi: _munia_.

CORONAEUS: Id quidem in hac republica non gravate admittimus, si1 plures sunt ejusdem curationis et muneris collegae. Nam tertius duos discrepantes inter se ad concordiam cogit, cum alteri sese conjunxerit. Alioqui periculosum mihi videtur, duobus adversariis eandem committere curationem. Quamdiu enim M. Crassus vixit, nulla fuit Pompejum inter et Caesarem discrepantia voluntatum, quoniam Crassus Caesarem Pompejo quasi media vox facile conciliabat; sed2, Crasso in Chaldaea caeso, ad arma civilia concursum est a duobus, non secus3 ac, M. Lepido de culmine triumvirali dejecto, secutum est civile bellum inter Antonium et Augustum.

1. Alibi: _sed_. 2. Desunt haec quindecim verba in alio codice. 3. Alibi: _aliter_.

SALOMO: Istud quidem assentior in optimatum et populari civitate, sed in regio dominatu nihil vetat duos adversarios in eodem magistratu conjungere1, quoniam regia potestate facile coguntur, ut Alexander M. Hephaestionem Cratero nutu solo conciliavit. Id autem in ipsa natura magis perspicuum fit, quae ipsa antiquissimum est reipublicae bene constitutae exemplar, non modo elementa contraria, sed etiam sidera ipsa, atque adeo angelorum dominationes unius divinae majestatis potestate cohiberi. Itaque Deus solus dicitur pacem in sedibus excelsis conciliare.

1. Alibi: _conjugare_.

SENAMUS: Etiamne inter angelos bella civilia geruntur?