Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 13

Chapter 13 3,195 words Public domain Markdown

FRIDERICUS: Non solum mali genii1 a bonis fugantur, sed etiam a malis. Et quidem saepe videmus, sceleratissimum quemque sortilegum obsessos a daemonibus nullo negotio liberare, alios quidem murmure in aures insusurrato, alios etiam2 in circulis et characteribus in fronte media obsignatis, ut in Africa sortilegis hominibus, quos ipsi mahazinos3 appellant, consuetum est, aliorum denique simulatis devotionibus ac precibus; quibus tacite principem daemonem placare consueverunt, ut pietatis et sanctitatis laudem ab imperita plebe4 adipiscantur. Itaque Polycrates5: Mali daemones, inquit, ea faciunt sponte, contra6 inviti facere videntur et simulant se coactos vi exorcismorum7, quos fingunt8 in nomine trinitatis, 100 eosque tradunt hominibus, quoad sacrilegiis ac poena damnationis9 illos involvant, quae cum in admirationem me raperent10, carmine Sapphico lusimus hunc in modum:

Daemonum vires, numeros, honores, Jus, potestatem, officium, figuram, Ordinem, sensum, facili quis ore

dicere possit?

Nam bonorum essentia quam11 malorum Purior multo leviore motu Fertur, hi vero graviore pressi

corpore constant.

At bonos inter medius malosque Solus intercedit homo, Deorum Ultimus totoque animantium su-12

premus in orbe.

Angelus custos, geniusque pravus Huc et illuc nos rapiunt, quousque Alter inviso referat graves ab

hoste triumphos.

Urbium tutela genîs suprema Creditur custodibus ac domorum Uniuscujusque, Deo favente,

cura jubetur.

Sunt quibus natura datur regenda, Ut13 caducis temporibus14 figuram Et fluenti materiae decus cum

viribus addant.

Qui Deo mentes, animos15, precesque Angeli mactant propiore vultu, Numinis vultu16 nitidaque pleni

luce fruuntur.

Sed nihil praeclarius institutum, Quam bonis pravos obedire, justis Imperandi jus17 tribui sacratum

lege perenni.

1. Alibi: _maligni_. 2. Deest in aliis codicibus. 3. Alibi: _mahuonos_, vel: _mohnimos_. 4. Alius: _apud imperitam plebem_. 5. Lib. VII, c. 14. 6. Alii: _quae_. 7. Alibi: _exorcismis_. 8. Alibi: _pronunciant_. 9. Alibi: _poenae damnationes_. 10. Alius: _rapiunt_. 11. Alius: _quae_. 12. Alius: _ut sit ... primus_. 13. Alibi: _Et_, vel: _Sunt_. 14. Alius: _corporibus_. 15. Alibi: _animas_. 16. Alii: _metu numinis metu_. 17. Alibi: _his_.

TORALBA1: Ego quidem agnosco, imperium optimo cuique gubernandi perito traditum, non video tamen, unde tanta daemonum et angelorum multitudo, quanta tot ac tam multis provinciis, imperiis, civitatibus, hominum 101 millibus necessaria judicio nostro videtur, nisi demus piorum mentes in angelorum abire naturam, quorum tanta raritas est, ut vix ex multis millibus unum reperiamus, ac ne unum quidem qui a recta via non deflexerit, impiorum vero multitudinem pene infinitam esse. Et cum mentes hominum cadaveribus superstites vivere, superius2 demonstratum sit, cum de animorum immortalitate disputaremus, consequens est, angelorum mirabilem raritatem3, daemonum vero innumerabiles fore legiones, si modo verum est, impiorum mentes in daemonum naturam mutari, ut4 piorum ac illustrium virorum animas in angelos converti; alterum enim alterius consequens est ex oppositorum natura.

1. Alibi: SENAMUS. 2. Alius codex: _saepius_. 3. Alius: _varietatem_. 4. Alibi: _et_.

OCTAVIUS: Plato quidem in Cratylo Hesiodi ac priscorum auctoritate viros bonos, ex hac corporea labe ereptos, daemones fieri scribit.

FRIDERICUS: Eadem fuit Tertulliani sententia, hoc tantum1 a Platone differt, quod cacodaemonum vocem pro daemone Platonis observavit.2

1. Alius: _tamen_. 2. Alibi: _usurpavit_.

CORONAEUS: Hanc quoque Senami quaestionem arduam et difficilem Salomo nobis dissolvet, quippe qui ex adytis1 Ebraeorum difficillima quaeque nobis aperire facile potest.2

1. Alibi: _abditis_. 2. Alius: _possit_.

SALOMO: Morem tibi, Coronaee, gessi, quam sapienter nescio, sed tamen bona fide quae sciebam quaeque nesciebam omnia aperui1, ac vereor, ne nimis multa videar effudisse2, et ut sensus intimos aperiam, non tamen satis Senamo fieri potuerit, qui etiam rerum ab omnibus sensibus mortalium abditarum demonstrationes poscit, tametsi nihil salutis3 ad summam afferant momenti, sed ut cuique libuerit, ita sentire cuique liceat.

1. Alius: _effutivi_. 2. Alibi: _Effutisse_. 3. Deest in alio codice.

CORONAEUS: Tametsi haec ad salutis summam non spectent, attamen spectant ad eruditionem meliorem, ad scientiam rerum divinarum, ad animi oblectationem, qui veri cognitione contentus acquiescit.1 Argumentis enim probabilibus, ut rerum illarum natura ferre potest, spondeo ac promitto satis Senamo factum iri.

SALOMO: Audivi quondam ab homine doctissimo, mentes eorum qui se corporis voluptatibus omnino dedissent et quasi coeno conspurcati nullam virtutum aut honestarum disciplinarum curam1 habuissent, una cum cadaveribus interire, idque litteris sacris haud ambigue confirmari. _Audite_2, inquit psaltes lyricus, _audite populi omnes, attendite ad res omnium maximas et gravissimas, quas potentibus aeque3 ac tenuibus aperire decrevi_, idque saepius repetitum, eos qui in opibus4 et praemiis humanis spes suas collocarint, aut in superbarum aedium substructionibus5 sui nominis ac potestatis6 fundamenta jecerint, non 102 aliter quam animantia bruta interituros. Item7 cum Jesaias8 dixisset, tyrannos nunquam resurrecturos, subjecit: _sed mortui Tui, domine, resurgent ac vivent._ Neque verum est tamen, impiorum animos9 omnes penitus perituros cadaveris occasu, ut nonnulli putarunt10 ex eo loco Davidis אל יַקוּמוּ non stabunt, sed ut pulvis flatu levissimo venti, sic etiam scelerati a conspectu Dei dissipabuntur. Id autem Danielis11 testimonio comprobari potest: _Multi_, inquit, _dormientium in terra pulverulenta resurgent, hi quidem ad vitam aeternam, illi vero ad contumeliam et opprobria sempiterna._ Alioquin impiis mors fructuosa foret, ut Tryphon Ebraeus disserit apud Justinum12. Neque tamen Daniel omnes resurrecturos spondet, sed multos. Nam ii quorum animas Deus occidit (solus autem animas et corpora occidere13 potest), eorum nulla est, spes ac proprie mortui dicuntur, ad quos illud pertinet14: _Reviviscetne homo, cum mortuus fuerit?_ Ceteri proprie dormientes vocantur, ad quos illud pertinet: _Num quod15 qui dormit, non resurget?_16 Item illud: _Vivat Ruben et non moriatur17 morte secunda18._ Quo pertinet etiam Ezechielis19. _Et violabunt20 me ad populum meum, ut necarent animas, quae21 non moriuntur, et vitam promitterent animabus quae non vivunt22._ At illi23, qui ultro Deum ejuraverunt, scient se esse morituros, postquam sceleratae vitae poenas dederint. Sic etiam24 Jesaias25: _Videbunt_, inquit, _cadavera eorum, qui perfide a me desciverunt, quoniam vermis eorum non morietur et26 ignis eorum non exstinguetur._ Ex quo intelligitur, bonorum et malorum exitus valde sui dissimiles esse futuros27. Plurimum enim distant ii, qui seipsos flagitiis omnibus contaminaverunt nec poenituerunt unquam ab his, qui nihil differunt a judicio ferarum, sed gulae tantum et ventri addicti fuerunt, quos cum ipsis cadaveribus obituros ajunt; alios autem immanium scelerum, priusquam moriantur28, justa supplicia luituros29. Namque Chaldaeus interpres30, qui obscura clarius interpretatur, impios resurrecturos scribit, non aliam ob rem, quam ut acerbissima tormenta patiantur. Est etiam aliud foedissimum genus hominum illorum, qui scelerata consensionis fide cum daemonibus societatem inierunt31, quorum ministerio daemones ad supplicia exequenda uti consueverunt; hos plerique putant mortuos semper consequi suos duces daemones et eorum naturam ac officia 103 foedissima cum maximis doloribus ac molestia subire. Caeteris, qui nec ad extremum improbi fuerunt, nec poenituerunt tamen, poenas esse decretas, leniores tamen, quoad32 purgatis mentibus tandem aliquando in angelorum coetus ac societates admittantur. Paulo aliter interpres quidam Ebraeus: Scire te velim, inquit, Deum creavisse homines inferiores33 ad imaginem superiorum et in homine quidem duos esse appetitus, bonum et malum, totidemque angelos: si bene vixerit, in angelum bonum, si male, in angelum malum convertitur. Atque eo pertinet interpretatio Pauli Riccii34 elegans et peracuta, qui haec verba: _de limo terrae formavit hominem_35 non solum traduxit36 ad conformationem corporis humani de37 argilla limosa vel38 terra, verum etiam ad intellectum patibilem, quem actuosum effici i.e. ex humana mente angelum fieri scribit.

1. Alibi: _honestatum curam_. 2. Psalm 49, 2. Lactantius VII, 20 idem sentit. 3. Deest in alio codice. 4. Alibi: _operibus_. 5. Alibi: _exstructionibus_. 6. Alius: _posteritatis_. 7. Alibi: _Nam_. 8. Jesaias 26, 14. 19. 9. Alibi: _animas ... morituras_. 10. R. David Kimchi in Psalm. 1, 5 et 17, 14. 11. Danielis 12, 2. 12. In dialogo cum Tryphone. 13. Matth. X, 28. 14. Jobi 14, 10. coll. 10, 19. 15. Alius: _quid_. 16. Psalm. 40, 9. 17. Addit alius codex: Hic Chaldaeus interpres subjecit: non moriatur ctt. 18. Genes. 41, 8. 19. Ezech. 13, 19. 20. Alibi: _violaverunt_. 21. Alibi: _animos, qui_. 22. Alibi: _vivent_. 23. Cf. Eccles. 9, 4. Esdrae IV, 9. 24. Alibi: _enim_. 25. Jesaias 66, 24. 26. Desunt haec ultima Jesaiae verba in alio codice. 27. Alibi: _futurum_. 28. Alibi: _moriuntur_. 29. Alibi: _inituros_. 30. In Jos. 26. Etiam Jesaiae 26, 14, ubi plenius in hanc sententiam commentatur Chaldaeus paraphrastes. 31. Alibi: _coiere_. 32. Alibi: _quae ad_. 33. In Psalm. 139. 34. De agricultura coelesti. 35. Genes. II, 7. 36. Alibi: _traducit_. 37. Deest in aliis codicibus. 38. Alii: _limosave_.

TORALBA: Angelorum ac daemonum quam diuturna vita sit futura, qua ratione intelligi possit, non video, cum ne hominum1 quidem spirantium ulla2 vitae definitio3 percipi queat.

1. Alius: _omnium_. 2. Alibi: _illa_. 3. Alibi: _definitione_.

SALOMO: Certi sunt uniuscujusque vitae termini a Deo positi ac decreti1, quos prorogare quisque potest virtutum eximiarum2 praestantia. Improbi vero3 vitae suae terminos circumcidunt et contrahunt, quae temporis ac vitae contractio ac propagatio frequens in sacris litteris non modo ad hanc, quam misere ducimus, sed et ad futuram vitam pertinet, quia saepe Deus sanctissimos et integerrimos quosque ad se rapit in ipso aetatis flore, ut Abelem sibi carissimum, Josiam, decus principum. Et huic quidem Deus denunciavit brevi occasurum, ne miserandis ultionum cladibus4 obrueretur. _Justus_, inquit Jesaias5, _perit, nec tamen quisquam est, qui ad animum revocet, quod ab imminentibus calamitatibus ereptus sit. Sed paene omnes_, inquit angelus ad Esdram6, _pereunt7 et profligatissima est eorum multitudo: Quisquis autem evaserit pericula, superabit ac salutem meam videbit, et tunc miserabuntur seipsos, qui jussa mea spreverunt, nec virtutibus ullum nec poenitentiae locum reliquerunt, quos oportet post cruciatum torqueri. Tu vero ne quaesiveris curiose, quomodo cruciandi sint impii, sed quomodo justi sint servandi._

1. Job. 10, 14. et 1 Samuel. 26. Deuteron. 31. 2. Alibi: _eximia_. 3. Psalm. 54 et 108. Deuter. 6. Exod. 20. 3 Regum 3 et 38. Job. 20. Sapient. 15. 4 Regum 22. 4. Alibi: _casibus_. 5. Jesaiae 57, 1 sq. 6. Esdrae Libr. IV, cp. 9, 7 sqq. 7. Alibi: _peremit_.

CORONAEUS: Caetera quidem Salomoni consentior1, praeterquam quod mentes eorum, qui pecudum vixerint vitam, una cum ipso corpore dicit obituras simul nec sempiternos cruciatus sceleratis decretos, sed post diuturnum cruciatum penitus interituros arbitratur, tametsi nihil adseverare voluit. 104 Sacris enim scriptionibus2 confidimus, omnes omnium animos, cadaveribus relictis, immortales futuros ac tandem resurrecturos.

1. Alius: _assentior_. 2. Alii: _Nostris enim legibus_.

CURTIUS: Etiam Ebraeorum ea spes est et fiducia, extremo capite symboli, quod mortui resurgent1.

1. Alius: _resurgunt_.

SENAMUS: Multa quidem, quae vulgus tanquam oracula divina miratur, omitto, caetera tamen omnia facilius mihi quam resurrectio cadaverum persuaderi possunt1. Nec mirum mihi videtur, si Athenienses Paulum2 de resurrectione cadaverum disserentem in fine risu acceperunt.

1. Alii: _potest_. 2. Actorum 17, 32.

FRIDERICUS: At philosophus fuit Athenagoras, qui eleganti oratione scripsit ad M. Aurelium Augustum περὶ ἀναστάσεως. Claruit etiam Justinus martyr philosophiae disciplinis1 sub eodem principe, qui tamen Sophistarum argutias de resurrectione acutissime refellit. Fuit praeter2 hos Democritus, philosophorum sui temporis facile princeps, qui cadaverum resurrectionem comprobavit.

1. Alius: _philosophiae discipulus_. 2. Alii: _inter_.

TORALBA: Hunc tamen Plinius1 deridendum proponens, similis, inquit, de asseverandis et de reviviscendis vanitas a Democrito promissa2, qui et ipse non revixit. Quae, malum, ista dementia est iterari vitam mortemque?

1. Hist. nat. 7, 55. 2. Alibi: _proposita_.

SENAMUS: Audirem libenter arguta illa, quae Fridericus spopondit, Justini1 argumenta.

1. Alibi: _instrui_.

FRIDERICUS: Piget quidem omnia, unum tamen aut1 alterum, ne videar ineptus, referre2 non pigebit. Si quae sunt ex elementis, ait, fiunt rursus elementa; cum absurdum sit, rursus eadem existere, quae ex elementis exstiterunt. Item: Si penes Deum est, ut facti sint3 homines et corrupti, nonne4 etiam penes eum est, ut nos rursus fiamus et corrumpamur? Superius Toralba demonstravit, ab unius Dei voluntate statum et rerum omnium conditionem pendere; cur non igitur Deus, qui materiam ex nihilo, hominem e pulvere creavit, eundem rursus e pulvere recreare5 poterit?

1. Alibi: _et_. 2. Alibi: _afferre_. 3. Alibi: _sunt_. 4. Alii: _num_. 5. Addunt alii: _non_.

OCTAVIUS: Deum id posse ambigit nemo, sed quaeritur, velit id1 necne?

1. Deest in aliis codicibus; alibi: _an voluerit_.

CURTIUS: Si de potestate dubitaro scelus, certe de voluntate ambigere nefas est, cum infinitis sacrae scripturae locis perspicuam divinae voluntatis testificationem habeamus1.

1. Matth. 12, 22 et cap. 22. Luc. 20. Marc. 12. Joh. 20. 1 Cor. 15. Dan. 12. Jerem. 26. Psalm. 16.

OCTAVIUS: Ismaelitae resurrectionem fore credunt, ut ex Alchorani1 libris testatum videmus. Azora 48, 10 inquit Mahummedes: Buccinae sonitu mortui succumbunt omnia, nisi dextra Dei servaverit: secundo clangore tubae 105 omnia resurgent2. Eos autem, qui resurrecturi sunt, staturam Adami, doctrinam Mahummedis et Christi formam habituros asseverat. Deum autem eadem facilitate mortuos excitaturum, qua creavit. Qui tamen inter Ismaelitas theologos ac philosophos allegorias sacras venerantur3, nullam cadaverum, sed animorum tantum resurrectionem sperant4. Et certe duo sunt fidei christiani capita, scilicet ἀνάστασις et ἀποθέωσις τῶν ἀνθρῶπων, quae innumerabiles a christiana religione prohibuerunt atque inprimis Originem Adamantium, Synezium Episcopum, Phereonitas5, Borbonianos, Zachaeos6.

1. Alii: _Alcorani_. 2. Alius: _resurgunt_. 3. Alii: _venantur_. 4. Alibi: _faciunt_. 5. Alius: _Phitronitas_. 6. Alius: _Bachaeos_ vel: _Tachaeos_.

CORONAEUS: Illud quidem lactandum nobis est, quod Ebraeis, Ismaelitis et Christianis inter ipsos convenit de resurrectione mortuorum.

SALOMO: Rabbi Jochanan, ex sententia Simeonis Jozadach1 explicans verba Dei: Delebo hominem quem creavi, tradit, ossiculum vertebrae, quod לוּץ appellatur, unde resurrecturi fuissent, qui in diluvio perierunt, tunc evanuisse. Scribit autem, os illud nec molae subjectum conteri, nec ignibus injectum2 exuri3, nec incudibus aut malleis suppositum, ulla ex parte diminui potuisse, sed malleos atque incudes confractos exstitisse4. Nulla enim sunt ossa dentibus duriora, quae flammis obsistere Plinius5 scribit, cedunt tamen diuturnis ignibus. Sed haec6 ab Ebraeis allegorice scripta sunt, ut animorum resurrectionem significarent. Quod enim Rabbi Juda et Moses Rambam et Cynaeus tradunt, nullum sacrae scripturae caput resurrectionis testimonio vacare; qui de coelo delapsi fuerunt, inquit Cynaeus, in coelum redibunt, qui de terra, penitus morientur. Itaque Ebraei vocant impium בְלוּ יַעֲל i.e. qui non ascendit, imperiti Belial pronunciant. Nam cum sapientiae magister7 hominis et belluae8 eundem interitum fore scripsisset, Chaldaeus interpres sic transtulit: Impiorum, qui non poenituerunt, ac jumentorum9 idem interitus ac exitus futurus est. Est autem acceptio jumentorum in sacra scriptura frequens pro iis, qui pecudum in morem vivunt. Quod enim10 psaltes lyricus:X _Oves, boves et pecora campi_, Hieronymus: pecora, bruta seu brutos homines, nihil a belluis differentes, interpretatur. Et cum edicto regio11 indictum12 esset jejunium hominibus ac jumentis, ut Deum invocarent, jumentorum appellatione homines, bestiarum in morem viventes, interpretantur, quorum animos cum cadaveribus mori arbitrantur, justorum vero mentes cadaveribus superstites fore, i.e. resurrecturos, tradunt13.

The numbering of this block of footnotes is problematic. The original text duplicates one number, and a few notes seem to be out of sequence. Numbers in parentheses represent the best guess.

1. In libro Bereschit rabba l. 1. 28. Est hic liber, qui et _Magnus in Genesin commentarius_ dicitur, prima pars comm. rabbinici in Pentat., cui est titulus רבות. Est autem commentarius allegoricus, historicus et varius, qui magni a Judaeis aestimatur. [S.] 2. Alibi: _subjectum_. 3. Addit alius: _nec in aquam injectum dissolvi_. 4. Alibi: _exsilisse_. 5. Hist. nat. 7, 16. 6. Deest in alio codice. 6. (8) Alibi: _hominis ac bestiae_. 7. Eccles. III, 19. 8. (9) Alii: _jumentum_. 9. (10) Alibi: _idem_. 10. (X) Sapientiae V. 11. Jonae 3, 7. 12. Alibi: _interdictum_. 13. Jesaiae 26, 19.

106 CURTIUS: At Jesaias1 corporum resurrectionem fore confirmat his verbis: _Mortui tui vivent et sicut corpus meum resurgent._

1. Jesaiae 26, 19.

SALOMO: Hic locus est, qui plerosque interpretes fefellit, qui pro voce נְבֵלָתִי legunt aliam ex similitudine litterarum ב et נ. Et surget1 quidem mens corpore vestita, sed tenui scilicet aërio vel subtiliore, ut superius Toralba demonstravit omnes omnium mentes substantiam corpoream habere. Non enim si aer non est aspectabilis, propterea corpus non est. Ita nec mens, sive aëria sive ignea fuerit, non incorporea dicetur, quia videri non potest. Hanc vero interpretationem Jesaiae2 verbis congruere docent praecedentia ejusdem capitis: _Mortui_, inquit, _non vivent et violenti tyranni non resurgent._ At multo verius et aequius est, animam angelorum in modum coelesti quadam ac tenui essentia, quam gravi ac impuro cadavere convestiri. Id autem confirmat Hierosolymitana interpretatio: Cum enim Esau jura primogeniturae vendidisset, hic interpres subjicit3: quia cum resurrectionem negaret, vitam futuram sprevit, at sine cadaveribus mentes humanae4 vivent. Est igitur vera resurrectio non corporis, sed animae exsilientis ex hoc sepulcro, quod propterea dicatur σῶμα i.e., ut Plato5 interpretatur, σῆμα.

1. Alius: _re surget_. 2. Jesaiae 26, 16. 3. Alius: _subjecit_. 4. Alius: _brutae_. 5. In Cratylo.

TORALBA: Ita quidem interpretatione innumerabiles absurditates, quas abhorret Senamus, et inanes illorum opiniones, qui angelos et animas segregatas vacare corpore putant, diluuntur. Nam si putant, mentes ossium et carnium1 indumento beatiores futuras, et in coelum una cum ipsis2 cadaveribus evolaturas, profecto angelorum conditionem humana multo deteriorem arbitrantur, cum tamen haec longe inferior sit, quanquam haec Salomonis sententia Pauli scriptis consentanea videtur: _Seminatur_, inquit Paulus3, _animale corpus, resurget spirituale._ Item: _gestavimus imaginem terreni corporis4, gestabimus imaginem coelestis._ Item apertius his verbis: _Cum mortale hoc induerit5 immortalitatem, jam non erit caro, sanguis, sed coeleste corpus._ Quibus verbis satis significat, corpora, quae resurgent, carnibus et ossibus caritura, spiritus tamen ac coelestia corpora futura. Jam vero quis ascensus cadaverum ad coelum cogitari possit?6 Nam cum hinc ad coelum siderum distantia minimum complectatur 74697600 milliaria, ut Arabes tradunt, et a coelo sidereo usque ad chrystallinum, ubi sedem Dei et beatorum esse praedicant, eadem sit distantia, ut Ebraei theologi et philosophi tradunt, consequens est, etiamsi recta linea cadavera sursum ferantur volatu celerrimo, i.e. ut 50 milliaria in singulos dies obeant, non tamen ad illas beatas sedes pervenire posse annis millibus octoginta; neque enim corporea moles ac ne levissimae quidem hirundines tam celeri motu abripiuntur. Praeterea cum 107 impios7 ac bonos resurrecturos confidant iisdem, quibus ante, membris, infinita quadam multitudine improbi vincant oportet numerum bonorum, quos tamen in infernis8 terrae visceribus diritatem supplicii9 sempiternam perpessuros asseverant: quae non modo incredibilia, sed et absurda videri necesse est, quoniam si omnia omnium, qui hactenus mortui sunt, cadavera resurgent, non modo angustissimis terrae visceribus et carceribus, sed ne amplissimo10 quidem coeli sinu capientur. Neque enim corpora possunt a seipsis penetrari. Sin ficta quaedam erunt phantasmata, non vera corpora resurgent, sed inania simulacra et Manium11 imagines fugaces.

1. Alibi: _corporum_. 2. Deest alibi. 3. 1 Corinthiorum 15, 44. 49. 54. 4. Alius: _Adami_. 5. Alibi: _induxerit_. 6. Alius: _potest_. 7. Addunt alii: _aeque_. 8. Alibi: _infimis_. 9. Alius: _suppliciorum_. 10. Alius: _amplissimi_. 11. Alibi: _inanium_.

CURTIUS: Nobis traditum est, corpora quae resurgent, ideo penetrabilia fore, quia gloriosa, ac propterea Christum januis clausis in coetu discipulorum constitisse1.

1. Joh. 20, 19. 26.

TORALBA: Confitendum igitur, cadavera putrida resurrectione fieri gloriosa, quod ineptum sit, ineptius tamen, corpora, qualiacunque tandem futura sint, penetrabilia confiteri, cum ignis et aër subtilissima corpora rarefieri quidem possint, sed cum ad extremum rarefacta fuerint, erumpere oportet, nec simul eodem subsistere loco.

FREDERICUS: Istud quidem est fidei nostrae vim afferre, cum sanctissimis evangelistarum testimoniis exploratum habeamus, Christum pellibus, carnibus, ossibus convestitum eodem quo antea corpore resurrexisse, comedisse pisces assos et eo statu ascendisse coelum, ut jani nullus dubitationi locus relinquatur. Itaque Augustinus1 scripsit, sectas omnes, quae2 religionem aliquam praetendunt3, animorum in fine4 resurrectionem confiteri. Quodsi Salomo pro sua religione nostris litteris minus credendum putat5, Jesaiam et Ezechielem opinor non repudiabit, quorum alter non ambigua sed perspicua voce cadaver resurrecturum affirmat6, alter visionem de ossibus sese in campo moventibus et mutuo contactu ad sua quaeque loca coaptantibus, deinde ligamentis, nervis, fibris, carne, pulpa, pelle contectis, post etiam aurae spirabili animatis cadaveribus, ad verissimam illam resurrectionem pertinere putavit7. Quae persuasio tam late dissipata est, ut etiam8 Indis Peruanis, cum Hispani in provinciam irruentes aurum e templis omnibus ac thesauris diriperent, nihil acerbius videretur, quam ossa de sepulcris ad aurum conquirendum distrahi, cum ista ratione cadaverum resurrectionem futuram9 prohiberi arbitrarentur. At etiam Augustinus10 non solum perfectae aetatis homines, verum etiam abortivos et imperfectos partus, vitam adeptos11 et ante mortuos quam in lucem prodirent, in corpora perfecta resurrecturos affirmat, ne quis ultra dubitaret.

1. In Joannem. 2. Alibi: _cum_. 3. Alibi: _promittunt_, vel: _permittunt_. 4. Alius: _in fide_. 5. Alibi: _putet_. 6. Jesaiae 26, 19 sq. 7. Ezech. 37, 1 sqq. 8. Alii: _etiamnum_. 9. Deest alibi. 10. De civitate Dei II, 13. 11. Alii: _vita ademtos_.

108 SALOMO: Jesaiae locum perperam interpretatum prius aperuisse nobis videmur, Ezechielis autem visio non1 esset, si nihil aliud, quam quod videtur, significaret. Ut si quis scalam Jacobi, quae a terra ad coeli verticem pertingebat, scalam fuisse putet, a vero sensu aberrabit. Itaque visionem acceptam vates explicans2: _Ossa haec_, inquit, _sunt Israëlitae, qui queruntur3, ossa sua exaruisse, spem etiam periisse, cum scilicet exules ab hostibus abducti sint._

1. Alius: _longe aliud quam quod videtur_. 2. Alii: _explicat_, vel: _explicavit_. 3. Alius: _confitentur_.