Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 12

Chapter 12 3,213 words Public domain Markdown

1. Alius: _quam decenti_. 2. Daniel X, 13. 3. Alius addit: _inquit_.

CURTIUS: Nihil omnino in sacris litteris de angelorum creatione; qui tamen divinitus interpretantur oracula sacra, coelorum ac siderum creatione angelos intelligi volunt.

FRIDERICUS: Ista quidem oratione coelos ac sidera naturam angelicam et animalem habere oportebit.

TORALBA: Quidni? Certe et Theophrastus et Alexander1 Aphrodisiensis, Peripateticorum princeps2, corpora coelestia non modo intelligibili, verum etiam sensibili facultate praepollere affirmant, alioqui dignitate ac praestantia naturae animantibus longe inferiora essent. Itaque Plato3 Solem vocat ζῶον ἀΐδιον ἔμψυχον.

1. Metaph. II, 6. De coelo IV, 6. 2. Alius: _principes_. 3. In Timaeo.

SENAMUS: Cur igitur animal in hominem et brutum diviserunt, si coelestia sidera animalia sunt?

TORALBA1: Quid vetat perspicuis argumentis utentem duplex animal statuere, scilicet intelligens et brutum? Intelligens rursusque duplex, coeleste inquam et sublunare, et coelestium animantium visibilia quaedam, ut stellas, et invisibilia, ut angelos; sublunarium item duo genera, quorum 92 altero, quod visibile sit, homines contineantur, altero, quod sit invisibile, mentes cadaveribus superstites2, quae vel angelorum, vel daemonum subeunt naturam?

1. Deest in aliis codicibus. 2. Desunt haec undecim sequentia verba in aliis codicibus. 3. Alibi: _separatas_.

SENAMUS1: Sed quis erit talium animantium sensus, quis cibus, quis potus, quae vita?

1. Deest in aliis codicibus.

SALOMO: Ratiocinari, intelligere, contemplari, agere. Rationem enim1 et intelligentiam et actionem non angelis modo, verum etiam sideribus ipsis inesse, testantur illa: _Coeli enarrant gloriam Dei_2. Vocem enim שָׁמַיִם rationali tantum naturae convenire, docent Abraham Aben-Esra et Moses Rambam3, eoque referri verba Dei ipsius4: _Cum simul jubilarent stellae matutinae et exsultarent omnes filii Dei. Item illud: De coelis pugnatum est, stellae ipsae a stationibus suis bella congesserunt contra Sisaram_5. Apertius etiam Daniel6 scribit, eos, qui integritate praestantes alios docuerint, ut coeli splendorem conspicuos fore, qui vero plurimos ad verae justitiae decus perduxerint, ut stellas fulgorem sempiternum ac domicilium in coelo habituros. Itaque sanctuarii cortinae imaginibus angelorum subornari jubentur, ut intelligamus, sidera naturam angelicam in7 se ferre; est enim sacrarium mundi exemplum, mundus vero exemplar8.

1. Deest in aliis codicibus. 2. Psalm 19, 2. 3. Lib 1 cp. 71. 4. Job. 38, 7. 5. Judicum V, 20. 6. Daniel XII, 3. 7. Alii: _prae_. 8. Philo in sacrarii description. l. 1 c. 10.

OCTAVIUS: Tomi1 Faridus, Ismaelitarum theologus clarissimus2, planetas ac sidera Deos esse minores scribit, ut etiam Alexander Aphrodisiensis3, Origines4, Diodorus, Johannes Picus, non aliter pisces in aquis, feras in silvis, pecora in pascuis, quam animata sidera vivere in coelis et in suiscunque5 aedibus6 ac locis collocari tradunt. Nec temere Hipparchus mentes humanas coeli particulas esse dicebat7, quod utrisque inesset vis intelligendi. Quod vero, Sename, cibum aut potum coelestibus animantibus ad vitam propagandam quaeri putas8 oportere, an etiam Deum sine cibo vivere non posse arbitraris?

1. Alius: _Ebn_. 2. Alibi: _doctissimus_. 3. Lib. 1 c. 10 Dist. 4. Περὶ ἀρχῶν. Hexapl. l. V. 5. Alii: _suis quaeque_. 6. Alius: _sedibus_. 7. Plin. hist. nat. 2, 27. 8. Alius: _putes_.

SENAMUS: Non ita stupidus sum, ut Deum, quem incorporeum esse Toralba demonstravit, cibo pasci putem, sed1 corpora coelestia, sidera, stellas, ignes egere pabulo Posidonius, Stoicorum sua aetate facile princeps, ita confirmabat, ut mundum tunc deflagraturum diceret, cum totus humor elementaris siderum continuis alimentis2 consumtus esset.

1. Cicero de nat. Deor., eoque referunt Jovis ac Deorum naturaA in Aethiopia ad extremas oras Oceani. 2. Duo haec verba desunt in aliis.

A. Alius: _convivia_ vel; _nomina_.

93 OCTAVIUS: Cur non ita1 tot ac tam multis saeculis, quae ab aetate Posidonii fluxerunt, humores aquarum minui aut siderum ardoribus consumi videmus?

1. Alii: _igitur_ vel _ergo_.

SALOMO: Est in sacris litteris arcanum mirabile, astrologis ac physicis omnibus occultum, scilicet coelum aqueum, quod a vertice1 convexo2 supremi coeli tam distat, quam oceanus a concavo ejusdem coeli. Distat autem, ut Ebraeorum aeque ac Arabum astrologi confirmant, septemdecim millibus terrestrium diametrorum, eoque pertinere dicitur illud: _Divisit aquas ab aquis et inter utrasque_3 _coelos collocavit_4. Inde aquarum colluviones5 apertis coeli cataractis effusae, terrarum orbem cumularunt, alioqui nulla unquam diluvia fuissent, contra quam omnes omnium gentium theologi ac physici confirmant6, quia si totus oceanus ac omnia flumina7 in vapores ac nubes abeant8, vix millesimam aquarum diluvio9 effusarum partem efficere potuissent, cum aquarum vis non ex oceani alveo super terram erumperet, sed totas 40 dies tanta copia deplueret coelitus, ut supra montium altissimorum juga 15 cubitos10 exsurgerent.

1. Alibi: _vortice_. 2. Alibi: _connexo_. 3. Alibi: _utrosque inde_. 4. Genesis 1, 7. 5. Alii: _Collusiones_. 6. Alibi: _affirmant_. 7. Alibi: _omnes fluvii_. 8. Alibi: _habeant_. 9. Alibi: _diluviis, vel: diluvii_. 10. Alius: _cubitis_.

SENAMUS: Num sidera illa animata1 supra coelestibus aquis pascantur, nescio; non video tamen, quamobrem aquis sidera vescantur, aut cur globosa illa lumina animantium appellatione contineantur.

1. Alibi: _animantia_.

CURTIUS: Loquendi magister optimus est usus. At non modo Academici et Peripatetici1 coelos ac sidera complectuntur animalium rationalium appellatione, verum etiam Augustinus2, Hieronymus, Thomas Aquinas, Scotus mundum hunc animal vocant.

1. Plato in Timaeo et Proclus ad Platon. Alexander l. 1. c. 20. Enchir. c. 43. In Ps. 24. p. 1. qu. 70 art. 3. L. 2. dist. 14. qu. 2. 2. In Exod. 43.

SENAMUS: Si sol, si coelum est animal, oportet corporis et animae, quasi materiae et formae, partes in unam et eandem hypostasin uniri. At Peripateticorum et Arabum philosophorum familia intelligentias coelestibus corporibus avulsas et separatas confitentur. Quo igitur modo ad animalium1 coagmentationem copulabuntur2?

1. Alibi: _animantium_. 2. Alibi: _computabantur_.

TORALBA: Profecto Thomas Aquinas, Aristotelis sententiam secutus, confitetur, intelligentias coelestes, seu angelos seu mentes separatas appellare libet, corporibus coelestibus adjungi. De duobus igitur alterutrum necessarium est, aut plane uniri ad unius animati corporis hypostasin constituendam, aut penitus a coelestibus corporibus esse avulsas. Quodsi uniuntur ad animal constituendum, illud est rationale aut irrationale, non hoc, igitur illud. Si vero coelum non est eadem unius1 animati corporis hypostasis, neque idem corpus naturale ex intelligentia et coelesti corpore constans2, profecto 94 necesse est, orbium coelestium cursus esse violentos, non naturales, ac moveri ab extrinseco motore, erga mobile ut angeli erga sidus, opifices3 erga machinam, i.e. incorpoream substantiam abstractam nec coelo concretam corpus coeleste naturale et exanime circumagere, quoniam nulla corporis naturalis unio sine concretione existit. Cum autem nihil admirabili coelestium orbium conversione constantius sit, relinquitur, motus coelestes non esse violentos i.e. ab extrinseco motore, sed naturales, i.e. ab intrinseca et sibi coëssentiali forma fieri4. Quid enim violentum in rerum natura diuturnum esse possit? Quanquam mirum est, Aristotelem5 coelestes naturas exanimes fecisse, nec aliter a mentibus segregatis circumagi, quam rotas ab opifice, cum tamen non dubitarit, appellare Deum ζῶον ἀΐδιον ἄριστον, ubique vero animal ex anima et corpore constare affirmet6.

1. Alibi: _hujus_. 2. Alibi: _constat_. 3. Alibi: _opifex_. 4. Alibi: _moveri_, vel: _cieri_. 5. De prima philosophia, de praedicamentis, de anima. 6. Alibi: _confirmat_.

SALOMO: Corpora coelestia ipsaque sidera esse animantia, non modo Toralbae perspicua facilique1 demonstratione, verum etiam auctoritate divina constat. Cum Ezechiel in visione divinae2 majestatis rotas, quas interpretes tum Ebraei tum Chaldaei שָׁמַיִם coelos interpretantur, per sese moveri diceret, subjecit haec verba: _Quia spiritus vitae3 erat in illis_4. Ubi aperte refellitur Aristoteles, qui putat coelos extrinsecus et a motore extrinseco moveri, ac praeter coelos, quibus spiritum inesse dixit, etiam animalia circa coelos denotavit, i.e. angelos, deinde supra coelos speciem lapidis Saphirici5, qui ab eodem chrystallus appellatur, ingens coelum scilicet aqueum, quasi chrystallus, concreta, sedes Dei praepotentis. Et quemadmodum fontes et flumina de mari derivantur et in maria refluunt6, praeter id quod a terris et animantibus ebibitur vel ardoribus exspirat: ita quoque eorum animi, quorum coelestis est origo, in illum intelligentem ac coelestem oceanum, ubi stellae fulgent, revolare confitendum est, praeter eos qui, terrestri labe conspurcati, affigunt humo7 divinae8 particulam aurae, ut lyricus ille Epicureus scribit. Inter eos tamen, qui coelitus9 delapsi coelestia repetunt, hoc interesse videtur, quod qui multos ad verum decus erudiunt, non aliter quam coeli10 splendor, qui autem ad veram pietatem ac sapientiam divinam, non aliter quam sidera ipsa conspicui futuri sunt. Sic enim Daniel, Prophetarum princeps, non obscure, sed aperte scribit. Id enim confirmat Philo Ebraeus11, ubi haec verba interpretatur: _Intuere stellas, sic erit semen tuum_, non tantum12 multitudinem, sed etiam felicitatem futuram, significat ad coelestem animorum naturam.

1. Alii: _facilius_. 2. Alibi: _divina_. 3. Alibi: _quia vita_. 4. Alius: _quia per sese moveri diceret, vita erat in illis_. 5. Alii: _Saphirini_. 6. Alii: _defluunt_, vel: _diffluunt_. 7. Alius: _affligunt hanc_. 8. Alii: _divinarum_. 9. Alii: _coelestibus_. 10. Haec duodecim sequentia verba desunt in aliis codicibus. 11. In libro: Quis rerum divinarum haeres. Opp. ejus Graeco-lat. p. 385. 12. Addit alius: _inquit_.

OCTAVIUS: Hanc profecto disciplinam, ab ultima antiquitate receptam, 95 constat a Chaldais et Ebraeis ad Graecos manasse1: Hipparchus enim mentes hominum coeli partes esse et in coelestem naturam redire scripsit, et novam stellam sua aetate genitam et quo die fulsit, denotavit. Dubitavit etiam, an saepius id fieret. Aristoteles autem antiquissimam illam disciplinam posteritati traditam fuisse confirmat, eos scilicet, qui virtutum eximiarum laude claruissent, tandem ex hominibus angelos fieri, sed pauci quos aequus amavit Jupiter atque ardens evexit ad aethera virtus.

1. Plinius hist. nat. 2, 27.

SENAMUS: At virorum illustrium non tanta raritas est, ut si mentes eorum in stellas abirent1, numerus stellarum incrementum accepturus fuerit. At non plures in toto coelo quam 1025, aut si Ebraeis quibusdam astrologis2 credimus, 1095 apparent.

1. Addendum fortasse: _quin_. 2. Alius: _theologis_.

FRIDERICUS: Infinitam vim stellarum esse, non modo haec verba Dei: „_enumera stellas_“ significant, sed etiam lacteus circulus innumerabilium stellarum multitudinem suo candore demonstrat. Nam si minima stella orbis octavi modo aspectabilis, duodecies terra major est, ut quidem1 astrologi tradunt, quis dubitat infinitas esse terra minores, quae invisibiles sunt?

1. Alius: _quidam_.

SALOMO: Sed quando piorum ac illustri virtute nobilium mentes in coelum evolaturae, quibus ante1 officiis defuncturae, quid prius in terris relictis corporibus acturae, quibus in locis aut regionibus aut populis aut muneribus praeficiendae sint2, inter arcana3 divinae majestatis positum4 est. Quod etiam5 in cantico Mosis dicitur: _Cum divideret altissimus gentes pro numero Israëlitarum_, plerique interpretes Ebraei et Chaldaei legunt pro numero angelorum Dei, quod beatis mentibus, i.e. angelis, imperia in regiones et populos tribuantur. Eoque pertinere videtur, quod Ezechiel6 scribit: _Suscitabo_, inquit, _ovibus meis pastorem, qui pascat eas, servum meum Davidem. Ego vero illis etiam Deus_7 _et servus meus David in medio eorum_8. Bis servum dixit, ne quis putet ad filium Dei verba Jeremiae aut Ezechielis pertinere; David autem mortuus erat annos 420 antequam Ezechiel scriberet.

1. Alius: _autem_. 2. Alibi: _sunt_. 3. Alii: _arcanis_. 4. Alibi: _repositum_. 5. Alii: _enim_. 6. Ezechiel 34, 24. 37, 24. Jeremia 30, 21. Psalm 88, 71 sq. 7. Alius: _in Deum_. 8. Alibi: _illorum_.

CURTIUS: Illud quidem1 Plato confirmare videtur: Deus, inquit, dedit reges et principes urbibus nostris, non homines, sed altioris generis diviniores2 daemones constituit. Quod plane congruit verbis Danielis, quibus angelum principem3 regni Persiae angelo Danielis restitisse scribit.

1. Alibi: _Istud quidem_, vel: _quin idem_, vel: _hoc quidem_. 2. Alibi: _divinioris_. 3. Alius: _angelus princeps_.

SENAMUS: Mihi sane aeque ac Plinio valde absurdum visum est, ut qui homo esse desierit, Deum se esse1 confidat.

1. Alius: _fore_.

FRIDERICUS: Ex humana mente Deum fieri valde absurdum est, sed angeli induere naturam perspicuum fit non modo ex iis, quae1 superius 96 allata sunt, verum etiam ex ipsis evangelistarum scriptis2, qui neminem dubitare patiuntur. At Plinius cogitare debuit, in ipsa naturae contemplatione saepius ex eruca chrysalim, ex chrysali papilionem alatum, et quidem essentia multo puriore volantem nec amplius frondibus et foliis, sed florum odoribus et mellito rore vescentem. Illud etiam mirabilius, quod quemadmodum eruca mutata in papilionem eosdem colores in alis pictos refert, ita quoque mentes illae, quae cadaveribus superstites esse possunt3, pristinos mores vel habitum4 referunt, ut candidissimi viri purissimum habent ac tenuissimum corpus, omnino diversum ab iis, qui versuti ac versipelles extiterunt.

1. Alibi: _quaecunque_. 2. Matth. 22, 30. Marc. 12, 26. Lucae 10, 36. 3. Alibi: _possint_. 4. Alibi: _habitus_.

TORALBA: Ego semper hac opinione tractus sum, intellectum actuosum, quem Aristoteles advenire dixit θύραθεν extrinsecus, i.e. ut ego arbitror1, θέοθεν, ὑψόθεν, οὐρανόθεν divinitus, superne, coelitus, nihil aliud esse quam angelum cuique2 ducem homini divinitus tributum; satis enim3 superioribus demonstrationibus de animorum natura rejecta est Aristotelis opinio4, qui hominis intellectum, actuosum et patibilem eundem esse putavit.

1. Alius: _interpretor_. 2. Alii: _cujus_. 3. Alii: _etiam_. 4. Libro III de anima.

SALOMO: Si quis capere velit vim patibilis intellectus ad intellectum actuosum, quem Rabbi Moses1 angelum vocat, cuique2 ducem solis et lunae contemplari oportet naturam. Nam ut ἄνθρωπος a veteribus μικρόκοσμος appellatur, ita quoque μακρόκοσμος non inepte μεγάνθρωπος appellari potest. Et ut luna solis conjunctione illustratur ac splendescit, eadem a solis amplexu et aspectu avulsa obscuratur; sic3 mens humana angeli contubernio ac societate quasi solis conspectu illustratur, et ab eodem si deseritur4, languescit ac tenebris involvitur. Perinde ut cum luna terrestribus umbris a sole deserta, illam quam prius acceperat a sole lucem amittit, ac tantisper sol et luna lucent, hostes Jehosuae, i.e. daemones, humanae salutis hostes, in fugam aguntur. Ob id enim Jehosua5, i.e. salutis auctor, solem et lunam consistere jussit, ut Moabitas ad internecionem deleret6. Hujus enim loci sententia haec est allegorica, ne semper litteris ac sensibus haereamus, tametsi divina potestate sol et luna aut utrique similia7 luminaria noctem illam illustraverint8, quo facilius hostes exscinderentur, allegoria tamen mihi gratior est. Huc enim pertinent illa, quae plerosque theologos varie distraxerunt, cum arcana diviniora pinguius interpretantur. _Nox_, inquit Michaeas9, _nobis10 irruit11 pro visione et tenebrae pro divinatione, et occumbit sol super prophetas illos diesque obtenebrabitur._ Quae loca infinitis erroribus ac teterrima interpretatione plerique ad solem visibilem et judicii diem extremum referri putant oportere, quod non minus absurdum est, quam judicium mortuorum post annum bis millesimum differre, cum haec pertineant 97 ad solem angelicum, sive intellectum actuosum, quem sapientiae magister12 appellat solem intelligentiae. Item illud: _Sol in ortu suo obtenebrascet et luna non lucebit._ Item13: _Pudefiet sol et luna erubescet_, quae in ultionem improborum dicta sunt, sequentia vero ad bonorum decus: _sol non erit tibi ulterius in lucem diuturnam, et lunae splendor non lucebit, sed dominus erit tibi lux perpetua_14, _i.e._ tanta15 lux ab immortali Deo menti tuae affulgebit, ut etiam lux intellectus agentis disparitura sit, non aliter quam ortu solis splendor lunae ac siderum obscuratur aut certe non apparet. Quod apertius Philo Ebraeus16: Exoriente, inquit, divino lumine humanum occidit, occidente divina luce humanum exoritur, quod vatibus contingit, ut immigrante spiritu divino mens eorum emigrare videatur. Itaque Esaias17 subjicit: _Non occidet ulterius sol tuus, nec abscondetur luna tua, quoniam Deus est lux sempiterna tua._ Rectissime enim psaltes lyricus18 Deum appellat solem. Hunc enim locum: _misericordiam et veritatem diligit Deus_ hebraica lectio sic habet: שֶׁמֶשׁ וְמָגֵן יְהוָֹה _i.e. sol et scutum Deus est._ Ita planum19 fit, lumen intellectus patibilis ab intellectu agente, agentis vero lumen a luce superiore et diviniore20 manare, ne quis intellectum actuosum putet Deum esse aut pro Deo colat. Item illud: _Post tertiam vigiliam lumen subito sol noctu recipiet et luna ter interdiu._ Haec si quis interpretari velit de sole visibili, nae peritis aeque ac imperitis se deridendum propinat. Hoc igitur voluit, intellectum actuosum post tertiam vigiliam, i.e. post horam noctis tertiam, intellectu patibili copulari. Propterea Bileamus vates et Hulda legatos21 regum se de futuris consulentes consistere jusserant, ut in somniis nocte sequente caperent oracula divina.

1. Lib. II, c. 6. 2. Alii: _cujusque_. 3. Leo Ebraeus 1. 3. 4. Alibi: _desideretur_. 5. Josuae 10, 12. 6. Alibi: _aboleret_. 7. Addunt alii: _quaedam_. 8. Alibi: _illustraverunt_. 9. Michae 3, 6. 10. Alibi: _vobis_. 11. Alibi: _irruet_. 12. Cap. 5. 13. Jesaiae 13, 10. 24, 23. 14. Jesaiae 6, l. 9. 15. Alius: _ista_. 16. in libro: Quis rerum divinarum haeres. 17. Jesaiae 60, 20. 18. Psalm 64, 12. 19. Alibi: _plenum_. 20. Alibi: _divina_. 21. Alii: _legatis_.

CURTIUS: Quod Salomo ex arcanis Ebraeorum explicat, plurimum lucis ad quaestiones arduas de intellectu adepto afferre mihi videtur. Somnia autem post auroram i.e. post tertiam vigiliam certiora ac veriora esse, Graeci ipsi quoque tradunt et Morphea, quem somniorum Deum esse putabant, sub auroram dormientibus apparere.

SALOMO: Interdum1 patibilis intellectus accepta luce divina vigilante interdiu propheta vaticinatur, quod non nisi divinissimis vatibus video contigisse, quales fuere Helias, Helisaeus, Samuel, Ascalonites2. Themistius procul ab allegoria solem coelestem ac visibilem appellat intellectum agentem, hujusmodi ut Picus Mirandulanus3 animam mundi apud Platonem interpretatur lunam, quam jecoris ac sanguinis in homine et aquarum in elementari 98 mundo moderatricem, solem vero cordis et spiritus in homine et aëris temperatorem Ebraei posuerunt.

1. Alibi: _Interdiu_. 2. Alii: _Aralisonites_. 3. In positionibus ad Platonem.

CURTIUS: Forsitan haec, ab antiquis male percepta, Chaldaeos et Graecos aeque ac Palaestinos impulerunt, ut solem, quem hi Apollinem, illi Bahalem appellant, Persae Mithram, quasi naturae dominatorem, divinationis principem1 esse arbitrarentur.

1. Alii: _divinationes principales_.

SALOMO: Inde fomes impietatis. Cum enim rex Ochiosias de tecto delapsus graviter conflictaretur, ac legatum ad oraculum Apollinis1 misisset, ut de futuro exitu responderet2, Helias legatis occurrens3: _Quoniam_, inquit, _rex Ochosias Bahalem pro Deo consuluit, denunciate ei4, prope diem occasus sui futurum._ Alii non minus impie angelos humanae vitae duces pro Diis habuerunt, inde lares ac familiares Dii, cum omnia uni ac praepotenti Deo accepta ferre debuissent, quippe illius nutu ac potestate angeli boni hominibus tribuuntur. Sic Deus ad Mosen5: _Mittam_, inquit, _ante te angelum meum._ Item distribuit Deus de spiritu, qui erat super Mosen, et dedit super septuaginta viros seniores et prophetarunt. Nec tantum boni, sed etiam mali genii divinitus mittuntur ad ultionem impiorum. Misit Deus spiritum pessimum inter habitatores Sichem6; item invasit Saulem spiritus Dei malus7. Quin etiam actiones angelorum aeque ac daemonum Deo tribuuntur, ut omnes intelligant, uni aeterno Deo confitendum, hunc unum colendum esse ac metuendum et ab omni daemonum metu cavendum, quasi per sese calamitates, incendia, bella, strages hominum ac pecudum inferrent, cum tamen nihil audeant injussi, nec si velint, possint. _Non patiar_, inquit Deus8, _in Aegyptiorum clade, vastatorem daemonem tecta vestra subire, ut ubique dicitur Aegyptios occidisse._ Item illud: _Increpabo devoratorem, ne fruges vestras absumat_9. Quae omnia eo pertinent, ne quis putet, daemones metuendos esse, aut angelos colendos, quia tametsi daemones10 in phantasiam et intellectum potestatem habent11, solus tamen Deus in phantasiam, intellectum et voluntatem summum jus12 sibi vindicat, nec illi sine Deo potestatem ullam habent.

1. Alius: _Baalis_. 2. Alibi: _respondet_. 3. 2 Regum 1, 2. 4. Alibi: _consulit, denunciatus illi_. 5. Exodi 23, 20. Numerorum 1, 25. 6. Judicum 9, 23. 7. 1 Sam. 18, 10. 8. Exodi 12, 23. Numerorum 3. 9. Psalm. 78. 105. 135. Malach. 3, 11. 10. Alii: _daemones in phantasiam, intellectum et voluntatem summum jus sibi vindicant, nec_ etc. 11. Alibi: _habeant_. 12. Alibi: _summam vim_.

CORONAEUS: Apulejus libellum de Deo Socratis inscripsit, ut homines homo nequissimus ad cultum daemonum pertraheret, cum tamen ejusdem argumenti librum1 scripserit Plutarchus περὶ δαιμονίου τοῦ Σοκράτους i.e. de angelo Socratis, qui semper illum a turpibus ad honestum revocabat, nunquam tamen pro Deo coluisse, sed illi ut fidissimo2 ac sapientissimo praeceptori morem gessisse dicitur.

1. Alibi: _libri argumentum_. 2. Alius: _fidelissimo_.

99 SALOMO: Interpretes Bibliorum1 LXXII, qui jubente Philadelpho Aegypti rege sacras litteras ex Ebraicis Graecas fecerunt, ubique2 daemonium pro3 Cacodaemone usurparunt, ut cum Raphael angelus daemonium in superiori Aegypto constrinxisse dicitur. Item illud: _Dii gentium daemonia._

1. Alius: _Biblici_. 2. Tob. 8, 3 et 20. Deuter. 32. 2 Paral. 21. Psalm. 9 et 21. Jesaiae 35. 3. Desunt haec octo sequentia verba in aliis codicibus.

SENAMUS: Illud verbi gratia libenter condiscam, quibusnam vinculis daemones constringantur, quibus carceribus coërceantur, quibus virgis vapulent, quae supplicia patiantur.

TORALBA: Si daemones corporea constant coagmentatione, ut superius demonstratum est, quis dubitet, quin strictionem1, coërcitionem et eadem quae animata corpora patiantur.

1. Alii: _sectionem_.

CURTIUS: Memini, cum Tholosae agerem, daemonem fulminis casu delapsum dies septem in sutrina1 taberna constitisse et indefessa lapidum jactatione domesticos valde conturbasse, sine sanguine tamen aut caede cujusdam, nec aliter quam gladiis aut ensibus per cubiculi vacua vibratis fugari potuisse.

1. False alii: _subrina_.

SALOMO: Ego vero daemones nullis gladiis, nulla vi, nullo telo fugari posse statuo, nihil denique in elementis esse, quo terreantur. Ferrum, inquit Dei vox ad Jobum1, habet quasi pateas et chalybem, ut putre lignum. Quare qui2 jecore et corde piscis aut fumo fugatus dicitur, divina tantum potestate fugatum interpretari debemus, idque voce divina testificante: qui condidit illum, admovet ei gladium3. Nam cum Saul perdere decrevissit Davidem et a malo daemone vexatus ad Samuelem pervenisset, Cacodaemon deseruit Saulem4, qui eodem momento divinis laudibus intentus vaticinari coepit, et cum a Samuele discessisset, rursus a malo genio torquebatur.

1. Job. 41, 18. 2. Alii: _quo_, vel: _quod_. 3. Jobi 40, 14. 4. 1 Sam. 19.