Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Part 11
SALOMO: Graviter tamen peccatur ab iis, qui daemones metuunt, gravius etiam qui colunt, ne vapulent, quasi daemones arbitri ac judices essent poenarum, quae irrogantur. Quae detestabilis impietas inde manavit, quod Beelzebub mundi hujus principem arbitrantur. Hinc Manichaeorum, qui duos mundi principes statuerunt, profligatissima pestis. Quorsum enim Deus ad Pharaonem: _Ut intelligas_, inquit, _quod terrae dominus sum_1. Item: _Leviathan iste, quem formasti ad illudendum ei_, nisi ut persuasum habeamus, dominatum elementaris mundi aeque ac coelestium corporum, angelorum ac daemonum penes Deum aeternum esse. Illudit autem Leviathano, cum ea quae daemonum officiis corrupta sunt ac detrita vel afflicta, continua bonitate ac potestate excitat2. Nam quo plures Pharao daemoniacus Israëlitarum masculos trucidabat ac populum sibi inservire cogebat, ne Deum coleret, eo magis ac magis populus mirabili foecunditate abundabat. Ita quoque quo plures formae materiae fluentis a daemonibus corrumpuntur, eo magis se divina foecunditas in iis recreandis ac regenerandis ostendit. Quod autem Leviathano illudit vates his verbis3: _Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, aurorae fili, ad terram afflictus, cum tamen jactares te coelum conscensurum ac sellam in sublimi et excelsa siderum regione collocaturum, ad plagam Aquilonis, ut elatus praepotenti Deo aequalis fieres, ad inferos tamen detractus, in lacum rejectus._ Item4: _An ille est, qui tremefacit terram, qui regna concussit, qui orbem deserto similem reddidit, urbes excidit?_ Habet haec oratio obscuritatem, cui lux afferri potest, si dicamus, aurorae filium Leviathanum eo modo, quo alibi prima rerum origine conditus dicitur et alibi primogenitus, sive praefectus mortis vel corruptionis i.e.5 בְכוֹר מָוֶת appellatur, quoniam ut privatio habitum, 84 sic aurora solem, tenebrae lucem antecesserunt. Item tremefacere terram, imperia quatere, urbes funditus exscindere, orbem solitudini reddere, non congruit divinae majestati, sed vastatori, carnifici, lictori; quod dicitur etiam ad inferos dejectus esse, significat angelorum ac coelestium siderum interitum non permitti Leviathano sive Asmodaeo, sed in lacu, ut Jesaias6, vel in mare, ut apud Jobum7, vel in fluvios, ut Ezechiel8, i.e. in hac fluxa elementorum regione grassari et a coelestium aditu prohiberi. Huc enim pertinet9, quod Satan in concilio angelorum a Deo rogatus, unde veniret, respondit, se terram circumivisse; dixit non coelum.
1. Exodus 9, 29. Psalm. 104 (103) 26. 2. Alii: _excedat_, vel: _recreat_. 3. Jesaias 14, 12 sqq. 4. Jesaias 14, 16 sqq. 5. Job. 18, 13. 6. Jesaias 14, 15. 7. Job. 11, 22 sq. 8. Ezech. 29, 3. 9. Job. 1, 7 sqq.
CURTIUS: Illud est, ni fallor, quod Graeci veteres, qui fabulis omnia complerunt, Junonem aëris praesidem furias prohibere ajunt, quominus in coelum evolare queant, i.e. daemones e nubibus ab angelis praecipites deturbari et in fluminibus1 deorsum cum tonitru delapsos sublunaria haec corpora perdere ac corrumpere.
1. Alii: _inflammatos_.
CORONAEUS: Quando igitur1 elementaris hujus solitudo2 futura est?
1. Alibi: _ergo_. 2. Alibi: _solutio_.
SALOMO: Illud quidem in arcanis divinae majestatis latet, praeter quod tantum1 conjectura consequi possumus (nihil enim in eo genere affirmandum opinor), quemadmodum lege divina2 terrae sanctae quies imperatur et vacatio ab agricultura. Ob id enim Alexander Magnus et Julius Caesar septimo quoque anno majoribus nostris dederunt tributorum immunitatem.3 Ita post annorum sex millia mundi elementaris solitudo significatur futura. Neque enim aquarum illuvionibus4 interibit mundus elementaris, ut aetate5 Noae, qua tellus aquarum voragine contecta est, mense secundo, qui a Chaldaeis Bul, i.e. diluvium appellatur, propterea quod eo mense omnia fere diluvia contigerunt et imbres sparsis seminibus salutares, nisi decidant eo mense, ut fere solent, sterilitatem frugum augurantur. Et ut septimo quoque millesimo mundi elementaris quies est, sic etiam cum septies septem anni fluxerunt6, magnus servis omnibus Jubilaeus7, item pecudibus8 ac praediis omni nexu ac mancipio solutis, libertas indulgetur et cuique ad avitas possessiones reditus patet. Ita post annos9 septies septem millia, quo quidem circuitu siderum coelestium certissimus ad principia motuum reditus est, maximo anno completo rerum omnium conversio sequitur. Ex quo intelligitur, perpetua mundorum creatione et recreatione sempiternam Dei potestatem ac bonitatem in continua hominum et angelorum successione praedicatum iri. Quod apertius Esaias10 innuere videtur: _Erit_, inquit, _coelum novum et terra nova._ Item, cum David11 dixisset, coelos interituros cum inveterarerint, ad mundorum opificem conversus: _Tu autem_, 85 inquit, _idem ipse es, Tui semper similis et anni tui Te nullis aetatibus et saeculis deserent._ Huc etiam pertinet illud Salomonis12. _Nihil sub sole novum nec quidquam futurum est, quod prius13 non fuerit._
1. Alii: _si quid tamen_. 2. Leviticus 25, 23. 3. Josephus Ant. jud. 14, 17. 4. Alibi: _cataclysmo_, vel: _eluviis_. 5. Alibi: _tempore_. 6. Alibi: _fluxerint_. 7. Alius addit: _anno quinquagesimo_. 8. Alibi: _domibus_. 9. Alii: _anno_. 10. Jesaias 43. 45. 46. 65, 17. 66, 22. 11. Psalm. 102, 27 sq. 12. Eccles. 1, 9 sq. 13. Alibi: _antea_.
OCTAVIUS: Eadem est Originis in libris περὶ ἀρχῶν et Caesarii sententia in eo potissimum loco, quo de coelis agit. Circumfertur etiam liber ab Ismaëlitis, in quo quidem auctor scribit, mundum hunc et quaecunque mundi sinu amplissimo coërcentur, interitura. Cum vero importunissimus ille ac funestissimus rerum omnium vastator omnia corrupit1, tandem aliquando occasurum et, ut Seneca loquitur, mortem ipsam moriturum. Sed prius maximis clamoribus ac tonitruis et vocibus feralibus2 ac ingenti clangore occasum suum testaturum.
1. Alibi: _corruperit_. 2. Alibi: _ferocibus_.
FRIDERICUS: Mirabilis illa rerum omnium vicissitudo, ex arcanis Ebraeorum a Salomone collecta, coelestium siderum conversionibus1 omnino congruere videtur. Septem enim annorum millibus motus trepidationis super Arietis et Librae capita circumscribitur ac septies septem millibus inerrantium siderum motus2 circumaguntur3 et ad sua quaeque principia redeunt in orbem. Quae demonstratio4 Patrum memoria demum percepta est, cum antea veteribus omnibus ignota fuisset.
1. Alibi: _connexionibus_. 2. Alius: _sedes_. 3. Alibi: _circumagantur_. 4. Johannes Regiomontanus demonstravit.
SALOMO: Hoc quidem Chaldaeis, Aegyptiis et astrologis omnibus abditum erat; scilicet decem orbes coelestes nec plures haberi, cum tamen Pythagoraei, Plato, Aristoteles, Ptolemaeus ipse μαθηματικώτατος et Hipparchus octo vel novem ad summum esse affirmarent. At litterae sacrae pereleganti allegoria decem orbes significant hoc versu: _Opera digitorum tuorum sunt coeli_1. Quo digitorum numero coelorum numerum Astrologis et Chaldaeis omnibus ignotum declarant; quod etiam allegoria decem cortinarum tabernaculi significatur. Ex quo intelligitur, rerum omnium maximarum arcana secretioribus litterarum divinarum allegoriis contineri.
1. Abraham Aben Esra in Psalm. 8, 4.
SENAMUS: Si Leviathanum corruptionis et obitus principem statuamus a Deo creatum, et quidem prima omnium rerum origine et ante lucem ipsam, nobis prospiciendum, ne Deum auctorem mali esse concedamus. Nam quicquid est causa causae, id etiam1 est causa causati, consequentis effectus. At2 nullum efficacius argumentum habuerunt Academici, ut mundum sempiternum statuerent, quam ne Deum optimum, rerum omnium conditorem, faterentur corruptionis et ἀταξίας auctorem.
1. Alius addit: _ipsum_. 2. Proclus, Philo, ita quoque Syrianus, quos conscribit Philoponus libro duodecimo.
SALOMO: Inveteratus est error, ac theologorum1 etiam opinione pervulgatus, mali originem a diabolo inventam; duobus tamen, opinor, alteri quidem inter Latinos, alteri vero inter Graecos, haec opinio displicuit.
1. Thomas lib. 20 qu. 79 art. 1 et 3, quem reliqui sequuntur.
86 FRIDERICUS: Sic a majoribus accepimus, omnes angelos principio suae originis integerrimos ac sanctissimos extitisse, sed quosdam a via deflexisse et ab integritate et puritate lucis coelestis delapsos et deturbatos in terras tum ab his ad hominem pravas suasiones et quae consequuntur, calamitates inquam omnes ac pestes, dimanasse. Id autem significari putant verbis Jesaiae1 et Johannis theologi2 apocalypseos scriptoris auctoritate, quorum alter Luciferum de coelo detractum, alter ingentem draconem cum tertia parte stellarum i.e. angelorum praecipitem deturbatum scripsit. Item Christus3 quasi fulgur e coelo exturbatum in terras se vidisse declaravit. Haec theologorum christianorum sententia est.
1. Jesaias 14, 12. 2. Apocal. 12, 4 et 9. 3. Matthaeus 25. Lucas 10, 18.
OCTAVIUS: Varietas theologorum inter ipsos de casu daemonum facit, ut nihil affirmare audeam. Cum etiam Augustinus tam incertus sit, ut cum diabolum deflexisse scripsisset, subjiciat1 haec verba: Hoc certius asseri non potest, et mirum, si potest. Itaque cum ratio plerosque deficeret, Orphei, Pherecydis et Empedoclis auctoritatem adhibuerunt2. Illi etiam daemonum omnium maximum Ophionaeum draconem et qui cum eo delapsi sunt, δαίμονας οὐρανοπετεῖς dictos arbitrantur. Sed cum quaeritur, cur eodem paene3 momento, quo creati sunt in summa puritate, in ipsum creatorem tanta arrogantia intumuerint, ut seipsos suo creatori exaequarent, aut quis illos ad tantum crimen4 impulerit5, obmutescunt. Quae causa extat, ut Manes Persa, duo aequa potestate principia faciens, alterum quidem bonorum ac coelestium, alterum malorum ac sublunarium, ne ab optimo fonte bonorum mala derivare videretur, totius pietatis ac religionis fundamenta labefactaret. Plato vero6, cum ab uno principio caetera omnia duci, pro demonstrata ac plane explorata re haberet, ac mali originem ab ipso Deo arcessere nefas arbitraretur, a materia omne malum derivari7 scripsit8, quod in ea κακοποιόν τι inesse existimeret.
1. Alibi: _subjecerit_. 2. Alibi: _secuti_, vel: _attribuerunt_. 3. Alibi: _fere_. 4. Alius: _in tantum scelus_. 5. Alibi: _impulit_. 6. In Parmenide et Timaeo. 7. Alius addit: _posse_, alius legit simpliciter: _derivavit_. 8. Alius: _dixit_.
SALOMO: Quod malum a materia prodeat, sacrae litterae constanter negant1: _nec vanitas nec malitia_, inquit ille, _prodiit a terra, ac propterea rerum omnium opifex maximus, post2 consummatam universitatis molem, dicitur omnia quae fecerat vidisse valde bona_3.
1. Job. 5, 6. 2. Desunt haec sequentia Salomonis verba in alio codice. 3. Geneseos 1, 31.
TORALBA: Nullam peccati labem in materia esse, ex eo perspicue demonstratur, tum quod in materia vis agendi nulla sit, sed in forma, tum etiam quod1 materia nullam omnino hypostasin per se habeat in natura.
1. Alibi: _quia_.
SALOMO: Errorum omnium origo inde manavit, quod malum aliquid esse arbitrarentur, cum tamen nihil sit omnino. _Ego_, inquit Deus1, 87 _faciens bonum et creans malum, faciens lucem et creans tenebras_. Ut enim tenebrae nihil aliud sunt quam lucis privatio, sic malum nihil aliud est quam boni privatio. Itaque dixit facere bonum, quia bonum est hoc aliquid, malum vero creare scilicet privatione boni. Nam ut, columnarum ademtione ruit aedificium, ita boni subductione: sequitur malum2. Cum enim populo iratus3 dixisset Deus: _Momento, delebo te_4, Chaldaeus interpres vertit: Momento, majestatem meam auferam abs te. Nam si quid malum esset in tota rerum natura, profecto daemones, qui prava suadere semper dicuntur, mali essent, quod absurdum est, cum sint substantiae et quidem intelligentiae et vitae participes, et utrumque illis Dei munere et concessu tributum. Quicquid autem est ejusmodi, bonum esse oportet ac proinde si malum existeret, aut si daemones mali essent, ajentia et negantia vera simul, et quidem univoce absurdissimam implicarent contradictionem, quia boni essent et non boni.
1. Jesaias 45, 7. 2. Hac similitudine utitur Moses Rambam libro I. 3. Deest alibi. 4. Exod. 33, 5.
OCTAVIUS: Hanc mali non quidem definitionem, sed descriptionem ex boni privatione amplexus est Augustinus1, ne1 in placitis Manichaeorum, in quibus diutissime2 acquieverat, consenuisse3 videretur.
1. Contra Faust. Manich. 2. Deest in aliis codicibus. 3. Alibi: _densissime_. 4. Alius: _consensisse_.
SENAMUS: Si malum nihil est, qui malum agit, nihil agit; at1 qui nihil agit, nullam poenam meretur; quare qui malum agit, nulla poena dignus est.
1. Desunt haec sequentia Senami verba in alio codice.
CURTIUS: Praestat, inquit Lucilius, otiosum1 esse, quam nihil agere. Quare argumentum illud contrario argumento refellitur: Qui malum2 agit, poena dignus est; qui nihil agit, malum agit; igitur qui nihil agit, poena dignus sit oportet.
1. Alibi: _occisum_. 2. Alibi: _male_.
SENAMUS: Si sola privatione bona malis opponuntur, quid est quamobrem Aristoteles1 et ceteri in uno paene communi2 sensu contraria statuunt?
1. Libro I et II Ethicorum. 2. Deest in alio codice.
TORALBA: Non tantum in eo peccatur ab Aristotele, quod bona malis contraria posuit, sed in eo etiam, quod bonum finitum, malum vero infinitum esse putat1. Nam si ex contrariis alterum esset finitum, infinitum alterum, oportet finitum ab infinito dissipari. Ut si esset ignis infinitus, parvo momento aquam finitam incendio, calore, siccitate consumsisset, aut aqua infinita ignem finitum exstinxisset. Sic malitia infinita bonitatem finitam oppressisset et mundum hunc funditus evertisset. At cum nihil actu infinitum sit, praeter primam causam, ut superius demonstratum est, nihil ei contrarium esse potest. Ex quo sequitur, bono nihil contrarium esse posse, quia solum infinitum est, malum vero non modo infinitum non esse, sed ne esse quidem, nec aliter intelligi, quam privatione.
1. Libro I cp. 6 Ethicorum ad Nicomachum.
88 SALOMO: Illud scite a sapientiae magistro dictum est1: _Nunquam malitia sapientiam superavit._
1. Sapientia 7, 30.
SENAMUS: Si virtus omnis in mediocritate consistit inter extrema vitia, consequens est, a vitiis virtutes, a malis bona1 longe superari, cum semper uni virtuti duo vitia opponantur.
1. Alius: _a bonis mala_.
TORALBA: Nihil ab Aristotele videtur levius dici potuisse, quam virtutes versari in medio vitiorum, et contraria bonis finitis mala infinita, statuere, quia si bona sint finita, mala vero infinita, ubinam virtutes tot ac tam multae reperientur, quae media vitiorum infinitorum tueri possint1? Quid item alienius2 ipsa natura, quam duo vitia inter se et uni virtuti contraria ponere, cum nullum sit in tota natura rectius3 decretum, quam unum uni4 contrarium esse: quia cum bonis mala contraria fecerit, etiam5 virtutes vitiis contrarias esse decrevit. Quae cum absurdissima sint, tum vero nihil absurdius, quam malo quod posuit infinitum, extrema definire. Posuit enim inter duo extrema mala, cum tamen infinitae rei nec media possint nec extrema cogitari. Oportet autem vitiorum sive malorum extremitates determinatas esse, ut medium sive rei sive rationis inveniatur.
1. Libr. 1 cp. 8 Ethicorum. 2. Alibi: _alienum_. 3. Aliua: _certius_. 4. Alibi: _suum sui_. 5. Deest in alio codice.
SENAMUS: Si auream illam, quae semper omnibus laudatissima visa est, mediocritatem tollamus1, omnium virtutum radices ac fibras evellere atque elidere oportet.
1. Alibi: _tollimus_.
TORALBA: Num1 tibi, Sename, sapientissimus, prudentissimus, doctissimus quisque majori laude cumulandus venit, quam si2 mediocriter doctus sit?
1. Alii: _Nonne_. 2. Alibi: _qui_.
SENAMUS: Virtutum seu bonorum moralium media queruntur, non item intellectualium, in quibus extrema sunt laudatissima. At sapientia, prudentia, scientia bona sunt intellectualia.
TORALBA: Novam1 hanc Peripatetici inveterato morbo medicinam quaesivere, sed non videntur virtutes omnes intellectuales esse, ut rectissime Stoici definierunt2, alioquin virtutes morales in mortali ac bruta cupiditate collocare oporteret, nec praemia bonorum immortali debentur intellectui, sed mortali cupiditati. Si tantum3 illae4 sint5 virtutes morales, quid ineptius quam sapientissimos, prudentissimos, doctissimos summa laude dignos haberi, quia virtutes intellectuales, quo plures ac majores, eo sint meliores, eum vero, qui6 justissimus, fortissimus, temperatissimus fuerit, ut vitiosum accusari, quia recedit a mediocritate.
1. Alius: _novi_. 2. Cicero de fin. 3. Alius: _tamen_. 4. Alibi: _ullae_. 5. Alibi: _essent_. 6. Alii: _si vero quis_, vel: _is vero qui_.
FRIDERICUS: Profecto praestat, mediocriter doctum ac prudentem, quam mediocriter justum ac temperantem esse, ut contra novam Peripateticorum disciplinam1 statuamus, praestabiliorem esse in virtutibus intellectualibus, quam moralibus, mediocritatem.
1. Alibi: _doctrinam_.
89 CORONAEUS: Apposite quidem haec. Sed ne a proposita bonorum ac malorum mediocritate1 discedamus, cum ea quaestio permagni sit ponderis ac momenti, ne vel duo mundi principia inter se contraria, vel Deum omnipotentem2 maximum mali auctorem statuamus, etiamsi daemones eo ipso, quod sunt, bonos esse demus, i.e. ut summi i.e. essentiae ac intelligentiae participes, quis tamen eos3 judicet malos esse, qui corruptionem, interitum, calamitates, bella, perniciem, tempestates, populares morbos, incendia, naufragia, mortes inferunt? Ob id enim in sacris litteris malos appellari videmus spiritus.
1. Alii: _disputatione_. 2. Alius: _optimum_. 3. Alibi: _non_.
SALOMO: Quis improbum putet, qui jussa Dei diligenter exsequatur?
CORONAEUS: Nemo quidem opinor.
SALOMO: Cur1 ergo non idem judicemus de angelis ac daemonibus, qui tam diligenter mandatis obsequuntur2, qui nihil faciunt injussi? Ergo eo magis, quod quae a Deo jubentur3, semper justa sunt, nec juris ac justitiae executio ullam injuriam habet.
1. Alibi: _cum_ vel: _tum_. 2. Alibi: _mandata exsequuntur_. 3. Psalm. 148.
FRIDERICUS: Quaedam mala sunt poenae, quae a Deo probantur, ut cum Deus contestatur1 acerba voce populum, nullum esse malum in civitate, quod non fecerit. Mala vero culpae i.e. adulteria, furta, parricidia Deus execratur.
1. Deuteron. 32. 3 Regum 9 et 21. Jesaiae 54. Jerem. 2 et 31. Amos 3. Jon. 3. Mich. 1 et 2.
SALOMO: Vox ebraica, quae verbo Hiphil significatur, permissionem potius et fieri facere, ut pinguius loquamur, quam actionem ipsam agentis significat. Id autem apertius intelligitur ex eo, quod1 scribitur: _Consurrexit2 autem Satan contra Israëlem et incitavit Davidem, ut populum numeraret._ Hic quidem Satanae executio, illic jussa Dei significantur. Malum vero culpae aut nihil est aliud, quam boni privatio, aut ad bonum aliud refertur, cum Deus omnipotens3 maximus etiam horum scelera, flagitia, fraudes ad improborum ultionem convertere soleat. Atque in eo potissimum perspicitur Dei bonitas, quod nihil unquam sceleris admitti patitur, nisi melius quoddam ex iis prospiciat futurum, ut Joseph ad fratres, qui se vendiderant: _Malum quidem contra me decrevistis_, inquit, _sed Deus in bonum illud convertit_4.
1. 2 Regum 14 et 24 et 1 Chronicorum 22. 2. Alibi: _Insurrexit_. 3. Alius: _optimus_. 4. Geneseos 50, 20.
TORALBA: Idem fuit Theophrasti sensus de Deo: Illud, inquit, quod primum est ac divinissimum, omnia ea optima vult esse, i.e. τὸ γὰρ δὴ πρῶτον καὶ θειότατον, πάντα τὰ ἄριστα βουλόμενον. Et quia summo bono exciderunt1, non quidem mali sunt, sed minus boni, minus honesti eoque minus, quo longius a summo bono2 discedunt3. Neque enim Deus ab improbis, sed improbi a Deo discedunt, qui bonorum omnium auctor est, nullius 90 mali causa, felicitatis parens pulcherrimus, optimus, simplex, verus, πάντων ἀγαθῶν αἴτιος, κακῶν ἀναίτιος, αἴτιος εὐπραγίας, κάλλιστος, ἄριστος, ἁπλοῦς, ἀληθὴς, ut4 divinissime Plato scribit, et ut Porphyrius5: θεὸς ἀγαθὰ μὲν πάντα, μηδὲν δὲ φαῦλον βούλεται. Et quidem Plutarchus nullo suo merito reprehendit Chrysippum. Cum enim Chrysippus scripsisset, Deum cacodaemones calamitatibus et cladibus inferendis6 praefecisse: Nonne, inquit Plutarchus, crimen Deo ingeritur, quasi rex optimus improbis7 ministris gubernacula det eosque patiatur in optimum quemque saevire? Acerbe quidem Plutarchus, vir alioquin gravissimus. Neque enim Chrysippus scripserat, cacodaemonibus gubernaculum concedi, sed potius ministros, lictores, carnifices ad justa supplicia irroganda designari. Quin etiam Deus apud Malachiam8: _Coërcebo_, inquit, _vastatorem, ne fructus regionis vestrae corrumpat._
1. Alii: _excidunt_, vel: _excedunt_. 2. Alii: _de summa bonitate_. 3. Dionysius Areopagita, libro II, de divinis nom. 4. Alibi: _et_. 5. Περὶ ἀποχῆς.. 6. Alii: _exequendis_, vel: _exigendis_. 7. Alibi: _impiis_. 8. Malachiae 3, 11 (2).
SENAMUS: Cur igitur daemones, cur Satanae i.e. adversarii, cur insidiatores, cur diaboli i.e. calumniatores dicuntur, si mali non sunt?
FRIDERICUS: Id quod suae naturae ac officio suo consentaneum est, optant1 et exquirunt, scilicet perdere, grassari, corrumpere; nihil tamen injussu principis2 aut magistratuum, i.e. Dei, vel angelorum.
1. Alibi: _exoptant_. 2. Alibi: _principum_.
SENAMUS: At Augustinus1 scribit, Deum ipsum inclinare hominum voluntates ad malum.
1. De libero arbitrio II, 21.
FRIDERICUS: Bona fide scripta theologorum interpretari debemus, cum innumerabilibus locis Augustinus malorum origines longissime a Deo propellat. Haec igitur ad permissionem trahenda sunt.
SALOMO: Cancer est incurabilis, inquit Philo1 Ebraeus, Deum mali auctorem arcessere. Quid enim impuri ab ipso latice puritatis, quid malia ab ipso fonte bonitatis manare potest? _Vae vobis_, inquit Jesaias2, _quod dicitis bonum malum et malum bonum!_ Saepissime viros illustres ac fortes subducit3 et ipso aetatis flore decerpit, ne deteriora in hac vita patiantur; ut Josiam regem optimum ac religiosissimum, et quominus dubitaretur a vate Hulda4 denuntiari jussit, ne impii Deum incusarent, quod tantae virtutis principem ab hoste Pharaone pateretur occidi.
1. In libro de profugis cp. 23. 2. Jesaias 5, 20. 3. Sapient. XIV. 4. 2 (4) Regum XXII.
CURTIUS: Profecto Plutarchus eadem divinitus mihi scripsisse videtur: προεξάγει τινὰς ἐκ τοῦ ζῆν τὰ μέλλοντα προορώμενος.
CORONAEUS: Procul ergo sint, qui Deum malorum auctorem faciunt, non modo quia non prohibet, verum etiam quia jubet, quia decrevit, et haec verba: _excoecavit, induravit_ non ad permissionem, sed ad efficacem Dei actionem referri affirmant, quem alioquin1 otiosum fore2 metuunt, quin etiam incestum Absolonis Dei opus esse affirmant, quanquam saepe3 alius aliud sentiant4 91 nec verba ad permissionem trahenda putant, sed ad jussa referri. Ad quid ergo Psaltes lyricus ita exclamat: _Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es_5? Et cum Manassis regis scelera execraretur: _Quia fecit illud quod nunquam jussi, nec in cor meum ascendit_6.
1. Alius: _aliqui_. 2. Alibi: _fere_. 3. Alibi: _saepius_. 4. Alibi: _sentiat_. 5. Psalm V, 5. 6. Jer. 7, 31. 19, 51. 32, 35. coll. 2 Regum 21, 6 et 9. 2 Chron. 33, 6.
OCTAVIUS: Sed gravior est morbus illorum, qui malorum iliadas enumerant, nihil tamen boni reperiri ajunt, ut Rabbi Maurus1 ac Plinius2, qui hominem omnium calamitosissimum et naturam novercam contumeliosissime appellant, cum tamen hominem paulo minorem angelis fecerit Deus et in omnes animantes summum imperium ei dederit.
1. Alius: _Maimon_. 2. Hist. natur. l. 7.
CORONAEUS: Satis igitur de origine bonorum et malorum; nondum tamen Senami propositae quaestioni satis videmur fecisse, unde scilicet tot angelorum ac daemonum myriades, cum suapte natura mortales sint, nisi Dei bonitate sustineantur, aut unde in demortuorum locum et ordinem substituantur?
SALOMO: Si nihil praestabilius est in natura ordine decente, illud minime dubium est, in utrisque angelorum ac daemonum ordinibus principatus ac dominationes existere. Cum enim de Leviathano Deus loquitur: Quanto, inquit, robore pollet, quanto1 apparatu copias instruit? id est daemonum exercitus. De angelis autem Daniel scribens2: _Princeps3 regni Persici restitit mihi; en vero Michael, unus de primariis principibus, opem mihi tulit._ Unde tamen et quando geniti et quando sint interituri, non est, opinor, humanae mentis affirmare.