Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 17

Chapter 17 2,891 words Public domain Markdown

CORONAEUS: Hoc quidem grave praejudicium est pro catholica romana ecclesia adversus novae religionis creatores1. Quamobrem decernatur, si placet, quae sit antiquissima religio, ut2 etiam pateat, quae sit optima, nam altero cognito utrumque cognitum erit.

1. Alibi: _creaturas_. 2. Alius: _vel etiam quae sit etc_.

SALOMO: Ne, obsecro, pergamus eo, quo itur, sed quo eundum est Nam divina lex1, quam Christiani et Israëlitae probant, sanctissime vetat, consulere daemones, aut Manium2 Deorum oracula exquirere, aut fidem ullam iis habere. Ob id enim Ochosiae regi aegrotanti3 nunciatum est ab Helia, male periturum, quod Bahalem, quem Graeci Apollinem appellant, de valetudine et salute consuluisset. Erat enim in more positum et optimis quibusque principibus consuetum, si qua de re dubitarent, aut aliquid gravius suscepturi essent, Deum consulere, quibus respondebatur in somniis et visionibus nocturnis, si prophetiae domum haberent, sin minus, per aliquem ex prophetis; si vates nullus esset, per pontificem. Propheta quidem oratione 134 perspicua, quae divinitus acceperat, rogantibus respondebat, sed pontifex sacras vestes indutus ex4 aurea tabula, in qua duodecim gemmae5, duodecim tribuum insculpta nomina continebantur6, quid futurum esset, conjectura quadam consequebatur7, ex insueto gemmarum fulgore, si felicem, vel obscuritate, si miserum exitum res esset habitura, vel etiam ex eminentia litterarum, ex quibus dictum infitians vel affirmans eliciebatur. Ac propterea Balaamus8 vates populum Israëliticum beatum praedicavit, quod nulla daemonum aut magorum contagione violaretur, sed opportune oracula sua divinitus reddita exaudiret. Quodsi nefas est, daemonem Apollinem audire9, quanto sceleratius, religionis arbitrum10 accipere, cum omnium religionum eversionem moliatur.

1. Deut. 18. Levit, 20. 2. Alii: _inanium_. 3. Alibi: _agonizanti_. 4. Alius: _pontifex sacra veste indutus et_ etc. 5. Alibi: _gemmis_. 6. Josephus in antiqq. jud. 7. Alibi: _consequentia_. 8. Num. cap. 23 et seqq. 9. Alius: _consulere_. 10. Alius: _arbitrium_.

SENAMUS: Imo1 vestram, Salomo, religionem ut optimam probavit, sic etiam2 de optimo religionum genere consultus respondit3:

Μοῦνοι Χαλδαῖοι σοφίαν λάχον, αὔταρ Ἑβραῖοι Αὐτογένητον ἄνακτα σεβαζόμενοι θεὸν ἁγνῶς,

i.e. soli Chaldaei sapientiam nacti sunt, Ebraei vero Deum aeternum pie colunt. Item de Judaeorum gente4 consultus, ita respondit:

Ἥδε θεὸν βασιλῆα καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων, Ὃν τρέμεται καὶ γαῖα καὶ οὔρανοι ἠδὲ θάλασσα, Ταρτάριοι τὲ μυχοὶ καὶ δαίμονες ἐκφριττουσι,

i.e.

Illa Deum regem pure colit omnipotentem, Quem mare, quem tellus ingens, quem sidera coeli, Quem genii exhorrent, metuit quem maris5 abyssus.

1. Alius: _Hinc_. 2. Alius: _enim_. 3. Eusebius in praepar. evang. Lactantius. Justinus Martyr. 4. Alibi: _regno_. 5. Alius: _immanis_.

SALOMO: Ista quidem sunt principum Christianorum seu discipulorum Christi, qui etiam genere Judaei et Judaeorum religionem vulgo profiteri putabantur1, inventa, ut antiquitatis speciem Christianae religioni conciliarent2, nec tamen, quod si3 mille Apollines religionem Judaeorum optimam judicarent omnium, fidem ullam haberemus.

1. Alius: _profitebantur_. 2. Alius: _ostenderent_. 3. Alii: _nec si_.

FRIDERICUS1: Immo verius est, Apollinem2 daemonem Hebraeorum et Chaldaeorum religionem ac sapientiam simul contulisse, ut ambiguitate proposita utramque aboleret, ut non ita pridem apud Juliacenses3 in vico Laemi4 quidam maleferiatus Curio daemonem rogavit5, cur puellam, quam possidebat6, tam sollicite ad missam urgeret? an sacrificium illud salutare hominum generi arbitraretur? Huic daemon: Amplius, inquit, deliberandum mihi censeo. Nam si respondisset, salutarem esse missam, Lutherani ob id ipsum rejiciendam esse censuissent; sin rejecisset, 135 Catholici salutarem esse dixissent. Itaque ambiguo responso utrisque illusit. Alias idem sacrificulus daemonem rogavit, qui monachum7 obsidebat, quisnam esset? Sum, inquit, Matthias Durensis Abbas, nec prius obsessum dimittam, quam Trevirim profectus8 virginem Mariam placaverit, quod pictori statuae virginis non cumulate satisfecerit.

1. Deest in aliis codicibus. 2. Alibi: _Apollineum_. 3. Alius: _Julianenses_. 4. Alibi: _Leoni_. 5. Wierus de praestigiis. 6. Alius: _obsidebat_. 7. Alibi: _moechum_. 8. Alibi: _Trevirini praefectus_.

OCTAVIUS: Ne Apollinis oracula cum responsis obsessorum confundamus, semper existimavi, oracula Christianae religionis primordio magna sui parte a Graecis conficta, prout quisque hanc vel illam religionem probaret aut improbaret, ut contraria legimus apud Porphyrium iis, quae ab Eusebio et Lactantio commemorantur; cujusmodi est illud: rogantibus1, qualis futurus esset Messias, respondisse fertur Apollo: Mortalis erit secundum carnem i.e. θνητὸς ἔσται κατὰ σάρκα. Simile2 est etiam illud oraculum, quod Augusto patri redditum ferunt: Puer, inquit, Hebraeus Deus rex me fugere3 cogit4; quasi Suetonius, Dio, Tacitus, qui levissima quaeque Augusti somnia scriptis prodiderunt, oraculum tanti ponderis ac momenti omissuri fuissent. At etiam M. Tullius5, qui nascente Augusto consulatum gerebat, scribit, Apollinis oracula pridem conticuisse, ut jam nihil contemtius esset. Si tantum erat silentium Apollinis ante Tullium, qui6 trecentesimo7 post anno8 tot ac tam multa oracula, quae petita legimus, effudisset?

1. Addit alius: _Judaeis_. 2. Aliue: _Consimile_. 3. Alii: _facere_, vel: _tacere_. 4. Suidas verbo Augustus. Nicephorus Callistus l. 1 c. 17. 5. Libr. de divinatione. 6. Alibi: _quod_. 7. Ita omnes codices. 8. Alibi: _trecentos post annos_.

CURTIUS: Quam1 diuturni silentii causam Plutarchus2 ad interitum daemonum referendam putavit. Porphyrius vero Apollinis oraculum editum de silentii causa non ad illum Deum Hebraeum et regem, sed ad Jovem traxit: Οἴχεται, inquit, οἴχεται Ἀπόλλων ἐπὶ φλογὸς καὶ βιάζεται οὐράνιος φῶς Ζεῦς ἐστὶ. Quis autem, nisi plano demens, foeminam a daemone obsessam ore furente ac rabie spumante, ut Plutarchus, Heraclitus ac Basilius scripsere, ambigua voce balbutientem de futuris rogare velit? saepius enim aures foeminarum pudendis admovere oportebat, ut responsa audirentur; cujusmodi3 sagam Coelius Rhodiginus in oppido Rhegio se scripsit vidisse, quae pudendis obloquebatur, de praeteritis quidem perspicue, de futuris obscurissime respondebat. Eo tamen erupit amentiae4, ut talium sagarum responsa pro divinis oraculis venditarent5 non modo imperiti homines, verum etiam ipsi, qui summam eruditionis ac sapientiae opinionem de se ipsis excitarant, Justinus, inquam, Eusebius, Lactantius, Porphyrius. Credite, inquit Justinus, credite vetustissimae Erythreae Sibyllae, cujus libros toto terrarum orbe servari contigit6. Quin etiam Sibyllarum oracula, versibus Graecis excusa, latine facere ac non ita pridem evulgare non dubitavit Castalio, in quibus biblica historia brevissime contracta est.

1. Alius: _Tam_. 2. In libro de oraculorum defectu. 3. Alius: _cujus_. 4. Alibi: _amentia_, vel: _dementia_. 5. Alii: _putarent_. 6. Alius: _contingit_.

136 OCTAVIUS: Ego Sibyllas omnes daemonum contubernio infames esse non dubito, nec ullum impiae superstitionis argumentum majus1 esse opinor, quam quod Sibyllarum oraculis quasi fatis2 sustentatur. Atque in eo quidem Tertullianus3 graviter mihi labi videtur, qui religionis Christianae probationem ex eo potissimum exquirit, quod daemones in obsessis occulta quaeque rogantibus Christianis proderent, Christi sapientiam et virtutem laudantes, caeteris vero paganorum sacerdotibus nihil responderent. Iisdem Sibyllarum responsis Dei nomen quadrisyllabum esse denunciatur, ac ne quis sacrum illud Hebraeis tetragrammaton aeterni Dei proprium cogitaret, tres priores syllabas duarum litterarum, postremam trium esse, ac totum quatuor vocalibus et quinque consonantibus constare, idque consistere numerum MDCCXI, quem4 Cardanus ἀρσενικὸν esse putavit, sed suo merito irrisus est, quod numeri litterarum minime congruant, tametsi caeteri conveniant; qui vero subtilius discusserunt, non aliud quam dictionem φαοσφόρος syllabas quatuor, totidem vocales, quinque consonantes, tres priores syllabas duarum, quartam trium litterarum praescriptum numerum continere judicarunt. Quo quidem oraculo solem luciferum i.e. φαοσφόρον seu Apollinem miseris hominibus colendum quasi Deum proposuit daemon ipse Apollineus5.

1. Alibi: _magis_. 2. Alius: _fundamentis_. 3. In Apologetico. 4. Alii: _quod_.

5. φ = 500 α = 1 ο = 70 ς = 200 φ = 500 φαοςφόρος ο = 70 ρ = 100 ο = 70 ς = 200 1711

SENAMUS: Ego vero nomen φαοσφόρου seu Luciferi, lacis totius creatori optime convenire judico, qui solus ab humanis mentibus tenebras ac caliginem dispellere possit.

CURTIUS: Ea fraus est daemonum, falsa veris confundere, quo facilius imperitos fallere queant et admirationem sui concitare, nihil tamen nisi a furentibus respondebatur. Legistis1, in antro2 Lepadio Trophonio, Mopsitanos3 dormientes somniis perterritos ac furentibus similes oracula fudisse.

1. Pausanias in Achalcis. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: _Mopsi fano_.

SENAMUS: At cum Epicuraei quidam oracula Mopsi coram Asiae Proconsule irriderent1, rusticum quendam ad Mopsum miserunt cum obsignata epistola, in qua nihil aliud quam illud, utrum bovem atrum, an album sibi mactari vellet? Rusticus2 in fano obdormiverat, somno3 137 excitatus, ad Epicuraeos cum epistola obsignata rediit, nihil tamen aliud se audisse retulit, quam vocem cujusdam susurrantis illud: Atrum. Quo audito proconsul impietatis Epicuraeos coarguit ac Mopso deinde sacra facere non destitit. Sed audiamus Herodotum4, cujus aetate loquacissimi fuere omnes Apollines. Is enim scribit: Cnidios, cum Isthmum Halicarnassi perfodere conarentur, nec quidquam proficerent, caementis in oculos obsilientibus, aut latomis se ipsos vulnerantibus, ad Pythiam5 profectos responsum hoc tulisse: Isthmum neque aggerate, neque fodite; Jupiter namque ipse, si voluisset, fecisset insulam! Illi accepto responso ab opere destiterunt. Deum quidem ista6 decrevisse argumento est, quod Demosthenes, Demetrius Poliorcetes7, Caligula, Nero, Domitianus, qui Isthmum Corinthi perfodere sunt conati, vel caesi vel capti, vel ab hostibus prostrati fuere, quod vel oracula divina contemnere, vel naturae statum et ordinem perrumpere conarentur. Quid? cum Athenienses, variis cladibus et morbis popularibus oppressi, Apollinem consulerent, respondit, suam aram duplicari oportere; erat enim cubica. Fabri cubum cubo supposuerunt8 imperite9. Cum pestis multo magis quam antea grassaretur, iterum Apollo consultus respondit: aram non esse duplicatam. Itaque Geometras tota Graecia arcessiri oportuit, ut ara cubica duplicaretur, quod tandem10 Plato cum μεσολάβῳ praestitisset, exhausta civibus urbe, caedes11 conquievit. Advertite, obsecro, daemonem γεομετρικώτατον Atheniensibus rem omnium difficillimam proposuisse, scilicet cubum duplicare, quod mortalium nullus adhuc demonstratione, sed physica tantum ratione consequi potuit. Oportuisset enim duabus lineis, quibuscunque datis, duas medias proportionales invenire, quod nullus adhuc conficere potuit. Nicolaus Cusa12 id tentavit, Orontius13 id se esse assecutum jactavit14, ex eoque τετραγωνισμὸν penitus ignotum demonstrasse. Sed ejus paralogismum15 Nonius16 Lusitanus ac Buteo Delphinas perspicue17 docuerunt. Sic Apollo admirabilitatem sui multo quam antea majorem excitavit, quam18 Plato bona fide auxit19, cum ab Aegyptiis20 eruditus praedicaret: Apollinem hoc responso Athenienses a luxu, libidine, crapula, rapinis ad honesta ingenuarum artium studia revocare voluisse.

1. Plutarchus de oraculorum defectu. 2. Alius addit: _qui_. 3. Alibi: _a sono_. 4. L. 1 cp. 44. 5. Alii false: _Phidiam_. 6. Alii: _ita_. 7. In textu: _Polycrates_. 8. Alibi: _imposuerunt_. 9. Alibi: _imperiti_. 10. Alibi: _etiam_. 11. Deest in aliis. 12. Alius: _Chusa_. 13. In libro de quadrat. circuli. 14. Alibi: _putavit_. 15. Alius: _parallelismum_. 16. Alius: _Navius_. 17. Alii: _perspicere_. 18. Desunt haec quatuor verba in aliis codicibus. 19. Plutarchus de daemonio Socratis. 20. Alius: _Aegyptio_.

TORALBA: Si fabri cubicam argillae massam arae cubicae aequalem fecissent et ad pondus tantundem adjecissent, tum utramque massam simul coagmentatam figura cubica finxissent, nullo negotio expedita res erat physica ratione.

SALOMO: Apollinis aeque ac Bahalis oracula seu vera seu falsa a 138 daemonibus profecta fuisse, nemini dubium esse potest, in rem eam penitus intuenti. Nunquam1 enim Pythia sacerdos respondit, nisi furibunda, ore spumante, turgido gutture, oculis torvum intuentibus, saepe etiam pudendis obloquentibus, aut clausa bucca vel ex intimo pectore verbis erumpentibus. Quo etiam2 statu sacerdotes Indicos fuisse legimus ante Hispanorum adventum, qui daemonum cultus, sortilegia et sacrificia humana sustulerunt. Oracula vero divina prophetis tantum concessa ac munere Dei contigisse lex divina3 perspicue docet, et a prophetis reddebantur non furenti, sed tranquilla mente et valde quieta ac constanti. Neque vero vigilanti cuiquam mortalium, praeterquam uni Mosi, Deum apparuisse divina lex aperte declarat; caeteris prophetis non nisi dormientibus, seu somniis seu visionibus nocturnis, quae decem omnino generibus complexus est Moses Rambam.4 Paucissimis tamen lux infusa divinitus toto vitae decursu contigit ut Samueli, Heliae, Helisaeo, Isaiae. Quoties enim in sacris litteris illud occurrit, Deum vel angelum domini locutum, prophetia est in somno vel visione dormienti patefacta, ut visiones Abrahae et colloquia Dei cum illo ac caeteris omnibus praeter Mosen. Quod arcanum qui non percipiunt animo, variis erroribus implicantur. Interdum tamen vigilantibus, quid factu sit opus, suggeritur, sed id fit intimis animi sensibus, angeli procurantis officio.5 Dormientibus vero saepe voces divinae exaudiuntur aut vellicationes aut etiam terrores sentiuntur6, quo pertinet illud Elihu Jobi7 instruentis: _Semel_, inquit, _Deus loquitur et iterum, si homo non advertit in somniis, in visu nocturno, quando sopor8 dormientes obruit9, tunc aurem hominibus vellicat ac divinam vocem10 velut expresso11 sigillo consignat, ut tenuibus probitatem, potentibus superbiam eripiat._ Cui congruit illud Isaiae12: _Deus_, inquit, _summo diluculo vellicavit mihi aurem, ut audirem, aperuit mihi aurem, ego vero praebui me obsequentem._ Hanc autem13 vellicationem auris nemo plane nisi expertus intelligit.14 Prophetis quidem nostris vaticinia admirabilia et in multa saecula prodita fuere, quibus populorum strages et15 excidia civitatum, imperiorum conversiones, caedes principum calamitosae denunciantur16, quae re ipsa statis temporibus, ac tantis post aetatibus comperta fuere. Ab iis ergo prophetarum vocibus ac scriptis oracula petenda, ab iis17 solis verae religionis testimonia sunt exquirenda.

1. Alibi: _Neque_. 2. Addunt alii: _in_. 3. Num. 12. 4. In libro More nevochim. 5. 1 (3) Reg. 13. 16. 6. Alibi: _sensuum_. 7. Hiob 33, 14 sqq. 8. Alibi: _super_. 9. Alibi: _opprimit_. 10. Alii: _ac doctrinam_. 11. Alibi: _impresso_. 12. Jesaiae 50, 4 sqq. 13. Alius: _Sane autem_. 14. Alius: _intelliget_. 15. Deest in aliis codicibus. 16. Alii: _denunciarentur_. 17. Alii: _ex his_, vel: _et iis_.

CURTIUS: Prophetarum quidem principes ab Abrahamo et Israelitis arcessere oportet, nec tamen omnes videmus. Videmus enim Bileamum1, 139 genere Chaldaeum, etiam oracula divinitus hausisse et conversionem rerum publicarum admirabiles duo millia annos ante percepisse2 animo, quam contigissent. Item Jobum, Heliam, Helisam3, Arabes ante legis promulgationem divinis oraculis claruisse.

1. Num. 23. 2. Alius: _hausisse_. 3. Alibi: _Helipham_.

SENAMUS: Si vera somnia rerum praesentium aut futurarum prophetiae1 nomine veniunt, innumerabiles prophetae futuri sunt. Ecquis enim est, cui non appareat in somniis ac visionibus nocturnis verum2 quiddam, quod aliter scire non potuisset? Quin etiam sceleratis somnia saepe verissima occurrunt. Nam3 Philostratus4 tyrannus se a Jove praecipitem de coelo deturbari somniavit, paullo antequam interficeretur. Item Caracallae imperatori visum est in somniis pridie quam necaretur, se a Severo patre suo5 perculsum ac vocem patris principis6 audivisse acerbe illum increpantis: En praemium fraterni parricidii! nam Caracalla jusserat Getam occidi. Plenus est Artemidorus, plenae historiae talium somniorum. Et quidem Synesius ille7 Christiamis pontifex librum περὶ τῶν ἐνυπνίων scripsit, in quo vaticinia non modo hominibus, verum etiam brutis ipsis animantibus communicari scribit.

1. Alius: _prophetico_. 2. Alius: _rerum_. 3. (Artemidorus). 4. Alii: _Pisistratus_. 5. Alius: _sica_. 6. Deest in aliis. 7. Alius: _ipse_.

SALOMO: Quaedam somnia vera sunt, plurima tamen falsa, ut quae ab animi perturbatione1 ac curis ad animos derivantur. _Multas curas sequuntur somnia_, inquit sapientiae magister2, _et ubi multa somnia, plurimae sunt vanitates._ Saepius etiam a ciborum varietate et copia somnia contrahuntur, sed iis, qui pura mente a sordibus, a libidine, a curis inanibus, a cupiditatibus vacui, sobrii dormiunt, saepius somnia vera et somniis praestantiora visu objiciuntur, quibus turpia declinare, honesta prosequi aut futura scire docentur, quae in universum communi quadam appellatione vaticinia dici possunt. Prophetia vero singulari quadam appellatione dicitur divina vis, Dei munere et concessu3 tributa ad futura prospicienda ac denuncianda, quae4 non tantum veteribus, sed his quoque temporibus5 accidit. Quod enim legitur in Hebraeorum commentariis, prophetiam post reditum ab exilio desiisse, non eo pertinet, ut nulla deinceps somnia Hebraeis divina contigerint, sed ut intelligamus, Dei vocem ad prophetas fieri desiisse, ut ejus mandata legesque6 principibus ac populis7 annuuciarentur. Neque enim desunt quamplurimi, qui pro sua aut aliorum salute jussa in somniis divinitus accipiant, vel ut hostium insidias effugiant, vel ut a vitiis abstineant, vel ut ab impietate et superstitione ad veram religionem deducantur, sive8 de rebus dubiis fiant certiores. Et quidem vera somnia et visa nocturna efficaciora sunt ipsis actionibus vigilantium, 140 ut cum Abrahamus dormiens sibi pro salute urbium Sodomae et Gomorrhae precari videretur et9 cum Deo familiariter colloqui; non minus efficax illa supplicatio exstitit, atque nescio an non efficacior, quam si vigilans ea petiisset10. Item Salomo in somniis sapientiam a Deo precari sibi videbatur11, quae precatio in somniis tam efficax exstitit, ut eodem12 somnio Deus responderit, se preces illius exaudiisse ac sapientiam illi tantam afflavisse, quantam mortalium antea aut postea13 nemini.

1. Alii: _perturbationibus_. 2. Ecclesiastes 5, 2 sq. 3. Alibi: _consensu_. 4. Alibi: _quod_. 5. Alii addunt: _saepe_. 6. Alii addunt: _ne_. 7. Alibi: _populo_. 8. Alii: _ac_. 9. Desunt haec quinque verba sequentia in alio codice. 10. Alibi: _illam praestitisset_. 11. 1 (3) Regum 3. 12. Alibi: _eidem_. 13. Alibi: _et postea_.

FRIDERICUS: Si summam religionis ac salutis nostrae ad inania somnia revocaremus1, actum de religionibus est. Jam enim pridem Paulus admonuit2, a falsis prophetis studiosissime cavendum, nec si angelus coelo delapsus in terram3 aliud doceat, quam quae ab eo tradita sunt, ei assentiendum. Quo satis innuit, non vates novos aut4 Apollines aut5 oracula cujusquam exquirenda6 ad optimum genus religionis dijudicandum, cum aperte7 doceat, esse Christianum.

1. Alibi: _revocamus_. 2. Galat. 1. 3. Alibi: _in terras_, quae verba in aliis plane desunt. 4. Alibi: _non_. 5. Alibi: _non_. 6. Alibi: _cuiquam exoptanda_. 7. Duorum horum verborum loco legit alius: _verum_.

SENAMUS: Quoniam Judaei non modo Paulum, verum etiam Novi Testamenti tabulas omnes, Ismaelitae vero Christiana1 scripta2 omnia repudiant, aliis testibus nobis utendum est. Nihil autem mihi commodius videtur, quam decernere, quae3 sit antiquissima religio, hanc4 enim optimam fore, maximum erit argumentum.

1. Alius: _Christianorum_. 2. Deest in alio codice. 3. Alibi: _quaenam_. 4. Alius: _sane eam_.

TORALBA: Si optimum genus religionis antiquitate ipsa metimur, altius nobis ab ipso totius humani1 generis parente origo est petenda. Hunc enim optimis moribus, optima disciplina, optima scientia2, optimis denique animi virtutibus a Deo exornatum3 oportet, cum ab eodem sanctissimam linguam didicisset. Neque enim4 per se eloqui potuisset, aut omnium animantium, quibus ex insita cuique5 vi et potestate nomina indidisse dicitur, naturas nisi ab optimo parente ac magistro eruditus hausisset et expressisset6. His tam multis ac praeclaris virtutibus filios sibi charissimos imbuisse consentaneum est atque inprimis vera religione, ut scilicet Deum aeternum adorarent eique sacra facerent, tum precibus, tum frugibus, tum pecoribus7 oblatis, quae flammarum sacrificiis consumerentur, cum ante aquarum colluviones carnibus non vescerentur8.

1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _sanctitate_. 3. Alibi: _subornatum_. 4. Alius: _etiam_. 5. Alius: _ejus_. 6. Philo in alleg. legg. 7. Alibi: _pecudibus_. 8. Zonaras l. 1 ita scribit.

SALOMO: Caetera quidem tibi, Toralba, facile assentior, pecorum1 tamen carnibus homines aeque ac lacte vixisse non dubito. Ad quid enim2 tam multi greges? tot armenta ubique terrarum, quae suo foetore mortua 141 nocuissent3, nisi homini suavissimis carnibus vesci licuisset? Nam quod divina lege permissum est, carnibus vesci, modo sanguis in terram effunderetur, eo pertinet, ut, quod antea impune licuerat, cruore saginare4 se ipsos, id5 amplius ne liceret. Nihil enim6 sanguinis esu impurius, nihil nocentius aut ad lepram et elephantiasin accomodatius alimentum excogitari potest.

1. Alius ita: _nisi pecorum carnibus vesci semper licuisset_. 2. Alius: _etiam_. 3. Alibi: _jacuissent_. 4. Alibi: _sanguinare_. 5. Alii: _ut_. 6. Alius: _etiam_.

TORALBA: Nulla mihi tecum, Salomo, de ciborum esu1 controversia futura est, illud tantum meae conclusionis argumentum est, Adamum ejusque filium Abelem optima religione imbutos fuisse, deinde Sethum, Henochum, Methusalem ad Noachum usque, qui aeternum illum et verum solumque Deum, rerum omnium opificem ac parentem totiusque mundi architectum maximum, caeteris omnibus exclusis, sanctissime coluerunt. Hanc igitur religionem non modo antiquissimam, sed etiam omnium optimam esse confido, et qui ab illa antiquissima optimaque religione discesserunt, in labyrinthos errorum2 inexpiabiles incidisse.

1. Alibi: _usu_. 2. Deest in alio codice.