Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini

Part 5

Chapter 5 2,740 words Public domain Markdown

EGO Vmbertus, Dei gratia Valentinus episcopus, notum facimus universis quod, inter B. de Belregart & Salvanetum ex una parte, & J. Ruellatorem[1] & Bo. ex altera, mota fuit controversia coram nobis super portu inferiore ad tegulariam[2], que sopita fuit inter eos in hunc modum: J. Ruellator & Bo. in vita sua tantum tenebunt portum ab eis & facient ipsis XX. solidos censuales. Hec compositio probata fuit a Burgensi ecclesia, que tunc obtinebat vilanagium quod dictus B. & uxor eius & Salvanetus in portu habuerant supradicto per Guidonem & W. dominos de Cruszol & Lambertum de Maires[3], qui interfuerunt compositioni & dixerunt, prestito sacramento, factam fuisse compositionem sicut superius est expressum. Tandem defuncto Bo., cum Burgensis ecclesia portionem illam quam habebat in portu sibi vendicaret, eo quod assereret ipsum Bo. portionis illius quam ipse tenet habere usum fructum tantum dum viveret, uxor eius & liberi in dubium revocabant; G. vero de Cruszol datus est tutor liberis, & per ipsum & per alios testes fuit hec compositio probata ad plenum. Sane precibus ipsius G. & uxoris Bo., concessit Burgensis ecclesia tenere portum sub eodem censu XX. solidorum liberis & uxori ipsius Bo. ad vitam J. Ruellatoris, qui pari iure & pari modo & pari censu sicut idem Bo, in eodem portu fuerat constitutus; post mortem vero ipsius J. Ruellatoris qui huic compositioni interfuit, neque heredes eius, neque uxor, neque liberi ipsius Bo. neque alius ipsorum nomine aliquid iuris, aliquid rationis in prefato portu sibi poterunt vendicare. Et hoc totum uxor ipsius Bo. sacramento firmavit, & G. de Cruszol tutor liberorum Bo. promisit bona fide, prout melius potest intelligi, quod liberi ipsius Bo. hanc compositionem, que ad commodum ipsorum facta est, ratam & firmam semper teneant & observent, & contra eam nichil iuris opponant. Facta sunt hec apud Valentiam, in nostra presentia, in aula pontificali, anno Domini M^{o} CC^{o} XVIJ^{o}, mense marcio. Interfuerunt autem pro Burgensi ecclesia J. prior, W. [de] Cleriaco, Girbertus, J. de Tolosa, V. baiulus, magister V., B. baiulus, L. de Maires. Ad maiorem autem firmitatem habendam in antea, nos auctoritatem nostram huic facto tribuimus, & presentem cartam sigilli nostri fecimus munimine roborari.

[A] Cette charte ne nous a été conservée que par une copie du notaire Jacob (cf. ch. XIV, n. 8), contenant en outre les ch. XVI & XVII, & sur laquelle on a mis cette note: _parum valet, quia sunt copie non tabellionate_; elle y occupe 18 lig.

[1] Ce nom semble venir de _ruella_, petite rue; le _Lexicon infimæ latinitatis_ ne le mentionne pas.

[2] _Tegularia,_, tullerie, & aussi terre à briques, argile.

[3] La charte de concession de cette partie du port ne nous a pas été conservée.

* * * * *

XXIII. 12 décembre 1219.

[_Honorii III papæ rescriptum de juribus præpositi_][A].

Rescriptum apostolicum, continens quod prior &canonici Burgi conquerendo monstraverunt Honorio papæ III, quod præpositus Valentiæ injuriabatur eisdem super quodam fossato, præconisatione per villam & aliis rebus. Quocirca papa mandat archiepiscopo Viennensi[1], & decano Aniciensi[2] & præposito Ulciensi[3], quatenus partibus auditis decernerent quod justum esset. Datum Viterbii, ij idus decembris, pontificatus ipsius papæ anno quarto[4].

[A] Extrait de l'_Invent. rais._, f^{o} 12 r^{0}.

[1] L'archevêque de Vienne Jean de Brenin siégeait dès 1218 (ch. originale aux _Arch. de l'évêché de Grenoble_), & mourut le 17 avril 1266, d'après son épitaphe (LE LIÈVRE, _Hist. de l'antiq. & sainct. de la cité de Vienne_, p. 371), ou le 18, selon le _Nécrologe de Saint-Robert de Cornillon_ (Biblioth. impér., ms. lat. 5247, f^{o} 88: xiiii).--L'historien CHARVET exprimait le regret de n'avoir jamais pu rencontrer le sceau de ce prélat, dont il croyait tous les exemplaires perdus (_op. cit._, p. 386); il en eut, à notre connaissance, trois différents, que nous avons rencontrés chacun plusieurs fois:--le plus petit, de forme ovale comme les autres, mesure 4 cent. et 1/2; l'archevêque est représenté en pied, vêtu de ses habits pontificaux, la mitre en tête, la crosse dans la main gauche & la droite en action de bénir le peuple; on lit en légende: [sigillum]: S: IOHIS: ARC/HIEPI: VIENN:;--dans le second, qui a 62 mill., le prélat est assis, revêtu des mêmes ornements; la légende est à peu près semblable: [sigillum]: STOH'IS: ARCHIEPI/SCOPI: VIENNENSIS:;--le troisième est remarquable: long de 7 cent., il représente le prélat comme dans le précédent; la légende n'est guère différente: [sigillum]: S IOH'IS: ARCHIEPI/SCOPI. VIENNENSIS:; mais au revers se trouve un contre-scel de 5 cent., qui montre l'archevêque en pied comme dans le X^{o} 1; il a pour légende: [sigillum] S: IOH'IS: ARC/HIEP'I: VIENN'.

[2] Le doyen de l'église du Puy était à cette époque Guigues III de _Godeto_ ou Hugues II (_Gallia Christiana_ nova, t. II, c. 742).

[3] Le prévôt d'Oulx (dioc. de Turin) se nommait alors Martin.

[4] Honoré III, sacré le 24 juillet 1216, était à Viterbe du 28 janv. au 28 mai 1220 (D. BRIAL, _Rec. des Hist. de France_, t. XIX, pp. 692-6). Les sept bulles inédites qui suivent, comme le grand nombre que nous a laissé ce pape, le montrent intervenant avec autant de succès que d'empressement dans toutes les affaires de son temps (cf. _Notices & Ext, des mss. de la biblioth. impér._, t. XXI, p.163 sqq.).

* * * * *

XXIV. 13 décembre 1219.

[_Honorii III papæ commissio de excommunicatione Burgensis ecclesiæ_][A].

Commissio per Honorium papam tertium facta archiepiscopo Viennensi, decano Aniciensi & præposito Ulciensi, ad cautelam [1] sententiæ excommunicationis & interdicti in ecclesiam & canonicos Burgi promulgatæ per abbatem de Droe[2] & ejus collegas delegatos apostolicos ad instantiam præpositi Valentini, ut audirent causam & terminarent. Cum olim quæstione mota, inter præpositum Valentiæ ex una & canonicos ecclesiæ Burgi partibus ex altera, super jurisdictione hominum Burgi & super eo quod canonici de negotiis & rebus ecclesiæ inconsulto præposito disponebant, causa fuisset a papa commissa abbati de Droe & ejus collegis. Tandem canonicis Burgi ad papam appellantibus, eandem causam ad ipsum delatam, procuratore præpositi & duobus de dictis canonicis procuratoribus ejusdem ecclesiæ coram papa constitutis, causam commisit cardinali Sancti Angeli qui protulit canonicos habere sufficiens mandatum ad eandem appellationem prosequendam; sed procurator præpositi, asserens eosdem canonicos esse excommunicatos per dictos judices, postulabat procuratores excommunicatorum repelli a procuratione hujusmodi. Ad quod canonici responderunt quod post appellationem ad papam interpositam, ipsi judices in ecclesiam Burgi interdicti & in eos excommunicationis (sententias) temere promulgarant, quibus dicebant se non teneri ex eo quia, cum coram ipsis judicibus fuisset ex parte canonicorum exceptum se non debere conveniri per litteras obtentas, in quibus non fiebat mentio de compromisso concorditer in arbitrium facto super his de quibus inter eos quæstio vertebatur, necnon duos eorumdem judicum esse concanonicos ipsius præpositi, quia eorum exceptiones non admittebant fuerat ad papam appellatum; sed illi, eorum appellatione contempta, contra eos processerunt: quare petebant dictas sententias denunciari irritas; procurator vero præpositi hæc negabat. Igitur papa his intellectis dictos canonicos apud eum constitutos ad cautelam fecit absolvi, mandans archiepiscopo Viennensi, decano Aniciensi & præposito Ulciensi, quatenus relaxatis ad cautelam dictis sententiis excommunicationis & interdicti, & revocato in irritum quicquid post appellationem attentatum, audiant causam & terminent. Datum Viterbii, idus decembris, pontificatus sui anno iiij^{o}.

[A] Extrait de l'_Invent. rais._, f^{o} 12.

[1] Absolution conditionnelle, dont l'efficacité est soumise à la justification de l'inculpé.

[2] _Sic_; il doit s'agir de l'abbé de Saint-Jacques de Doüe (Doa), au diocèse du Puy, qui figure dans le _Nécrologe de Saint-Robert_ (ms. f^{o} 59 v^{o}).--L'abbé était alors _Ar._, peut-être Armand.

* * * * *

XXV. 23 janvier 1220.

[_Bulla Honorii III præposito Burgi jurisdictionem abbatis conferens_][A].

HONORIUS, servus servorum Dei episcopus (_sic_), preposito Valentinensi salutem. Significasti nobis, fili, quod in ecclesia Sancti Petri de Burgo per tuam preposituram abbas existis, sed prior & canonici correctionem tuam contemnunt recipere, de negotiis ecclesie te inconsulto presumunt disponere; unde postulasti ut tibi dignaremur concedere, quod posses contra tales authoritate nostra procedere &, quod archiepiscopo Viennensi & conjudicibus super dispositione ecclesie ab apostolica Sede commissum fuerat, dignaremur revocare. Nos igitur in prefata ecclesia tibi jurisdictionem abbatis plenariam conferentes, & eos qui inobedientiam (_sic_) abbati debitam tibi negaverint exhibere, & tuo assensu non habito de negotiis ecclesie presumpserint disponere, per censuram ecclesiasticam compescendo. Sane ne prior & canonici de negotiis ecclesie de cetero te inconsulto disponant, id quod archiepiscopo Viennensi & conjudicibus suis super dispositione ecclesie commisimus, revocamus. Datum Viterbii, X^{o} kalendas februarii, pontificatus nostri anno quarto.

[A] Texte un peu altéré, conservé dans l'_Invent. rais_. f^{o} 11 r^{o}, où il est précédé de ce titre: _Concessio per Honorium papam tertium facta præposito Valentiæ, qui eidem contulit in ecclesia Burgi jurisdictionem abbatis plenariam._

* * * * *

XXVI. 8 mai 1220.

[_Honorii III commissio de falsificatione litterarum apostolicarum_][A].

Commissio per eundem Honorium papam III facta episcopo Portuensi[1], quatenus revocato in irritum quicquid fuerit attentatum, occasione quarumdam litterarum apostolicarum per ipsum papam falsarum deprehensarum[2], compelleret venire personaliter ad præsentiam ipsius papæ cum qui litteras fabricavit vel easdem portavit, & tam præpositum Valentiæ quam alios quos eis usos esse constiterit. Datum (Viterbii,) viij. idus maii, pontificatus nostri anno iiij^{to}.

[A] Analyse tirée de L'_Invent. rais._, f^{o} 11 v^{o}.

[1] Ce cardinal, légat du Saint-Siége, se nommait Conrad (ch. XXX n.); il remplit des légations contre les Albigeois & les Sarrasins, & après avoir été abbé de Clairvaux, puis de Cîteaux, il fut nommé évêque suburbicaire de Porto par Honoré III en 1219, & mourut en Palestine l'an 1227; il figure aussi dans le _Cartulaire_ de Saint-Félix & le _Codex diplomaticus_ de l'ordre de Saint-Ruf.

[2] La falsification des lettres apostoliques emportait excommunication majeure, avec absolution réservée au pape (_Décret_. GREG., lib. V, tit. xx _de crimine falsi: Corp. Iur. Can._, t. II, c. 782 sqq.); la sentence fondée sur une bulle fausse ne devait point être exécutée (_ibid._, cap. 2), & l'ecclésiastique qui en avait fait usage était privé de son office & de ses bénéfices (_ibid._, cap. 7).

* * * * *

XXVII. 22 mai 1220.

[_Honorii III commissio de canonicis non residentibus_][A].

Bulla Honorii papæ III habens in substantia, quod duo de canonicis Burgi residentes in ecclesia Valentiæ præsumebant impedire ne alii canonici in Burgo residentes tractarent negotia ecclesiæ sine eorum assensu. Quocirca papa mandat cantori & archidiacono Viennensi[1], quatenus causam audiant & fine canonico terminent. Datum Viterbii, xj kalendas junii, pontificatus sui anno iiij^{o}.

[A] Analyse prise dans l'_Invent. rais._, f^{o} 13 r^{o}.

[1] Étienne de Montluel était à cette époque archidiacre de Vienne & de Cantorbéry (CHARVET, _Hist. de la S^{te} église de Vienne_, p. 385).

* * * * *

XXVIII. 27 mai 1220.

[_Honorii III papæ bulla pro canonicorum residentium ordinationibus_][A].

HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori & capitulo Sancti Petri de Burgo Valentie, salutem. Ex parte vestra fuit nobis propositum, quod quidam canonici vestri raro vel nunquam in ecclesia vestra residentes dedignantur rectis dispositionibus capituli consentire, propter quod profectus ecclesie multipliciter prepeditur. Cum igitur turpis sit pars suo toti non congruens, imo nec pars sit etiam nominanda que ab integritate recedit[1], authoritate presentium vobis indulgemus ut, non obstante dissensu vel contradictione temeraria pauciorum, quod a maiori & saniori parte canonicorum residentium ordinatur, ratum habeatur & firmum, nisi aliquid rationabile a paucioribus residentibus objectum fuerit & ostensum, quare id fieri non debeat vel non possit. Datum Viterbii, vj. kalendas junii, pontificatus nostri anno quarto.

[A] Texte extrait de l'_Invent. rais._, f^{o} 13 v^{o}, où il est précédé de ce titre développé: _Bulla alia ejusdem Honorii papæ III qui, audita supplicatione capituli Burgi continente impedimentum dictorum duorum canonicorum, indulsit eidem capitulo ut id quod a majori & saniori parte canonicorum in ecclesia Burgi residentium ordinatur, firmum & ratum habeatur. Ita dicens_, etc.; & suivi de cette note: _Habet ecclesia unum vidimus factum anno M^{o} cclxxxxvj^{o} & vj^{o} nonas maii_ (2 mai 1296), _cum appositione sigilli officialis Valentiæ_.

[1] Axiome formulé par le pape Innocent III en 1200 (_Décret_. GREGOR., lib. IV, tit. iv, cap. 5: _Corp. Iur. Can._, t. II, c. 647; cf. BALUZE, _Epist. Innoc._, t. I, p. 601).

* * * * *

XXIX. 30 mai 1220.

[_Honorii III commissio contra falsificatorem litt. ap._][A].

Rescriptum apostolicum, continens quod dictus Honorius papa III asserit se reperisse esse falsas quasdam litteras apostolicas, quibus præpositus Valentiæ pro se usus fuit contra priorem & canonicos Burgi, eosdem excommunicando. Quocirca per hoc rescriptum papa mandat archiepiscopo Viennensi, quatenus puniret eum qui litteras fabricavit vel reportavit. Datum Viterbii, iij^{o} kalendas junii, pontificatus ipsius papæ anno quarto.

[A] Analyse tirée de l'_Invent. rais._, f^{o} 12 r^{o}.--Voir ch. XXVI, n. 2.

* * * * *

XXX. octobre 1220.

[_Geraldi episcopi Valentini sententia arbitralis de juribus et obligationibus præpositi Valentiæ et ecclesiæ Burgi_][A].

[Habemus] quandam cartam sententiæ arbitralis, per dominum Guillermum[1] episcopum Valentiæ prolatæ, super quæstione vertente ex una parte inter ecclesiam Burgi, & ex altera Lambertum præpositum Valentiæ. Ipse autem episcopus dixit per arbitrium statuendo, quod ordinatio negotiorum ecclesiæ ad priorem & canonicos pertineat abbate inconsulto, nisi monitione præmissa ab ipso præposito in aliquo negotio ecclesiæ negligentes extiterint: nam tunc cum eisdem debet illud negotium diffinire.--Item quod jurisdictio, tam civilis quam criminalis hominum ecclesiæ commorantium in terra communiæ, penes priorem & canonicos remaneat.--Item quod super domo Helemosinaria, & ecclesia Sancti Apollinaris prope Rodanum, & decimas in Marisco, & avena censuali in mansis, & chabaneriis & domo Bozonis, & dominio domorum adjacentium usque ad furnum, & super redditibus quos ecclesia percipiebat in Chirosiis: scilicet x. denarios, & in orto Petri Vion xvj denarios, & in orto delz Croses iiij solidos, & in Javeysano iiij^{or} sestaria siliginis & iiij^{or} solidos, & in alia parte quatuor cyminatas siliginis & ij solidos viij denarios; & super possessionibus & redditibus aliis de quibus instrumenta ecclesiæ faciunt mentionem, & super omnibus his quæ prior & canonici possidebant tempore Heustachii præpositi: nec ipse præpositus nec successores sui poterunt de cætero in aliquo priorem & canonicos molestare.--Item quod dominium portarum sit ecclesiæ, & claves communiter tam ex parte ecclesiæ quam præpositi alicui committantur.--Item quod ea quæ respiciunt communem utilitatem totius villæ tractentur communiter ab ecclesia & præposito.--Item quod præconizentur per villam expresso nomine abbatis, prioris & vicarii.--Item quod ecclesia solvat præposito in quolibet festo sancti Apollinaris vij libras ad faciendum librationem ecclesiæ eodem die.--Item quod medietas calcatorum[2] d'Ars, dominii & census ejusdem, pro quo preciabatur ecclesiæ xv solidos & libra piperis census, præposito remanebunt.--Item quod fossata a porta cureriæ usque ad enclausas erunt præpositi, alia autem fossata quæ sunt usque ad Rodanum ecclesiæ remanebunt.--Item processio debetur præposito noviter instituto.-- Item quod confirmatio prioris pertinet ad præpositum.

Hæc autem compositio a dicto episcopo facta fuit & ab utraque parte recepta in estris[3] episcopalibus, quam per arbitrium jussit fieri sigilli sui munimine roboratam, anno Domini millesimo CCXX., mense octobris.

[A] Analyse extraite de l'_Invent. rais._, f^{o} 6 r^{o} (_Cartul. _ fol. clxxxxvj), qui la fait suivre de cette note (f^{o} 7 v^{o}):

Quatuor alias cartas seu instrumenta habet ecclesia unius ejusdemque tenoris & datæ hujus cartæ supra mentionatæ. Ulterius quod dominus Conraldus, episcopus Portuensis & Sanctæ Ruffinæ papæ legatus, confirmavit dictam sententiam arbitralem, prout large satisque abunde continetur in duabus cartis seu instrumentis unius & ejusdem tenoris ac substantiæ, & quælibet carta incipit _Conraldus_, & fuit datum apud Valentiam, anno Domini M^{o} ccxxij^{o}, nonas julii (7 _juil_. 1222).

[1] Il faut lire _Geraldum_ (ou _Gerondum_): le copiste a sans doute pris _G_. pour l'initiale du nom de Guillaume de Savoie son successeur (ch. XXXIII, n. 1), qui dans les chartes commence toujours par un _W_. Géraud, évêque de Valence en 1220 (_Chronicon_ d'ALBÉRIC de Trois-Fontaines & _Cartul. de Saint-Félix_), fut nommé patriarche de Jérusalem par le pape Grégoire IX, le 28 avril 1227, & mourut le 7 septembre 1239; voir, sur ses écrits, l'_Histoire littéraire de la France_ (t. XVIII, p. 103).

[2] Ce mot aurait désigné dans notre province une mesure agraire (_Lexic. man. inf. latinit._, c. 387).

[3] De _extra_; _atrium_, anciennement _estre_, cour.

* * * * *

XXXI. 5 décembre 1220.

[_Confirmatio reformationis ecclesiæ Sancti Petri ab archiepiscopo Viennensi peractæ_][A].

Confirmatio Reformationis ecclesiæ Sancti Petri de Burgo per cardinalem Portuensem episcopum papæ legatum[1] facta, continens quod archiepiscopus Viennensis, juxta commissionem sibi per eundem legatum factam, ad reformationem ecclesiæ Sancti Petri processit ut sequitur, in qua reformatione peregit vj:--Primum statuit ibi numerum quindecim canonicorum;--tum assignavit communiæ ecclesiæ molendinum & redditus ipsius & lxx^{a} solidorum quæ sunt in Valentia, quæ non sunt inter canonicos distributa, reliqua dividens inter canonicos residentes;--tum approbavit consuetudinem quam habebant ut redditus defuncti canonici primo anno post ejus decessum fabricæ ecclesiæ deputentur;--statuit etiam ut canonici residentes ibi completorium Dominæ Nostræ sicut horas decantent;--tum statuit ut si quis canonicorum vel clericorum ibi residentium officium sibi in tabula[2] assignatum exsequi cessaverit, libra[3] ipsius ecclesiæ deputetur;--tum sub poena excommunicationis singulis injunxit ut ordinationem prædictam observent, contradictores & rebelles excommunicando. Igitur præfatus legatus dictam reformationem confirmavit, attentantes contra hæc excommunicando, anno Domini M^{o} CC^{o} XX^{o}, nonas decembris.

[A] Analyse extraite de l'_Invent. rais._, f^{o} 14.

[1] L'évêque de Porto était alors Romain Bonaventure qui succéda à Conrad (ch. XXVI, n. 1.) en 1227, eût deux légations en France & une en Angleterre, & mourut en 1243.

[2] Tableau indicatif des chanoines qui devaient officier dans les cérémonies de chaque semaine: les archives de la Préfecture conservent plusieurs de ces _ordo_ à l'usage de l'église du Bourg.

[3] Distribution faite aux membres de la collégiale en raison de leur office.

* * * * *

XXXII. 4 décembre 1223.

[_Bertrandi Diensis electi pronuntiatio inter ecclesiam de Burgo et Chabertum Pilosi_][A].