Ars grammaticae Iaponicae linguae

Chapter 3

Chapter 33,034 wordsPublic domain

Futurum permissiuum fit postposito, _tomo_, secundæ uoci futuri indicatiui: u.g. _ãgucozutomo_, fit etiam postpositis, _mamaio_, uel _madeio_ eidem futuro: si uerò prædicto permissiuo in omnibus temporibus anteponatur, _tatòi_, additur magna uis orationi: u.g. _tatoi vôxerarùru tomo_, quamuis hoc præcipias: eumdem sensum facit præteritum plusquam perfectum Indicatiui ablato uerbo, _gozaru_, &, _aru_, & constituendo loco eius particulam, _mo_, u.g. _ãguete mo_, quamuis offerat: eadem particula, _mo_, postposita præsenti indicatiui facit eumdem sensum: u.g. _dòcõ de qiqi marasùru mo, sòno sata va mõsanu_, quamuis audiatur de hoc ubicumque; nihil tale auditur: eumdem sensum solent facere modi loquendi, qui sequ[~u]tur, _ãguemo xèio caxi?_ _ãguetemo xô madeio_. _nanto mo ãgue caxi?_ quod fere significat, quamuis offerat: eundem etiam sensum faciunt prædicta, _ãguruni saxerarei ãgu etani saxerarei_, uel _ãgueò ni saxerarei_, etiam si offerat, obtulerit, uel etiam si offeret: ac si dicat: ponamus, uel demus quòd ita sit.

_Infinitiuum._

Præsens infinitiui fit ex præsenti indicatiui, postposito _còto_, uel, _to_, u.g. _ãgùru còto_, uel _ãguruto_, offerre.

Præteritum infinitiui fit postpositis eisdem particulis præterito indicatiui, u.g. _ãgueta còto_, uel, _ãguetato_, obtulisse. Futurum infinitiui fit eisdem postpositis futuro indicatiui: u.g. _ãgueeô còto_, uel _ãgueôto_, oblaturum. Eundem sensum faciunt præsens, præteritum, & futurum indicatiui postposita illis particula, _ióni_, u.g. _nai nai guioi ni caqerareô ióni va vare mo zònzuru fitõ bìto mo zonjita_, sæpe credidi & alij etiam putarunt me à te beneficijs esse afficiendum, _qèccu vare ni voxiie marasùru ióni gozaru_, potius ille potest me docere, _ãgueta ióni gozaru_, dicitur illum obtulisse.

Ad interrogandum & responendum utuntur sæpissime infinitiuo quod est suppositum uerbi quod subsequitur: u.g. _nhõbõgata ni vòchita cotó gaata ca?_ incidisti ne in peccatum luxuriæ cum muliere? fuit ne hoc quod est incidisse &c. & hoc modo loquendi utuntur in omni tempore infinitiui.

Aliquando supplet infinitiuum præteritum plusquam perfect[~u] ablato uerbo, _gozaru_, & _aru_: u.g. _Deus no minòri vo firomète iòcaró_, bonum est legem Dei propagari: aliquando supplet præsens & præteritum infinitui, præsens & præteritum indicatiui postposita, _ga_, u.g. _sore vo vôxeraruru ga varú gozaró_, malum erit hoc dicere, _maittãgamaxi gia_, uenisse est melius, aut esset melius.

Quando uerò infinitiuo subsequitur uerbum substantiuum, non indiget particula, _còto_, u.g. _còsacazzuq[~i] dè và sàqe vo nòmu deuanai_, bibere uinum calice paruo non est bibere, _còre còso caqu degozare_, hoc possumus dicere esse uerè scribere, _caqu de gozatte còso_, hoc nullo modo est scribere, _sòre ua ãgùru deuanai_, istud non est offerre: aliqua ex exemplis positis sunt ex uerbis aliarum coniugationum; sed regula est generalis in omnibus: facit etiam sensum quasi infinitiui modus hic loquendi, _ãgue va_, _ãgur[~e] domò_, quamuis offeram vel etsi faciam hoc, quod est offerre: est etiam regula generalis in omnibus coniugationibus: unde dicunt, _qìqi va tçucamatçure dòmò gàtten xenu_, quamuis audiam uel faciam hoc quod est audire; non intelligo: dicitur etiam, _ãgùru vomotte_, offerendo, uel cum hoc quod est offerre, _ãgùru iori_, ex hoc quod est offerre, _ãguru nitçuite_, circa hoc quod est offerre.

Gerundium in, Di, es præsens uel futurum indicatiui, & præcipue si adiungatur, _jibùn_, aut aliqua particula significans tempus: u.g. _ãguru jibùn_, tempus offerendi, _ãgueô ni qiuamàtta_, accepit resolutionem offerendi, _n[~i]guru jibun gia_, tempus est fugiendi, _coròsa r[~e]ôzúru ni aisadamàtte arozu_, erit resolutus occisu, aut quod erit occidendus.

Gerundi[~u] in, Do, fit duobus modis: primus, postponendo, præsenti indicatiui particulas, _ni_, uel, _tòte_, u.g. _ãguru ni_, uel, _ãgùrutote iurusareta_, offerendo fui solutus: secundus est auferendo uerbum, _gozàru_, præterito plusquam perfecto: u.g. _ãguète cutabireta_, offerendo, vel erigendo sum defessus: idest ex erectione uel actione offerendi, resultauit esse defessum: est etiam alius modus elegans gerundij in do, & ualde communis, anteponendo radices uerborum alijs uerbis compositis: u.g. _fiqi iosùru_, approximare trahendo; radices autem sic uerbis adiunctæ numquã mutãtur in passiuis, neutris, aut negatiuis. In isto sensu gerundij in do, uidentur vti his modis loquendi _taixõ to xite_, cum esset dux: uel ducis munus gerendo, _võn rei to xitè_, gratias agendo, _ròtai nòmi ni xitè_, cum sit senex, _tçùcài xite iuaruru_, dicit ut nuncius.

Gerundium in dum, fit postpositis particulis, _tàme_, vel, _tòte_, præsenti vel futuro indicatiui: v.g. _ãgùru tàme_, vel, _ãgueo tòte_ ad offerendum, ad eundem sensum reducitur hic modus loqu[~e]di, _ãguru ni fàttõga àru_, est lex circa offerendum, nisi dicamus hoc vltimum esse gerundium in ni.

Supinum in Tum, fit duobus modis, primus est postponendo _ni_, radicibus: secundus postposito, _tameni_, præsenti indicatiui: v.g. _tàzzunè ni maitta_, vel, _tàzzunùru tameni màittá_, veni oblatum.

Supinum in Tu, est sola radix verbi. in hoc etiam sensu videntur vti isto modo loquendi, _mósu ni vòiobànu_, non est necessarium dictu.

Participia præsentis, præteriti, & futuri sunt præsens præteritum, & futurum postpositis particulis, _fito_, vel, _mõno_, sed quando postponitur, _fito_, est modus loquendi honoratior: v.g. _ãgùru fito_, vel, _ãgùru mòno_, offer[~e]s, _ãgueta fito_, qui obtulit, _ãgueô mòno_, qui offeret, _Buppô gacu suru tòmõgara ni voite ua_, vacantes studio legis idolorum, _von vo xiru vo fito to va i[~u]zo_; _von vo xiranu võba chicuxõ to còso iie_, in ista oratione particula, _uo_, supplet vocem participij & dat suppositum verbo significatque: meritò vocant homines beneficium cognoscentes; ignorantes verò beneficia iure vocant belluas: est regula generalis in omni coniugatione, vnde exemplum est in verbo secundæ coniugationis: fit etiam participium postposita _te_, radicibus verborum: v.g. _ãguete_, offerens.

_Prima coniugatio negatiua._

Radices sunt postposita, _zu_, radicibus affirmatiuis: v.g. _ãguezu_.

Præsens verò est constituendo, _nu_, loco, _zu_, v.g. _ãguènu_, non offerro, & est regula generalis quomodocumque finiantur eorum radices, sola, _xi_, &, _maraxi_, faciunt præsentia negatiua, _xènu maraxenu_, non facio, ea verò quorum radices finiuntur in _ji_, mutant _ji_, in _je_, & postponitur illis particula, _nu_, ad præsens: v.g. _zonji_, fit præsens negatiuum, _zoniènu_, nescio: alicubi in Iaponia faciunt negatiua auferendo vltimum, _v_, à radicibus negatiuis & superaddendo illis verbum, _ari_, _u_, coniugatum per secundam secundum tempus: v.g. _ãguezàru_, non offero, _ãgue zàtta_, non obtuli, _ãgue zatta r[~e]ba_, cum non obtulisset, etiam dicunt, _ãguezu xite_, non offerendo.

Præteritum negatiuum fit ad modum præsentis ponendo loco, _nu_, particulam _nanda_, v.g. _ãguenànda_, non obtuli, _zonjenanda_, nesciui, _vori nànda_, non descendi.

Præteritum plusquam perfectum fit mutando vltimam _a_, præteriti in, _e_, & postponendo verbum, _gozàru_, in præsenti, vel, _gozàtta_, in præterito: v.g. _ãguenand[~e] gozàru_, vel _ãguenànde_ _gozàtta_, non obtuleram: fit etiam ponendo, _[~i]d[~e] gozàru_, vel, _id[~e] gozatta_, loco _nand[~e] gozaru_, v.g. _ãguèi de gozaru_, vel, _ãgueid[~e] gozàtta_, non obtuleram, _zonze[~i]d[~e] gozaru_, nesciueram, _vochi[~i]d[~e] gozatta_, non cecideram.

Futurum negatiuum est addendo, _mài_, vel, _màji_, radicibus, vel præsentibus affirmatiuis: v.g. _ãgue mai_, vel _ãgùru maji_, non offeres.

Imperatiuum fit postposito, _na_, præsenti indicatiui: v.g. _ãgùruna_, ne offeras.

Fit etiam anteposito, _na_, & postposito, _so_, radicibus affirmatiuis: v.g. _na ãgue so_, ne offeras.

Fit etiam postposito, _na_, radicibus: v.g. _ãgue na_, ne offeras, _mixè na_, ne ostendas, _mesare na_, ne faciatis: radices, quæ finiuntur in, _xi_, vel, _ji_, & sunt secundæ coniugationis mutant illud in, _e_, ad istud imperatiuum: v.g. _so xè na_, vel _só maraxe na_, ne facias istud, _so zonzena_, ne istud cogites.

Optatiuum fit anteponendo, _negauacùua_, vel _auare_, & postponendo, _caxi_, _gana_, imperatiuo negatiuo: v.g. _auare ãguru nacaxi_, o si non offerres: vel, _n[~e]gauacù ua na ãgue sõ gana_, idem.

Præteritum optatiui fit postposito, _mòno vò_, futuro negatiuo: v.g. _ãguru mai mono vo!_ o si non obtulisset!

Subiunctiuum verò negatiuum est conuertendo, _v_, in qua finitur præsens negatiuum in _[~e]ba_, v.g. _ãguen[~e]ba_, cum non offerret.

Præteritum subiunctiui est postposito, _r[~e]ba_, præterito negatiuo indicatiui: v.g. _ãguenanda r[~e]ba_, cum non obtulisset.

Futurum est postposito, _qer[~e]ba_, futuro negatiuo: v.g. _niguru mai qer[~e]ba_, cum non sit fugiturus.

Subiunctiuum permissiuum fit postposita particula, _dòmò_, præsenti negatiuo, sed mutato _u_, in quo finitur in, _e_, v.g. _ãguen[~e] dòmò_, quamuis non offerat: dicunt etiam & melius _ãguena[~i]demo_, vel, _ãgue[~i]demo_.

Præteritum permissiuum est postposito, _redomo_, præterito negatiuo: v.g. _ãguenanda r[~e]domò_, quamuis non obtulerat, dicunt etiam, _ãguena[~i]demo_, vel, _agùe[~i]demo_, & si non obtulerit.

Futurum permissiuum est postposito, _qer[~e]dòmò_, futuro negatiuo: v.g. _ãgùru mai qer[~e]dòmò_, & si non offeret.

Aliud autem permissiuum cum particula, _tomò_, fit postposita prædicta particula radicibus negatiuis: v.g. _ãguèzutomò_, & si non offert. Fit etiam postposito, _tote_, præsenti subiunctiui: v.g. _ãguen[~e]ba tote_, tertio modo etiam fit postposito, _mamaio_, vel, _madeiò_, præsenti negatiuo: v.g. _ãguènú mamaio_, vel, _ãguenu madeio_, quamuis non offerat.

Præteritum fit postposito, _ritomò_, præterito negatiuo: v.g. _ãguenandari tomò_, & si non obtulerit. Fit etiam postposito, _tote_, præterito negatiuo subiunctiui: v.g. _aguenanda r[~e]ba tote_ & melius, _ãguena[~i]demo_, vel, _ãguè[~i]demo_, quamuis non offerat, vel obtulerit.

_Futurum est postposito, _tomò_, futuro negatiuo: v.g. _ãgue mai tomò_, &si non sit oblaturus, _vochi[~i]demo_, &si non ceciderit._

Infinitiuum præsens, præteritum, & futurum, est ipsum præsens, præteritum, & futurum negatiuum indicatiui, postpositis _còto_, vel, _to_, v.g. _ãguenu còto_, non offerre, _ãguenanda còto_ non obtulisse, _ãgùru mai còto_, non esse oblaturum.

Aliquando vtuntur præsenti negatiuo pro præterito in omnibus coniugationibus: v.g. _mi maraxènu_, non vidi.

Gerundium in, Di, negatiuum, est præsens vel futurum negatiuum, _ãguenu_, vel, _ãgùru mai_, non offerendi.

Gerundium in, Do, fit postposito, _ni_, radicibus negatiuis vel præsentibus: v.g. _ãguèzuni_, vel, _ãguenuni_, non offerendo, idem quasi est: _ãgue[~i]de_, vel, _ãguena[~i]de_, vel, _ãguèzu xitè_.

Gerundium in, Dum, est postposito, _tote_, vel _tame_, præsenti aut futuro negatiuo indicatiui: v.g. _ãguenu tame_, vel, _ãgùru mai tòte_, ad non offerendum.

Participia negatiua præsentis, præteriti & futuri, sunt præsens præteritum, & futurum negatiuum postposito, _fito_, vel, _mòno_ v.g. _ãguenu fito_, non offerens, _ãguenanda mòno_, qui non obtulit, _ãguru mai mòno_, qui non offeret, _ãguena [~i]de cara_, vel, _ãgue[~i]de nòchi_, post non obtulisse: vel postquam non obtulerunt, aut postquam non est oblatum.

_Secunda coniugatio affirmatiua._

Omnes radices verborum secundæ coniugationis finiuntur in, _i_, fitque præsens mutato, _i_, in, _u_, v.g. _iòmi_: _iomu_, lego. Si radices finiuntur in, _chi_, mutant istam dictionem in, _tçu_ v.g. _machi_: _matçu_, expecto. Si finiuntur in, _xi_: mutatur in _su_: v.g. _coròxi_: _corosu_, occido.

Præteritum fit. Si radices finiuntur in, _ami_, conuertitur in, _óda_, v.g. _cami_: _códa_, mandi vel masticaui. Si finiuntur in, _ebi_, vel, _emi_, mutantur in, _eôda_, v.g. _saqèbi_: _saqeôda_, vociferatus sum, _sonèmi, soneoda_, inuidi seu habui inuidiam. Si finiuntur in, _òbi_, vel, _òmi_, conuertuntur in, _ôda_, v.g. _coròbi: corôda_, cecidit: _còmi, côda_, se inclusit. Si finiuntur in _umi_, conuertitur in, _únda_, v.g. _casùmi_: _casunda_, obtenebratus est, in idem conuertuntur quæ finiuntur in, _imi_, v.g. _canaximi, canaxúnda_, tristatus est. Si finiuntur in, _gui_, illud conuertunt in, _[~i]da_, v.g. _f[~e]gui, fe[~i]da_, discissum est: _xini, uru_, facit præteritum, _xinda_, mortuus est: &, _ini, uru_, facit præteritum, _inda_, abiuit: & quantum ad hoc sunt sicut secundæ coniugationis; quo ad alia verò tempora sunt primæ. Radices quæ finiuntur in, _chi_, vel, _ri_, illud conuertunt ad præteritum in, _tta_, v.g. _mòchi_: _mòtçu_, facit præteritum, _mòtta_, accepit, _chiri, u: chitta_, sparsum est, quæ verò finiuntur in, _xi_, vel, _qi_, illud conuertunt in, _ita_, v.g. _coròxi, u_: _coròita_, occidit, _qiqi, u_, _qijta_, audiuit, _xiqi, u_, _xiita_, extendit.

Futurum fit conuertendo, _i_, in quo radices finiuntur in, _ó_, _ozu_, vel _ózuru_, v.g. _iomó_, _iomozu_, vel, _iomózuru_, leges. Si verò radices finiuntur in, _chi_, mutatur ista dictio in, _tó_, v.g. _machi_: _mató_, expectabo, quæ finiuntur autem in, _xi_, illud conuertunt in, _só_, v.g. _móxi: u_: _mósó_, dicam, aut loquar.

Imperatiuum fit conuertendo, _i_, in quo radices finiuntur in, _e_, v.g. _iomi_: _ióme_, lege vel legas. Si vero radices finiantur in, _chi_, conuertitur in, _te_, v.g. _machi_: _mate_, expecta. Fit etiam imperatiuum conuertendo, _nu_, in quo præsens negatiuum finitur in, _ai_, v.g. ex, _iomanu_, constituendo, _ai_, loco, _nu_, fit, _iomai_, lege, & est modus communis etiam tertiæ coniugationis; sed isto imperatiuo vtuntur solum loquendo cum inferioribus.

Futurum imperatiui est futurum absolutum: v.g. _iòmõ_, leges, & illo vtuntur loquendo cum abiectis personis.

Reliqua tempora optatiui, subiunctiui, gerundij, infinitiui &c. fiunt eodem modo & eisdem particulis quibus in prima coniugatione applicando singula singulis etiam in modis loquendi.

_Secunda coniugatio negatiua._

Radix negatiua secundæ coniugationis est conuerso, _i_, in quo radix absoluta finitur, in _azu_, v.g. _iòmi_: _iomazu_, radix, non legendi.

Præsens fit, si radix affirmatiua finitur in, _chi_, illud conuertendo in, _tanu_, vt, _machi_: _matanu_, non expecto. Si finitur in, _xi_, mutatur in, _sanu_, vt _coròxi_: _corosanu_, non occido. Si alio quouis modo finiuntur in, _i_, illud conuertunt in, _anu_, v.g. _coròbi_: _corobanu_, non cado.

Præteritum est conuertendo, _nu_, præsentis in, _nanda_, v.g. _corobanu_: _corobananda_, non cecidi, _iomananda_, non legi, reliqua verò tempora proportionaliter sicut in prima coniugatione negatiua.

_Tertia coniugatio affirmatiua._

Radices verborum tertiæ coniugationis finiuntur in, _ai_, _oi_, vel, _vi_, quæ finiuntur in, _ai_, conuertunt illud in, _ó_, ad faciendum præsens: v.g. _narai_: _naró_, disco: quæ finiuntur in, _oi_, vertunt illud in, _ô_, v.g. _vomoi_, _vomô_, cogito, quæ verò finiuntur in, _vi_, illud mutant in, _ú_, v.g. _cui_: _cú_, comedo.

Præteritum fit postposito, _ta_, præsenti: v.g. _naróta_, didici, _vomôta_, cogitaui, _cúta_, manducaui.

Præteritum plusquam perfectum fit conuertendo vltimum, _a_, præteriti perfecti in _e_, & addito verbo, _gozaru_, in præsenti vel, _gozatta_, in præterito, vt supra dictum est in prima coniugatione: v.g. _naró t[~e] gozaru_, vel, _narot[~e] gozatta_, iam didiceram.

Futurum fit conuertendo, _i_, in quo radix finitur in, _vó_, _vózu_, vel: _vózuru_, v.g. _narauó narauozu_, vel, _narauózuru_ discam. Si verò radix finiatur in, _oi_: conuertitur in, _vô_, _vôzu_, vel, _vô_, _zuru_, v.g. _vomoi_, _vomouô_: _vomouozu_, vel, _vomouôzuru_ cogitabo.

Imperatiuum fit postponendo radicibus, _e_, v.g. _naraie_, disce, _tòie_, interroga, _cùie_, comede. Fit etiam auferendo à præsenti negatiuo, de quo statim, dictionem, _nu_, & constituendo loco eius literam, _i_, v.g. _narauai_, disce, _touai_, interroga, _cuvai_, comede, hoc modo vtimur cum inferioribus, cætera sicut in alijs coniugationibus.

_Tertia coniugatio negatiua._

Radix negatiua tertiæ coniugationis est conuertendo, _i_, in quo radix affirmatiua finitur, in _vazu_, v.g. _narauazu_, _touazu_, _cuvazu_, fit vero præsens conuertendo, _i_, in, _vanu_: v.g. _narauanu_, non disco, _touanù_, non interrogo, _cuvanu_, non comedo.

Præteritum fit conuertendo, _i_, radicis, in, _vananda_, v.g. _narauananda_, non didici, _tòuananda_, non interrogaui, _cuuananda_, non comedi.

Præteritum plusquam perfectum est conuertendo, _a_, vltimum perfecti in, _e_, & addito verbo, _gozaru_, vel, _gozatta_, v.g. _cù uanand[~e] gozatta_, vel _narauana d[~e] gozaru_, non comederam, vel non didiceram, cætera vt in alijs coniugationibus.

Postpositis verbis substantiuis gerundijs in, _Do_, omnium coniugationum tam affirmatiuarum; quam negatiuarum: fit sensus, est, vel non est factum, quod per gerundium significatur: v.g. _ãguete aró_, iam erit oblatum, _còno qiõga cait[~e] gozaranu_, hic liber non est scriptus, _ãgue[~i]de arõzu_, nondum obtulerit. Verba verò substantiua sunt, _gozaru_, _gozaranu_, _voru_, _uori nai_, _dea_ vel _gia_: _deuanai_, _aru_: _aranu_, vel, _gozaranu uoru ùòrinai_, & vnumquodque, ex illis sequitur regulas communes suæ coniugationis.

Postpositis etiam verbis substantiuis infinitiuis omnium coniugationum fit sensus quòd est, fuit, erit; vel non, id quod per infinitiuum significatur: v.g. _ãguru còto arõ_, erit hoc quod est offerre: idest offeret, _naróta còto gozarumai_, non addiscet, & dicta verba substantiua habent omnia sua tempora iuxta secundam coniugationem ad quam pertinent, quia eorum radices finiuntur in _i_, _ari_, _u_: _gozari, u._

_Coniugatio verbi substantiui negatiui._

Verbum substantiuum negatiuum est, _nai_, vel, _gozanai_, vel, _uorinai_, quod significat non esse, eius radix est, _naqu_ vel, _gozanaqu_, aut, _uorinaqu._

Præteritum est conuertendo, _i_, in quo præsens finitur, in, _c_, & postponendo illi præteritum, _ari_, _u_, quod est, _atta_, v.g. _nacatta_, vel, _gozanacatta_, non fuit, cætera tempora sunt coniugando, _ari_, _u_, per secundam secundum temporum exigentiam.

Imperatiuum est, _nacare_, vel, _nanaiso_, vel, _naina_, ne sis.

Subiunctiuum est conuertendo, _i_, præsentis in, _qer[~e]ba_, v.g. _naqer[~e]ba_, vel, _gozana qer[~e]ba_, cum non esset vel sit.

Subiunctiuum permissiuum est conuertendo, _i_, præsens in, _qer[~e]dòmò_, v.g. _gozana qer[~e]dòmò_, etiam si non sit.

Præteritum huius subiunctiui est postposito, _r[~e]domo_, præterito indicatiui: v.g. _nacatta r[~e]domo_, quamuis non fuit.

Substantiuum cum particula, _tomo_, est illam potponendo radici: v.g. _naqutomo_, etiam si non sit. Gerundium est, _nó_, _nóte_, vel, _naqu xitè_, vel, _nacatte_, cum non sit. Cætera vt supra cum verbo, _ari_, _u_: superaddito, & coniugato per secundam.

Nomina adiectiua quando non antecedunt verbis, coniugantur per se sicut verbum substantiuum negatiuum: illa inquam nomina adiectiua, quaæ supra dictum est finiri in, _ai_, _ei_, _oi_, _ui_, _ij_, eorum radices sunt conuersa, _i_, vltima in, _qu_, v.g. _fucacu_, radix profundi, æ, _iòqu_, radix boni, æ, _x[~i]guequ_: radix densi, æ, _uarùqu_, radix mali, æ, mali, _uonajiqu_: radix eiusdem &c.

Præsens est ipsa vox adiectiui: v.g. _ioi_, bonus, a, um, _fucai_, profundus, a, um, _uarui_, malus, a, um, _uonaji_, idem, eadem, idem.

Præteritum est conuertendo, _i_, adiectiui in, _c_, vel, _q_, & postposito verbo, _ari_, _u_, illud coniugando secundum exigentiam orationis in omnibus temporibus.

Permissiuum cum, _tomò fucàqu tomò_, vel, _fucài tomò_, quamuis profundum.

Gerundium in, do, _fucóte_, cum esset profundum, _ióte_, cum sit bonum, _varúte_, cum sit malum, _càna xiúte_, cum sit triste, _xingueo te_, cum sit densum. Sunt etiam, _fucó xite fucaqu xite_, vel, _fucacàtte_, & sic in alijs: v.g. _iôxite_, _iòqu xite_, _iocatte_.

Adiectiua finita in na, non coniugantur; gerundia tamen in do, solent habere: v.g. _aqiracana_, pro gerundio, _aqirãcani xite_, cùm esset clarum; idem, _aqiraca de_, _arisóna_, habet _arisoni xite_, cum sit apparens vel verisimile, _iónà_, habet, _ìóni_, v.g. _iòi yóni xitè_, cum sit boni modi, vel habeat bonum modum, _càvãga fucóte vatarananda_, quia stauius erat profundus non transuadaui, _xebòte irarènu_, quia strictum, non est intrabile, _varúte cu varenu_, non est comestibile vel non potest comedi, quia malum. Cætera tempora adiectiuorum sunt vt dictum est, cum verbo, _ari_, _u_, coniugato secundum exigentiam orationis. Coniugatio etiam negatiua est cum eodem, _ari_, _u_, v.g. radix est, _fucàcaràzu_, præsens verò est, _fucàcarà nu_, non est profundum. Præteritum, _fucacarananda_, non fuit &c.

_De Particulis conditionalibus._

Quinque sunt particulæ facientes orationem conditionalem, _naraba_, _ni vòite va_, _ràba_, _va_, _ba_, duæ secundæ postponuntur omni verbo tam affirmatiuo, quàm negatiuo in præsenti, præterito, & futuro, & cum illis remanet verbum conditionale: v.g. _n[~i]gùru naraba_, si fugis, _iôda ni uòite va_, si legistis, _nara võ naraba_, si disces, _cu vazu ni vòite va_, si non comedis, aliquando tollitur _voi_, à, _ni voite_, v.g. _ãgueô ni va_, si offeres, _ãgueta ró ni va_, si obtuleris. Tollitur etiam aliquando, _voite_, & remanet solum, _ni_, v.g. _mairó ni còso_, _nèn gòrò ni mòsõzure_, si ibo vel ierim significabo illi amicabiliter, _xitaró ni còso_, _faisòcu tçùqu maji qerè_, si fecissem; non habuisset effectum, diligentia & persuasio.

Particula, _raba_, postponitur præteritis: v.g. _nar[vo]ta raba_, si didicissem, _narauananda raba_, si non didicissem.

Particula, _va_, postponitur radicibus negatiuis omnium trium coniugationum; v.g. _ãguèzu va_, si non offero, _iomazu va_, si non lego, _narauazu va_, si non disco, _naqu va_, si non est, _fucacarazu va_, si non esset profundum.

Particula verò, _ba_, habet eumdem effectum & iungitur etiam radicibus, quibus, _va ãguez[~u]ba_, _iomaz[~u]ba_ _narauaz[~u]ba_, si vero dicta particula, _ba_, ponatur loco, _zu_, radicibus negatiuis, fit conditionalis affirmatiua oratio: v.g. _ãgu[~e]ba_, si offero, _iomãba_ si lego, _narauãba_, si disco, _iocaraba_, si est bonum: particula verò, _ua_, non solum postponitur radicibus negatiuis adiectiuorum: sed etiam affirmatiuis: v.g. _fucaqu ua_, si es profundum, _uonajiqu ua_, si est idem: aliquando hoc verbo vtuntur ac si dicant: si non est valde molestum: facias hoc: dicunt etiam, _ãgue majiqù ua_, si non offeres.

Particula, _ni uòite ua_, supra posita iungitur etiam aliquando nominibus, & quasi supplet verbum substantiuum: v.g. _jó jó nì uoite ua uqe toró_, accipiam si est valde bonum vel optimum, _curùxicarazaru guì ni uòite ua_, si non fuerit molestum vel res molesta.

Particula, _saie_, posita in oratione, vbi est aliqua particula ex conditionalibus sensui orationis addit virtutem: v.g. _fune saie mairu naraba_, si venerit aliquod nauigium, _sonata saie uocutabire naqu ua_, si non est defessus, ac si diceret: ex mea parte, vel quod ad me attinet ego non sum defessus.

Supplet etiam aliquando particula, _saie_, conditionalem: v.g. _Niffon no xôco cu ni saie caióna còtò gozaru fõdonì_, si ergo in regno paruo Iaponiæ inueniuntur & sunt res huiusmodi, ac si dicat; quanto magis erunt in magnis, _còco mòto no tocai nì saie mei uacu itasu ión[~i] gozaru fõdoni &c._ si ergo in nauigationibus, quæ hic fiunt, valde patior &c. _fito saie côquai suru mòno uò iurusu ni iuan ia, Deus ni uoite uoia?_ si ergo homo ingnoscit homini p[oe]nitenti, quanto magis Deus? _còre fõdo xei uo iru ru saie còto naricanùru ni; ucato xite ua, icãdeca banji canauozo?_ si tot adhibendo vires vix potui fieri; si leuiter fuisset factum quomodo potuisset fieri seu finiri? _còre saie xinicui ni_, si ergo hoc est difficile, _fune de saie ioio tçuita ni_, _cachi ua nananaca naru mai_, si nauigio vix perueni; pedes absque dubio non potuissem.

_De verbo potentiali._

Postposita particula, _ro_, præsentibus & futuris verborum illa facit potentialia: v.g. _ãguru ro_, forsan offert, _n[~i]gueozuru_, fortassis fugiet.