Ars grammaticae Iaponicae linguae
Chapter 2
Postposita verò particula, _dõgu_, quæ instrument[~u] significat radicibus verborum, fiunt nomina significantia materiam seu instrumentum actionis per verbum significatæ: v.g. _varài dõgu_, materia seu instrumentum visus, _càqi dõgu_, instrumentum scribendi vel ad scribendum.
Postposita autem particula, _me_, radicibus verbalibus fiunt nomina significantia terminum actionis: v.g. _a vàxe_, est radix verbi, _a vàxe_, _uru_, pro eo quod est aliqua iungere aut copulare, _a vàxe me_ vero significat iuncturam: & sic in alijs.
Ex adiectiuis suprapositis finitis in _i_, fiunt nomina abstracta mutato, _i_, in, _sa_, v.g. _nãgài_, significat id quod longus, a, um: & _nãgàsa_, significabit longitudin[~e]. Adiectiua finita in, _na_, mutant etiam, _na_, in, _sa_, ad abstracta nomina facienda: v.g. ex _àqiracàna_, quod significat id quod clarus, a, um: fiet, _àqiracàsa_, quod significabit claritatem.
_Aliquando ex duobus substantiuis simul sumptis, & præcipuè si aliquod illorum aliquam literam in principio feu in fine in aliã mutet, resultat tertium nomen quasi connotatiuum, & quasi adiectiuum seu genitiu[~u] includens: v.g. ex, _qi_, quod significat, lignum, &, _fotoqe_, quod significat idolum: fit, _q[~i] botòqe_ mutato, _f_, in, _p_, quod significat idolum ligneum. Si verò nomina quæ præponuntur, finiuntur in, _e_, ipsum mutant in _a_, ad prædictam compositionem nominis connotatiui: v.g. _tçumà sàqi_, extremitates unguium, _càna c[~u]gui_, clauus ferreus. Si uerò nomina, quæ postponuntur ad eamdem formationem, primam literam debeant mutare, si sit, _f_, mutabunt in, _b_, uel, _p_, si, _s_, mutabunt in, _z_, si _c_, mutabunt in, _g_, si, _tç_, mutabunt in, _zz_, si, _x_, mutabunt in, _j_, u.g. _càri bunè_, _bùppô_, _n[~i]gori zàqe sorá goto_, _qizzumári_, _sòra jèi mòn_. Vide in dictionario._
_De pronomine._
Non sunt in lingua Iaponica pronomina deriuatiua u.g. meus, a, um. &c. sed utuntur primitiuis, scilicet mei, tui, &c. Hæc autem primitiua non habent declinationes per casus; sed hæ differentiæ casuum fiunt per particulas supra positas quæ omnibus sunt communes, tam nominibus; quàm pronominibus.
Particulæ aliquæ (de quibus infra) quæ adiunctæ uocabulis honorem indicant, faciunt pronomen, uel illius uim habent secundum occasionem & circumstantias in quibus illis utuntur: si enim ego dicam, _von fùmi_; loquendo cum alio: ipso facto intelligitur me de eius epistola: & non de mea loqui: si enim de mea loquerer; non dicerem, _von fùmi_, sed, _fumi_ tantum: unde, _von fumi_, ratione particulæ, _von_, quæ est honoris, significat uestram epistolam. Et idem est de particula, _mi_, & alijs quæ honorem indicant in significatis nominum quibus adijciuntur.
_De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c._
Octo sunt particulæ significantes idem quod Ego, mei, mihi, &c. _vátacuxi_, _sòr[~e]gaxi_, _váre_, _mi_, _várerá_, _mìdòmo_, _midòmo rá_, _váre_. Quatuor primæ denotant aliquam superioritatem in eo qui illis utitur, reliquæ uero sunt humiliores. Mulieres utuntur tribus alijs particulis aliquando quaæ sunt, _m[~i]zzu cára_, _vãrauá vãgami_, & his non utuntur uiri: rustici solent uti duabus uidelicet, _vára vòrará_, religiosus uero quando de se loquitur solet dicere, _gusô_, ac si diceret: ego uilis religiosus; senex uerò de se loqu[~e]s: dicit, _gur[vo]_, ego uilis & despectibilis senex. Rex uerò, dicet, _chin_, uel, _máru_, quod significat: ego Rex.
Ad facienda autem pluralia ista pronomina, postponuntur illis particulæ supra positæ constituentes pluralia, scilicet, _dòmo_, _ra_, v.g. _midòmõ ga máitta tòqi_, quando nos iuimus: ad casuum verò differentiã postponuntur illis iam formatis pluralibus, particulæ constituentes casus vt supra.
_De pronomine secundæ person[e,]: scilicet Tu, tui, tibi, &c._
Multæ sunt particulæ, quæ constituunt pronomen secundæ personæ secundum differentiam personarum, quæ vel nullum vel aliqualem, aut mediocrem, magnum, aut maximum merentur honorem & reuerentiam: ad loquendum enim cum inferiori, sunt tres particulæ quæ faciunt pronomen tu: scilicet, _váre_, _vonòre_, _sòchi_, si àutem illis superaddatur, _me_, vel, _m[~e]gá_, & dicatur, _váremè_, vel, _várem[~e]gá_, personam cum qua, loquimur ampliùs deijcimus. Si autem loquamur cum æqualibus vel aliquantulum inferioribus, vtemur vna ex tribus particulis videlicet, _sònata_, _sòno fò_, _váre sama_. Si verò sit persona superior vel omnino æqualis cum qua vrbanè debemus loqui vtemur vna ex septem particulis scilicet, _cònatá_, _qixò_, _qifó_, _gòfen_, _q[~i]den_, _cònatá sama_, _sònata sáma_. Si autem loquamur cum personis in dignitatibus constitutis, nomen dignitatis, si illi super addatur particula, _sama_, supplet vicem pronominis: v.g. _Padre samã gozare_, veniat vestra paternitas. Aliquando etiam particulæ quæ nomina honorant, supplent vicem pronominis: v.g. _vòn qirumòno_, vestræ dominationis vestis.
_Cònata_, _cõchi_, _cõnofo_, significant idem quod ego, mei, &c. sed in modo loquendi quasi distributiuo: ex parte mea, vel quantum ad me attinet, quibus correspondent, _sõchi_, _sonofó_, _sõnatá_ quæ significant, tu &c. & ex parte tua, seu, quod ad te pertinet.
Pluralia istorum pronominum fiunt per particulas supra positas secundum honoris differentiam, _võnór[~e] domo_, _váre ra_, _sóchi ra_, significant vos loquendo cum vilibus, _vare tachi_, _sonatà domo_, significat vos cum æqualibus, _qìfótachi_, _vócatãgata_, _vóno vóno_, significat vos cum honore: declinationes verò horum fiunt etiam per particulas communes declinationum.
_De pronomine tertiæ personæ, scilicet ille, illa, illud._
Duæ particulæ scilicet, _cáre cáre_, _are are_, significant ille, illa, illud, loquendo de rebus inferioribus: quatuor uerò uidelicet, _áitçu_, _áitçumè_, _áremè_, _cáitçume_, significant ille, illa, illud, humiliando & despiciendo res de quibus loquimur, & quæ præcipuæ finiuntur in, _me_, sunt deiectiuæ, maxime si illis superaddatur, _ga_, u.g. _áitç[~u]ga_, _áitçum[~e]gá_, ille uilis: _cóno_, significat hic, hæc, hoc, _sóno_ significat, iste, ista, istud, _áno_, significat ille, illa, illud; sed necessario requirunt post se substantiuum ut illis utamur: u.g. _cóno fito_, iste homo: idem significat, _cóno mono_, sed non est uerbum honorificum, _sóno cóto_, ista res, _ano fito_, ille homo, _cónátá_, uel _cónofó_, significant hic, _sónata_, vel, _sono fó_, isthic, _ánatá_, uel, _ánofó_, illic. _córe_, significat hoc, _sóre_, significat istud, _áre_ significat illud, sed neutraliter, ita quod substantiuis, seu suppositis non iunguntur: horum pluralia sunt, _córerá_, _sorerá_, _arerá_, cæterorum uerò pluralia sunt per regulas communes _cáno_, significat rem de qua facta fuit mentio: u.g. _cano fito_, ille homo &c. Pronomen quidam, facit particula, _àru_, u.g. _aru fito_, quidam homo, _áru tocóro ni_, in quodam loco.
Pronomen unusquisque faciunt particulæ, _mèn mèn_, _sóre sóre_.
Pronomen uniuersi & singuli &c. facit particula, _tare mo mina_.
Pronomen quicumque &c faciunt particulæ, _Tare nite mõ_, _tare nitemoare_, _tare nari tómó_.
Ante posita particula, _tare mo_, negatiuis facit pronomen nemo uel nullus: u.g. _tare mó mairananda_, nemo iuit. Particula _nani taru cóto nari tómo_, significat: quidquid sit, vel quæcumque res sit. Particula, _mèi mèi_, significat: singuli, uel unusquisque in particulari.
Particula, _góto_, facit pronomen seu signum distributiuum omnis, e. Si postponatur substantiuis ex proprijs uocabulis linguæ Iaponicæ quæ uocantur, _iomis_: idem etiam facit particula, _mai_, anteposita substantiuis linguaæ Chinæ, quæ uocantur, _coies_, u.g. _fi_, significat diem: &, _f[~i]gótoni_, significat quotidie, seu omnibus diebus, _nen_, in lingua Iaponica mendicata à Chinensi, significat annum: &, _mainen_, significabit singulis annis uel omnibus annis; idem ferè facit reduplicatio aliquorum nominum, uel saltim facit illa pluralia: u.g. _fito_, significat hominem: &, _fitõbito_, significabit omnes homines, uel multos homines, _fi_, significat diem: & _f[~i]bi ni_, significabit, omnibus, uel multis diebus.
Pronomen diuisiuum, aliqui &c. facit particula, _niiótte_, u.g. _tóqi niiotte_, aliquibus temporibus, _fito niiotte_, aliqui homines.
Pronomen, idem &c. facit particula, _vonaji_, u.g. _vonaji tocóro cara_, ex eodem loco. Particula uerò, _dôjen_, significat idem, sed neutraliter: v.g., _dôjen degozàru_, idem est: & hoc uerbo respondent quando gratulantur; absque eo quod rem accipiant: ac si dicant, gratulor ac si accepissem: uel idem est, ac si accepissem.
Pronomen ipse &c. faciunt particulæ, _nùxi_, _sóno mi_, _vãga_, particulæ uero, _vareto mi_, faciunt pronomen ipsemet &c. u.g. _vareto mi ni ata vo nasu_, ipsemet sibimet damnum infert, _mi vo vasurète; ta vo tasùqùru_, sui met oblitus, alios saluos facit. Particula, _vatacùxi_, significat rem propriam in particulari: u.g. _vatacuxi no còto_, res propria, _vatacùxi ni iuar[~e]ta_, pro se loquutus est.
Pronomen aliquis &c. faciunt particulæ, _tare zo_, _taso_, u.g. _tare zo maittaraba_, si aliquis iuisset, _taso sacanãga aruca tói ni iqe_, eat aliquis interrogatum si sit aliquid cibi.
Aliquid neutraliter faciunt particulæ, _nan zo_, _nanica_, u.g. _nanzõga arãba cùuózu_, comedam aliquid si sit, _ima faia t[~e] ga jiiú n[~i] gozaru fõdoni nanica caqi maraxô_, scribam aliquid, si quidem habeo manus iam solutas seu liberas.
Quis? fit tribus particulis scilicet, _Tare_, _Tãga_ _Taso_, particulæ _tãga_, uel, _tare nõ_, utuntur etiam pro genitiuo cuius: u.g. _Tãga móno ca?_ cuius est res? Et quando aliquis ad ostium uocat, & pulsat dicit: _móno mó_, qui intus respondent, _taso_, uel, _tagá_, uel, _tare_, quis es? Particula _nani_, significat quid &c. u.g. _nani vo sùru cá_, uel, _nan[~i]goto vosùru ca?_ quid facis? _nani ni sòre vo tòtte [~i]quca?_ ad quid hoc portas tecum?
_De pronominibus relatiuis._
Pronomen relatiuum fit postpon[~e]do verbo nomen de quo fit relatio: v.g. _tèn ni màximàsu vàrerága vòn vòia_, Pater noster qui est in cælis, _dèta tocòro va_, locus ex quo exiuit, _tèni sùmi no tçuíta fito_, homo cuius manui adhæsit atramentum. Si oratio petit nominatiuum ante verbum, tale nominatiuum debet esse cum aliqua ex particulis nominatiui, _ga_, _no_, uel, _iòri_, v.g. _vatacùx[~i]ga càita fùmi_, epistola, quam ego scripsi, _cònàtà no vôxerarèta coto_, res quam uestra dominatio dixit. Tertia verò particula scilicet, _iori_, vtimur quando est actio in oratione, v.g. _Deus iòri atàie cudasarèta gracia_, gratia, quam Deus contulit seu donauit, _àno tocòro ni amàta no qió àtta vò torarèta_, tulit multos libros, qui erant in illo loco. Si concurrant verò duæ orationes relatiuum continentes, prima erit secundum positam regulam; secunda verò per participium præsens, præteritum, seu futurum, sec[~u]dum quod sensus orationis postulauerit: v.g. _qèsa Oracio vo móxita qióga tçucuie no vie ni àru vo mòtte coi_, affer librum illum qui est supra sedile, in quo isto mane recitaui vel dixi officium diuinum. In ista oratione _qióga_, quod est vnum relatiuum, est post verbum, _móxita_, & _vo_, quod agit vices secundi relatiui, est post verbum, _àru_. Quando verò volumus ampliùs specificare rem quæ refertur, ponimus inter rem ipsam & verbum, particulam _tocòro no_, v.g. _vàreto dôxin xìta tocòro no mònõ dòmo va mina buguèn ni nàtta_, omnes quotquot mecum consenserunt, diuites facti sunt. Aliquando oratio relatiui propter suam difficultatem explicatur per exponentes: v.g. loco huius, _ima còrosarèta Pedro nò cò và sonàta nó chijn gia_, quæ significat, filius Petri, qui modo fuit occisus, est tuus amicus: dicimus, _ìma Pedro corosarèta sonó co va sonatà no chijn de gozàru_.
Aliquando solent simul poni duæ particulæ ex casus consitu[~e]tibus, & faciunt quasi relatiuum cui anteponuntur: v.g. _sòno_ _tocòró deno dancó_, istius locis consultatio. _Marsella ieno fùne_, nauigium quod tendit Marsiliam: _màire to no móxi gòtó dearu_ est dicere, quòd eam.
_Màiru mai to no dancó ni qivamatta_, habita est resolutio quod non pergat, _màitte nòchi no dancó_, consultatio postea quam perrexit facta, _varambe càra no catãgui_, est consuetudo ab infantia, _xô tameno chôgui gia_, est ars ad illud faciendum: _àno fito no vo toró_, accipiam id, quod est illius hominis: nota hæc de relatiuo valde.
_De formatione verborum, & coniugationibus._
Verba in lingua Iaponica neque habent numeros, neque personas; faciunt tamen has differentias particulæ suprapositæ ad pluralia & declinationes. Coniugationes sunt tres affirmatiuæ, & totidem negatiuæ.
Radices verborum, de se non dicunt tempus: vnde vt illud dicant debent formari verba & coniugari.
Omnes radices verborum secundæ coniugationis finiuntur in _e_, _gi_, vel, _ji_, præter _xi_, &, _maraxì_, quæ etsi finiãtur in, _i_, sunt tamen primæ coniugationis. Si verò radices finiuntur in, _de_, vel, _gi_, fit verbum præsentis temporis conuertendo prædictas in, _zzuru_, v.g. _fãgi_, facit præsens, _fãzzuru_, & significat erubesco: _de zzuru_, quod significat exeo, is: si radices finiuntur in, _je_, vel, _ji_, mutantur ad præsens in, _zuru_, v.g. _màje_: _mãzuru_, idem quod misceo, es, _anji anzuru_, quod est considero, as, si finiuntur in, _xe_, illud mutant in, _suru_, v.g. _a vaxe: auasùru_, idem quod coniungo, is: _xi_, verò, & _maraxi_, quæ (vt dictum est) sunt secundæ coniugationis, etiam mutant, _xi_, in _suru_, v.g. _xi sùru_, idem quod facio, is, _maraxi marasuru_, etiam est, facio facis. Si radices finiuntur in, _te_, convertunt illud in _tçuru_, v.g. _sodàte; sodàtçùru_, idem quod alo, is, vel sustento, as: reliqua quæ tantum finiuntur in, _e_, alio modo; illud ad præsens conuertunt in, _uru_, v.g. _ãgue_: _ãgùru_, offero, rs, _n[~i]gue, n[~i]gùru_, fugio, is.
Aliqua sunt præterita verborum, quæ faciunt sensum præsentis, & sunt illa quorum fieri consistit in facto esse: v.g. _cocòroièta_ intelligo, is, _qìcoieta_, audio, is, _voboièta_, recordor, aris, _qi qi ièta_, intelligo, is, _zonjita_, scio, is, & alia præter ista forsan erunt: verba quæ sequ[~u]tur sunt primæ cõiugationis etiam si eorum radices non finiantur modo antea dicto. Si præsens alicuius ex illis non fuerit mutato, _i_, in _uru_, explicabitur in particulari, _àbi_, _uru_, aquæ balneo se, abluo, is, _fotòbi_, _uru_, mollificor, aris: _focoròbi_, _uru_, dissuor, eris: _càbi_, fucore afficior, eris, _sàbi_, rubiginor, aris, _deqi_, finior, ris, vel perficior, ris: _cùchi_, _cutçuru_, putresco, is: _mìchi_, _mitçuru_, mare adimpleor, ris, _ini_, _uru_, abeo, is: _nòbi_, _nobiru_, vel _noburu_, dilator, aris, _tçuqi_, _uru_, consumor, eris, _vòri_, _uru_, ab alto descendo, is: _xij_, _xijru_, ad prandium vel cibum compellendo, inuito, as, _nì niru_, assimilor, aris: _mochij: mochi iùru_, æstimo, as:_ni_, _niru_, ad ignem coquo, is: _mi_,_miru_, aspicio, is: _còri_, _uru_, corrigor, eris, _vochi vòtçuru_, cado, is: _i_, _iru_ sum, es, fui: vel adsum, es, _f[~u]gui_, _uru_, transeo, is, sicut tempus transit: _vàbi_, _uru_, misericordiam peto, is, _carabi_,_uru_, siccor, aris, _iqi iqùru_, viuo, is, _fi firu_, aresco, is, _qi qùra_, venio, is, _qi qùru_, vestio, is, _vòqi uru_, è lecto surgo: quatuor verò verba quæ sequ[~u]tur habent præter præsentia ordinaria, alia etiam extraordinaria, _atàie_, habet _atóru_, pro dono, as: _vàqimaie_, _vaqimòru_, discerno, is, _tonàie tonóru_, benedico, is, _sonaie sonóru_ in loco sublimi colloco, as.
_De Pr[e,]terito imperfecto, perfecto, & plusquam perfecto._
Non est in lingua ista Iaponica præteritum imperfectum: Vnde loco illius vtuntur perfecto, quod fit duobus modis: prim[~u] est addendo, _ta_, radicibus verborum: v.g. _ãguèta_, est praeteritum verbi, _ãgue_, _uru_, quod est offero, rs; secundo modo fit præteritum perfectum postponendo, _te_, radicibus, & addendo postea verbum, _gozari_, _u_, vel _ari_, _u_, in præsenti vel in præterito de quo in secunda coniugatione, v.g. _ãguete gozàru_, vel _aguèt[~e] gozàtta_, vel _ãguete aru_, vel _ãguete atta_, obtuli, uel obtuleram, as, &c. si autem ad prædicta anteponatur particula _fãia_, explicatur magis: u.g. _faia ãguètè gozàtta_, iam obtulerã, quando postponitur uerbum, _ari_, _u_, ad præteritum, non est modus loquendi ita nobilis sicut quando postponitur, _gozari_, _u_, unde ad hoc debemus aduertere quando loquimur, ut notemus de quo loquimur, & coram quibus, ut cui honorem, honorem debitum in modo loquendi tribuamus.
_De futuro primæ coniugationis._
Si radix uerborum finitur in, _te_, fit futurum conuertendo istam syllabam in _teô_, uel _chô_: u.g. _tàte_, _uru_, eius futurum est _tàteô_, uel _tàchô_, erigam. Si radix finitur in, _ji_, fit futurum mutato in _jô_: u.g. _xenji_, _xenjô_, medicinas condiam uel coquam. Si radix finiatur in _xe_, mutatur in _xô_, u.g. _xi_, _xô_: _maraxi_, _maraxô_, faciam. Si finiatur in, _ie_, mutatur in, _io_ ut, _voxiie_, _vòxiio_, docebo. Reliquis uerò radicibus quæ finiuntur in _e_, postponuntur ad futurum faciendum, _ô ôzu_, uel _ôzuru_ u.g. _ãgueô_, uel, _ãgueôzu_, uel _ãgueôzurù_, offeram. Hæ etiam particulæ postponuntur ad facienda futura uerborum de quibus supra diximus esse secundæ coniugationis, etiam si eorum radices finiantur in, _i_, u.g. _dequiôzu_, finietur.
Fit etiam futurum, tollendo à præsenti negatiuo (de quo infra) syllaba _nu_, in qua finitur, & loco eius ponendo particulam _bàià_, u.g. tollendo, _nu_, ab _ãguènu_, & loco eius addendo, _baià_, fit, _ãguèbaià_, offeram, _m[~i]nu_, si auferas, _nu_, & loco eius ponas, _baia_, fiet, _m[~i]baia_, uidebo uel aspiciam.
Futurum perfectum fit postpositis particulis, _tearózu_, uel _tarózu_, eisdem: u.g. _ãguète arózu_, uel, _ãguetárózu_, iam obtulero. Etiam fit anteposito _fàia_, futuro ordinario: u.g. _fàia ãgueôzu_.
_Imperatiuum primæ coniugationis._
Imperatiuum primæ coniugationis est ipsa sola radix verbi, vel postposita particula _io_, v.g. _ãgue_, vel _ãgueio_, offer: futurum autem imperatiui est futurum absolutum, _ãgueô_, vel _ãgueôzu_, & est honoratior modus loquendi & vrbanior ad imperandum in omni coniugatione, quàm per imperatiuum absolutum. Fit etiam imperatiuum, si auferas, _nu_, à præsenti negatiuo (de quo postea) & loco eius ponas _sai_, v.g. si ab _ãgue nu_, tollas _nu_, & addas, _sai_, fit _ãgue sai_, quod est, offer: non tamen dicit tantum imperium sicut absolutum. Postposita etiam particula, _tai_, radicibus, fit quodã genus futuri seu optatiui quo desiderium loquentis explicatur, & est imperatiuum; vrbanum tamen, _mizzu fitòtçu nomi tai_, vellem parum aquæ bibere: est idem quod da mihi bibere. Quando verò fit relatio alicuius præcepti, legis, consilij, ordinis, aut prohibitionis, in omni verbo cuiuscumque coniugationis siue affirmatiuæ, siue negatiuæ: tale præceptum ponitur ad literam: v.g. _chr[~i]stiani naru nà to no xõgun no fattõga àru_, est lex Imperatoris, quòd non fiat quis Christianus, _Padre core vo còxiraièio to voxerarèta niiòtte_, quia pater præcipit mihi vt hoc componerem.
_Optatiuum primæ coniugationis._
Præsens & futurum optatiui est præsens imperatiui, antepositis particulis, _n[~e]gauacu uà_, vel, _auare_ & postposita, _gàna_, vel _cax[~i]_, fit etiam postposita particula, _gàna_, absque aliqua anteposita: v.g. _n[~e]gavàcu va ãgueio càxi?_ vel _auàre agueigàna_, si offeres? _auàre icanaru tèngu, bangue mòno nari tomò, vare vo tòtte, fiie no iama ni noboxèio caxi!_ o si esset aliquis vel diabolus vel aruspex qui me ascendere faceret ad montem qui vocatur, _fiie!_ postposita particula _gana_, nominibus, significatur desiderium rei significatæ per nomen: v.g. _saq[~e] gana_, ò vinum! ac si diceret: quis illud haberet ad bibendum! _nan[~i] gana!_ si aliquid haberem!
Præteritum optatiui est secunda vox futuri postposita particula _mono vo!_ v.g. _n[~i]gueo zu mono vo!_ o si fugissem! idem fit hoc modo _n[~i]gu[~e]ta raba iocaró mòno vo_, aliquando solum dicunt, _n[~i]guè taróni va!_ etiam dicunt, _n[~i]guete aró ni ua iocarómòno vo!_
_Subiunctiuum primæ coniugationis affirmatiuæ._
Præsens subiunctiui fit ex præsenti indicatiui mutato, _u_, in quo finitur in _[~e]ba_, v.g. ex, _ãguru_, fit _ãgur[~e]ba_ cum offerem: fit etiam ex præsenti addita particula, _tocoro_, super addita _ni_, _de_, _uo_, vel, _ua_, secundum exigentiam declinationis verbi quod sequitur; primum enim subit munus nominis: v.g. _arutoqi Pedro chinsui xitè iraruru tocoro ie fitõ gaqìte_, cum venisset quidã homo ad locum vbi erat Petrus quando erat ebrius _nhõbõ ni tachi vacarète iru tocòro ni_, cum essent divisi, & diuortium fecissent coniugati, _có aru tòcorõ de_, cum hæc ita sint, _iòto ie zzuru tocòrouà fito ni corosarèta_, occisus est a quodam homine cum exiret foras, _go misa vo asobasarùru tocò ro vo uchi coroita_, occidit ill[~u] cum actualiter missam celebraret, & est regula generalis in omni coniugatione.
Præteritum perfectum & plusquam perfectum subiunctiui fit ex præterito perfecto indicatiui postposita particula, _r[~e]ba_, v.g. _ãguèta r[~e]ba_, cum obtulisset: fit etiam ablato verbo _gozaru_, à præterito plusquam perfecto; & posito loco eius, _attar[~e]ba_, vel _atta_, quando vero ponitur, _atta_, debet superaddi vel, _ni_, aut, _uo_, _ua_, vel, _ie_, secundum quòd petit subsequens verbum; ad modum supra positum de præsenti subiunctiui cum particula, _tocòro_, v.g. _ãguète atta r[~e]ba_, vel _ãguete atta_, _ni_, _uo_, _ua_, vel, _ie_, cum iam obtulisset.
Futurum subiunctiui fit addendo futuro indicatiui particulã, _tòqi_, v.g. _ãgueô tòqi_, cum postea offerat.
Præteritum plusquam perfectum subiunctiui, vel quomodocumque illud voces, denique ad significandum hoc quod est, postquam fecissem actionem verbi, fit postpositis particulis, _cara_, _nòchi_, vel _[~i]go_: præterito plusquam perfecto; ablato tamen verbo, _gozaru_, v.g. _aguète cara_, _nohi_, vel, _igo_, _mairó_, postquam obtulerit proficiscar: idem quasi est, _aguètar[vo] toqi mairó_, proficiscar quando iam obtulerit, _ãgueôzurù ni_, vel, _ãgueozuru tocoroni_, significat, cum iam esset paratus ad offerendum: vel vt offerret, _ãgueôzuru còto no saqini_, significat paululum antequam offeret.
Præsens permissiuum subiunctiui fit duobus modis: primus est conuertendo, _v_, in quo finitur præsens indicatiui, in, _[~e]domo_, v.g. _ãgur[~e]dõmò_ etiam si offerat.
Præteritum verò permissiui fit postposito, _redomo_, præterito indicatiui: v.g. _ãguetar[~e]domo_, quamuis obtulisset: futurum autem permissiuum est addendo, _redomo_ secundæ voci futuri indicatiui: v.g. _ãgueôzur[~e]domo_, quamuis offerat. Secundus modus subiunctiui permissiui est efficacior & fit præsens postposita particula, _tomo_, præsenti Indicatiui: v.g. _ãguru tomò_, quãuis offerat: solent etiam præsenti postponi particulæ, _mamaiò_, vel, _madeiò_, v.g. _soreuo voxiiùru mamaio_, vel, _sòre vo voxiiùru mãdeio_, etiam si hoc doceat.
Præteritum autem huius secundi permissiui fit postposito, _rìtomò_, præterito indicatiui: v.g. _ãguèta ritomo_, quamuis obtulerit: fit etiam hoc præteritum postposito, _mamaiò_ vel _madeio_, præterito indicatiui: u.g. _ãgueta mamaio_, uel, _ãgueta madeio_ idem fit postposito, _tòte_, præterito subiunctiui: u.g. _ãguetar[~e]ba tòte_.