Storia della Repubblica di Firenze v. 2/3

Part 39

Chapter 393,270 wordsPublic domain

Item, quod Spinellus Luce Alberti, ser Stefanus ser Mattei Becchi et ser Benedictus ser Landi, cives florentini et quilibet ipsorum, intelligantur esse et sint consortes et confederati domini Salvestri domini Alamanni de Medicis et aliorum dominorum Priorum Artium Populi et Comunis Florentie, qui officio prefuerunt de mense iunii proxime preteriti, et aliorum qui cum dicto domino Salvestro, tunc Silvestro, habuerunt baliam generalem a Comune predicto illis modo, forma et ordine quibus ipsi de Balia simul consortes facti et confederati fuerunt. Et habeant et habere intelligantur et potiri et gaudere possint et valeant omnibus et singulis privilegiis immunitatibus et prerogativis quibus potiuntur et gaudent seu potiri et gaudere possunt dictus dominus Silvester, olim Silvester, tunc Vexillifer iustitie, et eius sotii et alii de dicta Balia, vigore ordinamentorum factorum de dicto mense iunii.

Item, quod per predicta in presenti Provisione contenta vel aliquod ipsorum nullum preiudicium generetur vel fiat, nec in aliquo intelligatur derogari alicui Provisioni hodie firmate vel firmande in Consilio domini Capitanei et Populi florentini.

Super qua quidem Petitione — dicti domini Priores et Vexillifer, habita invicem et una cum officio Gonfaloneriorum sotietatum Populi et cum officio Duodecim Bonorum virorum Comunis Florentie deliberatione solempni et demum inter ipsos omnes in sufficienti numero congregatos; — deliberaverunt die XXI mensis iulii anno Domini MCCCLXXVIII: Quod dicta Petitio et omnia et singula in ea contenta procedant admictantur firmentur et fiant. —

ALTRA PROVVISIONE DELL’11 SETTEMBRE 1378, APPROVATA C. S. A’ DÌ 11 E 12.

Ad concordiam Artium et artificum civitatis Florentie, et maxime minorum Artium, et ad bonum et pacificum statum et regimen civitatis eiusdem sollicite intendentes magnifici Domini domini Priores Artium et Vexillifer iustitie Populi et Comunis Florentie, — habita — cum officio Gonfaloneriorum sotietatum Populi et cum officio Duodecim Bonorum virorum Comunis Florentie deliberatione solempni; — deliberaverunt, die undecimo mensis septembris anno Domini MCCCLXXVIII, indictione prima: Quod absque fide vel probatione fienda de predictis vel aliquo predictorum, et absque ulla solempnitate servanda, de scruptinio facto de mense augusti proxime preteriti fiat et de presenti fieri debeat, pro supradictis sedecim minoribus Artibus, in quolibet et pro quolibet officio omnium ipsorum officiorum civitatis Florentie intra civitatem vel extra existentibus et Partis guelforum et officiorum domus et Universitatis mercatorum civitatis Florentie unus solus sacculus sive bursa, in quo vel qua micti possint et debeant omnes illi de quatuordecim minoribus Artibus qui iam forent imbursati et qui debent imbursari secundum ordinamenta super his edita; et similiter omnes illi de duabus Artibus novis qui sunt iam imbursati in bursis factis pro Populo Dei et qui debent imbursari secundum dicta ordinamenta: que due Artes vocantur, una, Ars tintorum et conciatorum et aliorum membrorum, et alia, Ars farsettariorum, sartorum et cimatorum et aliorum membrorum. —

Et quod, in extractionibus dictorum officiorum debeat teneri et observari hec forma quantum in artificibus dictarum sedecim Artium, videlicet: Quod in extractionibus officiorum civitatis dicti scruptinii proiciantur cedule continentes nomina quarteriorum segregatim, et deinde ordinatim capiantur sorte et fiant extractiones, incipiendo in quarterio extracto secundum ordinem sortis successive; remanendo in ordine extractionis Vexilliferi iustitie Provisio firmata et facta in Parlamento facto die primo presentis mensis.

Item, quod ad aliquod vel in aliquo officio civitatis Florentie scruptinato in dicto scruptinio non possit esse uno et eodem tempore ultra unum pro qualibet Arte dictarum sedecim Artium; et si, presidente uno de una dictarum Artium ad aliquod officium, et alius de ipsa eadem Arte, pro illo tempore vel eius parte, ad tale officium foret extractus, debeat remicti talis extractus et extrahi alius de alia Arte. —

Item, ad hoc ut in perpetuum officia Partis guelfe civitatis Florentie regantur et gubernentur per bonos viros et non per malivolos et iniquos; quod presens scruptineum factum pro officio dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie Populi et Comunis Florentie imbursetur et imbursari possit et debeat postquam fuerit per Accoppiatores prefati scruptinei revisum et reformatum, et ex ipso fuerint extracti illi de illa tertia Arte populi minuti sive Populi Dei qui sunt a dicto scruptinio prohibiti et exclusi, secundum formam provisionis facte in publico Parlamento, die prima presentis mensis septembris, pro officio Capitaneorum Partis guelfe et Collegiorum dicte Partis. Ita tamen, quod artifices septem maiorum Artium et Scioperati ad officium Capitaneatus et cuiuslibet Collegii imbursentur et imbursari debeant de per se, et artifices sedecim minorum Artium, in una alia bursa pro quolibet dictorum officiorum de per se. Et quod ex ipsis bursis extrahantur et extrahi possint et debeant Capitanei populares pro dicta Parte et pro tempore hactenus consueto; et similiter dicta Collegia Partis, videlicet secretarii seu consiliarii Credentie et priores dicte Partis, etiam pro tempore et temporibus consuetis: et sic successive, durantibus dictis bursis, fiant de illis extractiones officiorum predictorum. Et quod decetero, ad scruptinium officiorum Capitaneorum, secretariorum seu consiliariorum Credentie et priorum dicte Partis procedatur et procedi debeat hoc modo, et in illis et eorum quolibet servari debeat hec forma videlicet: Quod omnes et singuli qui deinceps imbursabuntur ad officium seu pro officio Prioratus Artium et Vexilliferatus iustitie Populi et Comunis Florentie, possint et debeant per Accoppiatores talium scruptinatorum vel aliquos eorum, imbursari ad dicta officia dicte Partis in presenti capitulo nominata, et omnes et singuli qui sic imbursabuntur, habeantur et censeantur pro legittime et solempniter imbursatis; et demum, de bursis sic fiendis fiant extractiones ad officia supradicta et ad eorum quodlibet. Et ad ipsa officia vel aliquod ipsorum nullus possit alia vel alio modo deputari extrahi vel assummi. —

Et quod Capitanei Partis populares esse debeant novem, quatuor videlicet de maioribus Artibus et Scioperatis, et quinque de sedecim minoribus Artibus supradictis. Et quod Secretarii dicte Partis populares sint et esse debeant sedecim, videlicet septem de septem maioribus Artibus et Scioperatis, et novem de sedecim minoribus Artibus supradictis. Priores autem dicte Partis populares sint et esse debeant duodecim, videlicet quinque de septem maioribus Artibus et Scioperatis et septem de minoribus Artibus antedictis.

Et quod in officio Capitaneorum Partis sint et esse debeant ultra dictos populares duo magnates et de magnatibus civitatis Florentie; in officio Secretariorum sint et esse debeant quatuor; et in officio Priorum dicte Partis tres, ultra populares et numerum popularium supradictum.

Qui magnates, pro ista vice dumtaxat et pro omnibus tribus officiis supradictis; extrahantur et extrahi possint et debeant de bursis magnatum ultimi scruptinii dicte Partis ad hec deputatis; et quod ab ipsa extractione in antea nulla extractio de ipso scruptinio possit fieri, sub pena florenorum mille auri cuilibet contrafacienti pro vice qualibet auferenda; et nichilominus omnis extractio et quicquid contra fieret sit irritum ipso iure; sed debeat dictum scruptinium de dictis magnatibus, factis dictis extractionibus pro ipsa vice, laniari et comburi. Imposterum autem et in perpetuum fieri debeant in palatio dominorum Priorum et Populi Florentini scruptinia de magnatibus pro quibuscumque officiis dicte Partis ipsis magnatibus congruentibus, per dominos Priores Artium et Vexilliferum iustitie, Gonfalonerios sotietatum Populi et Duodecim Bonos viros Comunis Florentie et Capitaneos Partis guelfe et Collegia dicte Partis, ac unum pro qualibet Capitudine viginti trium Artium dicte civitatis de numero Consulum dictarum Artium, ultra Preconsulem Artis iudicum et notariorum dicte civitatis, per officium dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie nominandos et eligendos: que scruptinia magnatum fieri possint et debeant quandocumque necessarium fuerit, et seu ipsis dominis Prioribus Artium et Vexillifero supradictis videbitur et placebit. Ita tamen, quod domini Priores et Vexillifer qui ad presens sunt, sub pena librarum quingentarum f. p. pro quolibet ipsorum, per totum mensem octubris proxime futuri, teneantur et debeant facere una cum officialibus antedictis unum scruptinium pro supradictis officiis, et pro officiis consiliariorum Consilii Centum virorum et Consilii Sexaginta virorum dicte Partis, quantum ad magnates pertinet. —

Item, quod facta imbursatione de supradicto presenti scruptinio, facto pro officio dominorum Priorum et Vexilliferi, prout supra continetur; extractio dominorum Capitaneorum Partis et Collegiorum supradictorum fiat et fieri possit et debeat in domo Partis predicte, de bursis ex tali scruptinio fiendis, secundum formam statutorum et ordinamentorum et consuetudinum Partis predicte, ad minus sequenti die postquam imbursatio fuerit ad domum dicte Partis transmissa, pro ista prima vice dumtaxat, et pro eisdem terminis et temporibus incipiendis et finiendis prout et sicut et tunc, quando et quomodo incipere debuerunt aut debebunt quelibet officia dicte Partis. Et quod, ex eo quod dicti presentes Capitanei vel eorum Collegia non fecerint fieri hactenus extractiones in temporibus ordinatis, secundum formam ordinamentorum dicte Partis, nullam penam incurrant aut incurrere potuerint; sed ab ipsis penis dicta occasione incursis vel incurrendis sint liberi et totaliter absoluti.

Item, quod deinceps in perpetuum, consiliarii populares Consilii _del Cento_ et Consilii _del Sexanta_ dicte Partis et officium Vigintiquatuor qui solent seu debent extrahi ad monitiones, quantum ad populares, debeant scruptinari, et de illis scruptinium fieri per officium dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie Populi et Comunis Florentie et Gonfalonierorum sotietatem Populi et Duodecim Bonorum virorum Comunis predicti, et officia Capitaneorum et Collegiorum Partis predicte popularium et unum pro qualibet Capitudine viginti trium Artium civitatis predicte ultra dictum Preconsulem, eligendos per officium dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie. Et quod dicta scruptinia fiant et fieri possint et debeant quandocumque necessarium fuerit et seu officio dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie, pro tempore existentium, videbitur et placebit. —

Item, quod ad dicta officia, de quorum scruptinio in proximo precedenti capitulo fit mentio et tractatur, vel ad aliquod ipsorum vel in officiis Consiliariorum Credentie aut Priorum dicte Partis vel in aliquo ipsorum, aut in aliquo actu qui per aliquem qui foret ex ipsis officiis vel eorum aliquo, per se vel una cum aliis fieri haberet, pretestu seu vigore talis officii; non possit loco alicuius vel aliquorum absentis vel absentium subrogari substitui vel deputari quoquo modo, aut aliquis substitutus vel subrogatus aliquo modo fieri; sub pena librarum quingentarum f. p., cuilibet contrafacienti pro vice qualibet auferenda et Comuni Florentie applicanda; et nichilominus quicquid contra fieret sit ipso iure nullum.

Item, quod semper de quolibet et in quolibet dictorum officiorum Partis guelfe de quibus supra fit mentio fiant et fieri debeant due burse; in una quarum mictantur omnes de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et in alia omnes illi de membro sedecim minorum Artium predictarum. Et quod factis talibus bursis, de ipsis demum fiant extractiones. —

ALTRA DEL 28 SETTEMBRE 1378, APPROVATA IL 28 E 29.

Pro parte mercatorum et artificum viginti trium Artium civitatis Florentie, vobis dominis Prioribus Artium et Vexillifero iustitie Populi et Comunis Florentie, reverenter petitur, quatenus, pro bono publico et ut quiete et sub recta iustitia regatur Civitas Florentina, ac pro bono et pacifico statu civitatis eiusdem, et ut quilibet dictorum mercatorum et artificum sentire valeat commoda et onera officiorum Comunis eiusdem; vobis placeat et velitis opportune providere et facere solempniter reformari omnia et singula infrascripta, videlicet.

In primis, quod in perpetuum officium Prioratus Artium et Vexilliferatus iustitie civitatis predicte debeat esse numero novem civium popularium; inter quos et in quo numero debeant esse quatuor de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum dicte civitatis, computato Vexillifero iustitie, quando Vexillum iustitie tangeret ipsi membro; et quinque esse debeant de membro minorum Artium civitatis eiusdem, computato etiam Vexillifero, quando dicto membro tangeret Vexillum iustitie. Et quod Vexillum iustitie tangat dictis membris pro rata, et de uno membro in aliud membrum transeat et extrahatur Vexillifer, prout ordinatum fuit et dispositum in generali Parlamento Populi et Comunis predicti, facto die primo presentis mensis septembris. —

Item, quod in perpetuum officium Gonfaloneriorum sotietatum Populi Florentini sit et esse debeat numero sedecim prout est consuetum; quorum sedecim et cuius numeri septem debeant esse et dicto officio presidere de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et novem de membro sedecim minorum Artium predictarum. —

Item, quod in perpetuum officium Duodecim Bonorum virorum Comunis Florentie sit et esse debeat in numero consueto; et in dicto officio et numero sint et esse debeant et continuo presidere quinque de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et septem de membro sedecim minorum Artium predictarum. —

Item, quod in perpetuum officium Capitaneorum Partis guelfe civitatis Florentie sit et esse debeat numero undecim, videlicet novem popularium et duorum magnatum; in numero quorum popularium sint et continuo presidere debeant quatuor de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quinque de membro sedecim minorum Artium predictarum.

Item, quod in perpetuum officium Consiliariorum Credentie sive Secretariorum Partis guelfe sit et esse debeat numero sedecim popularium et quatuor magnatum; in numero quorum popularium sint et continuo esse et presidere debeant septem de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et novem de membro dictarum minorum Artium.

Item, quod in perpetuum officium Priorum Partis guelfe predicte sit et esse debeat numero duodecim popularium et trium magnatum; quorum popularium quinque sint et esse debeant in dicto officio de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et septem de dicto membro sedecim minorum Artium.

Item, quod in perpetuum, ad infrascripta officia et in infrascriptis officiis dicte Partis guelfe, videlicet Defensorum dicte Partis (quando tale officium pro Parte predicta crearetur); Vigintiquatuor civium qui ad monitiones solent extrahi et deputari, et qui vulgariter dici solent _I Ventiquatro della Parte_; Consilii centum virorum quod vulgariter dicitur _Il Consiglio del Cento della Parte_; et Consilii sexaginta virorum dicte Partis, quod vulgariter dicitur _Il Consiglio del Sessanta della Parte_, sint et esse debeant de popularibus: qui in dictis officiis debent esse tot de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum quot de membro sedecim minorum Artium predictarum. Et quod dicta quatuor officia, quantum ad populares, inter dicta duo membra, equis partibus dividantur. —

Item, quod sigilla Partis guelfe predicta debeant una vice teneri per unum de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et alia per unum de membro sedecim minorum Artium, et sic alternatim. — Et prima vice, dicta duo membra scribantur in duabus cedulis segregatis et mictantur ad sortem; et demum, una ex cedulis recollectis de illo membro cui sorte tetigerit debeat esse primus custos sigillorum predictorum; et alia vice de alio membro; et sic successive procedatur de membro in membrum.

Item, quod officium Camerariatus dicte Partis guelfe distribuatur et dividatur inter dicta duo membra, et in eo procedatur et observetur, prout et sicut de custode sigillorum in proximo precedenti capitulo dictum est.

Item, quod officium Rationerii et Scribani Partis guelfe predicte equaliter dividatur inter dicta duo membra, et una vice sit unus de membro maiorum Artium et Scioperatorum, et alia vice de membro sedecim minorum Artium predictarum. Et ad deputationem dicti Scribani et Rationerii, prima vice procedatur sorte, prout de custode sigillorum dictum est; et demum, successive de membro in membrum alternatim, sequatur et duret officium dicti Scribani et Rationierii pro vice qualibet uno anno et non ultra. Et quilibet presidens dicto officio habeat, a die depositi officii, ab illo devetum per duos annos.

Item, quod in perpetuum, finito mense novembris proxime futuri in antea, officium Consilii Populi inter dicta duo membra equaliter sit divisum; — et numerus consiliariorum dicti Consilii sit et esse debeat in totum centum sexaginta popularium, videlicet quadraginta pro quolibet quarterio.

Item, quod in perpetuum, finito mense decembris proxime futuri in antea officium Consilii Comunis, quantum ad populares pertinet, inter dicta duo membra equaliter sit divisum; et numerus consiliariorum popularium dicti Consilii Comunis sit et esse debeat centum sexaginta popularium, videlicet pro quolibet quarterio quadraginta; et quadraginta magnatum, videlicet decem pro quolibet quarterio etc.

Item, quod de officiis Camerariatuum et Scribanatuum, que imbursari debent secundum ordinamenta scruptinii facti de mense augusti proxime preteriti, fiant due burse et separatim imbursari debeant dicta membra, et demum equaliter ipsa officia inter dicta duo membra partiantur. — Salvo quod in officio Camerariorum Camere dictis Comunis procedatur et observetur ut infra in speciali capitulo de ipso officio continetur. Ita tamen, quod semper habeant presidere tali officio alternatim et successive ex dictis membris, prout de extractionibus dictum est.

Item, quod officium Approbatorum Statutorum Artium civitatis Florentie decetero debeat imbursari separatim in duabus bursis, in una quarum mictantur illi de membro septem maiorum Artium et in alia illi de membro sedecim minorum Artium; et inter dicta membra dictum officium equaliter dividatur. Et quod decetero in perpetuum dictum officium sit numero octo inter mercatores et artifices, etiam pro presenti anno. — Ita tamen quod in dicto officio, uno eodemque tempore, pro una et eadem Arte non possit esse nisi unus. —

Item, quod officium Capitaneorum Sotietatis Virginis Marie Sancti Michaelis in Orto de Florentia, de cetero in perpetuum, finito officio presentium Capitaneorum, inter dicta duo membra equaliter sit divisum etc.

Item, quod Camerarii Camere Comunis Florentie decetero debeant esse quatuor populares, duo de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum et duo de membro dictarum sedecim minorum Artium.

Item, quod officiales Defectuum civitatis Florentie decetero debeant esse quatuor populares, dividendo inter dicta membra prout de Camerariis Camere dictum est.

Item, quod officiales officii Grascie deinceps debeant esse sex populares, tres de membro maiorum Artium et Scioperatorum et tres de membro sedecim minorum Artium. —

Item, quod finito officio presentium septem Consiliariorum Mercantie et Universitatis mercatorum, in perpetuum dictum officium debeat esse numero novem inter mercatores et artifices, et in perpetuum dividatur sub hac forma. Quod quinque ad dictum officium et in dicto officio esse debeant de quinque maioribus Artibus, et quatuor de sedecim minoribus Artibus et de Arte vaiariorum et pellipariorum. —

Item, quod in deliberationibus fiendis super recursibus proponendis vel fiendis in curia Mercantie et Universitatis mercatorum civitatis predicte et coram Iudice vel Consiliariis Universitatis predicte, in quibus deliberationibus et ad quas vocari seu assummi solent, secundum ordinamenta Comunis predicti et seu dicte Universitatis, decem mercatores seu artifices maiorum Artium, decetero vocari et assummi et esse debeant medietas ipsorum civium de membro quinque maiorum Artium, et alia medietas de membro sedecim minorum Artium et Artis vaiariorum et pellipariorum. —

Item, quod officia Comunis Florentie que debent exerceri extra civitatem, scruptinata de mense augusti proxime preteriti pro dictis membris, imbursari debeant separatim et per se; et in una bursa mictantur omnes de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et in alia omnes de membro sedecim minorum Artium; imbursando tamen dicta officia in pluribus bursis, et faciendo separationem inter officia maiora, minora et mediocria, prout est consuetum. Et demum ipsis officiis sic imbursatis, ad ipsorum extractiones procedatur hoc modo, videlicet: Quod ad quodlibet dictorum officiorum extrahatur, una vice unus de uno dictorum membrorum, et alia vice ad idem unus de alio membro; et sic alternatim successive continuo procedatur, incipiendo in primis extractionibus cuiuslibet dictorum officiorum ab illo membro, cui primo sorte tetigerit, proiectis cedulis continentibus segregatim nomina membrorum et recollectis. —

Item, quod deinceps, in perpetuum, de omnibus et singulis officiis Comunis predicti extrinsecis, — que scruptinabuntur seu imbursabuntur, — fieri debeant due burse, in una quarum mictantur et micti debeant omnes de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et in alia omnes de membro dictarum sedecim minorum Artium; et demum ad extractiones talium officiorum procedatur et procedi debeat, et in illis servari modus et forma de quibus et prout et sicut dispositum est in capitulo proxime precedenti. Hoc expresso et declarato, quod quodlibet ex dictis officiis cui plures haberent eodem tempore presidere, inter dicta membra equaliter partiatur.

Item, quod omnes et singuli tam de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum quam de membro sedecim minorum Artium, qui obtinebunt in scruptinio de proximo fiendo de infrascriptis officiis, debeant simul et mistim micti et imbursari in una bursa, et demum ad ipsa officia fieri extractiones prout sorte imbursatis tetigerit. Ita tamen, quod ad ipsa officia et in dicta bursa tot debeant imbursari, de uno membro quot de alio. Et si accideret quod in dicto scruptinio obtinerent tot de uno membro quot de alio, debeant de illo membro de quo tot non obtinuissent assummi et imbursari usque ad equalem numerum, illi qui plures fabas nigras in dicto membro habuissent, habito respectu, pro tali membro, ad scruptinatos in tota civitate. Et si plures essent in numero fabarum concurrentes, illi debeant imbursari quibus sorte tetigerit, proiectis cedulis segregatis de nominibus ipsorum et sorte recollectis per imbursatores. — Officia autem de quibus in presenti capitulo fit mentio sunt ista videlicet:

Potestaria Prati Potestaria et Capitaneatus Collis Vallis Else Potestaria Sancti Geminiani Potestaria Sancti Miniatis Florentini Vicariatus Vallis Nebule Vicariatus Vallis Arni inferioris et Sancti Miniatis Florentini Vicariatus Alpium et Vicariatus Poderis Florentinorum.