Collezione dell'opere del Cavaliere Conte Alessandro Volta - Tomo I, Parte I
Part 7
XCVII. Igitur ligna nudo igne assata electricitatem _resinosam_ praeseferunt, aeque ac ligna, quae in oleo excocta fuerunt (X); et quidem, non secus ac illa (XI), electricitatem hanc magis affectare videntur, quam quaedam resinae.
XCVIII. Nam cum ceram signatoriam a quavis bractea metallica constanter _accipere_ observaverim; at mea ligna nonnunquam _dare_ omnibus omnino bracteis metallicis; saepe pluribus _dare_, nec nisi a certis quibusdam _accipere_, compertum habeo.
XCIX. Veruntamen inter haec ligna non raro inveniuntur quae ab omnibus omnino bracteis metallicis _accipiunt_: quin et quandoque a serico, aut panno nigro, rubeo, viridi, a charta nigra etc.
C. Quod autem admirationem maximam facit: non solum hae differentiae in diversis lignis obtinent, sed in eodem persaepe ligno; adeo ut ille idem bacillus, qui hodie _dat_ bracteae stamneae, chartae inauratae, orichalco, cras _accipiet_ ab eadem charta, bractea, orichalco, iterum _daturus_ tertia die etc.
CI. Dixi ceram signatoriam a quacumque lamella metallica _accipere_: quod de omnibus resinis minime intelligendum volo. Sulphur enim, et colophoniam certis quibusdam bracteis, ut stamneis, aut plumbeis _dare_, contra ac generaliter nimis sancitum fuerat, indubiis experimentis mihi constat.
CII. Ex his tria constituo. 1. Non omnia corpora, quae electricitatem _defectivam_ affectant, compelli posse ope affrictus laminarum metallicarum, ut electricitatem _excessivam_ induant. Extant enim ligna, quae constanter nativo igne orbantur, nec nisi _defectu_ electrica se produnt (XCVIII).
CIII. 2. Et inter corpora resinosa, quae aliquando vim patiuntur, atque _excessum_ induere non renuunt, multum intercedere differentiae: quippe alia ab omnibus metallis coguntur ignem _accipere_, ut cera signatoria (XCVIII); alia ab aliquibus tantum _accipiunt_, aliquibus _dant_; ut sulphur, et colophonia (CI).
CIV. 3. Quod consequens est, in metallis diversam aptitudinem inveniri ignem suum impertiendi corporibus resinosis; majorem ex. gr. inesse orichalco, quam plumbo, aut stamno (XCVIII, CI).
CV. Quod ad 1. Spectat: quaenam ligna inquiro, ac quibus in casibus cuilibet metallo _dent_: invenioque hoc praestare lignum probius subustum, nuper e furno eductum, quod adhuc modice calet.
CVI. At hoc calore sensim evanescente incipit jam idem lignum _accipere_ a bractea stamnea viscoso quodam tegumento (nobis _vernice_) obducta, ut aurum colore mentiatur; eidem vero bracteae in facie nuda, aliisque bracteis metallicis nudis pergit _dare_.
CVII. Mox a laminis elasticis ex metallo flavo, aut rufo ut aurum, aes, orichalcum, tum a charta inaurata _accipit_: _dat_ laminis elasticis sed albis; chartae argenteae; bracteis stamneis, aut plumbeis.
CVIII. Inde _accipit_ a laminis quoque albis, dummodo elasticis, a charta argentea, a tela item argentea: bracteis vero plumbeis, stamneis adhuc _dat_.
CIX. Tandem et ab his _accipit_.
CX. Ex quo 2., et 3. pariter illustrantur. 2. eo quod jam differentiae inter corpora resinosa minus obscure emergant. 3. quod quaedam series corporum metallicorum, seu partitio per gradus (_scalam_ vocabo) se prodat, qua quaeque aptiora se praebent igni in resinis ope affrictus congerendo.
CXI. Verum quidem est ligna tali pacto successive tentata in eo aliquid discriminis ostendere, quod alia post multas etiam horas, quin et post plures dies nonnisi ad aliquot gradus descendant, videlicet non _accipiant_ nisi a bractea aqua gummata[31] obducta, aut etiam ab aurichalco, et charta inaurata; pergant vero _dare_ bracteis plumbeis, stamneis: dum contra alia vix calorem amiserunt, cum jam ab omnibus bracteis metallicis _accipiunt_, imo nonnulla et a serico nigro, panno etc. At quid inde conficitur? Scilicet non omnia ligna omnes _scalae_ metallorum gradus descendendo percurrere; non vero ullatenus invertere.
CXII. Non dissimulabo tamen postquam in sua quaque sede assignando corporibus metallicis processeram, certam quamdam aberrationem deprehendisse: quam priusquam aperio, non inutile erit diligentius perscrutari cur aliqua metalla aptiora sint igni suo suppeditando.
CXIII. Porro plura ad id conferre allatis experimentis docemur. Sunt nempe: aqua gummata; color ipse metalli; elasticitas.
_Aqua gummata:_ etenim a bractea stamnea hac linita _accipit_ lignum, quod cuivis bracteae nudae _dat_ (CVI).
_Color:_ namque sunt ligna, quae _accipiunt_ a lamina aurea, aenea, ex orichalco, _dant_ vero argenteae, aut cuivis albae laminae; similiter _accipiunt_ a charta inaurata, quae _dant_ chartae argenteae (CVII).
_Elasticitas:_ constat enim ligna, quae a laminis elasticis albis _accipiunt_, adhuc _dare_ laminis plumbeis, aut stamneis (CVIII): item sulphur et colophonia _accipiunt_ ab elasticis, _dant_ non elasticis (CI) etc.
CXIV. Quod ad elasticitatem spectat mirum non videbitur affectionem hanc plurimum conferre ut metalla ignem suum resinis impertiantur. Concipi enim potest partium elasticarum motum plane diversum motu partium non elasticarum efficacius agere, ut ignis e corpore extrudatur. Alioqui jam compertum habemus calorem, qui elasticitati est maxime affinis, corpora disponere igni suo ope affrictus dimittendo.
CXV. Illud vero non intelligitur, quomodo color metalli conferat. Porro diversitatem non repetemus a diversa luminis reflexione; namque in tenebris omnia similiter eveniunt.
Equidem hoc ipsum in tibialibus sericis albis et nigris animadversum fuerat: nimirum colorem, pro ut est in luce, nihil conferre. Statim vero et illud compertum: neque pendere contrarietatem electricitatum e colore prout est in corpore; sed unice e certa quadam mixtura, qua tibialia imbuuntur, ac fucantur: quae mixtura alba ne sit, an nigra, perinde est.
CXVI. At in metallis nil tale usuvenit. Quare dispositio in corpore ipso est invenienda, in ipso colore, non, inquam, prout est in luce (CXV); sed prout est in metallo: videlicet in superficie hujus his vel illis radiis reflectendis accommodata.
CXVII. Jam de _aqua_ illa _gummata_ quid adnotandum? Observavimus bracteas metallicas illa linitas, omnium primas ignem suum impertiisse ligno quod fricabant (CVI). Hic ulterius observabo hanc _aquam gummatam_ non solum metalla, sed alia quoque corpora aptiora reddere igni impertiendo. Compertum enim habui a ligno, aut alio corpore ita linito _accipere_ sericum nigrum, quod ligno nudo (non ustulato), corporibusque fere omnibus _dat_: similiter ab hoc ligno linito _accipere_ aliud lignum ustulatum, quod nedum ligno nudo, sed quibusdam metallis adhuc _dat_.
CXVIII. Hinc facile concipitur cur charta inaurata igni impertiendo paratior sit, quam aliae lamellae metallicae similes, ejusdemque coloris; item charta argentea (CVII, CVIII). Siquidem bracteolas, quibus charta induitur, non omnino nudas, sed aliqua _gummata aqua_, licet levissime, linitas extare credibile est. Etsi enim bracteolis jam chartae applicatis nihil artifices consulto superducant; ea tamen ipsa _aqua gummata_, qua folia primum nuda perfunduntur, ut bracteolae adglutinentur, quidni has bracteolas, dum apprimuntur, supergressa exteriorem quamdam tunicam compingat?
CXIX. Hoc vel ex eo suadetur, quod charta aurea, sive argentea usu frequenti attrita, non amplius aptitudine ignis impertiendi prestat aliis laminis metallicis nudis, ut antea praestabat. Imo non raro vix aliquid nitoris amisit, cum jam praestantia concidit. Porro quid hic detrimenti passa est charta, siquidem hanc bracteola metallica nullatenus denudatam cernimus? Scilicet illi tunica _gummosa_ abrasa, ita ut bracteola jam nuda appareat.
CXX. Haec optime deducerentur ex maxima _aquae gummatae_ aptitudine ignis impertiendi, si haec et ubique, et semper constaret; verum exceptio magni nimis momenti moram facit, ne rem tuto definire liceat. Etenim compertum habui bracteam stamneam _aqua gummata_ fucatam aliquando deteriorem se prodere aliis bracteis metallicis nudis, albis quoque, nec elasticis. Hoc in sulphure primum, et colophonia fere semper obvenit: nempe haec renuunt _accipere_ ab hac bractea fucata, quae non renuunt _accipere_ ab aliis laminis nudis.
CXXI. Quin, inter ipsa ligna non pauca inveni, quae ad infimum _scalae_ gradum devenerant, nec tamen _accipiebant_ a bractea stamnea _gummata_.
CXXII. Veruntamen et hanc ipsam exceptionem aliquid constantis prodere visum est mihi: nimirum bracteas _aqua gummata_ fucatas praestare bracteis metallicis nudis, tunc cum corpus resinosum quod fricatur valde pollens est, sive cum a nullis, aut ferme nullis laminis metallicis _accipit_ (CVI); has vero bracteas _gummatas_ omnium deteriores esse, cum corpus resinosum ad inferiores _scalae_ gradus descendit, sive _accipit_ ab omnibus, aut fere omnibus laminis nudis.
CXXIII. Atque haec est illa aberratio quam (CXII) prospiciebam, quaeque _scalam_ metallorum a me descriptam invertit: siquidem bracteas _aqua gummata_ linitas primum obtinere locum statuebam (CVI); hic vero ad ultimum detrusas cernimus. Quod spectat ad colorem, atque elasticitatem bractearum, inversio nulla mihi adhuc usque se obtulit: semper enim corpus resinosum prius a laminis ex metallo flavo, rufo etc. _accipere_, quam a laminis metallicis albis; itemque prius ab elasticis, quam a non elasticis deprehendi, ut statutum est (CVII, CVIII).
CXXIV. Investigata aptitudine laminarum metallicarum ignis sui impertiendi, restat ut accuratius investigemus repugnantiam in ipsis corporibus resinosis, praecipue lignis (de quibus agere propositum mihi est) _accipiendi_ a metallis; et quomodo ab hac repugnantia gradatim recedant. _Repugnantiam_ autem dico vim illam, qua perstant in electricitate _defectiva_ sibi comparanda, licet laminis metallicis perfricentur.
CXXV. Vidimus lignum nuper e fumo eductum, adhuc modice calens omnino _repugnare_ (CV); tractu vero temporis ab hac _repugnantia_ sensim remittere, eoque deduci, ut jam ab omnibus laminis metallicis _accipiat_ (CVI, CVII, CVIII, CIX).
CXXVI. Porro in ligno nuper e furno educto tria mihi veniunt consideranda: maxima virtus electricitatis _originariae_; siccitas maxima; calor. Quaero igitur num omnia conferant; num unum, aut alterum per se: et si primum; quanta quodlibet parte.
CXXVII. _Calor_ certe conferre debet ut lignum subustum renuat _accipere_. Calorem enim igni potius effundendo corpora disponere novimus. At nec soli calori omnis _repugnantia_, nec vero multum ex hac illi tribuendum. Etenim lignum probe subustum, cujus tamen vis aliquanto concidit, hanc non integre recuperat, etsi illud soli expositum incalescere curemus: quippe non renuit _accipere_ a pluribus bracteis metallicis, quibus porro pergit _dare_ lignum e furno eductum, quod ferme refrixerit.
CXXVIII. _Maxima virtus_ magis conferre videtur. Reapse ligna, quae validiores effectus edunt, ea ut plurimum sunt, quae magis renuunt _accipere_ a laminis metallicis. Quod et facile concipitur, si illud solum attendatur, haec ligna _affectare_ electricitatem _defectivam_ (X, XI): quid enim magis consentaneum, quam eo expressius _affectare_, quo major inest vis?
CXXIX. Dixi _ut plurimum_ ligna insigniori virtute pollentia magis _repugnare_, non semper: quandoquidem et debiliora inveniuntur, quae magis _repugnant_, quam praestantiora. Quod satis evincit hanc _repugnantiam_ et ab aliis pendere adjunctis.
CXXX. _Siccitas_ igitur maxime est attendenda: quod sequentibus experimentis didici. Ligneum bacillum probe in furno subustum, adhuc modice calens, virtute praestantissimum, quod propterea a qualibet bractea metallica renuit _accipere_, halitu oris, vel manuum levissime humecto: illico _accipit_ ab aliquibus metallis, licet et adhuc praestans virtute sit, et adhuc modice caleat. Pergo sensibilius humectare; et ad inferiores _scalae_ gradus quam citissime descendit, ita ut ab omnibus, aut fere omnibus bracteis metallicis _accipere_ non renuat.
CXXXI. Scio equidem censeri posse ligna quae paullatim humescunt ideo minus _repugnare_, quod in ipsis virtus electricitatis _originariae_ pari passu infirmetur; unde hinc potius ratio discriminis sit petenda, quam a madore, prout est mador. Qua de re etsi certo certius nihil pronuntiare possim, hoc tamen asserere non vereor, aliter mihi visum esse: nimirum et ipsum madorem, praeter virium electricarum infirmitatem, minuere _repugnantiam_ in ligno _accipiendi_ a metallis.
CXXXII. Post haec nemo sane mirabitur, si illi ostendam eundem ligneum bacillum eadem bractea metallica fricatum, altera sui parte seu extremo electricitatem _excessivam_ induere, altera _defectivam_: illic taeniam nigram attrahere, quam hic respuit, fugere albam quam hic attrahit etc. Sufficit enim ut alterum bacilli extremum vel sit minus probe subustum, vel halitu oris aut manuum aliquanto madeat, ad hoc ut non renuat _accipere_ a bracteis metallicis inferioris ordinis, quibus pergit _dare_ alterum bacilli extremum plane siccum, aut probius subustum.
CXXXIII. Porro et mirari desinemus eundem bacillum ligneum diversam indolem diversis temporibus praeseferre, ita ut _det_ hodie bracteis, a quibus heri _accepit_ etc. (C). Quid enim mirum si certis diebus virtus in ligno potissimum infirmetur, aut, quod est maxime attendendum, plus humoris contrahat?
CXXXIV. Haec sunt quae ligna lamellis metallicis perfricata mihi obtulerunt. Varietates, in quas incidi, non tacui. Iisdem experimentis super charta institutis eadem ferme obtinuerunt: hoc unum inest discriminis, quod charta minorem prodit _repugnantiam accipiendi_ a metallis. Equidem non audeam omnia rata constitutaque habere, quae meis experimentis deducebam; nam et tot adjunctorum varietas, et aliorum in hac re errata cautiorem me faciunt. Experimenta vero quae inii, licet plura, si ea per se spectentur, dici possint, pauca admodum sunt, si quantum in hac re expostulatur attendamus. Ossa, corium, caeteraque corpora ustulata essent eidem examini, imo diligentiori subjicienda. Accedit quod nonnisi colorem, elasticitatem, tum quoddam _aquae gummatae_ tegumentum paucis meis experimentis ductus consideravi in metallis; in lignis vero virtutis praestantiam, calorem, siccitatem. Quid si autem et diversa superficierum asperitas in illis, densitas diversa; in his vero asperitas, densitas, elasticitas, aliaeque, quae nec animum subeunt, affectiones non parum in hoc sibi vindicent?
CXXXV. Atque hic lucubratiunculae huic meae finem facienti liceat appendicis loco animadversionem subnectere, quae ad res cum altioris, tum foecundioris indaginis iter parat. Si novis hisce experimentis Electricitas _Artificialis_ plurimum debet, et quod historia corporum _idioelectricorum_ insigniter aucta est, et quod ratio hujus in corporibus affectionis propius investigata, ac pene educta; num ex iisdem nihil prorsus Electricitatis _Naturalis_ seu athmosphaericae bono profluere posse censebimus? Mihi certe lucem quamdam affulgere videtur, ut quod in abscondito positum erat, jam se prodat apertum. Quaerebatur unde nubibus electricitas manaret: e tellure inquiebant: recte; at si praeter vitra, resinas, serica, quae ope affrictus electricitatem satis validam _originarie_ movere possunt, reliqua corpora vix aut ne vix quidem hac virtute donari vestra hucusque experimenta praedicant, unde, instabo, tam immanis in athmosphaera electricitas? Num haec vitra, serica, resinae passim et ubique telluris praesto sunt, ac fricantur? At huic quaestioni satisfacere in promptu est, postquam compertum omnia omnino corpora, metallis tantum ac lapidibus exceptis, probe assata, maxima electricitatis _originariae_ virtute pollere. Sane non desunt ligna, aliaque corpora, quae quotidie, et ubique locorum comburuntur. Quod si haec corpora rite ustulata qualibet vel levi frictione, percussione, scissione illico electricas vires exerere observavimus (XXII); nonne plane credibile est particulas, quae vi ignis, vel aliquomodo abraduntur ab his corporibus, dum per varios gradus combustionis transeunt, quaeque fumose ascendunt, similiter electricam vim induere? Nec obstat quod ea debilis sit, nec facile signis exploranda, dummodo esse aliquam concedatur: immanis enim particularum avolantium copia in subsidium venit. Porro vim hanc qualemcumque sive diu tenaciterque servent hae particulae, etiamdum ad superiora athmosphaerae loca evectae in nubes coeunt, sive in aere quem tranant sensim deponant, aeque semper nubium atque atmosphaerae electricitas obtinebit. Quod de corporibus vere ex igne combustis dixi, intellectum volo, habita ratione inaequalitatis virium, de iis etiam, quae aestu solis torrentur. Re enim vera inveni ligna, corium, ossa etc. aestivis solibus diu exposita apta evasisse, quae frictione electricas aliquas vires sibi compararent. Sed quae hic profero conjectationum vim non excedunt; nondum enim experimenta, quae rem conficiant, suppetunt. Latus sane campus hujusmodi experimentorum aperitur uberem fructum promittens. Quantum ex hoc mihi jam alacriter ingredienti percipere dabitur, nescio. Optandum ut melioris notae Physici ad hoc tentaminum genus animum adjungant, majora certe praestituri.
LETTERE SULL'ELETTROFORO PERPETUO
_Questi articoli sono stati estratti dal Volume 8.º della Scelta di Opuscoli di Milano p. 127._
ELETTROFORO
ARTICOLI DI DUE LETTERE
_Scritte al P. C. G. Campi. C. R. S._
Como 13 Giugno 1775.
Ho scritto ultimamente a Priestley alcune che credo mie scoperte in elettricità, e forse sorprendenti. Ho costrutto un piccolo semplicissimo apparecchio, che sta tutto rinchiuso in una scatola portatile comodamente in tasca. In questo ho stampata, dirò così, un elettricità tale, che non s'estingue più mai; ve l'ho impressa senz'altro corredo di macchina; e sì ne ho i segni d'ogni maniera senza dispendio finchè mi giova averne, e segni affatto vivaci, bastevoli ad elettrizzare fortemente un ben capace conduttore, un uomo isolato, e caricare una boccia per la scossa ec. in somma quanto s'ottiene da una competente macchina, io l'ottengo dal mio apparecchio senza ruota, senza giro, senza stropicciamento di sorta, a riserva del primo leggerissimo impiegatovi una volta sola quando dapprima, ed ha già più d'un mese, vi stampai l'elettricità; l'effetto del qual primo, ed unico strofinamento, senza che più si rinnovi, ho trovato un mezzo facilissimo di far sì, che nè manchi, nè punto pur scemi per qualsivoglia tratto, e sia pure interminabile. Mi trovo in grado di chiamare questa specie d'elettricità _Vindice indeficiente_, e il mio apparecchio _Elettroforo perpetuo_. Questi miei ritrovati potrò in breve pubblicarli con la stessa lettera con cui ne do parte a Priestley, quando pure non pensi meglio a farlo con una memoria più seguita, ed estesa.
22 Giugno 1775.
Potrà aggiugnere a quel tanto che ne dissi un altra cosa, la quale può far crescere la sorpresa, ed è che non solo ho il mezzo di esaltare l'elettricità del mio apparecchio, qualora dopo lungo tratto di giorni, o settimane si scorga infievolita, e di ricondurla al grado massimo d'intensione senz'altro ajuto di macchina, o di novello stropicciamento; ma quello eziandio, ed è poi lo stesso, di far servire l'elettricità comunque sia o debole, o forte d'un apparecchio, ad eccitare in un secondo, e se bramisi pur gagliarda, in un terzo, in dieci, in cento apparecchi ec. senzachè venga a smarrirsi la prima.
ARTICOLO DI UNA LETTERA[32]
_Al Sig. Dottore GIUSEPPE PRIESTLEY._
Como 10 Giugno 1775.
. . . . . . Io non so se tanto prometter mi debba dalle mie osservazioni, che esse anzichè importune, gradite vi riescano, e interessanti. Avanzandole siccome miei nuovi ritrovamenti, avvenir potrebbe un'altra volta che deluso rimanessi non altrimenti che accadde di quelle sopra il legno abbrustolito, cui la vostra eccellente Storia dell'Elettricità avveder mi fece, ma troppo tardi, essere state in parte da altri preoccupate. Or chi sa che la continuazione da voi disegnata della medesima Storia non venga per egual modo a rapirmi la gioconda illusione di queste nuove mie pretese scoperte? Comunque la cosa sia per riuscire, io dovrò non men d'allora saper grado alla lezione della vostra Storia del disinganno, e de' lumi che mi verrà porgendo; ma grado mille volte maggiore vi saprò, se fin d'ora mi significherete candidamente qual luogo, e parte io mi possa sicuramente attribuire nell'invenzione de' fatti, che a me sembran nuovi; e il valore che voi medesimo loro date.
Voi avete già inteso che l'Elettricità è il soggetto de' miei ritrovamenti. Or dirò il genere particolare intorno a cui s'aggirano. Egli è quel ramo, che se a buon diritto nol so, ha ottenuto di chiamarsi _Elettricità Vindice_[33]. Ecco in breve il capitale dell'invenzione che ha sorpreso me, e quanti finora furono a parte di un tale spettacolo. Io vi presento un corpo che una volta sola elettrizzato per brevissim'ora, nè fortemente, non perde mai più l'elettricità sua conservando ostinatamente la forza vivace de' segni a dispetto di toccamenti replicati senza fine. Voi tosto indovinate che sì fatto corpo vuol essere una _lastra isolante_ vestita, e snudata a vicenda della sua _armatura_: ed è ciò appunto che io ho inteso di accennare, allorquando ho detto, che i fatti che sono per riferire appartengono all'_elettricità vindice_. Ma non che indovinare, durerete forse fatica a credere la costante vivacità de' segni, e più la straordinaria loro durevolezza, che è veramente quale ve la propongo, senza termini, o limiti, mentre osservato avrete, che troppo lungi ne sono que' che s'ottengono dalle lastre di vetro tenute in conto delle più eccellenti, e guernite della consueta armatura d'una foglia metallica reputata essa pure la più acconcia a tal uopo; infatti con tale apparato si hanno da principio alcune vive scintille, ma che ben presto illanguidiscono, e durano per lo spazio di poche ore in tempi ancora favorevolissimi. Perciò appunto io ho rifiutato, e le une, e le altre sostituendo alle lastre di vetro, quelle di ceralacca, di zolfo, o d'altra resinosa materia; e alle sottili, e pieghevoli foglie surrogando altre _armature_ metalliche sì, ma ferme, e di volume assai più ampio, e modellate su lodevole forma d'un capace _conduttore_. E con ciò quantunque mi sembri d'avervi data un'idea generale della somma di questo nuovo apparato, permettetemi ch'io vi descriva parte a parte quello di cui fò uso, che è semplicissimo, e la maniera di trarne i promessi vantaggi.