Collezione dell'opere del Cavaliere Conte Alessandro Volta - Tomo I, Parte I

Part 6

Chapter 63,110 wordsPublic domain

XXXIX. Ossa igitur, corium, charta, caeteraque, quae apte in furno ustulavi optimum habuere successum; et quidem crediderim non valde a ligno superarentur, ni pluribus essent obnoxia incommodis.

XL. His nihilo obstantibus discum ex charta crassiore ita probe ustulata machinae aptabam, quo electricitatem non ita modicam obtinere dabatur.

XLI. Porro inter caetera incommoda, quibus charta subjicitur illud maxime molestum, quod facillime humorem combibat; quo fit ut nihil ferme suae virtutis exerat, ni prius sole, vel blando igne probe exsiccetur.

XLII. Quin nec blandus calor saepe satis erit; haec enim charta vix post aliquot dies signa dabit: oportebit igitur hanc iterum aliquanto ustulare, ut de lignis notavimus (XXXII).

CAP. II.

DE CAUSSA QUAE EFFICIT UT CORPORA SINT COERCENTIA.

XLIII. Postquam seriem experimentorum exposui aperientium qua potissimum ratione corpora suapte natura igni electrico pervia, proinde electricitati excitandae nullatenus apta, novam hanc indolem praestanter assequantur, seu fiant tum _coercentia_, tum _electrica ab origine_; nunc in caussam ipsam tam mirandae immutationis inquirendum, ac primo unde vis _coercendi_ corporibus manet perscrutabimur: hoc enim unum si detegatur, jam ad reliqua explananda non parum lucis affulgebit. Equidem huc maxime spectabant experimenta a me instituta, ut intelligerem quid caussae esset cur quaedam corpora ignem electricum respuant.

XLIV. Namque, fateor, nunquam in animum inducere potui ignem electricum ideo sulphur, resinas, serica non permeare, quod haec corpora ob eorum texturam reapse sint impervia, scilicet quod arctiores seu intricatiores meatus habentia, solidis partibus obsistant.

XLV. Qui enim credidissem ignem electricum filum ferreum ad centum et ultra pedes distentum libere pervadentem, quin usquam pororum anfractus impedimento sint, hoc impedimentum, et quidem quammaximum, invenire in poris serici funiculi duos pollices longi, imo in poris lamellae piceae tres tantum lineas crassae? Ut enim non repugnabo vitrum meatuum angustia metallis longe praestare; at resinas, serica, laxiori esse corpore fateantur oportet.

XLVI. Addam ne et hoc? Ligna arentia, chartam, non ita libere permeat ignis electricus ac permeat metalla: etenim ex catena non omnis effluit electricitas, licet medio bacillo ligneo, vel segmento ex charta catena cum solo communicet. Sunt igitur haec corpora aliquomodo _coercentia_, dum metalla perfecte _deferunt_: at si haec cum illis conferantur, quaenam, oro, laxiore donantur textura?

XLVII. Haec igitur satis fuerunt ut vim _coercendi_ non in poros corporum quodammodo obseptos rejicerem, sed _viribus_ quibusdam _mutuis_ adscribendam autumarem.

Porro hujusmodi vires, quas etiam (nescio an ut invidiam faciant vocabulo) _immechanicas_ vocant, maximam in phaenomenis electricis sibi partem vindicare, ostendere conabar in memorata dissertatione _De vi attractiva ignis electrici_: in hoc enim totus eram, ut praeter _pressionem_, _elasticitatem_, _aequilibrium_ ignis electrici, quid aliud admittendum evincerem.

Quod si tunc genus hoc virium, nempe _attractionem_ ignis electrici adstruere contendebam tum aliorum naturalium effectuum analogia fretus, tum praecipue eo quod simplicissimam jam proderet distractorum phaenomenorum caussam, quam ex notis mechanicae legibus frustra conaremur eruere; nunc sane et _repulsionis_ vim non probabilibus tantum argumentis ex analogia petitis ac phaenomenorum consensione, sed directe probare atque oculis subjicere confido; ita ut cum et ipsi virium mutuarum obtrectatores vim hanc _repulsionis_ jam agnoscere cogantur, nec illam _attractionis_ repudiare merito possint: siquidem ex eodem genere sunt _virium mutuarum_.

XLVIII. Dico igitur nullum corpus ex genere _coercentium_ (si vitrum fortasse excipias, de quo aliqua infra) ita poros habere obstructos, ut per hoc igni electrico via praecludatur. Quid ergo caussae erit cur haec permeare impediatur, nisi vis quaedam insita _repulsionis_?

XLIX. Sitne vero haec vis insita particulis omnibus corporum _coercentium_, vel aliquibus tantum: seu, quod idem est, vis haec repellens nonnisi certae cuidam materiei competat hisce in corporibus degenti, dubitari poterat.

L. Dubitari, inquam, poterat relate ad corpora _coercentia eterogenea_, non utique relate ad _omogenea_, ut aerem purum concipimus, tum etiam vitrum.

LI. Sed dubitationem omnem sustulerunt experimenta a me instituta: ea enim oleosae tantum substantiae in corporibus eterogeneis degenti id muneris esse tribuendum jam plane demonstrant.

LII. Etenim quid aliud requiritur ad hoc ut lignum, charta, corium, ossa, lapides etc. quae ab igne electrico permeantur, jam hunc ignem respuant, nisi ut in oleo excoquantur (I, V, VI, VII)?

LIII. At nec est necesse ut oleum extrinsecus adjiciatur corporibus illis, quae jam idonea portione naturaliter donantur: haec enim corpora tantummodo ustulata recte _coercentia_ evadunt (XX).

LIV. Et quidem ligna resinosa omnium praestantissima inveniuntur (XXXIII).

LV. Lapides vero, qui hac oleosa substantia ferme destituuntur, nudo igne assati pene nihil produnt (XXXVIII).

LVI. Tum autem prodent, cum oleo excoquantur (VII).

LVII. Et hic liceat mihi iterum urgere. Ligna, ossa, corium, charta etc. antequam adurerentur igni electrico pervia extabant; nunc vero in furno assata jam non permeantur. Atqui nulla extranea materies advenit qua pori obstruerentur: quin, leviori ac laxiori corpore effecta deprehenduntur. Jam igitur desperent, si qui adhuc in hoc animum intendunt, ex modulo pororum, aut ex sola partium textura rationem reddere cur quaedam corpora sint igni electrico impervia.

LVIII. At si tota vis _expultrix_ rejicienda in oleosam substantiam, cur ergo cum haec usque praesens sit in memoratis corporibus, nempe lignis, ossibus, charta etc. tamen haec ignem electricum non _coercent_ ni probe ustulentur? Praeterea, cur lignum vel diuturne in oleo demersum, ac magnopere imbutum vi hae _coercendi_ non pollet, ni et ipsum suburatur, aut violenter frigatur?

LIX. Equidem oleosa materies, quae in his corporibus degit, vim suam _expultricem_ erga ignem electricum exerit; verum cum haec eadem corpora non parum aquei humoris in sinu suo condant, quem quidem humorem magna vi _attractrice_ praeditum satis prodit genius ipse ignis electrici humorem prae reliquis (metalla excipio) affectandi; inde fit, ut contrariis viribus se mutuo elidentibus, transitus ignis electrici minus impediatur.

LX. Minus, inquam, impediatur: nam nec ita libere permeat, ut aliqua ex parte non _coerceatur_ (XLVI).

LXI. Et quidem eo magis _coercetur_, quo haec corpora plus humoris amiserint.

LXII. Jam vero humorem hunc aqueum e corporibus plenius educito, adeo ut materies oleosa jam sola, ut ita dicam, dominatum habeat: sicque corpora habebis vere ac perfecte _coercentia_.

LXIII. Hoc autem est quod perficitur haec corpora probe suburendo: aqueum enim humorem avolare, ac plane hauriri testatur fumus; cujus equidem quo ingentior hausta fuerit copia, eo potiora evadent corpora (XXXVI).

LXIV. Eadem est ratio corporum, quae in oleo friguntur: nempe et ope hujus coctionis efficitur, ut plurimum aquei humoris avolet. Ac reapse si diuturne frigantur haec corpora, assata jam ac plane subusta invenientur.

LXV. Crediderim tamen omnem omnino humorem non ita facile hauriri hac arte; quod quaedam aqueae particulae olei tegumento veluti pressae se se extricare nequeant. Hinc ratio cur ligna fricta ex oleo non tam magna virtute praestant, ac illa quae nudo igne ustulantur (XXI), seu quae primum ustulata, postmodum in oleo excoquuntur (XXIX).

LXVI. Jam illud facile intelligitur, cur summopere cavendum ne ligna aliaque corpora ita prope comburantur, ut in carbones desinant: proinde ustulanda tantum sint (XXXIV, XXXVI). Oportet enim ut aqueus tantum humor exhauriatur oleosa substantia integra manente; quae si et ipsa avolaverit, seu pabulo ignis cesserit, ut reapse in carbonibus evenit, jam nihil erit quod igni electrico vim _repulsivam_ objiciat, adeoque hi carbones liberrime permeabuntur (XXXV).

LXVII. Haec omnia si expendantur, atque invicem conferantur, quis dubitet ad hoc principium statuendum conspirare: vim _repulsivam_ oleosae substantiae in corporibus eterogeneis degentis eam esse quae efficit, ut haec eadem corpora ignem electricum plus vel minus _coerceant_: quantum scilicet patitur vis contraria _attractiva_ alicujus alterius substantiae, ut est aqua? Ut autem hoc magis oculis subjiciatur, lubet hic in unum veluti punctum redigere quid lignum prodat in quolibet statu consideratum.

LXVIII. 1. Igitur lignum viride extat facile pervium: et hoc quia copia aquei humoris, quo imbuitur, vi sua _attractrice_ vim _repellentem_ oleosae substantiae prorsus extinguit. 2. Quo ex hoc humore amittit, eo minus alacriter pervaditur igne electrico: imminuta enim vi _attractrice_ aquei humoris actio virium _repulsivarum_ oleosae substantiae incipit aliquatenus emergere. 3. Jam aestivis solibus probe siccum aliquomodo _coercens_ evasit: quod vis _repulsiva_ hinc magis se efferat. 4. Assatum vero atque subustum plane impervium se praebet: humore enim plenius exhausto sola oleosa materies vim suam exerit. 5. Denique et hac consumpta, cum lignum jam in carbones abiit, iterum omnino pervium efficitur: namque vis omnis _repulsiva_ concidit.

LXIX. Consideravimus aquam in corporibus eterogeneis, quae sua vi _attractrice_ vim _expultricem_ oleosae substantiae eludit. Porro et metalla vi magna _attrahendi_ praedita esse, et quidem majore quam aqua innuimus (LIX): qua de re dubitare non sinit ardor maximus, quo ignis electricus ad metalla inhiat. Quid ergo accidet, si metallo permisceatur quantitas materiae oleosae? Sane haud difficile erit conjicere analogum evenire debere iis quae in ligno aliisque corporibus notavimus, habita tantummodo ratione differentiae virium: nec me huic conjecturae nixum, principioque meo magnopere fidentem eventus fefellit.

Verum quo pacto oleosa haec substantia corpori metallico intime commiscebitur? Frustra enim ferreum, sive aeneum frustulum in oleo, pice etc. vel ad plures dies frigas: non enim quidquam ex hoc oleo particulis metallicis adglutinatur. Nil ergo mirum si metalla tali pacto excocta nullatenus _coercentia_ evadunt (VI).

LXX. Oportuit igitur ut alio me converterem. Tenuia ramenta metallica sumebam, quibus aequali portione picis ope fusionis commixtis, corpus conflavi, si non absolute _coercens_, at nec ita pervium igni electrico: ex hoc enim catenae adnexo non jam alacres scintillae emicabant, ut ex puris metallis, sed longe languidiores, nec sine quodam stridore, qui est nota ignis aegre erumpentis.

LXXI. Plura alia tentamina inii metallo in subtilissimum pulverem comminuto, ac modo dupla, modo tripla, modo quadrupla colophoniae massa commixto: utque in reliquis eo difficilius permeabatur igne electrico corpus, quo majore picis parte coaluerat; postremum hoc, in quo pars picea metallicam quadruplo excedebat, jam satis _coercens_ inveni.

LXXII. Quod si metalla, eo quod insigni vi _attractiva_ pollent, debent multa pice commisceri, ut ea sit in corpore quod ex hac mixtione emergit oleosae substantiae vis _repulsiva_, quae valeat ignem electricum _coercere_; non eadem porro est ratio aliorum corporum, quorum vis _attractiva_ non multum est attendenda, vel certe nullatenus comparanda cum metallis, aut cum aqua. Hinc est quod pulvis ex marmore, cineres, carbones[24] similiter in pulverem contusi aliaque id generis, si aequa tantum pici portione commixta coalescant, jam erunt _coercentia_. Quid? Iterum ne in medium proferenda ligna, ossa, corium, charta etc. in quibus vel exigua olei portio particulis corpus constituentibus intime permixta (modo aqueae particulae desint) efficit, ut probe _coerceant_?

LXXIII. Jam ergo ex hac analysi constat corpus vel _deferens_ vel _coercens_ se prodere, prout nempe vel vis _attractiva_ particularum sive metallicarum, sive aquearum, sive etiam quarumcumque idem corpus constituentium ipsa praevalet, vel contra praevalet vis _repulsiva_ oleosae substantiae iisdem corporis particulis alligatae.

LXXIV. At si ita est, objici potest, nullum corpus inveniri debere tam probe _coercens_, quam ipsum oleum, quod nullam habeat extraneam materiam admixtam, quae vi _attractrice_ vim illius _expultricem_ elidat. Atqui longe melius _coercent_ ligna subusta, quae ex multis extraneis particulis constant, parvo oleo admixto?

LXXV. Equidem oleum quammaximam exerere erga ignem electricum vim _repulsionis_ ratum habeo. At nec inde illico consequitur firmius obstaculum ipsi igni objicere, quam reliqua _coercentia_: illius enim fluiditas maxime est attendenda, quae facit, ut particulis ejusdem olei motui cuilibet se praebentibus, aliquali ignis electrici effusioni via aperiatur.

LXXVI. Re enim vera si brachium catenae electricae proxime respiciat superficiem olei, quamdam particularum hujus disjectionem, quosdam veluti vorticulos ipso demum oculis cernimus: qui quidem motus, ut mihi attente consideranti se se offerunt, a lege motuum electricorum non abludunt: efficiuntur enim ex eo quod particulae olei, quibus a catena vi urgente electricitas aliqua immediate est immissa, jam et ipsam catenam et se se mutuo fugiunt, tum ad latera alias particulas petunt nullatenus electricas, quae hoc ipso properant ad catenam electricam, ac in locum primarum succedunt.

LXXVII. En igitur quomodo ignis electricus aliqua ex parte diffundatur in oleo. En ratio cur nullatenus queat stratum olei ad _explosionem_ parari. Qui enim in oppositis faciebus contrariae electricitates consistant perpetuo hoc particularum olei fluxu intestino? Porro huic fluiditas desit, eritque probe _coercens_, et ad explosionem paratissimum. Etenim resinae quid aliud sunt nisi oleum quoddam crassius; aut quid aliud oleum nisi resina modico calore fluens?

LXXVIII. Illud hic notabo, quod si fluiditas olei ineptum reddit hoc ipsum explosioni edendae, quae ex contrariis oppositarum facierum electricitatibus existit; videtur nec hanc veram explosionem locum habere posse in stratis aeris, ut contendunt nonnulli, qui stratum aeris considerant non secus ac laminam vitream debiliorem. Fluxum enim particularum in aere aeque ac in oleo, imo facilius obtinere non praesumamus?

LXXIX. Sane quid aliud sibi vult lenis illa aura e corpore electrico spirans, ac cutem blanda titillatione afficiens, quam _aurae electricae_ nomine designamus, nisi fluxum hunc particularum aeris se mutuo fugientium, quippe eadem imbuuntur electricitate, tum ad corpora non electrica properantium, juxta legem motuum electricorum[25]?

LXXX. Jam de ipso aere aliquid dicendum, ac de vitro, quae cum sint corpora _coercentia_ non tamen affectionem hanc vi _repulsivae oleosae substantiae_ acceptam referunt, siquidem _omogenea_ sunt, aut certe nulla hujus oleosae substantiae parte coalescere dicentur, qua corpora _eterogenea_ donantur; nempe resinae, serica, pili; tum ligna, corium, ossa etc. quae ustulavi: de quibus corporibus _eterogeneis_ intelligi velle, cum vim omnem _coercendi_ ex sola oleosa substantia repetebam, et ab initio monitum feci (L.) et inde saepius memoravi.

LXXXI. Necessarium igitur est ut vim hanc _repulsivam_ particulis omnibus fluidum aereum constituentibus insitam dicamus; itemque particulis omnibus vitri.

LXXXII. Quod ad aerem spectat, nemini non perspectum eo magis ignem electricum respuere, quo densior est aer; tum quo purior, ac defaecatior: scilicet hic vis _repulsiva_ minus a vi contraria extranearum particularum oppugnatur; illic plus intenditur particulis numero pluribus ipsiusmet aeris conspirantibus.

LXXXIII. Eadem e caussa in vitro densitas cum sit maxima, idcirco omnium vi _coercendi_ praestantissimum extare par est (XVIII): ut consentaneum est solidiora ligna laxioribus praecellere (XXXIII).

CAP. III.

QUOMODO CORPORA COERCENTIA ELECTRICITATEM INDUANT.

LXXXIV. Plurima congessimus, quae vim vere _repulsivam_ erga ignem electricum in corporibus _coercentibus_ praedicant. At quomodo vis haec patitur, ut haec eadem corpora et uberi ignis _nativi_ copia donentur, et adhuc ingenti portione ignis _adventitii_ onerari possint? Siquidem vel ope communicationis super facie laminae vitreae, piceae, ligneae etc. ignem tum congerere possumus, tum ex iisdem haurire, prout nempe respiciunt corpus _excessu_ electricum, vel electricum _defectu_ adeo ut quam validam explosionem edere pares sint; vel ope affrictus _alieno_ igne vitreum tubulum induimus; resinas vero, ligna, serica nunc similiter _alieno_ induimus, nunc _nativo_ spoliamus. Ex quo nescio an quis nimium properanter concludat vim hanc _repulsivam_, quam toto cap. 11 adstruere conabar, esse prorsus commentitiam.

LXXXV. Quasi vero cum vim _repulsivam_ in medium afferebam, vim quamlibet _attractivam_ excluderem; aut sit aliquis in his rebus ita extraneus, qui ignoret indolem _virium mutuarum_ in eo praecipue sitam, quod ita e minimis pendent distantiis, ut saepe ex _attractivis_ in _repulsivas_ e _repulsivis_ in _attractivas_ transeant. Hujusmodi exempla pene infinita cum ex notissimis naturalibus phaenomenis, tum praecipue ex Chemia deprompta, insuper gravissimorum hominum testimonia recensere possem; at nec vacat, nec est necesse.

LXXXVI. Hoc si ita est, quidni dicere possim particulas corporum _coercentium_, puta vitri, aeris, oleosae substantiae, quas vim _repellentem_ exerere erga ignem electricum tot experimenta evincunt, in distantiis minoribus nullatenus _repellere_; imo contraria vi esse praeditas, qua copiam ignis satis magnam arcte complectuntur?

LXXXVII. Porro _nativum_ hunc ignem, quem veluti in sinu suo haec corpora condunt, haurire poterit sive affrictus, seu corpus quodlibet applicitum _defectu_ electricum: hoc viribus suis alliciendo, extorquendoque ignem e complexu particularum corporis _coercentis_; ille mutata partium positione efficiendo, ut vis _attractiva_ particularum ejusdem corporis _coercentis_ remissior evadat[26].

LXXXVIII. Quod autem haec corpora _coercentia_ et ignem alienum induant tum ope communicationis, tum ope affrictus, minus negotii facessere debet. Quid enim mirum, si corpus electricum _excessu_ superata vi _repellente_ corporis _coercentis_, super hujus facie copiam ignis redundantis congerat? Quid absonum, si affrictus eam aliquando inducat partium positionem, quae vi _attractivae_ particularum corporis _coercentis_ magis faveat, unde hoc ipsum _alieno_ igne ex affrictu onustum se prodat[27]?

LXXXIX. Quod attinet ad affectionem corporum _coercentium_, qua fit, ut quantum _alieni_ ignis in una facie congeritur, tantundem _nativi_ ex opposita facie discedere nitatur; et vice versa quantum ex una _nativi_ hauritur tantundem _alieni_ ad se alliciat altera: id ex sola vi _attractiva_ particularum corporis _coercentis_ repetebam in saepius memorata Dissertatione _De vi attractiva ignis electrici_[28]: uti etiam phaenomena omnia _athmosphaerae electricae_, atque _electricitatis vindicis_ ex eodem principio mihi prospere fluebant, scilicet: _quo ignis redundans corpori cuilibet applicatur, licet in hoc vere non ineat, eo vim attractivam particularum ejusdem corporis remissiorem evadere igni nativo retinendo_; et vice versa: _quo defectus eidem corpori applicatur, eo vim attractivam ejusdem intendi_[29]. Haec, inquam, tunc temporis explicabam nulla habita ratione vis _repulsivae_ corporum _coercentium_, cujus argumenta prae manibus non erant; nunc vero cum horum et plurima, et eloquentissima in promptu sint, possem mutata partium vice vim hanc _repulsivam_ in locum _attractivae_ sufficere: atque omnia hujus generis phaenomena aeque feliciter mihi novam hanc viam ineunti cederent. Porro illud semper constaret, cui maxime insistebam: _vires mutuas_ hanc in phaenomenis electricis sibi partem vindicare.

XC. Verum, ut quod sentio ingenue fatear, huic explicationi, quae peti posset e vi _repulsiva_, nonnulla alia phaenomena reclamant. Si enim ponamus ex. gr. laminam vitream, cujus uni faciei _excessus applicatur_ idcirco _nativum_ ignem ex opposita facie dimittere, quod ille ignis redundans vim _repulsivam_ particularum vitri vere intendat; consectarium est vim hanc _repulsivam_ vitri erga ignem electricum ad sensibilem distantiam extendi; siquidem etsi in aliqua distantia _applicetur_ hic _excessus_, adhuc ignem nativum vitri cogit abire. Atqui et vitrum, et quodlibet corpus _coercens_ neutiquam fugit corpus electricum _excessu_, quod proxime respicit; sed illud petit, ac mutuo adhaerent.

XCI. Quod si haec faciunt ut minus probem explicationem petitam e vi _repulsiva_; non desunt quae et illam e vi _attractiva_ desumptam adversari videantur. Quomodo enim vis haec _attractiva_ ad sensibilem distantiam pertinget, si in distantia adhuc ultra captum exigua jam in _repulsivam_ abiit (Cap. II), ut ex vi _coercendi_ colligimus?

XCII. Ex his autem facile me expedio, omnibusque satisfacio considerando particulas corporum _coercentium_ in minimissima distantia vi _attractrice_ praeditas, quae porro in aliquanto majori distantia, adhuc tamen exilissima, in _repellentem_ abit, mox vero iterum in _attractivam_ desinit, quae ad sensibilem distantiam pertingit. Primus hujus vis modus (non enim vires diversae mihi habentur, sed diversi ejusdem vis modi, seu status) rationem prodit cur ea corpora copia ignis nativi satis magna donentur, ut innuimus (LXXXVI). Secundus cur eadem _coerceant_, quod toto Cap. 11 ostendi. Tertius cur accessus, atque adhaesiones obtineant inter haec corpora _coercentia_ ac corpus quodvis electricum (XC). Quibus positis omnia jam firmo stant fundamento, quae de laminis _coercentibus_ ac de _electricitate vindice_ olim disserebam.

XCIII. Jam quid intersit inter particulas corporum vere _coercentium_, et particulas _deferentium_ liquido eruitur. Hae enim aeque ac illae vim _attractivam_ praeseferunt; sed in illis spatium datur certis limitibus conscriptum, quo vis haec in _repulsivam_ degenerat; in his eadem vis _attractiva_ nullo in contrariam transitu perseverat.

XCIV. Hucusque consideravi corpora _coercentia omogenea_, sive _substantias vere ac per se coercentes_, ut sunt aer, vitrum atque oleosa substantia: quod si de corporibus _coercentibus eterogeneis_ agatur, ut sunt ligna, ossa, charta, quae partim ex _substantia vere coercenti_, partim ex _deferenti_ constant, facile intelligitur eadem plus fundi, ut ita dicam, habere quo ignem et in sinu suo excipiant, et foras effundant. Hinc ratio mihi desumitur cur corpora _eterogenea_ vividiorem electricitatem ex affrictu ferme contrahant quam resinae, aut vitra (IV); licet haec vi _coercendi_ praestent (XVI, XVII, XVIII).

XCV. Sed redeamus ad electricitatem, quae oritur ex affrictu. Illud enim mihi in hoc capite maxime propositum, ut inquiram quid affrictus pariat in lignis, aliisque corporibus a me paratis. Observavimus affrictum naturalem partium positionem turbare, novamque inducere, quae vel vim _attractivam_ earundem particularum corporis _coercentis_ remissiorem reddit, unde ignem _nativum_ dimittunt; vel contra intendit, unde _alienum_ ad se alliciunt (LXXXVII, LXXXVIII).

XCVI. Equidem quaenam partium positio viribus _attractivis_ adjumento sit, quaenam, detrimentum afferat, introspicere negatum: facile tamen intelligitur pro diversa corporum superficie, quibus idem corpus _coercens_ fricatur, diverse affici debere, ita ut nunc intendantur vires, nunc remittantur[30]. Hinc porro tot, tamque variae vicissitudines, quas passim occurrere in lignis, aliisque corporibus, super quae tentamina instituebam, (XI) innui. Has profecto singulas vicissitudines definite notare operae pretium foret; verum e tam minimis persaepe adjunctis pendent, ut aliquid stati determinare non semper praesto sit. Quare generaliora quaedam, quae meis experimentis fere unice circa ligna et chartam mage comperta habeo, proferre, satis in praesenti duxero.