Théâtre de Hrotsvitha religieuse allemande du dixième siècle, traduit pour la première fois en français avec le texte latin revu sur le manuscrit de Munich

Part 9

Chapter 93,213 wordsPublic domain

Non solum, ut dixi, in compagine corporis et animæ, necnon in emissione nunc gravis, nunc claræ vocis, sed etiam in pulsibus[301] venarum atque in quorumdam mensura membrorum, sicut in articulis digitorum, in quibus easdem proportiones mensurando repperimus, quas in symphoniis præmisimus, quia musica dicitur convenientia non solum vocum, sed etiam aliarum dissimilium rerum.

DISCIPULI.{1076}

Si præsciremus[302] quod hujusmodi nodus quæstionis tam difficilis ad solvendum esset insciis, maluissemus minorem mundum nescire, quam tantum difficultatis subire.

PAPHNUTIUS.{1077}

Nil officit quod elaborastis, cum ante ignorata experti estis.

DISCIPULI.{1078}

Verum; sed tædet nos philosophicæ disputationis, quia nequimus[303] sensu emetiri scrupulum tuæ rationis.

PAPHNUTIUS.{1079}

Cur me illuditis, qui plane sum nescius, non philosophus?

DISCIPULI.{1080}

Et unde tibi hæc, quæ nos fatigando protulisti?

PAPHNUTIUS.{1081}

Tenuem scientiæ guttulam, quam de plenis sciorum pateris[304] effluentem, non ad colligendum residens, sed casu præteriens, repertam elambi, vobiscum communicare studui.

DISCIPULI.{1082}

Gratulamur tuæ benignitati, sed terremur sententia Apostoli dicentis: _Nam stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sophistica._

PAPHNUTIUS.{1083}

Sive stultus sive sophista perversa operentur[305], confusionem a Deo merentur[306].

DISCIPULI.{1084}

Ita.

PAPHNUTIUS.{1085}

Nec scientia scibilis Deum offendit, sed injustitia scientis.

DISCIPULI.{1086}

Verum.

PAPHNUTIUS.{1087}

Et in cujus laudem dignius justiusque scientia artium retorquetur, quam in ejus, qui scibile fecit et scientiam dedit?

DISCIPULI.{1088}

In nullius.

PAPHNUTIUS.{1089}

Quanto enim mirabiliori lege Deum omnia in numero et mensura et pondere posuisse quis agnoscit, tanto in ejus amore ardescit.

DISCIPULI.{1090}

Nec injuria.

PAPHNUTIUS.{1091}

Sed quid moror in istis, quæ nobis minimum offerunt delectationis?

DISCIPULI.{1092}

Enuclea nobis causam tui mœroris, ne diutius frangamur pondere curiositatis.

PAPHNUTIUS.{1093}

Si quando experiemini, auditu non delectabimini.

DISCIPULI.{1094}

Haud raro contristatur qui curiositatem sectatur; sed tamen hanc nequimus superare, quia familiaris est fragilitati nostræ.

PAPHNUTIUS.{1095}

Quædam impudens femina moratur in hac patria.

DISCIPULI.{1096}

Res civibus periculosa.

PAPHNUTIUS.{1097}

Hæc miranda prænitet pulchritudine, et horrenda sordet turpitudine.

DISCIPULI.{1098}

Miserabile! Quid vocatur?

PAPHNUTIUS.{1099}

Thais.

DISCIPULI.{1100}

Illa meretrix?

PAPHNUTIUS.{1101}

Ipsa.

DISCIPULI.{1102}

Ejus infamia nulli est incognita.

PAPHNUTIUS.{1103}

Nec mirum, quia non dignatur cum paucis ad interitum tendere, sed prompta est omnes lenociniis suæ formæ illicere, secumque ad interitum trahere.

DISCIPULI.{1104}

Lugubre.

PAPHNUTIUS.{1105}

Nec solum nugaces vilitatem suæ familiaris rei dissipant illam colendo, sed etiam præpotentes viri pretiosæ varietatem supellectilis pessum dant, non absque sui damno hanc ditando.

DISCIPULI.{1106}

Horrescimus auditu.

PAPHNUTIUS.{1107}

Greges amatorum ad illam confluunt.

DISCIPULI.{1108}

Se ipsos perdunt.

PAPHNUTIUS.{1109}

Qui amentes, dum cæco corde quis illam adeat contendunt, convicia congerunt.

DISCIPULI.{1110}

Unum vitium parat aliud.

PAPHNUTIUS.{1111}

Deinde inito certamine, nunc ora naresque pugnis frangendo, nunc armis vicissim ejiciendo, decurrentis illuvie sanguinis madefaciunt limina lupanaris.

DISCIPULI.{1112}

O nefas detestabile!

PAPHNUTIUS.{1113}

Hæc injuria quam deflevi Factoris, hæc est causa mei doloris.

DISCIPULI.{1114}

Merito super hoc contristaris, nec dubitamus, quin tecum contristentur cives patriæ cœlestis.

PAPHNUTIUS.{1115}

Quid si illam adeam sub specie amatoris, si forte revocari possit ab intentione nugacitatis?

DISCIPULI.{1116}

Qui tuæ cogitationi instillavit velle, ipse præstet efficaciam posse.

PAPHNUTIUS.{1117}

Fulcite me interim precibus assiduis, ne superer insidiis vitiosi serpentis.

DISCIPULI.{1118}

Qui regem prostravit tenebricolarum, largiatur tibi contra hostem triumphum.

SCENA SECUNDA.{1119}

PAPHNUTIUS.{1120}

Ecce juvenes in foro; illos primum adibo, et ubi hanc quam quæro inveniam rogabo.

JUVENES.{1121}

En, ignotus quidam nos adit; experiemur quid velit.

PAPHNUTIUS.{1122}

Heus, Juvenes, qui[307] estis?

JUVENES.{1123}

Urbicolæ hujus civitatis.

PAPHNUTIUS.{1124}

Avete.

JUVENES.{1125}

Et tu salve, sive sis hujus patriæ indigena, sive advena.

PAPHNUTIUS.{1126}

Advena nunc advenio.

JUVENES.{1127}

Cur advenis? Quid quæris?

PAPHNUTIUS.{1128}

Non est dicendum.

JUVENES.{1129}

Quare?

PAPHNUTIUS.{1130}

Quia mihi secretum.

JUVENES.{1131}

Melius ut proferas, quia si non es nostras, difficile poteris aliquod[308] inter nos negotium absque consilio peragere incolarum.

PAPHNUTIUS.{1132}

Quid si dixero, et dicendo aliquod mihi[309] impedimentum excitavero?

JUVENES.{1133}

Non a nobis.

PAPHNUTIUS.{1134}

Lætis promissionibus cedo, vestræque fidei confidens secretum enucleo.

JUVENES.{1135}

Nihil nostra de parte infidelitatis, nihil tibi obviabit contrarietatis.

PAPHNUTIUS.{1136}

Quorumdam relatu comperi mulierem secus vos commorari omnibus amabilem, omnibus affabilem.

JUVENES.{1137}

Nosti ejus nomen?

PAPHNUTIUS.{1138}

Novi.

JUVENES.{1139}

Quid vocatur?

PAPHNUTIUS.{1140}

Thais.

JUVENES.{1141}

Ipsa nostratium est ignis.

PAPHNUTIUS.{1142}

Ferunt illam mulierem pulcherrimam, omnium esse delicatissimam.

JUVENES.{1143}

Qui retulere nihil fefellere.

PAPHNUTIUS.{1144}

Ipsius causa difficilis prolixitatem viæ surripui; ipsam ut viderem adveni.

JUVENES.{1145}

Nullum tibi obstat impedimentum eam videndi.

PAPHNUTIUS.{1146}

Ubi moratur?

JUVENES.{1147}

Ecce, mansio in proximo.

PAPHNUTIUS.{1148}

Hæc quam indice proditis?

JUVENES.{1149}

Ipsa.

PAPHNUTIUS.{1150}

Illo pergam.

JUVENES.{1151}

Si placet, tecum pergemus.

PAPHNUTIUS.{1152}

Malo ire solus.

JUVENES.{1153}

Ut libet.

SCENA TERTIA.{1154}

PAPHNUTIUS.{1155}

Tu istæc intro, Thais, quam quæro?

THAIS.{1156}

Quis hic qui loquitur ignotus?

PAPHNUTIUS.{1157}

Amator tuus.

THAIS.{1158}

Quicumque me amore colit[310], æquam vicem amoris a me recipit.

PAPHNUTIUS.{1159}

O Thais, Thais, quanta gravissimi itineris currebam spatia, quo mihi daretur copia tecum fandi, tuique faciem contemplandi.

THAIS.{1160}

Nec aspectum subtraho, nec colloquium denego.

PAPHNUTIUS.{1161}

Secretum nostræ confabulationis desiderat solitudinem loci secretioris.

THAIS.{1162}

Ecce cubile bene stratum et delectabile ad inhabitandum.

PAPHNUTIUS.{1163}

Estne hic aliud penitius, in quo possimus colloqui secretius?

THAIS.{1164}

Est etenim aliud occultum tam secretum, ut ejus penetral nulli præter me, nisi Deo, est[311] cognitum.

PAPHNUTIUS.{1165}

Cui Deo?

THAIS.{1166}

Vero.

PAPHNUTIUS.{1167}

Credis illum aliquid scire?

THAIS.{1168}

Non nescio illum nihil latere.

PAPHNUTIUS.{1169}

Utrumne reris illum facta pravorum neglegere, an sui æquitatem servare?

THAIS.{1170}

Æstimo ipsius æquitatis lance singulorum merita pensari, et unicuique, prout gessit, sive supplicium, sive præmium servari.

PAPHNUTIUS.{1171}

O Christe, quam miranda tuæ circa nos benignitatis patientia, qui te scientes vides peccare et tamen tardas perdere!

THAIS.{1172}

Cur contremiscis mutato colore? Cur fluunt lacrimæ?

PAPHNUTIUS.{1173}

Tui præsumptionem horresco, tui perditionem defleo, quia hæc nosti, et tantas animas perdidisti.

THAIS.{1174}

Væ, væ mihi infelici!

PAPHNUTIUS.{1175}

Tanto justius damnaberis, quanto præsumptuosius scienter offendisti majestatem Divinitatis.

THAIS.{1176}

Heu, heu, quid agis? Quid infelici minitaris?

PAPHNUTIUS.{1177}

Supplicium tibi imminet gehennæ, si permanebis in scelere.

THAIS.{1178}

Severitas tuæ correptionis concussit penetral pavidi cordis.

PAPHNUTIUS.{1179}

O utinam esses viscera tenus concussa timore, ne ultra præsumeres periculosæ delectationi assensum præbere.

THAIS.{1180}

Et quis posthæc locus pestiferæ delectationi in meo corde potest relinqui, ubi solum intestini mœroris amaritudo consciique reatus nova dominatur formido?

PAPHNUTIUS.{1181}

Hoc opto, quo resectis vitiorum spinis emergere possit flumen[312] compunctionis.

THAIS.{1182}

O, si crederes, o, si sperares me sordidulam, millies millenis sordium oblitam offuscationibus, ullatenus posse expiari, seu ullo compunctionis modo veniam promereri!...

PAPHNUTIUS.{1183}

Nullum enim grave peccatum, nullum tam immane est delictum, quod nequeat expiari pœnitentiæ lacrimis, si effectus sequetur operis.

THAIS.{1184}

Ostende, quæso, mi pater, quo effectu operis promereri queam munus reconciliationis.

PAPHNUTIUS.{1185}

Contemne sæculum, fuge lascivorum consortia amasionum.

THAIS.{1186}

Et quid mihi tunc erit agendum?

PAPHNUTIUS.{1187}

In secretum locum secedendum, in quo te ipsam discutiendo possis lamentari enormitatem tui delicti.

THAIS.{1188}

Si hoc speras proficere, non addo momentum morulæ.

PAPHNUTIUS.{1189}

Non dubito quin prosit.

THAIS.{1190}

Da mihi aliquantuli spatium tempusculi, ut proferam mammonam, quam male collectam diu servavi.

PAPHNUTIUS.{1191}

Ne solliciteris[313] pro ea. Non desunt, qui utentur inventa.

THAIS.{1192}

Non ob id sollicitor, ut vel mihi servare, vel amicis vellem dare; sed nec egenis conor dispensare, quia non arbitror pretium piaculi[314] aptum esse ad opus beneficii.

PAPHNUTIUS.{1193}

Recte arbitraris. Et quid de congestis actum ire meditaris?

THAIS.{1194}

Igni tradere et in favillam redigere.

PAPHNUTIUS.{1195}

Quamobrem?

THAIS.{1196}

Ne retineantur in mundo, quæ male adquisivi non absque mundi Factoris injuria.

PAPHNUTIUS.{1197}

O quam[315] mutata es ab illa, quæ prius eras, quando inlicito amore flagrabas, avaritiæ calore æstuabas.

THAIS.{1198}

Fortasse mutabor in melius, si annuerit Deus.

PAPHNUTIUS.{1199}

Non est difficile immutabili ejus substantiæ res ut libet mutare.

THAIS.{1200}

Ibo, et quæ cogitavi opere complebo.

PAPHNUTIUS.{1201}

Vade in pace, citiusque ad me revertere.

SCENA QUARTA.{1202}

THAIS.{1203}

Convenite, properamini, nequam amatores mei.

AMATORES[316].{1204}

Vox Thaidis nos vocantis. Adventum maturemus, ne illam tardando offendamus.

THAIS.{1205}

Accelerate, accedite, ut queam vobiscum verba miscere.

AMATORES.{1206}

O Thais, Thais, quid sibi vult rogus, quem construis? Cur pretiosarum varietatem divitiarum juxta rogum congeris?

THAIS.{1207}

Rogatis?

AMATORES.{1208}

Admiramur satis.

THAIS.{1209}

Exponam citius.

AMATORES.{1210}

Hoc optamus.

THAIS.{1211}

Aspicite.

AMATORES.{1212}

Quiesce, quiesce, Thais. Quid agis? Num insanis?

THAIS.{1213}

Non insanio, sed sanum sapio.

AMATORES.{1214}

Ut quid hæc perditio quadringentarum auri librarum, cum aliarum diversitate gazarum?

THAIS.{1215}

Omne quod injuste a vobis extorsi igne volo cremari, ne ullus fomes vobis relinquatur sperandi me ultra vestro amori cedendi.

AMATORES.{1216}

Subsiste paulisper, subsiste, et materiam tuæ perturbationis detege.

THAIS.{1217}

Non subsisto, nec sermonem vobiscum confero.

AMATORES.{1218}

Cur dedignando nos fastidis? Num alicujus infidelitatis nos arguis? Nonne semper satisfecimus tuis votis? Et tu iniquo odio nos gratis insectaris.

THAIS.{1219}

Dimittite, nolite vestem meam adtrahendo scindere. Sit satis, quod huc usque peccando vobis consensi. Finis instat peccandi, tempusque nostri discidii.

AMATORES.{1220}

Quo tendit[317]?

THAIS.{1221}

Ubi nemo vestrum posthac me videbit.

AMATORES.{1222}

Papæ! Quid hoc monstri est, quod nostri deliciæ[318] Thais, quæ divitiis affluere[319] semper laboravit, quæ mentem a lascivia numquam retraxit et se voluptati penitus dedit, tanta auri gemmarumque insignia absque retractatione perdidit, et nos sui amasiones dedignando sprevit subitoque non comparuit?

SCENA QUINTA.{1223}

THAIS.{1224}

En, pater Paphnuti, venio ad obsequendum tibi promptissima.

PAPHNUTIUS.{1225}

Quia moram in veniendo fecisti, coartabar nimis verendo te iterum implicitam esse sæcularibus negotiis.

THAIS.{1226}

Ne id vereare, quia multo aliud mihi versatur[320] in mente. Nam res familiares juxta velle meum disposui, meisque amasionibus publice abrenuntiavi.

PAPHNUTIUS.{1227}

Quia his abrenuntiasti, superno amatori jam nunc poteris copulari.

THAIS.{1228}

Tuum est mihi velut radio præscribere quid me oporteat factum ire.

PAPHNUTIUS.{1229}

Sequere me.

THAIS.{1230}

Sequar enim ambulatione; o utinam sequerer[321] et actione!

SCENA SEXTA.{1231}

PAPHNUTIUS.{1232}

Ecce cœnobium, in quo sacrarum virginum nobile commoratur collegium. Eo loci gestio te mansum ire agendæ spatium pœnitentiæ.

THAIS.{1233}

Non contra luctor.

PAPHNUTIUS.{1234}

Intrabo, et abbatissam[322] ductricem virginum pro tui susceptione placabo.

THAIS.{1235}

Quid jubes me interim agere?

PAPHNUTIUS.{1236}

Mecum pergere.

THAIS.{1237}

Ut jubes.

PAPHNUTIUS.{1238}

Ecce, abbatissa occurrit. Admiror quis illi nos adesse tam cito retulerit.

THAIS.{1239}

Fama, quæ nulla stringitur mora.

SCENA SEPTIMA.{1240}

PAPHNUTIUS.{1241}

Opportune occurris, illustris abbatissa, te ipsam quæro.

ABBATISSA.{1242}

Gratanter advenis, venerande pater Paphnuti; benedictus tui adventus, dilecte Dei.

PAPHNUTIUS.{1243}

Beatitudinem æternæ benedictionis infundat tibi gratia Omniparentis.

ABBATISSA.{1244}

Unde hoc mihi ut Sanctitas tua dignaretur invisere exiguitatem habitationis meæ?

PAPHNUTIUS.{1245}

Opus est tuo juvamine in aliqua sollicitanda necessitate.

ABBATISSA.{1246}

Jube solum modo levi famine quid me velis agere, et ego tui jussa complere tuisque votis studebo pro viribus satisfacere.

PAPHNUTIUS.{1247}

Attuli capellam semivivam, dentibus luporum nuper abstractam, quam tui miseratione foveri, tui sollicitudine gestio mederi, quoadusque abjecta hædinæ pellis austeritate, ovini velleris induatur mollitie.

ABBATISSA.{1248}

Exprime rem[323] enucleatius.

PAPHNUTIUS.{1249}

Istæc quam vides meretricio more vitam instituit.

ABBATISSA.{1250}

Miserabile.

PAPHNUTIUS.{1251}

Seseque totam lasciviæ dedit.

ABBATISSA.{1252}

Semet ipsam perdidit.

PAPHNUTIUS.{1253}

At nunc, me hortante Christoque cooperante, frivola quæ sectabatur odiendo[324] refugit, et castum sapit.

ABBATISSA.{1254}

Mutationis auctori grates.

PAPHNUTIUS.{1255}

Quia enim ægritudo animarum, æque ut corporum, contrariis[325] curanda est medelis, consequens est, ut hæc a solita sæcularium[326] inquietudine sequestrata sola in angusta retrudatur cellula, quo liberius possit discutere sui crimina.

ABBATISSA.{1256}

Hoc potissimum prodest.

PAPHNUTIUS.{1257}

Manda, ut quantocius cellula construatur.

ABBATISSA.{1258}

Parvo spatio perficiatur[327].

PAPHNUTIUS.{1259}

Nullus introitus, nullus relinquatur aditus, sed solummodo exigua fenestra, per quam modicum possit victum accipere, quem statutis diebus et horis illi debebis[328] parce præbitum ire.

ABBATISSA.{1260}

Vereor quod delicatæ teneritudo mentis ægre patiatur difficultatem tanti laboris.

PAPHNUTIUS.{1261}

Ne id vereare: nam grave delictum forte desiderat sperare remedium.

ABBATISSA.{1262}

Verum.

PAPHNUTIUS.{1263}

Tædet me magis morarum, quia timeo illam corrumpi visitatione hominum.

ABBATISSA.{1264}

Cur tædium pateris? Cur illam non includis? Ecce cellula quam desiderasti est perfecta.

PAPHNUTIUS.{1265}

Placet. Ingredere, Thais, habitaculum tuis facinoribus deflendis satis congruum.

THAIS.{1266}

Quam breve, quam obscurum et quam incommodum tenellæ mulieri ad inhabitandum!

PAPHNUTIUS.{1267}

Cur habitaculum execraris? Cur ingredi horrescis? Decet ut, quæ hactenus fuisti indomite vaga, nunc tandem in solitario refreneris loco.

THAIS.{1268}

Mens assueta lasciviæ haud raro impatiens est anterioris vitæ.

PAPHNUTIUS.{1269}

Ideo debet habenis disciplinæ stringi, quoadusque desinat contra luctari.

THAIS.{1270}

Quod jubet tua paternitas non recusat subitum ire mea vilitas; sed quædam inopportunitas inest huic habitationi difficilis ad sufferendum meæ fragilitati.

PAPHNUTIUS.{1271}

Quæ hæc importunitas?

THAIS.{1272}

Erubesco dicere.

PAPHNUTIUS.{1273}

Ne erubescas, sed penitus detege.

THAIS.{1274}

Quid inopportunius[329], quidve poterit esse incommodius, quam quod in uno eodemque loco diversa corporis necessaria supplere debebo? Nec dubium, quin ocius fiat inhabitabilis[330] præ nimietate fœtoris.

PAPHNUTIUS.{1275}

Formida perpetis crudelitatem gehennæ, et desine transitoria pertimescere.

THAIS.{1276}

Fragilitas mei cogit me terreri.

PAPHNUTIUS.{1277}

Convenit ut malæ blandimentorum dulcedinem delectationis luas molestia nimii fœtoris.

THAIS.{1278}

Non recuso, non nego me sordidam non injuria fœdo sordidoque habitatum ire in tugurio; sed hoc dolet[331] vehementius, quod nullus est relictus locus, in quo apte et caste possim tremendæ nomen Majestatis invocare.

PAPHNUTIUS.{1279}

Et unde tibi tanta fiducia, ut pollutis labiis præsumas proferre nomen impollutæ Divinitatis?

THAIS.{1280}

Et a quo veniam sperare, cujusve salvari possum miseratione, si ipsum prohibeor invocare, cui soli deliqui, et cui uni devotio orationum debet offerri[332]?

PAPHNUTIUS.{1281}

Debes plane orare non verbis, sed lacrimis, non sonoritate tinnulæ vocis, sed compuncti rugitu cordis.

THAIS.{1282}

Et si vetar Deum verbis orare, quomodo possum veniam sperare?

PAPHNUTIUS.{1283}

Tanto celerius mereberis, quanto perfectius humiliaberis. Dic tantum: Qui me plasmasti, miserere mei!

THAIS.{1284}

Opus est ejus miseratione, ne frangar[333] in dubio certamine.

PAPHNUTIUS.{1285}

Certa viriliter, ut possis triumphum obtinere feliciter.

THAIS.{1286}

Tuum est pro me orare, ut merear palmam victoriæ.

PAPHNUTIUS.{1287}

Non opus est monitu.

THAIS.{1288}

Spero.

PAPHNUTIUS.{1289}

Tempus est optatas solitudinis repetam latebras[334], et caros visitem discipulos. Tuæ igitur sollicitudini, tuæ pietati, venerabilis abbatissa, hanc captivam committo, ut et corpus delicatum mediocriter foveas necessariis, et animam sufficienter reficias saluberrimis monitis.

ABBATISSA.{1290}

Ne solliciteris pro ea, quia eam materno affectu fovebo.

PAPHNUTIUS.{1291}

Vadam.

ABBATISSA.{1292}

In pace.

SCENA OCTAVA.{1293}

DISCIPULI.{1294}

Quis pulsat portam?

PAPHNUTIUS.{1295}

Ego[335].

DISCIPULI.{1296}

Vox Paphnutii patris nostri.

PAPHNUTIUS.{1297}

Amovete pessulum.

DISCIPULI.{1298}

O pater, salve.

PAPHNUTIUS.{1299}

Avete.

DISCIPULI.{1300}

Coartabamur nimium pro diutina absentia tui.

PAPHNUTIUS.{1301}

Juvat quod abfui.

DISCIPULI.{1302}

Quid actum est de Thaide?

PAPHNUTIUS.{1303}

Juxta meum velle.

DISCIPULI.{1304}

Ubi moratur?

PAPHNUTIUS.{1305}

In exigua cellula deflet sui commissa.

DISCIPULI.{1306}

Laus sit summæ Trinitati.

PAPHNUTIUS.{1307}

Et benedictum nomen ejus tremendum nunc et per ævum.

DISCIPULI.{1308}

Amen.

SCENA NONA.{1309}

PAPHNUTIUS.{1310}

Ecce, tres mensurni pœnitentiæ Thaidis transiere, et ego ignoro utrumne Deo acceptabilis sit ejus compunctio. Surgam, et vadam ad fratrem meum Antonium, quo mihi manifestetur per ejus interventum.

SCENA DECIMA.{1311}

ANTONIUS.{1312}

Quid insperatæ jucunditatis accidit? Quid novi gaudii mihi contigit? Num hic est frater et coeremicola meus Paphnutius? Ipse est.

PAPHNUTIUS.{1313}

Sum etenim.

ANTONIUS.{1314}

Bene, frater, venisti, bene me adveniendo lætificasti.

PAPHNUTIUS.{1315}

Haud minus tripudio tui visu, quam tu mei adventu.

ANTONIUS.{1316}

Quæ hæc causa tam acceptabilis, tam grata nobis, quæ te huc duxit de tuis latibulis?

PAPHNUTIUS.{1317}

Enucleo[336].

ANTONIUS.{1318}

Hoc desidero.

PAPHNUTIUS.{1319}

Ante hoc triennium morabatur secus nos quædam meretrix nomine Thais, quæ non solum sese perditioni dedit, sed etiam perplures secum ad interitum trahere consuevit.

ANTONIUS.{1320}

Heu! gemenda consuetudo!

PAPHNUTIUS.{1321}

Hanc sub specie amatoris adii, et lascivientem animum nunc suavibus hortamentis blandiendo mulcebam, nunc acrioribus monitis minitando terrebam.

ANTONIUS.{1322}

Hoc temperamentum ejus lasciviæ fuit necessarium.

PAPHNUTIUS.{1323}

Tandem cessit, et spreta reprehensibili consuetudine castitatem elegit, seseque in angustissima cellula concludi consensit.

ANTONIUS.{1324}

Delector audiendo in tantum, ut omnes præcordiorum[337] venæ intrinsecus exiliant gaudendo.

PAPHNUTIUS.{1325}

Decet tui sanctitatem; et ego quidem, licet supra modum gaudeam[338] de conversione, si[339] levi tamen conturbor sollicitudine, eo quod vereor ejus teneritudinem ægre ferre diutinum laborem.

ANTONIUS.{1326}

Ubi adest vera dilectio, non deest pia compassio.

PAPHNUTIUS.{1327}

Unde tuam dilectionem efflagito, ut tu tuique discipuli mecum in orationibus concordando velitis persistere, quoadusque cœlitus demonstretur, utrumne benignitas divinæ miserationis ad indulgentiam mollita sit pœnitentis lacrimis.

ANTONIUS.{1328}

Consentimus tuæ petitioni libenter.

PAPHNUTIUS.{1329}

Nec dubito vos a Deo exauditum iri clementer.

SCENA UNDECIMA.{1330}

ANTONIUS.{1331}

Ecce, evangelica promissio in nobis est impleta.

PAPHNUTIUS.{1332}

Quæ hæc promissio?

ANTONIUS.{1333}

Ea videlicet, quæ consentientes in oratione promisit omnia impetrare posse.

PAPHNUTIUS.{1334}

Quid est?

ANTONIUS.{1335}

Paulo meo discipulo ostensa est quædam visio.

PAPHNUTIUS.{1336}

Voca illum.

ANTONIUS.{1337}

Paule, accede, et quæ vidisti Paphnutio expone.

PAULUS.{1338}

Videbam in visione lectulum candidulis palliolis in cœlo magnifice stratum, cui quatuor splendidulæ[340] virgines præerant, et quasi custodiendo astabant; at ubi jucunditatem miræ claritatis aspiciebam, intra me dicebam: hæc gloria nemini magis congruit, quam patri et domino meo Antonio.

ANTONIUS.{1339}

Tali me non dignor beatitudine.

PAULUS.{1340}

Quo dicto intonuit vox divina dicens: «Non, ut speras, Antonio, sed Thaidi meretrici servanda est hæc gloria.»

PAPHNUTIUS.{1341}

Laus dulcedini tuæ miserationis[341], Christe, unice Dei, quod mei tristitiam tam pie dignatus es consolari.

ANTONIUS.{1342}

Dignus est laudari.

PAPHNUTIUS.{1343}

Ibo, et mei captivam visitabo.

ANTONIUS.{1344}

Tempus est ut illi et spem veniæ et solamen promittas beatitudinis æternæ.

SCENA DUODECIMA.{1345}

PAPHNUTIUS.{1346}

Thais, mea adoptiva filia, aperi fenestram, ut te videam.

THAIS.{1347}

Quis loquitur?

PAPHNUTIUS.{1348}

Paphnutius pater tuus.

THAIS.{1349}

Unde mihi jucunditas tantæ lætitiæ, ut tu me peccatricem digneris[342] visitare?

PAPHNUTIUS.{1350}

Licet per hoc triennium absens essem corpore, haud modicum tamen sollicitus sum[343] pro tui salute.

THAIS.{1351}

Non dubito.

PAPHNUTIUS.{1352}

Expone mihi historiam tuæ conversationis, modumque compunctionis.

THAIS.{1353}

Hoc possum exponere, quod non nescio me nihil dignum Deo egisse.

PAPHNUTIUS.{1354}

Si Deus iniquitates observabit, nemo sustinebit.

THAIS.{1355}

Si tamen quid fecerim vis scire, numerositatem meorum scelerum intra conscientiam, quasi in fasciculum collegi et pertractando mente semper inspexi, quo, sicut naribus numquam[344] molestia fœtoris, ita formido gehennæ non abesset visibus cordis.

PAPHNUTIUS.{1356}

Quia te compunctione punisti, ideo veniam meruisti.

THAIS.{1357}

O utinam!

PAPHNUTIUS.{1358}

Da manum, ut te educam.

THAIS.{1359}

Noli, pater venerande, noli me sordidulam his immunditiis abstrahere, sed sine in loco meis meritis condigno mansum ire.

PAPHNUTIUS.{1360}

Tempus est ut levigato timore incipias vitam sperare, quia tui pœnitentia acceptabilis est Deo.

THAIS.{1361}

Ejus pietati laudem ferant omnes angeli, quia non sprevit humilitatem cordis contriti.

PAPHNUTIUS.{1362}

Esto stabilis in Dei timore, et permane in ejus dilectione; post quindecim namque dies hominem exues[345], et tandem felici cursu peracto, superna favente gratia, transmigrabis ad astra.

THAIS.{1363}

O utinam mererer pœnas evadere, vel saltim clementius exuri mitiori igne! Non est enim hoc mei meriti, ut doner beatitudine interminabili.

PAPHNUTIUS.{1364}

Gratuitum Dei donum non pensat humanum meritum, quia si meritis tribueretur, gratia non diceretur.

THAIS.{1365}