Lexicon Latinum

Part 18

Chapter 182,546 wordsPublic domain

ATHLĒTĬCĒ, _A la manière des athlètes_. USUS: Athletice, pancratice, pugilice valere.

ĂTŎMUS, i, m. _Non divisé_, _atome_. SYN. Individuum corpusculum. EPITH. Errantes, innumerabiles. USUS: Infinita vis innumerabilium atomorum volitant, cohærescunt inter se. Atomorum corpusculorum concursio fortuita.

ATQUE, _Et_. USUS: 1. Is a constantia, atque a se ipse discessit. 2. Quam, _que_. Contra agis, atque oportet. Alia dicis, atque agis. Aliter, atque ominabar, res evenit. 3. Uti, ut, _que_, _comme_. Colitur æque, atque Deus. Similiter nos affectos esse convenit, atque illos. 4. Immo, cum voce adeo, _bien plus_, _que dis-je_. Consilio, atque adeo amentia tua impulsus. Ego princeps in adjutoribus, atque adeo secundus fui. (VULG. Immo etiam.) Atque etiam, _bien plus_.

ATQUĪ, _Mais_. SYN. Sed, sed enim, verum. USUS: 1. Atqui si tempus ullum est necandi hominis. 2. At vero, _or_. Ita quidem cogitabam; atqui in mora erat valetudo, tentari cœpta. 3. Tamen, _cependant_. Atqui ne ex eo quidem tempore hoc egit Sextilius.

ATHRĀMENTUM, i, n. _Liqueur noire_, _encre_. EPITH. Sutorium, temperatum. USUS: Atramenti effusione sepiæ se tuentur, _la sèche se défend par l’émission d’une liqueur noirâtre_.

ATRĀTUS, a, um, _Vêtu de noir_. SYN. Funebri vestimento indutus. USUS: Quis unquam cœnavit atratus?

ATRĬENSIS, e, gen. com. _Gardien de l’atrium_, _intendant_. SYN. Servus, cui atrii cura demandatur. USUS: Servi atrienses.

ATRĬŎLUM, i, n, _Petit vestibule_. SYN. Atrium minus. USUS: In porticu atriolum fiat.

ATRĬUM, i, n. _Atrium_, _cour intérieure_, _vestibule_, _portiqne_. SYN. Primus intra ædes aditus. EPITH. Auctionarium majus. USUS: Atriolum non fere solet nisi in iis ædificiis fieri, in quibus est atrium majus.

ATRŌCĬTAS, ātis, f. _Atrocité_, _violence_. SYN. Diritas, immanitas, crudelitas. EPITH. Indigna rerum, invidiosa, tanta, et tam indigna. USUS: Locus communis, per quem facti atrocitas, aut indignitas, aut culpa augeatur, _vel_ levetur. Atrocitatem habere, dicitur res atrox. Cf. Immanitas, Crudelitas.

ATROX, ōcis, omn. gen. _Cruel_, _violent_, _atroce_. SYN. Crudelis, dirus, atro horrendoque aspectu. )( Mitis, lenis. USUS: Res scelesta, atrox, nefaria. Atrox suspicio; genus orationis vehemens et atrox. Cf. Crudelis. Hinc per adverbium dicimus: Atrociter minitari, atrociter respondere.

ĀTTĀCTŬS, ūs, m. (abl. sing.) _Attouchement_, _contact_. USUS: Levi attactu demulsit.

ATTĂMĔN, _Cependant_. SYN. Tamen, verumtamen. USUS: Si non æquabis ejus merita, attamen narra. Si non pari, at grato tamen munere.

ATTENDO, is, tendi, tentum, ere, n. et a. _Faire attention_, _être attentif_. SYN. Animadverto, animum adverto, noto, diligenter percipio; attento animo, summaque attentione audio; mentem, auresque erigo, silentium tribuo; animum et mentem adhibeo; aures admoveo; attentum animum teneo, adsum animo. )( Remitto, negligo. ADV. Admodum, belle, bene, commodius, diligenter, diligentius, paulo, magnopere, negligentius, parum, paulisper, paululum, postremo, recte, studiose, maxime. PHRAS. Attendite, _attention_, _faites attention_. Percipite quæso, quæ dicam, eaque penitus animis vestris, mentibus mandate. Perattentos vestros animos velim. Reficite vos ad ea, quæ dicturus sum. Adeste omnes animis, qui corporibus adestis. Adhibete animos, non solum aures ad orationem gravissimam. Audientiam mihi fieri deposco. Causam totam, quam maxime intentis oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini; nemo obstrepat. Hoc agite nunc jam; auscultate, operam date, mea dicta devorate. Aures vacuas advertite. Studete mihi hodie, favete; adeste æquo animo, et rem cognoscite per silentium. Attendite, intendite animos; id cuique spectatissimum sit. Ad illa mihi pro se quisque intendat animum; id animo sequatur. Attentum animum præbete, tenete. Excipite, quæ memoraturus sum; intenti, et compressa voce audite. Perpurgatis auribus operam mihi hodie date. Inservite negotio præsenti, et attentos vos præbete. Defigite in ista animum. Mentis cogitationes ad hoc convertite. Captate sermonem diligenter, et mentis aciem intendite. Benignis auribus, quæ dicam, accipite, et ad animum referte. Aurium mihi hodie operam date. Cf. Considero, Adverto. USUS: Judex animum et aures diligenter attendat ad ea, quæ dicuntur. Attendere aliquem studiose, et verba aucupari. Attendite stuporem hominis. (VULG. Attendere alicui.)

ATTĒNTĒ, _Attentivement_. Attento animo, silentio, diligenter. USUS: Peto, ut pro me dicentem benigne, contra illum attente audiatis, Attente, et benignitate, qua soletis, me audite.

ATTENTĬO, ōnis, f. _Attention_. USUS: Cura, attentio, animi cogitatio, vigilantia, assiduitas, labor, uno diligentiæ verbo continentur. Cf. Attendo.

ATTENTO, as, avi, atum, are, a. _Tenter_, _sonder_; _attaquer_, _attenter à._ SYN. Tento, pertento. USUS: Animos aliorum cognoscere, attentare. Urbem insidiis, pudicitiam virginis, fidem alicujus attentare. Cf. Tento.

ATTENTUS, a, um, _Attentif_. SYN. Intentus. )( Negligens, remissus. PHRAS. 1. Attentos reddere, _rendre attentifs_. Audientiam sibi facere; arrectos suspensosque animos in se avertere; attentionem captare. 2. Attentum esse, _être attentif_. Attentum se præbere; attento animo excipere dicentem; tempus omne in attentissima cogitatione, et acerrima ponere. Cf. Attendo. USUS: Attentus est ad rem, parcus, _économe_. Auditorem benevolum, docilem, attentum facito, teneto. Attentus in re aliqua, ad aliquid.

ATTĔNŬĀTĒ, _Simplement_. SYN. Jejune ne. USUS: Attenuate, presseque dicere.

ATTĔNŬĀTĬO, ōnis, f. _Diminution_. SYN. Extenuatio, imminutio. USUS: Suspicionis attenuatione fidem facere, _se faire croire en affaiblissant les soupçons_.

ATTĔNŬĀTUS, a, um, _Amaigri_, _affaibli_; _simple_. SYN. Exilis, humilis, abjectus, demissus. USUS: Oratio nimis attenuata, ad usitatam quotidiani sermonis consuetudinem demissa.

ATTĔNŬO, as, avi, atum, are, a. _Affaiblir_, _diminuer_, _consumer_. SYN. Imminuo, extenuo. )( Amplifico. USUS: Grandia illa attenuanda sunt. Bellum attenuatum, atque imminutum. Attenuatæ prælio legiones. Cf. Imminuo, Elevo.

ATTĔRO, is, trīvi, trītum, ere, a. _Écraser_, _détruire_. USUS: Postquam famam ejus, et pudorem attriverat.

ATTESTOR, aris, atus sum, ari, d. _Attester_, _témoigner_; _prendre à témoin_. SYN. Testor, testem facio, comprobo. USUS: Pompeium attestatus est.

ATTEXO, is, texui, textum, ere, a. _Ajuster_, _ajouter à_. SYN. Addo, adjungo. USUS: Immortali parti mortalem attexere.

ATTĬNĔO, es, ui, tentum, ere, a. et n. _Tenir_; _toucher_, _être attenant à_. USUS: Cultros attinet, _il est sous le rasoir_.

ATTĬNĔT, impers. _Être important_, _utile_; _toucher_, _concerner_. SYN. Pertinet. PHRAS. Ea res ad omnes attinet, _cette chose concerne tout le monde_. Pertinet, spectat; id curandum ita, ut si res omnium ageretur; ea res in rationem publicæ utilitatis cadit. Causa omnium ea re contingitur, admiscetur. In eo causa omnium vertitur; conjuncta ejus rei causa est cum publica salute. Res omnium nostrum in hoc agitur. Hoc ad nostrum quemlibet. USUS: Quid sentiam, nihil attinet dicere. Quod ad me attinet. Quod ad abstinentiam attinet, ita me gessi. Quæ ad colendam vitam attinent. Cf. Pertinet, Refert.

ATTINGO, is, tĭgi, attactum, ere, a. _Toucher_, _atteindre_. SYN. Tango, ago, accedo, assequor. ADV. Breviter, cautius, diffidenter, leniter, leviter, proprie, prorsus non, sero ac leniter, sigillatim, strictim, timide. USUS: 1. Extremis labris gustare, extremis digitis attingere. Insulam, portum, attingere. Nihil de bonis meis, nihil de præda attigit. 2. TRANSL. Id ne suspicione quidem, aut conjectura attigit, _il n’a jamais soupçonné cela_. 3. Specto, _tenir à quelqu’un_, _concerner_. Civitates, quæ officiis, fide, vetustate, cognatione populum Romanum attingunt. Aliquem necessitudine, cognatione, sanguine attingere. Attingit me ea cura, sollicitudo. Partem ejus sceleris nullam attigit. 4. Tracto, indico, _s’occuper de_, _s’appliquer à_, _aborder (un sujet)_. Bonas artes ne attigisti quidem. Illud breviter, et strictim attigi, et perstrinxi. 5. Vicinus sum, _toucher_, _être contigu_. Cappadociæ pars Ciliciam attingit.

ATTOLLO, is, ere, a. _Élever_. * SYN. Erigo. USUS: Cum se a gravi casu attollere et levare vellet. Attollunt se montes ingentes. Cf. Erigo.

ATTONDĔO, es, attondi, attonsum, dere, a. _Tondre_. USUS: Ulmos, virgulta attondere. TRANSL. Laudem alicujus attondere, _faire tort à la réputation de quelqu’un_.

ATTŎNĬTUS, a, um, _Frappé de stupeur_, _d’étonnement_. PHRAS. 1. Attonitos reddidit ea res, _cette chose les a frappés d’étonnement_. Suspensos ea res tenuit omnium animos; stupor omnes admiratione defixit intentos ad hoc spectaculum. 2. Attoniti sunt, _ils sont frappés de stupeur_. Miraculo stupentes et suspensi animo hærent. Stupent, et sibi pene excidunt; exanimantur terrore aspectuque rei. Supini cœlum aspiciunt. USUS: Novitate ac miraculo attonitus. Cf. Obstupefacio, Admiratio, Miror.

ATTRĂHO, is, traxi, tractum, ere, a. _Attirer_, _entraîner_. SYN. Allicio, invito, allecto, adduco. ADV. Commode. PHRAS. 1. Tuis blanditiis me ad te pertraxisti, traduxisti; me tibi plane adscivisti; me totum ad te redegisti. Horum spe me ad tuam consuetudinem vocasti, pellexisti. 2. Totam administrationem ad se attrahere, _s’emparer de toute l’administration_. Omnium partes corripere atque amplecti; omnia senatus munia ad se trahere; arcessere sibi omnium curas, vigilias; adsciscere sibi totam provinciæ procurationem. USUS: Cur id tibi malum ultro accersis atque attrahis? Similitudo attrahit ad amicitiam. Cf Allicio, Adjungo.

ATTRECTO, as, avi, atum, are, a. _Toucher à_. SYN. Sæpe tracto, et quasi manibus tero. USUS: Libros, quos tu contaminatis manibus attrectas. Cf. Tango.

ATTRĬBŬO, is, tribui, tribūtum, ere, a. _Attribuer_. SYN. Adscribo, tribuo, assigno, confero, conjicio, refero, addico, adscisco, destino, affingo. )( Demo. ADV. Proprie. USUS: Culpam, calamitatis causam mihi attribuis, et adscribis. Eam curam, provinciam, procurationem, negotium tibi attribuit populus. Certum pecuniæ modum, mancipiorum numerum alteri attribuere. Cf. Adscribo, Tribuo.

ATTRĬBŪTĬO, ōnis, f. _Assignation_, _mandat pour le payement d’une dette_. SYN. Assignatio. USUS: Scribit, se de attributione omnia fecisse.

AT VĒRO, _Mais_. Plerumque adversantis est, et in principio periodi usurpatur. USUS: 1. Virtutem nemo unquam Deo acceptam retulit: at vero honoribus, opibus aucti Diis gratias agimus. 2. Concludentis est interdum. Qui socium fallit, vir bonus non est: at vero tu etc.

AUCEPS, cŭpis, m. _Oiseleur_. SYN. Venator avium. USUS: Peritissimus voluptatum auceps. Auceps syllabarum leguleius quispiam. Auceps concinnat aream, offundit cibum, aves allectat.

AUCTĬO, ōnis, f. _Vente publique_, _enchère_, _encan_. SYN. Publica venditio, in qua pretium augetur. EPITH. Hæreditaria. USUS: Bona alicujus auctione constituta vendere. Facere auctionem, publicare bona, sub corona vendere. Cf. Publicatio.

AUCTĬŌNĀRĬUS, a, um, _Relatif aux ventes publiques_. Tabulæ auctionariæ, _affiche de vente_; atria auctionaria, _salles de vente_.

AUCTĬŌNOR, aris, atus sum, ari, d. _Faire une vente à l’encan_. SYN. Auctionem facio, auctione vendo, per præconem vendo, sub hasta vendere, præconis voci bona subjicio. USUS: Dejotarus Rex auctionatus est. Cf. Publico.

AUCTOR, ōris, m. _Auteur_. SYN. Suasor, impulsor, hortator, machinator, architectus, opifex, adjutor, monitor. EPITH. Amicissimus atque sapientissimus, bonus imprimis, valde bonus, tam castus, tam religiosus, tam sanitas, divinus, domesticus, egregius, gravis, constans, præstans virtute, prudentia, religione, æquitate, gravior, gravissimus, idoneus, levis, locuples, locupletior, locupletissimus, luculentus, malus, melior, optimus, peritissimus, præclarus, præsens, privatus, recentior, religiosissimus, summus, certus, certissimus, eruditissimus, expers humanitatis. PHRAS. Auctor malorum, _l’auteur des maux_. Dux, architectus, machinator ac princeps sceleris; tuba belli civilis; caput, fax seditionum, impulsor, suasor, stirps ac semen malorum omnium; seditionis stimulator ac concitator; litium sator; signifer, pater, cujus opera civile bellum natum, conflatum, susceptum est; scelerum caput; facinorum repertor, cujus ductu auspicioque scelus conflatum est. USUS: 1. Auctor tibi sum, ut naviges, _navigue_, _j’y consens_. Magnis auctoribus inductus id feci. 2. Magister, doctor, scriptor. Livius rerum Romanarum auctor locupletissimus. Malus latinitatis auctor Apuleius. Utraque sententia luculentos habet auctores 3. Nuntius, _autorité_, _garant_, _témoin_. Certis et idoneis auctoribus comperi. Quo auctore hic rumor fluxit? 4. Caput, princeps, dux. Præbere se senatui auctorem, principem, ducem, _chef_. Consilii princeps et auctor sanctissimi fœderis. Deditionis auctor, hortator. Forensis latrocinii auctor nefarius, _instigateur_.

AUCTŌRĂMENTUM, i, n. _Engagement contracté par les gladiateurs_. SYN. Obligatio, et nexus. USUS: In mercenariis ipsa est merces auctoramentum servitutis.

AUCTŌRĬTAS, ātis, f. _Autorité_, _ascendant_, _crédit_. SYN. Existimatio, fides, vis, opinio, judicium, momentum, pondus, testimonium. EPITH. Æterna, apex senectutis, clara, censoria, clarissima, stabilis, consularis, digna mutatione, divina atque inaudita, domestica, equestris, excellens, gravis, gravissima, honesta, et digna verecundia, et cultu et honore, illustrior, immortalis, imminuta, interposita, legitima ante, levior, magna et imprimis gravis, major, maxima, mediocris, minima, minor, naturalis, patria, perdita antequam, pontificialis, publica, senatoria, summa, tenuis, vetus, contraria, certa, privata. PHRAS. Auctoritatem sibi facere, _s’acquérir du crédit_. Constituere sibi, colligere auctoritatem; dignitatem sibi conciliare; gratiam dignitatemque amplificare; colligere magnam apud omnes famam, gloriam, existimationem; conficere sibi nomen, famam ingentem; multum auctoritatis consequi. 2. Non cani, non rugæ auctoritatem dant, sed morum gravitas et conspecta virtus, _ce ne sont ni les cheveux blancs, ni les rides qui nous donnent l’ascendant sur les autres, mais une conduite toujours grave et une vertu reconnue_. Non cani, non rugæ auctoritatem tribuunt, afferunt, attribuunt, constituunt, faciunt, conciliant. 3. Auctoritatem habet magnam, _il est fort estimé_. Magna est ejus apud omnes auctoritas. Non modo auctoritatem, sed et imperium in suos tenet, obtinet. Est in eo, residet in illo magna auctoritas. Floret apud omnes auctoritate. Multum est ejus nomen in iis locis. Inter ornatissimos homines est summo splendore. Venerabilis vir miraculo litterarum ingens haberi cœptus est. Vis est in eo viro ingens ad socios civesque. Magnam auctoritatem constitutam habet apud omnes. Auctoritate anteit cæteros. Magna in eo viro inest auctoritas. Auctoritate potest plurimum. Auctoritas ejus valet plurimum; magna habetur. Vir genere est famaque clarissimus. Principem inter suos locum habet. In magna est auctoritate. Excellit ejus auctoritas. In æstimatione magna habetur. Cf. Gravitas. 4. Ausus est auctoritatem Magistratus violare, _il a osé enfreindre les ordres de l’autorité_. Auctoritatem frangere, abjicere, extenuare; auctoritatem violare, infringere, imminuere; solvere majestatem, projicere consulum imperia; famam existimationemque lædere, atterere. 5. Auctoritatem amisit, _il a perdu tout crédit_. Eo uno facto hebescere cœpit ejus auctoritas; eo facto jacturam dignitatis fecit; gratiam omnem et auctoritatem effudit; victa jacet ejus auctoritas facti unius indignitate elevata. USUS: Senatus suam interposuit auctoritatem. Intercessit Senatus auctoritas, _le Sénat a interposé son autorité_. Senatus auctoritati parere. Consulis auctoritatem sequi. Rationibus, non auctoritatibus pugnandum est. Cf. Valeo multum, Dignitas, Honor.

AUCTŎRO, as, avi, atum, are, a. _S’engager pour un salaire_, (_ordin. au service militaire_). SYN. Militiæ sacramento obligo. USUS: Ne auctoraretur, profugit.

AUCŬPĬUM, ii, n. _Chasse aux oiseaux_. SYN. Avium captatio et venatio. USUS: TRANSL. Delectationis aucupium, elaborata concinnitas in oratione ne appareat. Aucupia verborum, litterarum tendiculæ, putidæ sunt, _recherches d’expressions_, _subtilités_.

AUCŬPOR, aris, atus sum, ari, d. _Chasser aux oiseaux_; _rechercher_; _capter_; _éplucher les termes_. SYN. Capto, connector, quæro, venor. )( Repudio. ADV. Necessario. USUS: Ars dicendi plausus, et opiniones hominum aucupatur. Assentatione gratiam divitum, aliena obtrectatione famam aucupari. Levitatis est, inanem aucupari rumorem, et umbras omnes etiam falsæ gloriæ consectari. Inanes rumusculos, verba aucupari. Tempus idoneum, occasionem aucupatur. Cf. Quæro, Capto.

AUDĀCĬA, æ, f. _Audace_. SYN. Confidentia, impudentia. EPITH. Aperta, callida, digna odio majori, effrenata, ficta, gemina, horribilis, humana, toleranda, immanis, impia, incredibilis, intolerabilis, levior, magna, manifesta, nimia, perspicua, scelerata, similis, singularis, summa, tanta et tam perspicua, tam varia et tam nova, vera, urbana. USUS: Incredibili importunitate, et projecta ad omne facinus audacia. Audacia fretus, armatus. Nosti os hominis, nosti audaciam. Projectæ audaciæ, et confidentiæ homulus. Cf. Audax.

AUDACTER, _Avec hardiesse_, _audacieusement_. SYN. Fidenter, confidenter; summa audacia, inhumana audacia atque intoleranda; temeritate atque audacia incredibili; virili animo; vultu intrepido; confidentia singulari; alienatis a memoria periculi animis. USUS: Audacter loqui ac libere. Exultare audacius.

AUDAX, ācis, gen. omn. _Hardi_, _audacieux_. SYN. Confidens, temerarius, impudens, petulans, projectus ad audendum. )( Timidus. ADV. Longe. PHRAS. 1. Homo audax et protervus, _homme effronté_. Ferrei oris homo; promptissimæ vir audaciæ. Homo confidentia, ac temeritate incredibili; audaciæ projectæ, præruptæ, inhumanæ, intolerandæ; homo impotens, quem propter audaciam, ac importunitatem animi, nemo tecto recipere velit; animal ex omnium scelerum importunitate concretum. Homo protervus ac petulans, cujus importunitatem oris nemo non reformidat; qui animo sibi et audacia publicam rem omnem sustinere videtur. Inflati homo animi, atque incitati; audacia ac temeritate insignis; projectus ad audendum quidlibet. Incredibili importunitate, et ad omne facinus audacia armatus, inflammatus. 2. Quam audax homo sit, qui Senatum ipsum criminetur? _Quelle effronterie dans cet homme, qui ose accuser le Sénat._ Quam ferrei oris hunc esse hominem necesse est, qui etc. cujus animi, cujus impudentiæ est, senatum ipsum criminari? Quanta importunitate, quam eminenti audacia eum esse necesse est, qui etc.; qua armatum confidentia, qua animi insolentia inflatum ac incitatum necesse est eum hominem, qui senatum ipsum in crimen vocare audeat? 3. Audax est imprimis, _il est plein de hardiesse_. Audacia viget maxime; plenus spei atque animi est; fiduciæ plurimum ac spiritus inest in eo homine. Animi non minus est ad mortem, quam ad cædem. Multum animorum inest, et temeritatis. Nullum non facinus, quantumvis fortuna majus, intrepidus adibit. USUS: Audax ad omnia. Cf. Animus, Alacer.

AUDĔO, ēs, ausus sum, ēre, a. et n. _Oser_. SYN. Non dubito; non vereor. ADV. Aperte, fidenter, nimium. PHRAS. 1. Multum audes, _tu risques beaucoup_. Multum suscipis; multum tibi sumis; ingentis rem periculi aggrederis; aleam jacis periculi plenam; magnum in te facinus suscipis; magnam tibi confidentiam sumis; magnum erit, si rem tantam sustineas; audacia ferri mihi videris, et temere facere. Vereor ne modum non inveniat felix temeritas. Quid non cadet in hunc animum, quid non recipiet hæc temeritas, quæ tantum audet? Vereor, ne hunc impetum temeritas effuderit. 2. Tantum ego non auderem, _et moi, je n’oserais pas autant_. Religio mihi esset; animus deesset; metus me arceret; nefas haberem; tantum mihi non sumerem; istos mihi spiritus non sumerem; modestius ego mihi agendum putarem; animorum mihi ad ista haud satis esset. USUS: Tu me hoc rogare ausus es? Effecit, quod alius ne sperare quidem ausit. Cf. Arrogo, Sumo, Audax.

AUDĬENTĬA, æ, f. _Action d’écouter_. SYN. Attentio audiendi. EPITH. Maxima. USUS: Diserta oratio ipsa sibi audientiam facit. Rei pondus maximam audientiam mihi fecit dicenti, vulgi aures præparavit.