Lexicon Latinum

Part 110

Chapter 1103,016 wordsPublic domain

PĀRĀTUS, a, um, _Prêt_, _disposé_; _bien armé_, _équipé_. SYN. Promptus, expeditus, instructus, qui præsto est. )( Imparatus. ADV. Bene, bene ad fortitudinem, jam pridem ad cædem, omnino est armatus contra fortunam præclare. PHRAS. 1. Probe paratus et instructus adero, _j’arriverai bien préparé et armé de toutes pièces_. Nemo me paratior, expeditior erit; exercitatus, erectus, armatus animis adero; ita dimicationi instructus intentusque, ita paratis compositisque rebus, ita alacri animo adero, ut nihil in me moræ sit, ut per me non stet, quin res tota extemplo conficiatur. Non est, ut currentem incites, ita ad omnia præsto sum. 2. Parata erunt omnia, quæ ad usum sunt necessaria, _tout ce qui sera nécessaire à votre usage sera prêt_. Rerum omnium paratam expositamque copiam invenies; in promptu, ad manum erunt omnia. USUS: Paratus ab exercitu, e rebus necessariis. Ad omne facinus paratissimus, _homme décidé à tout, qui ne reculera devant rien_. Paratus ac bene meditatus in forum venit. Omnibus naturæ et artis præsidiis ad dicendum paratus, _préparé à la parole par tous les dons de la nature et tous les secours de l’art_. Expedito nobis homine et parato opus est, _il nous faut un homme actif et décidé_. Cf. Expeditus.

PARCĒ, _Avec économie_; _modérément_. SYN. Restricte, sobrie, parum, continenter.

PARCĬMŌNĬA _vel_ PARSĬMŌNĬA, æ, f. _Économie_, _épargne_. SYN. Frugalitas, moderatio, mediocritas sumptuum. EPITH. Rustica atque inculta, summa, apta. USUS: Parcimonia rem tueri; parcimonia et diligentia res familiaris conservatur et augetur, _un patrimoine se conserve par l’ordre et l’économie_. Cf. Parcus.

PARCO, is, pĕperci, parcĭtum et parsum, ere, n., _nonnunquam_ a. _Épargner_, _ménager_; _n’être pas prodigue de_. SYN. Ignosco, remitto, condono, veniam do, impunitatem do, impunitum scelus fero; tempero. )( Perdo, spolio. ADV. Gratis alicui, omnino, non parum valetudini. PHRAS. 1. Dignus es ut tibi parcatur, _vous méritez qu’on vous épargne_. Veniam, impunitatem mereris; dignus es venia, impunitate; dignus es, ut tibi condonetur, remittatur, ignoscatur, venia detur, delicti gratia fiat, ut ad hanc culpam conniveatur, ut impune feras, ut id delictum impune abeat. 2. Templis tamen parcebat hostis, _cependant l’ennemi épargnait les temples_. Templis tamen temperatum; ira belli a templis abstinuit; a templis tamen manum hostis abstinuit. 3. Nobis plane non parcitur, _on ne nous épargne pas du tout_. Nihil aut laxamenti aut veniæ habemus; nihil laxamenti datur nobis; nulla nobis a labore vacatio datur, conceditur; otii nobis a labore nihil datur. USUS: Non parcam operæ, _je n’épargnerai pas ma peine_. Mihi, quæso, parce, ac dignitati meæ. Hic nec suæ unquam, nec alienæ pudicitiæ pepercit. Cf. Venia, Impunitas, Indulgeo.

PARCUS, a, um, _Économe_; _avare_, _chiche_. SYN. Parvo contentus, frugalis, attentus ad rem. )( Prodigus, luxuriosus. PHRAS. Parcus es nimium, _vous êtes trop économe_. Nimium attentus ad rem es; durus, difficilis, tenax es; restrictior ad largiendum, ac prope rusticana quadam parcimonia es; attentior ad rem es, quam sat est; maximum vectigal in parcimonia reponis; parce nimium sumptum facis; parcimonia illa tua non longe abest a sordibus et malignitate; in faciendo sumptu parcus es et restrictus; sumptui parcis, sed restricte nimium ac pene sordide. Cf. Avarus, Sordidus. USUS: Parcus pater et tenax, _père avare et dur à la détente_.

PĂRENS, entis, omn. gen, _Le père_, _la mère_; _au pl._: _Les parents_, _les auteurs de nos jours_. SYN. Pater _aut_ mater, procreatores. EPITH. Antiquior, antiquissima, sanctissima, bonus et liberalis, communis omnium, grandis natu, iners, impurus atque improbus, justus, optime meritus, miserrimus, optimus, mitissimus. Parentes cari, carissimi, humiles, miseri, multi, perpetui. USUS: Parentes non alere, nefarium est. Parentes, propter quos suavissimam hanc lucem aspeximus, carissimos habere debemus. Me sicut alterum parentem diligit et observat. Horum ego operum parens et effector sum, _c’est moi qui suis le créateur, l’artisan de ces ouvrages_.

PĀRENTĀLĬA, ĭum, n. pl. _Parentales_, _fêtes funèbres en l’honneur des morts de la famille_. SYN. Justa et convivia funebria.

PĀRENTO, as, avi, atum, are, n. et a. _Célébrer une cérémonie funèbre pour ses père et mère_; _offrir un sacrifice solennel en l’honneur d’un mort_. SYN. Justa solvo, facio, perago, funus facio. USUS: Alicui parentare.

PĀRĔO, es, ŭi, ere, n. * _Obéir_, _être docile_, _suivre_. SYN. Obedio, obtempero, dicto audiens sum, morem gero. )( Impero. ADV. Diligentissime, moleste, occultissime, proxime legi. PHRAS. Parere tandem coactus est, _il fut enfin forcé d’obéir_. Jugum tandem accepit; frenum recepit; frenum accepit, in potestate, in auctoritate senatus futurum se recepit; imperata facturum, in officio futurum se recepit. Cf. Obedio. USUS: Dolori, iracundiæ parere. Necessitati, tempori parere et servire. Alicujus consiliis, cupiditati suæ parere, _céder à ses passions_.

PĀRĬES, ĕtis, m. _Mur_, _muraille_; _clôture_. SYN. Murus, maceria. USUS: Parietem ducere, vestire, dealbare. Parietem perfodere, disturbare. Nihil nihil intra parietes meos tutum, nihil insidiis vacuum video. Parietum præsidio a furore hominis me tutatus sum. Utrosque parietes linere, _ménager la chèvre et le chou, flatter les deux partis_. Duos parietes de eadem fidelia dealbare, _blanchir deux murs avec l’enduit du même pot_, _c. à d._, _faire d’une pierre deux coups_ (PROV.).

PĂRĬĔTĬNÆ, ārum, f. pl. _Vieux murs délabrés_, _ruines_, _décombres_. SYN. Parietum rudera, reliquiæ. Cf. Ruina.

PĀRĬLIS, e, gen. com. _Pareil_, _semblable_, _égal_. SYN. Par, similis. USUS: Parilis ætas, vox, honor.

PĀRĬO, is, pĕpĕri, partum, ere, a. _Enfanter_; _produire_, _créer_, _inventer_. SYN. Partum edo, partum enitor, partum facio, partu levor. TRANSL. Gigno, profero, procreo. ADV. Aliquando. USUS: Factis sibi maximam gloriam peperit. Voluptatem, ægritudinem ea res mihi maximam peperit. Fruges, quas terra parit et procreat. Cf. Causa.

PĀRĬTER, _Également_; _en même temps_, _ensemble_. SYN. Similiter, æqualiter, æque simul, vicissim. USUS: Crescunt pariter et decrescunt cum luna conchylia, _les animaux à coquille croissent et décroissent en même temps que la lune_. Pariter cum vita sensus abit. Pariter æqualiterque inter se amare. Ille mecum pariter moleste fert.

PARMA, æ, f. _Petit bouclier rond à l’usage de l’infanterie légère_. * SYN. Breve scutum peditum.

PĀRO, as, avi, atum, are, a. _Préparer_, _apprêter_, _disposer_, _arranger_, _soigner_, _mettre en état_. SYN. Comparo, apparo, orno, adorno, instruo, instituo, molior, viam munio. ADV. Repente, sensim omnia, turpissime eloquentiam, utrobique hospitium. Acerrime bellum, diligenter, melius, publice convivia. PHRAS. Parat se ad iter, _il se prépare à un voyage_. Ad iter accingitur, itineri se accingit; itineris apparatu distinetur; ad iter se comparat; iter adornat; in procinctu stat. Cf. Instituo, instruo, comparo. USUS: Instruere et parare convivium. Huc te para.

PARŌCHUS, i, m. _Fournisseur des officiers publics en voyage_. SYN. Publicus minister curatorque, qui peregrinis publico nomine necessaria procurat. EPITH. Publicus. Parochus, _curé_. Curio sacer. (Parochia, VULG.), rectius: Parœcia, _paroisse_.

PARRĬCĪDA, æ, m. _Parricide_, _meurtrier de son père ou de sa mère_; _assassin en général_. SYN. Parentis interfector. EPITH. Certissimus patriæ, importunus, impius, impurissimus, teterrimus, audacissimus. USUS: Majores nostri parricidas insui voluerunt in culeum vivos atque in flumen dejici, _nos pères ont voulu que les parricides fussent cousus vivants dans un sac et jetés dans la fleuve_.

PARRĬCĪDĬUM, ĭi, n. _Parricide_, _meurtre d’un père ou d’une mère_; _crime de rebellion_, _de haute trahison_. EPITH. Fœdissimum, fraternum, manifestum, nefarium, familiare. USUS: Nefario se patriæ parricidio obstrinxit.

PARS, artis, f. _Partie_, _portion_; _parti_, _cause_, _faction_. SYN. Portio, membrum; species, forma; factio, secta. EPITH. Absoluta et assumptiva, negotialis, alicujus vitæ adversa, æqualis aut altero tanto major, dimidia, diversa et dissimilis, exigua, extrema, gravior, honestior, inchoata, inferior, interior, interna, vehemens, intima urbis, læva. )( Dextra. Laudabilis orationis, lenissima animi, levissima, libera, magna honorum, urbis, noctis, maxime ægra et prope deposita reipubl., maritima provinciæ, necessaria, optima, princeps rationis et intelligentiæ, turpis calamitosaque, vitæ tenuissima, contraria. Partes certæ, cæteræ, communes, generales constitutionis, honestiores corporis, præcipuæ, primæ, posteriores, priores, similes principio, sui similes, singulæ, sinistræ, superæ, superiores, ultimæ, utiles. PHRAS. 1. Pompeii partes contra Cæsarem secutus est, _il suivit le parti de Pompée contre César_. Pompeii partes fovit; in Pompeii partibus stetit; Pompeii partibus studebat, favebat; Pompeianarum partium erat; a Pompeio stetit; cum Pompeio stetit ac sensit; ad causam Pompeii se acclinabat; ad Pompeii rationes se adjunxit; suas cum Pompeii rationibus conjunctas habuit; Pompeii partibus infectus est. 2. Nulli partium est addictus, _il n’est attaché à aucun parti_. Integrum se servat; nullis partium studiis infectus est; nullarum partium est; inter utramque partem medius manet. Cf. Neuter. USUS: 1. Genus est, quod plures amplectitur partes. 2. Membrum, portio, _partie_, _portion_. In partem prædæ vocare, venire. Patrimonii partem legare, dare; partem prædæ exigere, condonare, remittere. 3. Regio, locus, _partie de la terre, région, contrée (au pluriel)_. Ab orientis partibus advenit. Multas in his partibus copias censemus. 4. Officium, munus, _rôle_, _fonction_, _mission_, _ministère_. Videntur etiam hic aliquæ meæ partes. Personam aliquam et partes sibi deposcere. Alicui imponere, dare partes gerendæ rei. Has ego partes volens suscepi, sumpsi; volens sustineo, ago, habeo, obtineo. 5. Factio, secta, _parti_, _cause_, _faction_. Cæsaris partes deserere, oppugnare. Partes senatus sequi. Nullius partis esse. 6. Magnam partem, _une grande partie_. Magnam partem tui consulatus abfui. Majorem diei partem desideo. Magnam partem tuis rebus occupor. Noctis magnam partem vigilavi. 7. Primas, secundas, tertias partes alicui dare, id est primum, etc. locum, gradum, laudem, _donner à qqn le premier, le second rang_. Primas alicui dare, cedere, tribuere, concedere (_scil._ partes). Hortensius facile primas tenebat, ferebat (_scil._ partes). 8. In utramque, in optimam partem, etc. Multa mihi in utramque partem occurrunt. Magna vis est fortunæ in utramque partem, _la fortune a une grande influence dans les deux sens_. Hæc accipias in optimam partem, _en bonne part_. In eam partem decretum factum est. In eam partem potius peccant, quæ cautior est. Pro virili parte, _selon les forces ou le devoir de chaque homme_. Pro illa tenui infirmaque parte rempublicam defendi. Ex magna parte, ex aliqua parte assentior, _en grande partie_, _en quelque partie_. In omnes partes intentus, _sous tous les rapports_, _dans tous les cas_. Ab omni parte beatus, _sous tous les rapports_. Ex omnibus partibus, _sous tous les rapports_, _à tous égards_, _de tout point_.

PARTĬCEPS, ĭpis, omn. gen. _Qui prend part_, _qui participe à_. SYN. Consors, socius, non expers. )( Expers, carens. ADV. Maxime. PHRAS. 1. Fac me participem tuarum laudum, _fais moi participer à ta gloire_. In societatem me tuarum laudum admitte, adscribe, venire patere; ne me expertem tuarum laudum sinas; partem aliquam tuæ gloriæ in me deriva, transmove; in partem me tuorum decorum voca; consocia, participa mecum tuas laudes; socium me tuarum laudum adjunge, adscribe; patere, ut aliquid ex ista laude mihi decerpam; in societatem laudum tuarum me quoque accipe. 2. Participes sceleris, pœnæ quoque participes sint, _que les complices du crime participent aussi au châtiment_. Eodem scelere contacti, in parte quoque pœnæ sint; sceleris contagione violati in partem etiam pœnæ vocentur; qui se sceleris contagione contaminaverunt, iis æqua etiam societas pœnæ sit; socii culpæ, socii etiam pœnæ sint. USUS: Homo mentis et rationis particeps. Hujus consilii ego et particeps et adjutor fui. Cf. Socius.

PARTĬCĬPO, as, avi, atum, are, a. et n. _Participer et faire participer_. SYN. Impertior, communico, participem facio; _item_: Particeps fio, partem capio, fructum capio, aliquid decerpo. PHRAS. Prædam mecum participa, _prends part avec moi au butin_. Partem prædæ mecum communica; effice, ut in parte prædæ sim; ut de tua præda _vel_ prædam participem; ut prædæ partem capiam; ut in partem prædæ veniam. Cf. Particeps, Communico. USUS: Parem pestem participabit.

PARTĬCŬLA, æ, f. _Petite partie_, _parcelle_, _fragment_. SYN. Articulus, appendicula. EPITH. Parva urbis; breviores, longiores, imminutæ, impares, æquales, minimæ, similes inter se, tenuissimæ. USUS: Omne animal quasi mundi particula est. Particulam tuarum litterarum legi. Hæc particula tantum est scelerum tuorum, _ceci n’est qu’un faible échantillon de tes crimes_.

PARTĬCŬLĀTIM, _Par morceaux_, _en détail_. SYN. Articulatim, membratim, singillatim. USUS: Multum refert, summatim an particulatim hæc narrentur.

PARTIM, _En partie_. SYN. Ex parte quadam. USUS: Eorum partim in pompa, partim in acie illustres fuere. Ex quibus partim tecum sentiebant, partim adversabantur.

PARTĬOR, īris, ītus sum, iri, d. _Partager_, _diviser_. SYN. Divido, portionem facio, communico. ADV. Æqualiter, noviter, commode, paulo secus. USUS: Bona sua cum sociis partiri. Cf. Divido.

PARTĪTĒ, _En divisant_, _clairement_, _méthodiquement_. SYN. Distribute, distincte, ordinate.

PARTĬTĬO, ōnis, f. _Partage_, _répartition_, _division_, _distribution_, _classification_. SYN. Divisio. EPITH. Æquabilis, commodior, generalis, iniqua, utilis, utilior et aptior, ad bene beateque vivendum. USUS: Partitio bonorum, urbis, Italiæ, ærarii. Mihi pecunia e participatione debetur.

PARTĪTOR, ōris, m. _Celui qui fait les parts_, _distributeur_, _répartiteur_. USUS: Non te custodem ad continendas, sed partitorem ad partiendas merces missum putato.

PARTŬRĬO, is, ĭi _vel_ īvi, ire, n. _Être en travail_, _en couches_. SYN. E dolore partus laboro, enitor. ADV. Jamdiu. USUS: Utinam aliquando dolor populi Romani pariat, quod jam diu parturit! _Puisse la douleur du peuple romain donner une prompte explosion à la vengeance, dès longtemps amassée dans tous les cœurs!_

PARTŬS, ūs, m. _Accouchement_; _fruit_, _enfant_. USUS: 1. Luna sole illuminata graviditates et partus affert. Jam appropinquat, instat partus. Partu levari. 2. Fetus. Partum herbis et medicamentis abigere. Aureus matris suæ partus.

PĂRUM, _Peu_, _trop peu_, _pas assez_. SYN. Perparum, minimum, parce, maligne, modice, leviter, restricte. PHRAS. Parum diligens est, _il est peu diligent_. Parce, timide et molliter laborem aggreditur; tenui diligentia est et prope nulla; si punctum temporis laboret, emori se autumat. Cf. Piger. USUS: Sunt hæc parum firma. Parum abfuit, quin, etc. Violare parum habuit, atrocissimis suppliciis affecit, _il ne se contenta pas de le maltraiter, il lui fit subir les plus cruels supplices_.

PĂRUMPER, _Un petit moment_, _quelque temps_, _un instant_. SYN. Paulisper, tantisper, aliquantum, ad breve tempus, ad punctum temporis, ad exigui brevitatem temporis, paulum, tantulum, perpaulum. USUS: Abduco parumper animum a molestiis.

PARVĬTAS, ātis, f. _Petitesse_.

PARVŬLUS, a, um, _Tout petit_. SYN. Pusillus, perparvulus.

PARVUS, a, um, _Petit_, _faible_, _peu important_. SYN. Pusillus, exiguus, modicus; brevis, angustus, tenuis, minutus, modica magnitudine. )( Magnus. ADV. Admodum. PHRAS. Parvum est beneficium, _le bienfait est peu important_. Exile, tenue, leve et contemptum munus est; perexiguum, pertenue, minutum munus est; propter suam exiguitatem et parvitatem vix memoratu dignum. USUS: Parva exigui temporis usura. Parvo contentus esse possum.

Pascha, tis, n. _La fête de Pâques_, _la Pâque_. PHRAS. Dies, qui Christo post devictam mortem gloriosissimus illuxit; quo memoria redeuntis in vitam Christi Servatoris nostri recolitur ac celebratur; princeps anni dies; quo victor ab inferis Christus ad vitam immortalem rediit. Augustissimum anni tempus sanctisque gaudiis refertissimum, quo Christi de morte inferisque triumphantis memoria per orbem terrarum celebratur.

PASCO, is, pāvi, pastum, ere, a. _Faire paître_, _mener paître_. ADV. Bene satis. USUS: Pascere equos, greges, sues. TRANSL. Oculos cruciatu pascere; animum picturis. Pasci, delectari, perfrui pacis fructibus.

PASCŬA, ōrum, n. pl. _Pâturage_. EPITH. Læta, herbosa. USUS: Utrum tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an in censorum pascuis invenisti?

PASSER, ĕris, m. _Moineau_, _passereau_. USUS: Ex passeribus augurari.

PASSIM, _Çà et là_, _de côté et d’autre_, _partout_; _sans ordre_, _à la débandade_. SYN. Undique, ubique, disperse, sine ordine. USUS: Passim per forum volitare. Aves huc illuc passim vagantes.

Passio Domini, _La Passion de N. Seigneur JÉSUS-CHRIST_. Historia Servatoris nostra causa cruciatus ac mortem passi. Acerbissimos Christi Servatoris nostri cruciatus mortemque pro genere humano obitam; funestissimam dolorum ac cruciatuum, quos Christus nostra causa pertulit, perpessionem grata recordatione recolere; in Christi acerbissimus tormentis, cruciatibus ac morte cogitationem defigere. De Christi acerbis cruciatibus et excessu; de funestissima Servatoris nostri cæde ad populum verba facere, _prêcher la passion de J.-C._ Creaturæ etiam rationis expertes Passionem Domini luxerunt, _toutes les créatures, même privées de raison, pleurèrent la mort du Seigneur_. Mutæ quoque res, et sensibus orbatæ mortem Christi luxerunt. Dies in noctem concessit; elementa turbata sunt, saxa, quasi doloris vim non ferentia crepuere, tumulis apertis cadavera redeuntibus animis jam olim efflatis prodiere. Rectore suo ac Domino sic agitato, concusso, raptato, tota tellus cohorruit atque contremuit, petræ dissiluerunt, tenebræ terris incubuerunt, sol caligine obtectus, velum templi disruptum est.

PASSŬS, ūs, m. _Enjambée_, _pas_, _marche_. SYN. Gradus, gressus. EPITH. Perpauculi. USUS: Disjunctissimas terras passibus peragrare. Urbs aberat mille passus.

PASTĬO, ōnis, f. _Action de faire paître, de nourrir les bestiaux_; _pâturage_. SYN. Pastus, pabulum. USUS: Alia regio fertilior est magnitudine pastionis.

PASTOR, ōris, m. _Pasteur_, _berger_. SYN. Pecoris magister, ut: bubulcus, subulcus, opilio.

PASTŌRĀLIS, e, gen. com. _De pasteur_, _pastoral_. SYN. Pastoritius.

PASTŌRĬTĬUS, a, um, _De pasteur_, _pastoral_. USUS: Pastoritius cantus.

PASTŬS, ūs, m. _Nourriture, pâture des animaux_. SYN. Pastio, locus pascuus; cibus. EPITH. Aptus, ferus, immoderatus, præsens, suavissimus; diversi, novi oratorum, tetri, varii, abundantes, veteres oratorum. USUS: Pastum natura large animantibus comparavit. Animantia inquirunt pastum et latibula, _cherchent leur nourriture et leur retraite_. Partes corporis ad pastum capessendum et conficiendum. Oblectatio industriæ, suavissimus animorum pastus, _qui est le plus doux aliment des âmes_.

PĂTĔFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. _Ouvrir_; _découvrir_, _révéler_, _manifester_. SYN. In lucem profero, divulgo, aperio. USUS: Hostibus portam patefacere. Is et scelerum indicia ostendit, et periculorum signa indagavit, patefecit, protulit. Ea res fenestram ad omnem nequitiam, latam avaritiæ viam patefecit. Patefacere et illustrare veritatem. Iter hostium internecione patefacere. Cf. Prodo, Manifesto, Aperio.

PĂTĔFACTĬO, ōnis, f. _Action découvrir, de dévoiler_. SYN. Evolutio et explicatio rerum opertarum.

PĂTELLA, æ, f. _Plat_, _assiette_. SYN. Vas fictile, sacrificiis faciendis aptum. EPITH. Argentea, grandis.

PĂTENTER, _Ouvertement_, _clairement_. SYN. Aperte. )( Abscondite.

PĂTĔO, es, ŭi, ere, n. _Être ouvert_. SYN. Apertus sum; constat. )( Clausus sum. PHRAS. Patet manifesto ejus odium, _sa haine est visible, manifeste_. Cui non apparet ejus odium? Odium hominis tenetur; odium ejus pro inquisito et comperto est; satis exquisitum est mihi hominis odium. USUS: 1. Patet janua. Huc tibi aditus patere non potest. Patent hæc et in promptu sunt omnibus. Non omnibus idem cursus in cœlum patet. 2. Non negor, _être libre_, _accessible_, _abordable_. Velim, ut mihi libri tui, reditus in gratiam, omnia mihi tua pateant. 3. Pertineo, me extendo, _s’étendre_, _avoir de l’étendue_. Hæc ars latissime patet et ad plurimos pertinet, _cette science est très étendue et intéresse beaucoup de monde_. Ejus beneficia late patent. 4. Discussa est caligo, diluxit, patet, videmus omnia. Cf. Aperio, Constat, Manifestus.

PĂTER, tris, m. _Père_. SYN. Père. SYN. Parens, genitor, procreator, generator, sator, educator, altor. EPITH. Ærumnosus, altitonans (DEUS), amans, amicissimus, beatior, quam, etc., blandus, certus, clarissimus, consularis, doctus, dulcis, durus vehemensque, facilis et liberalis, felix, ferox et arrogans, infestus, fortissimus, grandis natu; honestus, humanissimus; carissimus, humilis, crudelis, importunus, improbus, innocentissimus, levis, mendax, avarus, amans suorum, miser, naturalis, negligens, dissolutus, nobilissimus, parcus ac tenax, paratus, severus, parum splendidus, turpissimus, fidelissimus. USUS: 1. Patre natus est sapiente, sancto, severo. Vehemens pater, durus, ferreus, qui sine causa oderit, quem procrearat. 2. Senator, majores, conservator, _sénateur_, _ancêtres_, _protecteur_. Patres conscripti. Patrum nostrorum ætate, memoria. Patriæ pater.

PĂTERFĂMĬLĬAS, patrisfamilias, m. _Père de famille_. USUS: Rei familiari tantum operæ dabat, quantum attentus et non indiligens paterfamilias.

PĂTĔRA, æ, f. _Coupe employée dans les sacrifices_. Poculi genus latum ac patens. EPITH. Aurea, gravis, molesta. USUS: Excipere sanguinem patera.

PĂTERNUS, a, um, _De père_, _paternel_. SYN. Patrius. USUS: Paterna necessitudo.

PĂTESCO, is, pătŭi, escere, n. _S’ouvrir_. SYN. Pateo.

PĂTHĒTĬCUS, a, um, _Pathétique_, _touchant_, _émouvant_. SYN. Genus dicendi, quo perturbantur animi et commoventur.

PĂTĬBĬLIS, e, gen. com. _Doué de sensibilité_, _sensible_; _tolérable_, _supportable_. USUS: Omne animal patibilem habet naturam. Dolor non patibilis me invasit.

PĂTĬBŬLUM, i, n. _Fourche patibulaire_, _gibet_. SYN. Crux. USUS: Patibulo affigi.

PĂTĬENS, entis, omn. gen. _Patient_, PHRAS. Patiens est admodum, _il est très patient_. Omnes perfert injurias et acerbitates; ultima omnia animo non solum æquo, sed magno fortique sustinet, fert; singularia sæpe edidit patientiæ exempla, qui hilari animo dura omnia devorat, concoquit; cujus in doloribus patientiam, in injuriis tranquillitatem, in contumeliis moderationem omnes demirantur. USUS: Nimium patiens, lenis lentusque sum.

PĂTĬENTER, _Patiemment_, _avec résignation_. SYN. Placide, sedate, moderate, tranquille, æquo animo, leniter ac leviter, non repugnanter, toleranter, fortiter, constanter. USUS: Placide patienterque dolorem ferre.

PĂTĬENTĬA, æ, f. _Patience_, _résignation_. SYN. Tolerantia. EPITH. Expetenda, incredibilis, mira ac singularis, præclara famis ac frigoris. USUS: Patientia honestatis causa; rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Ostendere suam patientiam famis, frigoris; inopiæ, rerum omnium. Patientia et obsequio mitigare aliquem. Nescio, quomodo usu obduruerit et percalluerit tua patientia. Tentare alicujus patientiam eaque abuti. Brutus usus est incredibili patientia. Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? _Combien de temps encore, Catilina, abuseras-tu de notre patience?_ Levius fit patientia quidquid corrigere est nefas, _on rend plus léger par la résignation ce qu’on ne peut corriger_.

PĂTĬNA, æ, f. _Plat_, _poêle_. SYN. Lanx, qua dapes in mensam inferuntur. USUS: Animus in patinis est, _son esprit est aux casseroles, il y pense; c’est un gourmand_. (PROV.)