The complete works of John Gower, volume 4
Part 17
Cap^m. vi. Dum Dauid ipse scelus commisit, in aere pestis Congelat, et gentem sternit vbique suam: Et pro peccatis Sodomam combusserat ignis, Estque Chore culpis eius adusta domus: Propter peccatum torrens peruenit aquarum, In moriendo quibus condolet omne genus: Et terre solida viciis fuerant liquefacta, Dum Dathan ac Abiron scissa cauerna vorat: Angelus et domini Sirie turmas dedit ensi, Lisiamque ducem fecit inire fugam: 290 Septem nocte viros Sarre iugulauit iniquos Demon et Asmodeus, vult ita namque deus. Nil fortuna potest iniusto ferre salutis, Namque creans obstant atque creata simul:[326] Nil valet auferre iusto fortuna valoris, Nam deus ipse iuuat, et sibi fata nichil. Vires Sampsoni, vel sensum quis Salomoni, Absolon aut speciem contulit? Ecce quidem Corpora natura dedit, et sic exiget illa, Virtutes anime gracia sola dei:[327] 300 Sic patet vt fortuna nichil valet addere nobis, Tollere seu quicquid, cum nichil ipsa dedit. Cum tam pacificum rexit Salomon sibi regnum,[328] Tot quoque diuicie quando fuere sue, Cumque Philisteum constat vicisse gigantem Funda manu Dauid, num deus ista tulit? Cumque dies fuerant Ezechie morientis Sic elongati, mors quoque cessit ei, Set cum de culpa fuit excusata Susanna, Hester et in populo glorificata suo, 310 Dic que fortuna tunc prospera contulit ipsis?[329] Nulla, puto, neque iam quis rogo causet eam. In recolente deum non est fortuna colenda, Nec faciente malum sors valet esse bona.
Quid Pharao poterat fortunam corripuisse, Cumque furore sui tot periere viri? Aut Nabugodonosor sua quod mutata figura In pecus extiterat, quid nisi culpa dabat? Aut quid et ille Saül, qui regnum perdidit et se, Num quia precepti fit reus ipse dei? 320 Non Azariam lepra candida sorte subegit, Vsurpans templi presulis acta sibi? Set quid Achab dicet? Naboth dum tolleret agrum, Eius auaricia fit sibi causa necis. Aut Roboas? quoniam senium bona dogmata spreuit, Diuisum regnum plangit habere suum. Aut Phinees et Ophni, quos belli strauerat ensis, Archaque capta fuit? preuia culpa tulit. Aut quid Hely, qui retrocadens sibi vertice fracto Corruit a Sella, dum stupet inde noua? 330 Non sors fortune poterat sibi talia ferre, Set pro peccatis contigit illud eis. Qui male fecerunt mala premia fine tulerunt, Namque malos iuste perdidit ipse male. Cum simulacra colens populus peccasset Hebreus, Illum tradebat hostibus ira dei: Cum prece pulsaret celum simulacra relinquens, Hostes terga dabant, illud agente deo. Iudei reges valuerunt tunc super omnes, Dum non iura sui preteriere dei; 340 Hostiles acies populus Iudeus in armis Semper deuicit, dum bonus ipse fuit: Set cum transgressi fuerant, tunc hostis vbique Victos, captiuos, sternere cepit eos. Ex meritis vel demeritis sic contigit omne, Humano generi quicquid adesse solet: Sic vario casu versabitur alea mundi, Dum solet in rebus ludere summa manus.
=Hic loquitur de deo summo Creatore, qui est trinus et vnus, in cuius sciencia et disposicione omnia creata reguntur.=
Cap^m. vii. Est deus omnipotens solus qui cuncta gubernat, Omnia preuidit totus vbique manens; 350 Omnia ventura sibi sunt presencia semper, Quam prius et fiant, hec quasi facta videt. Ante creaturam genitor deus, et genitura Prima creatura, causaque prima mouens. Omne quod est esse certum sibi tempus habebat, Ante quidem tempus set deus omne fuit: Omne quod est, quod erat, quod erit, quod ducit ad esse, Est deus, et nec ei temporis esse datur: Nulla coeua deo poterunt se tempora ferre, Sic patet est dominus iure priore deus. 360 Est pater, est natus deus, est et spiritus almus, Tres ita personas nomina trina sonant: Quelibet hic persona deus dominusque vocatur, Est deus et dominus solus et vnus idem. Hee sunt persone tres, set substancia simplex, Hee tres sunt vnum, non tria, tres set idem: Hiis tribus vna manet essencia, tres deus vnus, Hic nichil aut maius aut minus esse potest: Vna tribus mens, vna trium substancia simplex, Vna tribus bonitas, vna Sophia trium. 370 Est ignis, calor et motus tria, sicque videntur; Hec tria sic semper feruidus ignis habet: Sic pater et natus et spiritus in deitate Tres sunt, et solum cum paritate notant. Cum dominus dicat, ‘Hominem faciamus,’ in illo Clarius insinuat que sit habenda fides: Hic persona triplex auctore notatur in vno,[330] Cum maneat simplex in deitate sua.
=Hic loquitur de filio dei incarnato domino nostro Ihesu Cristo, per quem de malo in bonum reformamur.=
Cap^m. viii. Nunc incarnatum decet et nos credere natum, Quem colimus Cristum credulitate Ihesum. 380 Sic opus incepit natus, de corde paterno, De gremio patris venit ad yma deus. De patre processit, set non de patre recessit, Ad mundi veniens yma, set astra tenens; Semper enim de patre fuit, fuit in patre semper, Semper apud patrem, cum patre semper idem: Assumpsit carnem factus caro, nec tamen illam Desiit assumens esse quod ante fuit: Vnitur caro sic verbo, quod sint in eadem Hec duo persona, verus vbique deus: 390 Quod fuit, hoc semper mansit, quod non fuit, illud Virginis in carne sumpsit, et illud erat. Par opus huic operi nusquam monstratur, honori Nullus par potuit esse, Maria, tuo. Infirmus carne, set robustus deitate, Carne minor patre, par deitate manens: Hinc alit, hinc alitur, hinc pascit, pascitur inde, Hinc regit, hinc regitur, hinc nequit, inde potest: Hinc iacet in cunis et postulat vbera matris, Hinc testatur eum celicus ordo deum: 400 Hinc presepe tenet artum sub paupere tecto, Hinc ad eum reges preuia stella trahit: Hinc sitis, esuries, lacrime, labor atque dolores, Et tandem potuit sustinuisse mori. Ponitur in precio res impreciabilis, ipse Proditur et modico venditur ere deus: Postque salus, vita, seui predacio claustri; Inde resurexit regna paterna petens:[331] Iudicioque suo, finis cum venerit orbis, Attribuet cunctis que meruere prius. 410 Sic homo perfectus, sic perfectus deus idem, Exsequitur plene quicquid vtrumque decet. Suggerit hoc verum mortale quod vbera suggit, Quod noua stella gerit suggerit esse deum: Quod presepe tenet, hominis; quod tres tribus vnum Muneribus laudant, cernitur esse dei. Vt sit inops diues, deus infans, rex sine lecto, Lactis opem poscit pascere cuncta potens, Hospicium presepe tenens, cui fabrica mundi Est domus, et thalamus ardua tecta poli. 420 Venit vt esuriat panis, requiesque laboret, Fons siciat, penas possit habere salus, Lux obscurari tenebris, sol luce carere, Et contristari gloria, vita mori. Hec ita sponte tulit proprio commotus amore, Vt deus in nostra carne maneret homo. Sicut Adam fragilis fit primi causa doloris, Ille deus fortis letificauit opus: Culpa prioris Ade nascentes vulnerat omnes, Donec sanet eos vnda sequentis Ade. 430 Primus Adam pecudi, volucri dominatur et angui, Sub pede noster habet cuncta secundus Adam. Tempore descensus veteri fuit ad loca flendi, Ad loca gaudendi lex noua fecit iter. Vt sic credat homo fore qui vult saluus oportet, Nec sciat vlterius quam sibi scire licet.
=Hic dicit quod quilibet debet firmiter credere, nec vltra quam decet argumenta fidei inuestigare.=
Cap^m. ix. Cum deus ex nichilo produxit ad esse creata, Ipse deus solus et sine teste fuit. Vt solus facere voluit, sic scire volebat Solus, et hoc nulli participauit opus. 440 Materies nulla, subtilis forma, perhennis Compago nostre nil racionis habet. Subde tuam fidei mentem, quia mortis ymago Iudicis eterni mistica scire nequit: Letitiam luctus, mors vitam, gaudia fletus, Non norunt, nec que sunt deitatis homo: Non tenebre solem capiunt, non lumina cecus, Infima mens hominis nec capit alta dei. Nempe sacri flatus archanum nobile nunquam Scrutari debes, quod penetrare nequis. 450 Cum non sit nostrum vel mundi tempora nosse,[332] Vnde creaturas nosse laborat homo? Nos sentire fidem nostra racione probatam, Non foret humanis viribus illud opus. Humanum non est opus vt transcendat ad astra, Quod mortalis homo non racione capit: Ingenium tante transit virtutis in altum, Transcurrit superos, in deitate manet. Qui sapienter agit, sapiat moderanter in istis, Postulet vt rectam possit habere fidem. 460 Ingenium mala sepe mouent; non nosse virorum[333] Est quid in excelsis construit ipse deus: Multa viros nescire iuuat; pars maxima rerum Offendit sensus; sobrius ergo sciat: Committat fidei quod non poterit racioni, Quod non dat racio det sibi firma fides. Adde fidem, nam vera fides, quod non videt, audit, Credit, sperat, et hec est via, vita, salus. Argumenta fides dat rerum que neque sciri Nec possunt mente nec racione capi: 470 Vera fides quicquid petit impetrat, omne meretur, Quicquid possibile creditur ipsa potest. Lingua silet, non os loquitur, mens deficit, auris Non audit, nichil est hic nisi sola fides. Vna quid ad solem sintilla valet, vel ad equor Gutta, vel ad celum quid cinis esse potest? Vult tamen a modicis inmensus, summus ab ymis, Vult deus a nobis mentis amore coli. Hunc in amando modus discedat, terminus absit; Nam velut est dignus, nullus amauit eum. 480 Ille docet quodcumque decet, set et aspera planat, Curat fracta, fugat noxia, lapsa leuat: Nam crux et roseo perfusi sanguine claui, Expulso Sathana, nostra fuere salus. Quisque Ihesum meditans intendere debet vt actus Deponat veteres et meliora colat. Vita per hoc nomen datur omnibus, et benedicti Absque Ihesu solo nomine nemo potest. Non est sanctus vt hic dominus, qui solus ab omni Labe fuit mundus, sanctificansque reos. 490 Et nisi tu non est alius, quia ~sunt~ nichil omnes Hii quos mentitur aurea forma deos. Sic beat ecclesia nos per te larga bonorum, Et Sinagoga suis est viduata bonis.
=Hic tractat quod in re sculptili vel conflatili non est confidendum, nec eciam talia adorari debent; set quod ex illis in ecclesia visis mens remorsa ad solum deum contemplandum cicius commoueatur.=
Cap^m. x. O maledicta deo gens perfida, nempe pagani, Quos incredulitas non sinit esse sacros; Recta fides Cristi quos horret, nam sine recto Iure creatoris ligna creata colunt. Incuruatur homo, sese prosternit, adorat Ligna, creatoris inmemor ipse sui.[334] 500 Ligna sibi, lapides, que cernit ymagine sculpta, Quodlibet ipse suum iactitat esse deum. Quem deus erexit, pronus iacet ante fauillam, Et sculptam statuam stipitis orat homo; Orat opem, petit auxilium, nec muta refantur, Postulat et manibus quos creat ipsa manus. Quam vacui sensus est et racionis egeni, Quod dominus rerum res facit esse deos! O perturbate mentis reminiscere pensa, Cuius erat primo condicionis homo: 510 Ad mentem reuoca titulum, quo te deus olim Insignem fecit, cum dedit esse tibi. Nonne fuit primo totus tibi conditus orbis, Subiecteque tuis nutibus eius opes? Non fuit ad cultum, factus fuit orbis ad vsum, Esse tuus seruus, non deus esse tuus. Que iubet ergo tibi racio, quod vel faber igne Conflat vel ligno leuigat, esse deum? O miser, vnde deos tibi dices ydola vana, Tuque deo similis ad simulacra iaces? 520 Omnibus, heu! viciis hec est insania maior, Numina muta coli, dum nichil ipsa sciunt. Que nec habent gressum, tactum, gustum neque visum, Numquid ymaginibus sit reputanda salus? Ad racionale quid brutum, quid minus illud Ad vitale genus, quod neque viuit, erit? Arboris est vna pars sulcus, pars et ymago, Pars pulmenta coquit, arbor et vna fuit: Ecce duas partes calco, set tercia sculpta Nescio deberet qua racione coli. 530 ‘Fiat eis similis ea qui componit, et ille Qui confidit eis’: sic iubet ipse deus. Dignior est sculptor sculpto: concluditur ergo Quod nimis est fatuus qui colit actor opus. Nos set ymaginibus aliter fruimur, puto, sculptis, Non ad culturam ius minuendo dei;[335] Nos set habemus eas, memores quibus amplius esse Possumus, vt sanctis intima vota demus. Credimus esse deum, non esse deos, neque ritus Nos gentilis habet: absit ab orbe procul! 540 Set cum causa lucri statuas componit et illas Ornat, vt ex plebe carpere dona putet, Qui sic fingit opus saltem deuotus ad aurum, Nescio quid meriti fabrica talis habet. Cumque deus Moysi fuerat de monte locutus, Visa dei populo nulla figura fuit; Nam si quam speciem populus vidisset, eadem Forma fecisset sculptile forsan opus. Set deus ex tali sculpto qui spernit honorem, Noluit effigiem quamque notare suam; 550 Est set ymago dei, puto, iuncta caro racioni, Ex qua culturam vendicat ipse suam. Vndique signa crucis in honore Ihesu crucifixi Mentibus impressa sunt adoranda satis. Vis crucis infernum vicit, veterisque ruine, Demone deiecto, crux reparauit opus: Crux est vera salus, crux est venerabile lignum,[336] Mors mortis, vite porta, perhenne decus: Pectora purificat, mentemque rubigine mundat,[337] Clarificat corda, corpora casta facit; 560 Dat sensus, auget vires, tollitque timorem[338] Mortis, et ad martem corda parata facit. In cruce libertas redit, et perit illa potestas, Hoste triumphato, que dedit ante mori: In cruce religio, ritus cultusque venuste Gentis concludunt omnia sacra simul: In cruce porta patet paradisi, flammeus ensis Custos secreti desiit esse loci: Ecce vides quantis prefulgeat illa figuris, Pagina quam pulcre predicet omnis eam. 570 Mira quidem crucis est virtus, qua tractus ab alto Vnicus est patris, vt pateretur homo. Vi crucis infernum Cristus spoliauit, et illam, Perdita que fuerat, inde reuexit ouem: Vi crucis in celum conscendit, et astra paterni Luminis ingrediens ad sua regna redit: Glorificata caro, que sustulit in cruce penas, Presidet in celo sede locata dei. Sic virtute pie crucis et celestis amoris Surgit in ecclesia gracia lege noua. 580
=Hic dicit quod, exquo solus deus omnia creauit, solus est a creaturis adorandus, et est eciam magne racionis vt ipse omnia gubernet et secundum merita et demerita hominum in sua voluntate solus iudicet.=
Cap^m. xi. Semper id est quod erat et erit, trinus deus vnus; Nec sibi principium, nec sibi finis adest: Principium tamen et finem dedit omnibus esse, Omnia per quem sunt, et sine quo nichil est. Que vult illa potest vt sufficiens in idipsum; Iussit, et illico sunt que iubet ipse fore: Cuius ad imperium famulantur cuncta creata, Hunc volo, credo meum celitus esse deum. Dum sit aperta dei manus omnia replet habunde, Auertenteque se, vertitur omne retro. 590 Singula iudicio sapiens sic diuidit equo, Fallere seu falli quod nequit ipse deus. Res est equa nimis, deus exquo cuncta creauit, Sint vt in arbitrio subdita cuncta suo. Cum solo causante deo sint cuncta creata, Num fortuna dei soluere possit opus? Que nil principiis valuit, nec fine valebit, Estimo quod mediis nil valet ipsa suis. Quis terre molem celique volubile culmen, Quis ve mouere dedit sidera? Nonne deus? 600 Quis ve saporauit in dulcia flumina fontes, Vel quis amara dedit equora? Nonne deus? Conditor orbis ad hoc quod condidit esse volebat, Vt deseruiret fabrica tota deo. Terram vestiuit herbis et floribus herbas, Flores in fructus multiplicare dedit: Invigilat summo studio ditescere terram, Et fecundare fertilitate sua: Nec satis est mundus quod flumine, fontibus, ortis, Floribus et tanto germine diues erat; 610 Res animare nouas, varias formare figuras, Et speciebus eas diuaricare parat. Diuersi generis animancia terra recepit, Ingemuitque nouo pondere pressa suo;[339] Distribuitque locos ad eorum proprietates, Iuxta quod proprium cuilibet esse dedit, Montibus hiis, illis convallibus, hiis nemorosis, Pluribus in planis dans habitare locis: Aera sumpsit auis, piscis sibi vendicat vndas, Planiciem pecudes, deuia queque fere. 620 Ars operi dictat formas, opifexque figurat, Artificis sequitur fabrica tota manum. Fortune nichil attribuit, set solus vt ipse Cuncta creat, solus cuncta creata regit: Est nichil infelix, nichil aut de sorte beatum, Immo viri meritis dat sua dona deus. Quicquid adest igitur, sapiens qui scripta reuoluit Dicet fortunam non habuisse ream: Hoc fateor vere, quicquid contingit in orbe, Nos sumus in causa, sint bona siue mala. 630
FOOTNOTES:
[308] _Heading_ L _resumes here_
[309] 1 vocem] visionem DH₂
[310] 2 accep_er_at _et_ ex plebis voce co_mmun_i concepit L
[311] Incipit prologus &c. _om._ L
[312] 20 Sic EDL Set T
[313] 29 Sunt C
[314] 51 Symon excetraq_ue_ L si non excecraq_ue_ D
[315] Cap. i. 8 pugna CEDL pu_n_gna S pungna H
[316] 9 obstat ED
[317] 56 spargis CED
[318] 65 Desuper EDLT
[319] 152 Crescit decrescit/crescit D
[320] 153 Crescit, decrescit] Decrescit subito D
[321] 168 cunta C
[322] 174 tegit CE
[323] 239 _No paragr. here_ CE
[324] 266 dracho C
[325] 279 Attamen econtra si iustus D
[326] 294 obstat CGDL
[327] 300 anime CEHGDL animi S
[328] 303 _Paragraph here_ HDL
[329] 311 illis CE
[330] 377 Hic SCEHG Hec DLH₂
[331] 408 resurexit SHT resurrexit CEDL
[332] 451 f. nosce CE
[333] 461 nosce CE
[334] 500, 501 Lingua H
[335] 536 muniendo (?) C
[336] 557 signu_m_ D
[337] 559 mentesq_ue_ CEH
[338] 561 f. _two lines om._ T
[339] 614 Ingenuitq_ue_ DL
=Hic dicit quod, exquo[340] non a fortuna, set meritis et demeritis, ea que nos in mundo prospera et aduersa vocamus digno dei iudicio hominibus contingunt, intendit consequenter scribere de statu hominum, qualiter se ad presens habent, secundum hoc quod per sompnium superius dictum vidit et audiuit.=
=Incipit prologus libri tercii.=
Cum bona siue mala sit nobis sors tribuenda Ex propriis meritis, hiis magis hiisque minus, Fit mundique status in tres diuisio partes, Omnibus vnde viris stat quasi sortis opus, Et modo per vicia quia sors magis astat iniqua, Ponderet in causis quilibet acta suis: In quocumque gradu sit homo, videatur in orbe Que sibi sunt facta, sors cadit vnde rea. Non ego personas culpabo, set increpo culpas,[341] Quas in personis cernimus esse reas. 10 A me non ipso loquor hec, set que michi plebis Vox dedit, et sortem plangit vbique malam: Vt loquitur vulgus loquor, et scribendo loquelam[342] Plango, quod est sanctus nullus vt ante status. Quisque suum tangat pectus videatque sequenter Si sit in hoc talis vnde quietus erit.[343] Nescio quis purum se dicet, plebs quia tota Clamat iam lesum quemlibet esse statum. Culpa quidem lata, non culpa leuis, maculauit Tempora cum causis, nos quoque nostra loca: 20 Nil generale tamen concludam sub speciali, Nec gero propositum ledere quemque statum. Nouimus esse status tres, sub quibus omnis in orbe More suo viuit atque ministrat eis. Non status in culpa reus est, set transgredientes A virtute status, culpa repugnat eis. Quod dicunt alii scribam, quia nolo quod vlli Sumant istud opus de nouitate mea. Qui culpat vicia virtutes laudat, vt inde Stet magis ipse bonus in bonitate sua: 30 Vt patet oppositum nigris manifestius album, Sic bona cum viciis sunt patefacta magis: Ne grauet ergo bonos, tangat si scriptor iniquos, Ponderet hoc cordis lanx pacientis onus: Vera negant pingi, quia vera relacio scribi Debet, non blandi falsa loquela doli. Si qua michi sintilla foret sensus, precor illam Ad cumulum fructus augeat ille deus: Si qua boni scriptura tenet, hoc fons bonitatis Stillet detque deus que bona scribat homo: 40 Fructificet deus in famulo que scripta iuuabunt, Digna ministret homo semina, grana deus. Mole rei victus fateor succumbo, set ipsam Spes michi promittit claudere fine bono: Quod spes promittit, amor amplexatur, vtrique Auxiliumque fides consiliumque facit;[344] Suggerit, instigat, suadet, fructumque laboris Spondet, et exclamat, ‘Incipe, fiet opus.’ Quo minor est sensus meus, adde tuum, deus, et da, Oro, pios vultus ad mea vota tuos: 50 Vt nichil abrupte ~sibi pre~sumat stilus iste, Da veniam cepto, te, deus, oro, meo. Non ego sidereas affecto tangere sedes, Scribere nec summi mistica quero poli; Set magis, humana que vox communis ad extra Plangit in hac terra, scribo moderna mala: Vtilis aduerso quia confert tempore sermo, Promere tendo mala iam bona verba die.[345] Nulla Susurro queat imponere scandala, per que Auris in auditu negligat ora libri: 60 Non malus interpres aliquam michi concitet iram, Quid nisi transgressis dum loquar ipse reis. Erigat, oro, pia tenuem manus ergo carectam, Vt mea sincero currat in axe rota: Scribentem iuuet ipse fauor minuatque laborem, Cum magis in pauido pectore ~per~stat opus: Omnia peruersas poterunt corrumpere mentes, Stant tamen illa suis singula tuta locis: Vt magis ipse queam, reliqui poterintque valere,[346] Scit deus, ista mei vota laboris erunt. 70 Aspice, quique leges ex ipsis concipe verbis, Hoc michi non odium scribere suadet opus. Si liber iste suis mordebitur ex inimicis, Hoc peto ne possint hunc lacerare tamen: Vade, liber, seruos sub eo qui liberat omnes, Nec mala possit iter rumpere lingua tuum; Si, liber, ora queas transire per inuida liber, Imponent alii scandala nulla tibi. Non erit in dubio ~mea vox~ clamans, erit omnis Namque fides huius maxima vocis homo. 80 Si michi tam sepe liquet excusacio facta, Ignoscas, timeo naufragus omne fretum. O sapiens, sine quo nichil est sapiencia mundi, Cuius in obsequium me mea vota ferunt, Te precor instanti da tempore, Criste, misertus, Vt metra que pecii prompta parare queam; Turgida deuitet, falsum mea penna recuset Scribere, set scribat que modo vera videt. In primis caueat ne fluctuet, immo decenter Quod primo po~nit~ carmine seruet opus:[347] 90 Hic nichil offendat lectorem, sit nisi verum Aut veri simile, quod mea scripta dabunt. In te qui es verus mea sit sentencia vera, Non ibi figmentum cernere possit homo: Conueniatque rei verbum sensumque ministret, Dulce sit et quicquam commoditatis habens: Absit adulari, nec sit michi fabula blesa, Nec michi laus meriti sit sine laude tua. Da loquar vt vicium minuatur et ammodo virtus Crescat, vt in mundo mundior extet homo: 100 Tu gressus dispone meos, tu pectus adauge, Tu sensus aperi, tu plue verba michi; Et quia sub trino mundi status ordine fertur, Sub trina serie tu mea scripta foue. Hiis tibi libatis nouus intro nauta profundum, Sacrum pneuma rogans vt mea vela regas.