The complete works of John Gower, volume 4
Part 18
=Hic tractat qualiter status et ordo mundi in tribus consistit gradibus, sunt enim, vt dicit, Clerus, Milicies, et Agricultores, de quorum errore mundi infortunia nobis contingunt. Vnde primo videndum est de errore cleri precipue in ordine prelatorum, qui potenciores aliis existunt; et primo dicet de prelatis illis qui Cristi scolam dogmatizant et eius contrarium operantur.=
=Incipit liber tercius.=[348]
Cap^m. i. Sunt Clerus, Miles, Cultor, tres trina gerentes, ~Set de prelatis scribere tendo prius.~ ~Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape,~ ~Vnus scismaticus, alter et ille bonus:~ ~Francia scismaticum colit et statuit venerandum,~ ~Anglia set rectam seruat vbique fidem.~ ~Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis~ ~Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis.~ ~Inter prelatos dum Cristi quero sequaces,~ ~Regula nulla manet, que prius esse solet.~ 10 ~Cristus erat~ pauper, ~illi~ cumulantur in auro; Hic pacem dederat, hii ~modo~ bella ~mouent~: ~Cristus erat~ largus, hii sunt velut archa tenaces; Hunc labor inuasit, hos fouet aucta quies: ~Cristus erat~ mitis, hii sunt ~tamen impetuosi~; Hic humilis subiit, hii superesse volunt: ~Cristus erat miserans~, hii vindictamque sequntur; Sustulit hic penas, hos timor inde fugat: ~Cristus erat~ virgo, ~sunt illi raro pudici~; Hic bonus est pastor, hii set ouile vorant: 20 ~Cristus erat~ verax, hii blandaque verba requirunt; ~Cristus erat~ iustus, hii nisi velle vident: ~Cristus erat~ constans, hii vento mobiliores; Obstitit ipse malis, hii magis ~illa~ sinunt: Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi; ~Cristus aquam~ peciit, hii bona vina bibunt:
* * * * *
_As follows in_ CHGEDL,
*Cap^m. i. Sunt Clerus, Miles, Cultor, tres trina gerentes; Hic docet, hic pugnat, alter et arua colit. Quid sibi sit Clerus primo videamus, et ecce Eius in exemplis iam stupet omnis humus.[349] Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape, Vnus scismaticus, alter et ille bonus: Francia scismaticum colit et statuit venerandum, Anglia sed rectam seruat vbique fidem. Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis. 10* Delicias mundi negat omnis regula Cristi, Sed modo prelati preuaricantur ibi. Cristus erat pauper, illi cumulantur in auro; Hic humilis subiit, hii superesse volunt: Cristus erat mitis, hos pompa superbit inanis; Hic pacem dederat, hii modo bella ferunt: Cristus erat miserans, hii vindictamque sequntur; Mulcet eum pietas, hos mouet ira frequens:[350] Cristus erat verax, hii blandaque verba requirunt; Cristus erat iustus, hii nisi velle vident: 20* Cristus erat constans, hii vento mobiliores; Obstitit ille malis, hii mala stare sinunt:[351] Cristus erat virgo, sunt illi raro pudici; Hic bonus est pastor, hii sed ouile vorant: Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi; Mollibus induti, nudus et ipse pedes: Et que plus poterunt sibi fercula lauta parari,[352] Ad festum Bachi dant holocausta quasi. 28* Esca placens ventri, &c. _as_ 29 ff.
* * * * *
_As follows in_ TH₂,
**Cap^m. i. Sunt clerus, miles, cultor, tres trina gerentes;[353] Hic docet, hic pugnat, alter et arua colit. Quid sibi sit clerus primo videamus, et ecce De reliquis fugiens mundus adheret eis.[354] Primo prelatos constat preferre sequendos, Nam via doctorum tucior illa foret. Morigeris verbis modo sunt quam plura docentes, Facta tamen dictis dissona cerno suis. Ipse Ihesus facere bene cepit, postque docere, Set modo prelatis non manet ille modus. 10** Ille fuit pauper, isti cumulantur in auro; Hic pacem dederat, hii quoque bella ferunt: Ille fuit largus, hii sunt velut archa tenaces; Hunc labor inuasit, hos fouet aucta quies: Ille fuit mitis, hii sunt magis igne furentes; Hic humilis subiit, hii superesse volunt: Ille misertus erat, hii vindictamque sequntur; Sustulit hic penas, hos timor inde fugat: Ille fuit virgo, vix vnus castus eorum; Hic bonus est pastor, hii set ouile vorant: 20** Ille fuit verax, hii blandaque verba requirunt; Ille fuit iustus, hii nisi velle vident: Ille fuit constans, hii vento mobiliores; Obstitit ipse malis, hii magis ipsa sinunt:[355] Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi; Hic limpham peciit, hii bona vina bibunt: 26** Et quotquot poterit &c., _as_ 27 ff.
* * * * *
Et quotquot poterit mens escas premeditari Lautas, pro stomacho dant renouare suo. Esca placens ventri, sic est et venter ad escas, Vt Venus a latere stet bene pasta gule. 30 Respuit in monte sibi Cristus singula regna, Hiis nisi mundana gloria sola placet. Moribus assuetus olim simplex fuit, et nunc Presul opes mores deputat esse suos. Creuerunt set opes et opum furiosa cupido, Et cum possideant plurima, plura petunt. Sunt in lege dei nuper magis hii meditati, Numen eis vultum prestitit vnde suum: Nunc magis intrauit animos suspectus honorum, Fit precium dignis, sunt neque cuncta satis. 40 In precio precium nunc est, dat census honores, Omneque pauperies subdita crimen habet. Cum loquitur diues, omnis tunc audiet auris, Pauperis ore tamen nulla loquela valet: Si careat censu, sensus nichil est sapienti, Census in orbe modo sensibus ora premit. Pauper erit stultus, loquitur licet ore Catonis; Diues erit sapiens, nil licet ipse sciat: Est in conspectu paupertas vilis eorum Cuiuscumque viri, sit licet ipse bonus; 50 Sit licet et diues peruerse condicionis, Horum iudiciis non erit ipse malus. Nil artes, nil pacta fides, nil gracia lingue, Nil fons ingenii, nil probitas, sine re: Nullus inops sapiens; vbi res, ibi copia sensus; Si sapiat pauper, nil nisi pauper erit. Quem mundus reprobat, en nos reprobamus eundem, Vtque perit pereat perdicionis opus;[356] Nos set eum laude nostra dignum reputamus, Copia quem mundi duxit ad orbis opes: 60 Et sic prelatis mundus prefertur ab intus, Hiis tamen exterius fingitur ipse deus. Laudamus veteres, nostris tamen vtimur annis, Nec vetus in nobis regula seruat iter: Non tunc iusticiam facinus mortale fugarat, Que nunc ad superos rapta reliquit humum. Felices anime mundum renuere, set intus Cura domos superas scandere tota fuit; Non venus aut vinum sublimia pectora fregit, Que magis interius concupiere deum. 70 Plura videre potes modo set nouitatis ad instans, Que procul a Cristi laude superba gerunt: Nunc magis illesa seruant sua corpora leta, Set non sunt ista gaudia nata fide: Sufficit hiis sola ficte pietatis in vmbra, Dicant pomposi, quam pius ordo dei. Pro fidei meritis prelati tot paciuntur, Vnde viros sanctos nos reputamus eos.
=Hic loquitur de prelatis illis qui carnalia appetentes vltra modum delicate viuunt.=
Cap^m. ii. Permanet ecce status Thome, cessit tamen actus, Normaque Martini deperit alma quasi; 80 Sic qui pastor erat, nunc Mercenarius extat,[357] Quo fugiente lupus spergit vbique gregem. Non caput in gladio iam vincit, nec valet arto Vincere cilicio deliciosa caro: Ollarum carnes preponit fercula, porros, Gebas pro manna presul habere petit.[358] Prodolor! en tales sinus ecclesie modo nutrit, Qui pro diuinis terrea vana petunt. Ollarum carnes carnalia facta figurant, Que velut in cleri carne libido coquit. 90 Est carni cognata venus, iactancia, fastus, Ambicio, liuor, crapula, rixa, dolus. Ventre saginato veneris suspirat ad vsum Carnis amica caro, carnea membra petens: Et sic non poterunt virtutum tangere culmen, Dum dominatur eis ventris iniqus amor. Subuertunt Sodomam tumor, ocia, copia panis, Impietasque tenax: presul, ad ista caue. Set modo prelati dicant michi quicquid ad aures, Lex tamen ex proprio velle gubernat eos: 100 Si mundo placeant carnique placencia reddant, Ex anima virtus raro placebit eis. Bachus adest festo patulo diffusus in auro, Precellit calices maior honore ciphus; Glorificans mensam non aurea vasa recondit, Quo poterit vano vanus honore frui. Aula patet cunctis oneratque cibaria mensas, Indulgetque nimis potibus atque cibis: Vestibus et facie longus nitet ordo clientum, Ad domini nutus turba parata leues: 110 Sic modico ventri vastus vix sufficit orbis, Atque ministrorum vocibus aula fremit. Tantum diuitibus, aliis non festa parantur, Nec valet in festo pauper habere locum; Vanaque sic pietas stat victa cupidine ventris; Dum sit honor nobis, nil reputatur onus. Sicque famem Cristi presul laudare gulosus Presumit, simile nec sibi quicquid agit; Quicquid et ad vicium mare nutrit, terra vel aer, Querit habetque sibi luxuriosa fames: 120 Esuriens anima maceratur, et ipsa voluptas Carnis ad excessum crassat in ore gulam. Sic epulis largis est pleno ventre beatus Luce, set in scortis gaudia noctis habet; Cumque genas bibulas Bachus rubefecerit ambas, Erigit ex stimulis cornua ceca Venus: Sic preclara viri virtus, sic vita beata Deliciis pastus cum meretrice cubat. Frigida nulla timet Acherontis, quem calefactum Confouet incesti lectus amore sui; 130 Sicque voluptatum varia dulcedine gaudet, Et desideriis seruit vbique suis; Sicque ioco, venere, vino sompnoque beatus, Expendit vite tempora vana sue. Nescit perpetuo quod torrem nutriat igni Corpus, quod tantis nutrit alitque modis.
=Hic loquitur de prelatis illis qui lucris terrenis inhiant, honore prelacie gaudent, et non vt prosint set vt presint, episcopatum desiderant.=
Cap^m. iii. Nemo potest verus dominis seruire duobus, Presul in officio fert tamen illa duo: Eterni regis seruum se dicit, et ipse Terreno regi seruit et astat ei: 140 Clauiger ethereus Petrus extitit, isteque poscit[359] Claues thesauri regis habere sibi. Sic est deuotus cupidus, mitisque superbus, Celicus et qui plus sollicitatur humo: Sic mundum sic et Cristum retinebit vtrumque, Mundus amicicior, Cristus amicus, erit. Inter eos, maior quis sit, lis sepe mouetur, Set quis erit melior, questio nulla sonat: Si tamen ad mundi visum facies bonitatis Eminet, hoc raro viscera cordis habent. 150 Hoc deus esse pium statuit quodcunque iuuaret, Nos tamen ad nocuas prouocat ira manus: Vti iusticia volo, set conuertor in iram, Principiumque bonum destruit ira sequens: Carnem castigo, miseros sustento, set inde Nascens furatur gloria vana bonum. Istud fermentum mundane laudis et ire Absque lucro meriti respuit ira dei: In vicium virtus sic vertitur, vt sibi mundus Gaudeat et Cristus transeat absque lucris. 160 Vt presul prosit dudum sic ordo petebat, Set modo que presit mitra colenda placet. Presulis ex precibus populo peccante solebat Ira dei minui nec meminisse mali; Nuncque manus Moyses non erigit in prece noster, Nos Amalech ideo vexat in ense suo. Moyse leuante manus Iosue victoria cedit, Dumque remittit eas, victus ab hoste redit: Sic pro plebe manu, lacrimis, prece, sidera pulsans Presul ab instanti munit ab hoste suos; 170 Ac, si dormitet victus torpore sacerdos, Subdita plebs viciis de leuitate cadit. Quos habeat fructus suplex deuocio iusti, In precibus Moysi quisque notare potest. Qui bonus est pastor gregis ex pietate mouetur, Et propriis humeris fert sibi pondus ouis;[360] Qui licet inmunis sit ab omni labe, suorum Membrorum culpas imputat ipse sibi. Non in se Cristus crimen transisse fatetur, Set reus in membris dicitur esse suis: 180 Non facit hic populum delinquere, set tamen eius Suscepit culpas vt remoueret eas. Nunc tamen, vt ~dicunt, est presul talis~ in orbe, Qui docet hoc factum, nec tamen illud agit: Nam qui de proprio se ledit crimine, raro Efficitur curis hic aliena salus: Non valet ille deo conferre salubria voto, Ad mundi cultum qui dedit omne suum. Presul in orbe gregem curare tenetur egentem, Ipse videns maculas vngere debet eas: 190 Set si magnatos presul noscat maculatos, Illos non audet vngere, namque timet. Si reliqui peccent, quid ob hoc dum soluere possunt?[361] Torquentur bursa sic reus atque rea: Ipse gregis loculos mulget, trahit in tribulosque Cause quo lana vulsa manebit ei. Quod corpus peccat peccantis bursa relaxat: Hec statuunt iura presulis ecce noua. Sic iteranda modo venus affert lucra registro; Dum patitur bursa, sunt residiua mala: 200 Dum loculus pregnat satis, impregnare licebit; Dat partus loculi iura subacta tibi. Sic timor et lucrum sunt qui peccata relaxant, Sub quorum manibus omne recumbit opus: Sic lucri causa presul mulcet sua iura, Annuit et nostris fas adhibere malis: Mammona sic nummi nobis dispensat iniqui, Non tamen eternas prestat habere domos. Nunc furit en Iudex, si luxuracio simplex Fiat, et incestum nescit habere reum: 210 Si coheat laicus resolutus cum resoluta, Clamat in ecclesia clerus et horret ea; Clerus et in cohitu si peccet, nil reputatur, Dum Iudex cause parsque sit ipse sue. Sic modo dii gentis subuertunt cunctipotentis Iura, que dant michi ius, sum magis vnde reus; Sicque grauant alios duro sub pondere pressos, Inque suis humeris quam leue fertur onus. Vxor adulterio deprensa remittitur, in quo Exemplum venie Cristus habere docet; 220 Tale tamen crimen non aurea bursa redemit, Set contrita magis mens medicamen habet. Non tamen est lacrima modo que delere valebit Crimen, si bursa nesciat inde forum: Bursa valet culpam, valet expurgareque penam, Bursa valet quantum curia nostra valet.
=Hic loquitur de ~legibus eorum positiuis, que quamuis ad cultum anime necessarie non sunt, infinitas tamen constituciones quasi cotidie ad eorum lucrum nobis grauiter imponunt~.=[362]
Cap^m. iiii. Num dat pre manibus sceleris veniam michi Cristus? Non puto, set facto post miseretur eo: Aut quod peccatum non est, numquid prohibendum[363] Hoc Cristus statuit? talia nulla facit. 230 Nunc set, que Moysi neque lex prohibet neque Cristi, Plurima decretis dant prohibenda nouis; Set michi que statuunt hodie peccata, remittunt Cras, sibi si dedero: de quibus ergo peto. Aut est quod proprie res peccatum gerit in se, Aut nisi sit vetita, non foret ipsa mala. Est si peccatum, tunc cur, quam sit prius actum, Prestat idem nummis posse licere meis? Est si res licita, tunc cur sua lex positiua Hanc fore dampnandam striccius artat eam? 240 Hoc de iusticia puto non venit, immo voluntas Taliter vt fiat lucra petendo iubet: Exequitur iuste rem iustam, qui bene causas Non zelo nummi iudicat, immo dei. Legibus ecclesie quicquid sit in orbe ligatum Ex iusta causa, credo ligare decet: Set nichil iniustum deus accipit, vnde nec alter Affirmare potest quod deus ipse negat. Alcius ecce Simon temptat renouare volatum, Ne cadat ipse nouo plura timere potest. 250 Non laqueare venit iter humanum pius ille Cristus, set planam dirigit ipse viam; Nos tamen ex plano componimus aspera, durum Ex molli, que scelus pro pietate damus. Lex etenim Cristi fuit hec quam gracia mulcet, Nostra set ex penis lex positiua riget. Lex Cristi simplex sub paucis condita verbis Clauditur, vnde iugum suaue ministrat onus:[364] Infinita tamen legis sentencia nostre Aggravat, et finem vix habet ipsa suum. 260 Libera lex Cristi satis est, fit legeque nostra Absque lucro gratis gracia nulla viris. Omne fit ex causa; sic est quod lex positiua, Quam fundat clerus, grande figurat opus. In quanto volucres petit auceps carpere plures, Vult tanto laqueos amplificare suos: In quanto leges auget clerus positiuas, Fit magis hiis stricta gentis in orbe via: Cum magis in stricto gradimur, cicius pede lapso Sternimur, et clero subpeditamur eo: 270 Cum sibi plus mundum teneat clerusque subactum, Tum magis ecclesia gestat in orbe ~lucra~: Dum magis est clerus diues, magis inde superbus[365] Astat, et ex velle dat sua iura fore. Sol notat ecclesiam, Sinagogam luna figurat, Set modo custodes ista nec illa ferunt: Sunt qui nec legis veteris precepta reseruant, Nec que Cristus eis addidit ipse noua. Nuper erat firmus presul sine crimine sanctus, Vtilis in populo, dignior ante deum; 280 Set modo si mundum poterit complectere vanum, Est sibi nil populi laus vel ab ore dei.
=Hic loquitur de prelatis qui bona mundi temporalia possidentes spiritualia omittunt.=
Cap^m. v. Hec vox angelica, que nuper in ethere Romam Terruit, en nostro iam patet orbe nouo. Tempore Siluestri, dum Constantinus eidem Contulit ecclesie terrea dona sue, ‘Virus in ecclesia seritur nunc,’ angelus inquit, ‘Terrea dum mundi fit domus ipsa dei.’ Sic fuit vt dixit, postquam possessio creuit In proprium cleri, virus adhesit ei: 290 Sic reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit Vtile sollicitis computat ipse viis. Ecclesie iura sibi nil sunt, dummodo castra Curant cum ~terris~ amplificare suis. Esuriunt mundum semper, set in ordine solum Nomen ab ecclesiis sufficit illud eis. Ordinis angelici fertur quod sunt dominati Atque potestates, sic et in orbe vides; Nam quia clerus ibi nequit ipsis assimilari, Ferre gerarchiam dat sibi terra suam:[366] 300 Sic quia prelatus dubitat quid carpere celis, Huius vult mundi certus honore frui. Dixit Pilato Cristus, quod in hoc sibi mundo Non fuerat regnum: iam neque presul eum Consequitur, set ei contraria sumere cuncti Regna volunt, et in hiis bella mouere viris. Pro fidei causis nolunt dare bella paganis, Solum nec verba pandere lege sacra; Set pro terrenis si contradixerit ipsis Saltem Cristicola, dant ibi bella fera. 310 Sic quia mundana sine Cristo iam capit arma Clerus in ecclesia, iure carebit ea. ‘Cognoscetis eos,’ Cristus, ‘de fructibus horum,’ Dicit, et est illa regula vera satis. Quomodocumque suam clerus legem positiuam Laruat, erit testis cultus ad acta foris. Egros vmbra Petri sanauit, lux neque nostra Nec vox nec votum ferre meretur opem. Subdita decurrit pedibus super equora siccis Petrus, iam nostram mergit et vnda fidem. 320 Qui nos prosequitur, Cristi de lege iubemur Illum per nostras rectificare preces; Nos tamen absque deo de iure nouo positiuo Vindictam gladii ferre monemus ibi. Sic hos destruimus quos edificare tenemur, Perdimus et Cristi quod tulit ipse lucri. ‘Sit michi vindicta,’ deus inquit, set quia papa Est deus in terris, vindicat ipse prius.
=Hic loquitur qualiter Cristus pacem suis discipulis dedit et reliquit: dicit tamen[367] quod modo propter bona terrena guerras saltem contra Cristianos prelati legibus suis positiuis instituunt et prosequntur.=
Cap^m. vi. Ante sue mortis tempus dedit atque reliquit Pacem discipulis Cristus habere suis; 330 Et quia tunc solum cupiebant nil nisi Cristum, In Cristi pace cuncta tulere pie. Set quia nunc mundum cupiunt tantummodo vanum, Que sibi sunt mundus bella ministrat eis; Et quia belligeram ducit clerus modo vitam, Auctor eos pacis non iuuat ipse deus. Dixerat ad Petrum Cristus, ‘Quicumque virorum Percutit in gladio, fine peribit eo’: Nec poterit falli fateor sentencia Cristi, Quamuis sit cleri mortifer ensis ibi. 340 Percuciunt ense; si quisque repercutit, inde Dampnat eum libri lex positiua noui. Predicat en Petrus, set pugnat papa modernus, Hic animas, alius querit auarus opes: Hic fuit occisus pro iure dei, tamen alter Occidit, neque ius sic habet ipse deus: Simplicitate fidem non viribus excitat vnus, Alter et in pompis prouocat arma magis. Vult Deus vt non sit temeraria nostra querela, Set mala que patimur vindicet illa deus: 350 Hostiles acies inimicaque vinximus ora,[368] Cum vindex nostras nesciat ira vias. Mollibus in rebus non se probat accio Cristi, Tempore set duro se probat alta fides: Militat in Cristo pia que pacientia tristi Materiam vere tempore laudis habet. Cristus erat paciens, probra dum tulit omnia, set nos De facto minimo commouet ira modo. Omne vigebat opus, dum cleri nobiliores Cuncta sub arbitrio deseruere dei; 360 Ipsa vetus pietas plantare fidem dabat, et nunc Extirpat vindex ira superba patrum. ‘Non gladius saluat, et qui sperabit in arcu Non saluatur eo,’ testificante Dauid: Set nos Dauiticam variamus tradicionem, Dumque sacerdotis sit gladiata manus. Archa vetus Moysi valuit, nobisque valebit Arcus qui populum tensus in orbe ferit. In celo posuit deus arcum, sit quod ibidem Federis in signum pacis ad omne genus; 370 Nos tamen in terris nostrum dum tendimus arcum, Pacis in exilium signa cruoris habet. Adiuuet ipse deus quos vult, set noster in armis Saluus erit clerus militis acta tenens. [Sidenote:[369]Nota hic[370] de bello Cleri tempore Regis Ricardi in Flandria, quia tunc non solum seculares set eciam regulares presbiteri in guerris[371] ibidem mortalibus quasi Laici spoliantes[372] insisterunt.] Criste, tua forti Sathanam virtute ligasti, Quem nos de clero soluimus ecce nouo; Ipse solutus enim soluit quoscumque ligatos, Quo sua vota deo soluere nemo venit. Abbatem monachus nescit, nec claustra priorem[373] Ordinis in forma iam retinere queunt; 380 A dextro latere meretricem dumque sacerdos Et gladium leua promptus ad arma tenet. Quis tali melius est consignatus in orbe, Forcior armatus, vt bene bella ferat? Tempore quo cohitum natura mouet, pecus omne Prouocat ex facili bella furore suo: Set si causa sit hec, sumat qua presbiter arma, Longior a pace pugna perhennis erit. Militis officium non aris thurificare Est, neque presbiteri publica bella sequi. 390 Si valet in bello clerus sibi ferre triumphum, Ammodo quid validi militis acta valent? Quem decet orare clerum pugnare videmus, Curam de bellis, non animabus habent. Quid si vulneribus superaddat homo tibi vulnus, Num dici medicus debeat ipse tuus? Num decet aut medicum morbo superaddere morbum, Quo fugit interius longius ipsa salus? Hoc experta docet natura, quod omnis in orbe Qua magis infirmor, est medicina mala. 400 Quos reperare decet pacem, si bella frequentent,[374] Nescio quo pacis tutus inire viam. Dicitur vt fortuna rei de fine notatur, Rebus et in dubiis exitus acta probat: Qualis erit finis, seu que fortuna sequetur In cleri bellis scit magis ipse deus.
=Hic loquitur qualiter clerus in amore dei et proximi deberet pius et paciens existere et non bellicosus.=