Vitruvii De architectura libri decem

Part 35

Chapter 35 2,996 words Public domain Markdown

Parietes vero umidis locis sic erunt solidandi. si per|petuus (10) umor manabit, tribus pedibus ab imo, testaceo 10 paries vestiatur et vestitura calcetur et poliatur, ne umorem admittere possit. quodsi maior umor perpetuus manabit, canaliculum brevem extrues aliquantum a pavimento altius, qua collectus umor sine vitio parietis exeat. si autem af|fluens umor abundabit, tegulas bipedales ex 15 ea parte qua umor inriguus erumpet diligenter picabis, ne vis umoris ad parietem transeat. ex altera parte, qua structurae iungentur, tegula calce liquida linietur, ut facilius operi adhaerere possit.

[Sidenote: XXV. Triclinia hiberna minoribus picturis esse ornanda.

Vitr. 7, 4.]

| Triclinia hiberna non convenit grandibus picturis ornari, 20 quoniam hibernis temporibus frequenti lumine cereorum aut lucernarum fumante obsolescunt. propterea et camerae eorum planae fiunt, ut detersa fuligine statim inluminatus splendor appareat.

[Sidenote: XXVI. Pavimenta ut in hieme tepeant.

Vitr. 7, 4 (Pall. 1, 9).]

| Etiam pavimentorum utilis dispositio inventa videtur. 25 itaque excavatis in altum duobus pedibus, festucato solo | inducatur aut rudus aut testaceum pavimentum, deinde =306= congestis et calcatis spisse carbonibus inducatur ex sabulone et favilla et calce mixta inpensa crassitudine unciarum VI. ad regulam exaequata planities reddit speciem 30 nigri pavimenti. | hieme ergo non recipit frigus et ministros (5) licet nudis pedibus vapore delectabit. sic enim erit pavimentum ut etiam bibentium pocula si fusa fuerint momento siccescant.

[Sidenote: XXVII. De generibus colorum.

Vitr. 7, 6-14. (Isid. 19, 17).]

Colores vero alii certis locis procreantur, alii ex commixtionibus 35 componuntur. rubricae itaque multis locis ge|nerantur, sed optimae in Ponto et in Hispania nascuntur. (10)

* * * * *

Page 300

paraetonium ex ipso loco unde foditur habet nomen. eadem ratione et melinum, quod eius metallum per insulas cycladas Melo dicitur. creta viridis pluribus locis nascitur, sed optima creta Smyrnae tantum procreatur, quae graece θεο|δοτειον dicitur a Theodoto quodam in cuius solo primum 5 (15) est inventa. auripigmentum, quod αρϲενικον graece appellatur, in Ponto nascitur. sandaraca plurimis locis generatur, sed optima in Ponto et iuxta flumen Hypanim. minii autem natura primum a Graecis Ephesiorum solo reperta memora|tur, deinceps in Hispania. cuius natura 10 (20) has admirationes habet. glebae itaque cum ex metallis primum exciduntur, argenti vivi guttas exprimunt, quas artifices ad plures usus colligunt. neque enim argentum neque aes sine his inaurari potest. nam confusae in unum ita ut quattuor sextariorum | mensuram habeant, centum 15 (25) librarum pondus efficient. supra cuius liquorem centenarium saxi pondus si posueris, susti|nebit, scripulum auri =307= super si posueris, in liquore descendet. unde intelleges non ponderis sed naturae esse discretionem. itaque si aurifex pannis textilibus adustum rudi vaso fictili solidi 20 auri pulverem prius lavaverit, postea mixtum argento | vivo (5) vel in panno vel in linteolo comprimes ut liquor argenti expressus emanet et auram solidum intrinsecus remaneat. verum probatio minii sic erit observanda. in lammina ferrea mittatur et super ignem ponatur tamdiu donec 25 lammina rubescat. tunc retractum refrigescat. si colorem non muta|verit, optimum erit, si mutaverit, vitiatum erit. (10) colores autem omnes calcis mixtione corrumpi manifestum est. chrysocolla a Macedonia venit, foditur autem ex metallis aerariis. armenium et indicum ab ipsis ostenditur 30 quibus in locis nascitur. atramenti vero compositio sic erit observanda, quae | non solum ad usum picturae necessaria (15) videtur sed etiam ad cotidianas scripturas. lacusculus curva camera struatur. huic fornacula sic componitur ut nares in lacusculo habeat qua fumus possit 35 intrare. taedae in eadem fornace incendantur, super taedas ardentes resina mittatur, ut omnem fu|mum et fuliginem (20)

* * * * *

Page 301

per nares in lacusculum exprimat. postea fuliginem diligenter conteres et aquam ad modum mittes et atramentum facies nitidum. pictores autem glutinum miscent, ut nitidius esse videatur. sed ad celeritatem operis etiam taedarum carbones cum glutino attriti parietibus praestabunt 5 | atramenti suavitatem, nec minus sarmenta exusta et contrita (25) atramenti colorem imitabuntur. sed et sarmenta uvae nigrioris si in optimo vino mersa aruerint et postea exusta fuerint, ad|dito glutino imitata indici suavitatem =308= monstrabunt. usta vero, quae plurimum necessaria in 10 operibus picturae videtur, sic temperatur. glebae silis boni in igne coquuntur, tunc acerrimo aceto perfuso extinguuntur, et reddunt purpureum | colorem. caerulei temperationes (5) Alexandriae primo sunt inventae, nunc autem Puteolis ex harenae pulvere et nitri flore temperatur. sed 15 cyprium adustum <addes>. cerussa et quam nostri aerucam vocant sic erit conficienda. sarmenta vitis amineae infuso aceto in dolio coiciantur, super tabulae plum|beae (10) deponantur et dolium eludatur, et pluribus mensibus transactis aperiatur. sed cerussa in fornace coquatur, quae 20 mutato colore meliorem efficiet sandaracam. ostrum autem quod pro colore purpurae temperatur plurimis locis nascitur, sed optimum insula Cypro et ceteris quae proxime sub solis | cursu habentur. conchylia itaque cum circumcisa (15) ferro fuerint lacrimas purpurei coloris emittunt, quibus 25 collectis purpureus color temperatur. ideo autem ostrum est appellatum quod ex testis umor elicitur. qui cito ex salsugine inarescit, nisi temperatus umor melle circumfusus habeatur. fiunt | etiam purpurei colores infecta creta (20) rubiae radice. similiter ex floribus alii colores inficiuntur. 30 itaque pictores cum voluerint sil atticum imitari, violam aridam in vaso cum aqua | ad ignem adponunt ut ferveat, =309= et decoctam in linteolo exprimunt et in mortario cum creta conterunt et faciunt silis attici colorem. eadem ratione vaccinium cum lacte temperantes purpuram faciunt 35 elegantem. qui non possunt chry|socolla propter caritatem (5) uti, herbae quae lutear appellatur sucum caeruleo inficiunt

* * * * *

Page 302

et utuntur viridissimo colore. haec autem infectiva appellantur. propter inopiam coloris simili modo cretam selinusiam sive anulariam vitro miscentes, quod Graeci ιϲατιν vocant, imitationibus efficiunt indici colorem.

[Sidenote: XXVIII. De normae inventione.

Vitr. 9 praef. (Isid. 19, 18).]

| Quoniam ad omnes usus normae ratio subtiliter inventa 5 (10) videtur, sine qua nihil utiliter fieri potest, hoc modo erit disponenda. sumantur itaque tres regulae, ita ut duae sint pedum binum et tertia habeat pedes duos uncias X. eae regulae aequali crassitudine compositae extremis cacuminibus | iungantur schema facientes trigoni. sic fiet perite 10 (15) norma composita.

[Sidenote: XXIX. De horologii institutione.

ex al. f. (cf. Vitr. 9, 8).]

Multa variaque genera sunt horologiorum, sed pelecini et hemicyclii magis aperta et sequenda ratio videtur. pelecinum enim horologium dicitur quod ex duabus tabulis mar|moreis vel lapideis superiore parte latioribus inferiore 15 (20) angustioribus componitur, sed haec tabulae aequali mensura fiunt et quinis lineis directis notantur, ut angulum faciant qui sextam horam signabit. semis ergo ante primam et semis post undecimam supplebunt XII numeros horarum. sed | iunctis aequaliter ante et extensis tabulis, 20 (25) in angulo summo iuncturae circinum figes et angulo proximum circulum fa|cies, a quo primum lineae horarum partitae =310= aequaliter notantur. item alium maiorem circulum ab eodem puncto angulari facies, qui prope oram tabularum attingat, ad quem aestivis temporibus gnomonis umbra 25 pervenit. subtilitas | ergo disparis mensurae de spatio (5) horarum expectanda non est, quando aliud maius et aliud minus horologium poni solitum videatur, et non amplius paene ab omnibus nisi quota sit solum inquiri festinetur. gnomon itaque in angulo summo iuncturae paululum inclinis 30 ponitur, qui umbra sua horas | designet. constitues (10) autem horologii partem qua decimam horam notabit contra orientem aequinoctialem, sicut de exemplis multifariam cognoscitur. horologium autem quod hemicyclion appellatur simili modo de lapide vel de marmore uno, quattuor 35 partibus sursum latioribus infra angustioribus | componatur, (15) ita ut ab ante et a tergo latiores partes habeat, sed frons

* * * * *

Page 303

aliquantum promineat atque umbram faciat maiorem. sub hac fronte rotunditas ad circinum notatur, quae cavata introrsus hemicyclium faciat schema. in hac cavatura tres circuli fiant, unus prope summitatem horologii, alius per | mediam cavaturam, tertius prope oram signetur. 5 (20) a minore ergo circulo usque ad maiorem circulum horalem una et X lineae directae aequali partitione ducantur, quae horas demonstrent. per medium vero hemicyclium supra minorem circulum planitia aequalis subtiliori crassitudine fiat, ut aperta | rotunditate digitali facilius solis radius 10 (25) infusus per numeros linearum horas demonstret. hiemis ergo tempore per minorem circulum horarum numeros servabit, aequinoctiali tem|pore medium circulum sequetur, =311= aestivo tempore per maioris circuli spatia gradietur. sed ne error in construendo horologio cuiquam videatur, libero 15 loco alto vel plano sic ponatur ut angulus huius qui occiduas horas notabit contra ae|quinoctialem vernum spectet, (5) unde sol nono kal. apriles oriatur. fit etiam in uno horologio duplex elegantiae subtilitas. nam dextra ac sinistra extrinsecus in lateribus eius quinae lineae 20 directae notantur, et ternae partes circulorum aequali intervallo sic fiunt ut una proxima sit angulis poste|rioribus, (10) ubi stili ponentur qui umbra sua horas designent, altera mediam planitiem detineat, tertia prope oram contingat. has enim partes circulorum hieme vere et aestate 25 sic ut interius gnomonis umbra sequitur. in angulis ergo posterioribus stilos modice obliquos figes, qui umbra sua horas | designent. oriens enim sol in primo (15) latere sex horas notabit, occidens alias sex in sinistro latere percurret. legitur etiam horas sic comparari debere, 30 primam sextam septimam et duodecimam uno spatio mensuraque disponendas, secundam quintam octavam et undecimam pari aequalitate ordi|nandas, tertiam quartam (20) nonam et decimam simili ratione edendas. est et alia de modo et mensuris horarum comparatio, quam prolixitatis 35 causa praetereundam aestimavi, quoniam haec diligentia ad paucos prudentes pertinet. nam omnes

* * * * *

Page 304

fere, sicut supra memoratum est, quota sit solum requirunt.

| Quantum ergo ad privatum usum spectat, necessaria (25) huic libello ordinavimus. civitatum sane et ceterarum rerum institutiones praestanti sapientiae memorandas reliquimus. 5

* * * * *

_Ad Faventinum nota haec:_

_Epitomae textum olim ex tribus codicibus saec. X a me collatis editum simpliciter nunc repeto, nomine tantum addito auctoris, quem in catalogo Angiensi (et saeculo nono) traditum ex exemplari restituit J. Haupt. libello iam a Palladio excerpto praefixus idem titulus qui legitur in folio Salisburgensi _M. Ceti Faventini artis architectonicae privatis usibus adbreviatus liber_, servatur etiam in editione ad ipsum Vitruvii textum toto tenore interpolati codicis Scletstatensis, quam ad simile exemplar quale fuerat Salisburgense, sua sibi opera, quam tamen ad finem non perduxit, doctus quidam monachus confecit saec. X, non solum explanandi consilio et corrigendi, verum etiam supplendi. sic eodem saeculo auctor codicis Gudiani (E) epitomam Faventini pannis Vitruvianis largiter assutis supplevit. atque postea etiam novis capitulis additis et alienis, ipsa quoque in singulis subinde mutata lectionis specie, nova recensio epitomae conformata est, quae multis saeculo XII et XIII exemplis ferebatur (cf. praef. ed. mai. p. XI: addo nunc cod. Laudun. 403. sed quod de Laudunensi 426^{bis} Palladii saec. IX quem ipse vidi ex progr. suo anni 1879 repetit J. C. Schmitt in ed. Pall. 1898 p. VII, hoc nihili est) quorum omnium quidem codicum, qui aut textum simpliciter repetunt aut certi cuiusdam consilii arbitrio intercedente commutant, inter se lectiones comparando separandae sunt, non confundendae. atque textum editoris Anonymi Scletstatensis qui antiquiore paulisper et saniore codice usus fuerat, erroribus quibusdam suis ex meis codicibus purgatum nuper edidit Frid. Krohn (Quaest. Vitruv. partic. I. Diss. Berol. 1896), ego ipsius iterum epitomae textum corruptum quidem sed traditum praebui, ita tamen ut quae perditi illius codicis ope mutanda videbantur, ad finem voluminis notarem.--Addo hic, quod S. G. de Vries Leidensi debeo, etiam solius Vitruvii capitulis congestis epitomam quandam praebere “_sumptum ex libro victruvii de architectura_” _Architecti est scientia_ … codicis Leid. Voss. fol. 93 (f. 46-68^{b}_{2}) saec. XIII._

_ad p. 285, 2 _Pollio_ fr. Vind. || 4 _ordinare_ (cf. p. 311, 26) Anonymus codicis Scletstatensis (= Vindobon.): _ornare_ codd. (cf. v. l. p. 229, 17). || 8 _quibusque … aedificio_ fr. Vind. || 20 _ordinationem taxin_ (sic pro _ac_ codd.) _dispositionem diathesin … eurithmian_ (sic) scripsit Anon. S (ex Vitr.)._

_286, 9 _septentrionalem_ (sic) ex Vitruvii (p. 25, 1) codicibus lacunae induxit Anon. S (sicut g^{c}). delevit idem ex eodem _subsolanum_ Faventini (et recentiorum: qui est ἀπηλιώτηϲ Plin. 2, 119). || 10 _androgeus_ (ex Vergilii memoria!) _cyrenensis_ cum codd. etiam Anon. S (item infra). || 13 _scalptas_ (Vitr. p. 25, 8): _sculptas_ codd. | _suos quosque_ Anon. S: _suos cuiusque_ codd. (etiam Vitruvii p. 25, 6). cf. Lachmann ad. Lucret. (II, 371) p. 94. || 26 _exempli_ (cf. p. 288, 16): _templi_ codd. ubi sic sua coniectura scripsit Anon. S _ad exemplū androgei cyrenensis. simili modo supra caput_ etc._

_287, 4 _Cuius_ (scil. _aquae_) _si_ (_si_ om. g) _talis_ (_-les_ codd.) _copia_ (_-ae_ g^{c}) _non erit_ (_erunt_ vel _er̄_ codd.) etiam Anon. S (ut codd.). _quodsi_ scr. Krohn. || 9 _latebit_ (Anon. S): _latebat_ vp (_lateat_ ex em. g). || 21 _harena carbunculo_: cf. ad Vitr. p. 186, 7 (_harena carbuncula_ sic Anon. S)._

_288, 8 _alio_ hic codd. || 12 pro verbis _lucens fuerit inventa_ sic ponit (cum Pall.) epitomae interpolatae (praef. ed. mai. p. XII) editor (saec. XII) _tracto ad se humore extincta inveniatur_ (cod. Laud. 403)._

_289, 13 _miscebis_ (_misces_ x) _et insuavitatem_ (ad p. 211, 20 cf. p. 186, 2 _limosa et insuavis_) _saporis mutabit: immittes et_ <_in_ supra add. ips.> _suavitatē saporē mutabit_ Anon. S (ubi _et suavitate sapores mutabit_ v, _et suavitate saporē sutabit_ p). || 14-19 (_sed licet--facies_) nota auctoris respicientis Vitr. p. 163, 14. 18. cf. etiam p. 295, 21 cum Vitr. p. 41, 9. _auctores_ i. e. Vitruvius (ut p. 287, 1-2). || 16 _inpensas_ Anon. S: _&pensas_ (scil. _expensas_) codd. || 21 _lubrica_ Anon. S (Mar. e Vat. reg. 1286): _rubrica (rubica)_ codd. (cf. de v. l. Colum. I prf. 24). || 33 _optima et pr._ Anon. S (vulgo _optime pr._). || 37 _inquinamentis. Ignem monitā_ (sic v, _inquinamentis ignem | monitam_ g, _i. ignem. non itā_ p), unde _inquinamenti signis munitam_ Anon. S.--mox _significabit_ cum codd. idem._

_290, 4 _tubis vel canalibus ligneis_: sic (et p. 294, 12) ipse addidit Faventinus (ex quo Pall.). unde inepte _quinque_ numerat Anon. S (pro tribus Vitr.). || 5 _ducitur_ codd. (corr. S). || 8 _fuerit pede_ (_et_ S) _semis intra …_ (sic) codd. (cf. ad p. 207, 2) (_pede semis_ post alterum _fuerit_ v. 9 posuit Mar. cum Palladio). || 16 _librate_ (cf. p. 208, 16. 22. 209, 2. 19): _librae_ v (Anon. S), _libre_ p. || 24 _ad (palmum)_ Anon. S (_palmi spatio_ Pall.): _vel_ codd. (deinde _ingrediatur_ S). || 28 _etiam multo_ (Vitr. p. 210, 4): _enim muscos_ codd. (_enim muscus_ rec. interp.), unde male effecit Anon. S _enim usus (tubulorum a plumbi materia inv.)_._

_291, 6 _sqq._ numeros ex Vitruvii textu et correxit et supplevit Anon. S, nisi quod reliquit v. 19 (pro _CCCLX_) _CCCC.L. pondo_, sicut ex Faventino etiam Palladius. || 13 _comprehensa_ etiam Pall. (_impressa_ Isid. 19, 10, 21 et 16, 3, 11). || 14 _non habebit asperitatem_ (additur ex Vitr. p. 40, 6): textus traditi lacunam satis inficete sic explevit Anon. S _muta erit_. deinde _ea quoque quam_ (_eamque_ codd.) _in v. c. miseris_ etc., ubi rec. interp. sic _Quodsi terrosa fuerit. eamque in vest. cand. miseris. si effusa nichil s. r._ || 28 _evanidae_ (_vanidae_ codd.): _humidae_ male Anon. S (cf. p. 40, 21 et 46, 29). || 31 _liaculorum_ (Vitr. p. 41, 9): _iaculorum_ codd. (sic etiam Anon. S). ex hoc Faventini loco a librario sumpta fuit lectio saec. IX ipsi Vitruvio adscripta _vel iaculorum_. || 35 _sfungia (ϲφογγιά)_ sic codd. (etiam Isidori 19, 10, 3). || 37 _exiliore_ (i. e. _rariore_): _molliori_ (ex interpret.) Pall. et (male) Anon. S._

_292, 16 _inducatur_ (sc. _tectorium_ Vitr. p. 38, 17): _inducantur_ codd., ubi _ducantur_ (sc. _lateres_) Anon. S. qui ex Vitr. p. 38, 15 scripsit _maxime autem utiliores_ (sic) _erunt, si ante biennium ducantur_. || 30 _venustatem_: sic etiam Anon. S (_vetustatem_ codd.)._

_293, 3 _materies_ (Vitr. Pall.): _caesio_ codd. (inde _omnis cesio_ Anon. S). || 13 _subgrundis_ (_subgrundas_ Anon. S): _subgrunda_ codd. cf. ad Vitr. p. 60, 14. || 17 _aesculus_ (sic iam Schneider ad Pall. p. 224 et Anon. S cum Palladio ex Vitr. p. 56, 25): _ex cuius_ cod. v (ubi _ex_ om. pg). || 18 _sed in umore posita vitiatur_ (ex Vitr. p. 56, 27 cf. Plin. 16, 219): _et in umore posita perpetuam exhibet utilitatem_ (sic ex v. 17 repetendo) codd. cum Anon. S. || 22 _scalpturis_ (Pall.): _sculpturis_ (etiam Vitr.) codd. (item p. 288, 18). | _alnus qui proximus_ (masc. ut ital. hisp. _alno_, gall. _aune_) codd., sed Anon. S (sicut Marini) corrigendo scripsit _alnus quae proxima aquae n. tenera_, ut ex Fav. Isidorus 17, 7, 42 (cf. Pall.). || 25 _palationes spisse defixae … servant_ codd., ubi _palationis_ (_-nibus_ Vitr.: ita Krohn) _spisse defixa … servat_ Anon. S (cum Vitr.). || 31 _si umore non corrumpetur_ (sic legendum est cum v, non _corrumpatur_) = _quod u. non corrumpitur_ cf. Pall. 12, 15 _cedrus durabilis si_ (al. male _nisi_) _umore tangatur_ (om. Anon. S). || 32 _pinu_ (sic ex Vitr. etiam Anon. S): _pino_ codd. || 33 _cedria_ codd. (etiam Anon. S): _cedrium_ Vitr. p. 58, 21 (Plin. 16, 52). confunditur hic cedria (med.) cum oleo cedrino: cf. Theod. Prisc. p. 500 (ind.), Plin. 24, 17 etc. || 36 _nam_: sic codd. (etiam An. S) = _autem_, ut saepius (p. 295, 10). cf. Th. Prisc. p. 526 (ind.), Anthimus (Anecd. II ind.) etc._

_294, 7 _quindecim_ (_XV_ v) _pedibus_ codd.--cf. Pall. _octo pedes ad spatium standi singulis boum paribus abundant et in porrectione quindecim_. || 17 _stringatur_ (cf. _astringi_ Pall. 1, 20 et _constringitur_ Colum.): _retineatur_ codd., quod ex Vitr. (p. 147, 9) pro more corrigens Anon. S posuit _congeletur_ (nam _si congelatur, fracescet_ Col. 1, 6, 18). || 22 _pistrina_: in hac voce, labore non completo reliquoque folii spatio vacuo, substitit Anon. S. || 34 _africum_ (= _ad meridiem et occidentem_ Vitr.): _frigida_ codd._

_295, 21 delevi _et_ ante _argilla_. item p. 301, 5. cf. _πηλῷ τετριχωμένῳ_ Ath. ad p. 277, 8. || 31 l. _ab hibernis_ (Vitr. p. 125, 3) pro _aut h._ codd._

_296, 20 _insistas_: _insistat_ codd. (correxi cum cod. Laud., ubi male etiam _relinquas_). || 29 _bini_: _binis_ (_bonis_ v) codd. (corr. ex Vitr.). || 35 _statuminentur_ codd. | _qui_ (_saxus_, ital. _sasso_ masc.): sic Fav. cum rec., quod male ipsi Vitruvio (p. 163, 12) obtrudunt librarii. || 36 _inductis_ addidi ex Vitr. p. 163, 13 (ita iam Nohl). || 37 _rudus est … mixti_ codd. (sic cum glossa ex Isid. 19, 10, 27. cf. Pallad. _rudus id est_ etc.)._

_297, 1 _crassior induci (… digitos VI)_ codd. (cf. Pall.). || 9 _tumuli_ Vitr. (p. 164, 6): _cumuli_ codd. || 14 _missas … tabulas_ codd. || 35 _inpegerit_: _in(m)pigeres_ (= _inpegeris_) codd._

_298, 7 _divisos_ (_ad formam_ scil. _circinationis_ Vitr. p. 166, 7) _ordinabis_ codd. || 9 _sint missae. his_: _simissales_ codd. || 14 _aut_: _ut_ codd. || 22 _c. vel delicatae aut_ (v, _ut_ p g) _arquatiles camere exemplis uteres_ codd. || 32 _subigatur_ Nohl: _subigantur_ codd. || 34 _marmoris et candoris politionibus_ codd. (corr. Nohl)._

_299, 32 _nudis pedibus_ sc. _stantes_ Pall._

_300, 2 _eius metalli_ corrupte codd. Fav. et Vitr. unde iam Isid. 19, 17, 21 (ex Fav.) quod _~eius metalli ferax~_(!) _sit una ex cycladibus insula Melos nomine_. || 30 _armenium_ (_minium_ codd. Vitr.): _argentum_ in codd. Fav. iam legit Isidorus, qui haec mire corrupit (19, 17, 10). || 33 _lacusculus_ etiam (qui Faventino utitur) Isid. 19, 17, 17: _laconicum_ Vitr._

_301, 3 _pictores_ (sic et Isid.) = _tectores_ Vitr. || 7 _sed sarmenta_ codd. (_sed et sarmentum_ etiam Isid. 19, 17, 18, ubi praecedit _~sunt et qui~ vini faecem siccatam excoquant_ Plinianum l. 35, 42 ex eodem Vitruvii p. 180, 19 loco excerptum). || 8 _aruerint_ (Isid.): _arderent_ codd. || 13 leg. _et <madefacta spongia> r. p. c._ (ut apud Isid. 19, 17, 19). || 15 _temperatur sed cibrium (cibrum) adustum russa quam …_ codd. lacunam indicat Isid. (19, 17, 14) _sed <si>ciprium in fornace adustum huic permixtioni addes vestoriani similitudo erit_ (cf. Vitr. p. 180, 26). || 16 _erucam_ Vitr.: _afrug(r)um_ codd. || 23 _cypro_ codd. et (ex Fav.) Isid.: _rhodo_ Vitr. || 24 _conchylia_ Vitr.: _concula (… circumcisa)_ codd. sed cf. ex Faventino Isid. 19, 28 (2) = 12, 6, 50. || 37 _luteum_ codd. Vitr. (_a luto herba_ Plin. 33, 91). | _caeruleo_: _ceroleum_ (sic) codd. (_caeruleo subtritam_ Plin.)._

_302, 3 _quod graeci staensiverationibus vocant. inficiunt_ etc. codd. || 8 _pedum binum_ (Isid.): _pedibus binis_ codd. || 9 _cacuminibus_ (cum Vitr. etiam Isid.): _acuminibus_ codd._

_303, 4 _fiant_: _fiunt_ codd._

_304, 6 hanc esse operis conclusionem manifestam, subducta linea olim significavi, additamentum autem quod quasi _capitulum XXX_ comprehendunt indices codicum (ex textu collecti), in ipso quidem, textu numero non adscripto simpliciter subiectum (sub rubrica _De maltis diversis_ v, sine rubrica p), hoc nunc plane omisi. neque curavit Anonymus S._

_In extremo volumine apud ipsum Vitruvium p. 208, 24 legendum esse _etiam in ventre colliquiaria (colliciaria) sunt facienda_ (cf. _collicias_ p. 140, 9), cum Plinio qui scripsit (31, 58) _in anfractu omni colliqui[n]aria fieri_, ex bellissimo G. Gundermanni invento moneo sero doctus (litt. datis 17. IV. 1899)._

Index nominum.