Vitruvii De architectura libri decem
Part 17
2 Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur esse fa|ciendum uti si nullum flumen in his locis inpedierit (10) sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte 25 structuris sive aggeribus expediantur progressus. et ita conformandae portuum conclusiones. eae autem structurae
1 stadiis _H_: studiis _H^{c}SG_. | _post_ exercentur _subdit x v. 15-18_ Faciunda--stationes.
3 hypaethroe: hyp&(et _G_)ro eae _HG_, hyp&roee _S_. | paradromidas _HS_, parathromidas _G_.
4 xysta (_sic_) _x_.
5 atl&ae _H_, adl[ⱶ/e]thę _S_. athlete _G_. | faciunda: _sic x_.
6 xy(i _G_)sta _x_.
7 platanones et: plata non ess& (_HS_, e̅e̅t _G_) _x_.
8 signino _HG_: signorum (_sed in m. ipse_ vel signinos) _S_. | xystum _x_.
10 athletas _GS_: athl&an _H_.
14 is: his _x_. | Hi _G_: hii _HS(G^{c})_.
15 (_item infra_) promunturia _HG_, promunctoria _S_.
18 sivenalia _H_, si venalia _S_, sive nalia _G_.
19 ad _om. x_.
27 eae _HS_: hae _G_.
* * * * *
Page 128
quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae uti portetur pulvis a re|gionibus quae sunt a Cumis continuatae (15) ad promuntorium Minervae, isque misceatur uti in 3 mortario duo ad unum respondeant. deinde tunc in eo loco qui definitus erit, arcae stipitibus robusteis et catenis 5 inclusae in aquam demittendae destinandaeque firmiter, deinde intra ex trastillis inferior | pars sub aqua exaequanda (20) et purganda, et caementis ex mortario, materia mixta quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum, doneque compleatur structura spatium quod fuerit inter 10 arcas. hoc autem munus naturale habent ea loca quae supra scripta sunt.
| Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi (25) destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque 15 pulvinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae partis, reliquum quod est proxime litus, proclinatum 4 latus habeat. | deinde ad ipsam aquam et latera pulvino =130= circiter sesquipedales margines struantur aequilibres ex planitia quae est supra scripta, tunc proclinatio ea impleatur 20 harena et exaequetur cum margine et planitia pulvini. deinde insuper eam | exaequationem pila quam (5) magna constituta fuerit ibi struatur, eaque cum erit extructa, relinquatur ne minus duos menses ut siccescat. tunc autem succidatur margo quae sustinet harenam. ita 25 harena fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem. hac ratione quotienscumque | opus fuerit, in (10) aquam poterit esse progressus.
3 isque: his quae (que _GS_) _x_.
5 robustis _S_.
7 intra: interea (_HG_, inter ea _S_) _x_. | extrastilis _x_. | exęquanda _G_: exae(e _S_)quenda _HS_.
10 doneque: denique _x_ (deinque _G^{c}_). | structurae (_H_, -ę _GS_) _x_ (_corr. Lor._).
11 munus _HS_: minus _G_ (_sed in m._ ī aꝉ munus _G^{c}_).
14 poterint _ante corr. S_.
16 planitia: _sic x_.
20 planitia _HG_: -tię _S_.
21 exequæ(_ex_ a)tur _H^{c} = ante corr. S_, exequetur _S^{c}_ (_G^{c})_, exequentur _G_. | planitia: _sic x_.
24 relinquaṇ̇tur _G^{c}_. | mensis _H_. | sic‿cessat _S_.
26 pilę (_ante corr._) _om. G_.
* * * * *
Page 129
5 In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus erit faciendum uti arcae duplices ustilatis taleis et catenis conligatae in eo loco qui finitus erit constituantur, et inter destinas creta in aeronibus ex ulva palustri factis | calcetur. cum ita bene calcatum et quam densissime 5 (15) fuerit, tunc cocleis rotis tympanis conlocatis locus qui ea saeptione finitus fuerit exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur. si terrena erunt, usque ad solidum crassiora quam qui murus supra futurus erit exinaniantur | siccenturque, et tunc structura ex caementis 10 (20) 6 calce et harena compleantur. sin autem mollis locus erit, palis ustilatis alneis aut oleagineis configatur et carbonibus compleatur, quemadmodum in theatrorum et muri fundationibus est scriptum. deinde tunc quadrato saxo murus ducatur iuncturis | quam longissimis, uti maxime 15 (25) medii lapides coagmentis contineantur. tunc qui locus erit inter murum ruderatione sive structura compleatur. ita erit uti possit turris insuper aedificari.
7 His perfectis navaliorum ea erit ratio ut constituantur | spectantia maxime ad septentrionem. nam meridianae =131= regiones propter aestus cariem tineam teredines reliquaque 21 bestiarum nocentium genera procreant alendoque conservant, eaque aedificia minime sunt materianda propter incendia. | de magnitudinibus autem finitio nulla debet (5) esse, sed faciunda ad maximum navium modum, uti etsi 25 maiores naves subductae fuerint, habeant cum laxamento ibi conlocationem.
Quae necessaria ad utilitatem in civitatibus publicorum locorum succurrere mihi potuerunt, quemadmodum
2 ustilatis taleis: relatis tabulis _x_ (_cf. p. 21, 23_).
4 ineronibus: _sic x_ (aero κόϊξ _CGL II, 12 sub A_). | plaustri _G_.
6 clocleis _ante ras. H_.
7 septione _x_.
8 septiones _x_. | terrea _ante corr. G_.
10 exinaniatur sicceturque _x_. | tunc _HS_: nunc _G_.
11 conpleantur _G_: compleatur _HS(G^{c})_. | erit _HS_: fuerit _G_.
12 configantur … (13) com(n _G_)pleantur _x_.
22 materienda _HS_ (-anda _G_).
25 faciunda _HG_: facienda _S_.
29 potuerunt _G_: poterunt _HS_.
* * * * *
Page 130
con|stituantur et perficiantur in hoc volumine scripsi, (10) privatorum autem aedificiorum utilitates et eorum symmetrias insequenti volumine ratiocinabor.
LIBER SEXTUS.
1 Aristippus philosophus Socraticus naufragio cum eiectus 5 | ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata (15) descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur ‘bene speremus, hominum enim vestigia video’ statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut 10 non tantum | se ornaret sed etiam eis qui una fuerunt et (20) vestitum et cetera quae opus essent ad victum praestaret. cum autem eius comites in patriam reverti voluissent interrogarentque eum quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita mandavit dicere, eiusmodi possessiones et viatica liberis 15 oportere pa|rari quae etiam e naufragio una possent enatare. (25) 2 namque ea vera praesidia sunt vitae quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli vastatio | potest nocere. non minus eam sententiam =132= augendo Theophrastus, hortando doctos potius esse quam 20 pecuniae confidentes ita ponit, doctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum neque amissis familiaribus et necessariis | inopem amicorum sed in omni civitate (5) esse civem difficilesque fortunae sine timore posse despicere casus, at qui non doctrinarum sed felicitatis praesidiis 25 putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem 3 non stabili sed infirma conflictari vita. Epicurus vero non
6 hrodiensium _E_ (_non G_). | schemata _H_ (scemata _EGS_).
9 rodum _HS_, hrodum _EG_. | recta _H_ (recta via _S_): recte _EG_.
10 ut non tantum: in tantum ut non solum _S_.
16 enatare _EG_: enarrare _H_, enavigare _S_.
20 theofrastus _EG_.
26 labidis _HS(G^{c})_: lapidis _EG_.
27 stabilis _H et ante ras. S_.
* * * * *
Page 131
dissimiliter ait pauca sapientibus | fortunam tribuere, quae (10) autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus gubernari. haec ita etiam plures philosophi dixerunt. non minus poetae qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias versibus in scaena pronuntiaverunt, 5 ut Eucrates Chionides Aristophanes, | maxime (15) etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari quod omnium Graecorum leges cogunt parentes <ali> a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos qui liberos artibus erudissent. omnia enim munera fortunae 10 cum dantur ab ea faciliter adimuntur, disciplinae vero coniunctae cum | animis nullo tempore deficiunt, sed permanent (20) 4 stabiliter ad summum exitum vitae. itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum 15 curaverunt, et ea quae non potest esse probata sine litteratura encyclioque doctrinarum | omnium disciplina. cum (25) ergo et parentium cura et praeceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum, philologis et philotechnis rebus commentariorumque scripturis me delectans eas possessiones 20 animo paravi, e quibus haec | est fructuum summa, =133= nullas plus habendi esse necessitates eamque esse proprietatem divitiarum maxime, nihil desiderare. sed forte nonnulli haec levia iudicantes putant eos esse sapientes qui pecunia sunt copiosi. itaque plerique ad id | propositum 25 (5) contendentes audacia adhibita cum divitiis etiam 5 notitiam sunt consecuti. ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia sequendam probavi. ideo notities parum est adsecuta. 30 sed tamen his vo|luminibus editis, ut spero, etiam (10)
1 ait _S_: aut _HEG_.
3 etiam plures: esse plures etiam _S_.
6 eucrates: _sic_ (_pro_ Eu … Crates) _x_.
9 ali _om. x_.
11 facile _S_.
16 litteraturae (-ę _EGS_) _x_.
18 parentium _HG_: -tū _ES(G^{c})_.
19 philotechinis _x_.
22 nullas _EG_: nulla _HS_.
24 putantes eo | esse _H_, putantes eos esse _EG_, putant eos tantum esse _S_.
30 notities: _sic_ (_gen._) _x cf. ad. p. 233, 21_. | adsecuta: _cf. p. 63, 18_.
* * * * *
Page 132
posteris ero notus. neque est mirandum quid ita pluribus sim ignotus. ceteri architecti rogant et ambiunt ut architectentur, mihi autem a praeceptoribus est traditum rogatum non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus color movetur pudore petendo | rem suspiciosam. 5 (15) nam beneficium dantes non accipientes ambiuntur. quid enim putemus suspicari qui rogetur de patrimonio sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi praedae compendiique 6 eius causa iudicet faciundum? itaque maiores primum a genere probatis operam tradebant | architectis, 10 (20) deinde quaerebant si honeste essent educati, ingenuo pudori non audaciae protervitatis committendum iudicantes. ipsi autem artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos et eos viros bonos instituebant, quibus tantarum rerum fides sine dubitatione permitteretur. 15
| Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantae (25) disciplinae magnitudinem iactari et ab is qui non modo <non> architecturae sed omnino ne fabricae quidem notitiam habent, non possum non laudare patres familiarum eos qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes 20 ita iudicant, si | inperitis sit committendum, ipsos =134= potius digniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam 7 pecuniae consumere summam. itaque nemo artem ullam aliam conatur domi facere, uti sutrinam fullonicam aut ex ceteris quae sunt faciliores, | nisi architecturam, ideo 25 (5) quod qui profitentur non arte vera sed falso nominantur architecti. quas ob res corpus architecturae rationesque eius putavi diligentissime conscribendas, opinans id munus omnibus gentibus non ingratum futurum. igitur quoniam in quinto de opportunitate communium ope|rum perscripsi, 30 (10)
1 cur ita sim pluribus ignotus _S_.
2 ambigunt _HS_. | architentent _H_, -tectent _SEG_.
8 pet(a& _H_)entes _x_.
9 faciundum _HS_: -endum _EG_.
10 tradebant: dabant _S_.
11 ingenio _E_.
12 permittendum _S_.
15 fidei pecuniae s. d. permitterentur _x_ (_ubi glossam, ex v. 23_, pecuniae _delevit, reliqua ut supra mutavit Müller-Strübing_).
17 is: his _x_.
18 _alterum_ non _om. x_.
28 id munus: ın munus _HS_, iṅ|munus _G^{c}_, ınmunus _E_.
* * * * *
Page 133
in hoc volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes et commensus symmetriarum explicabo.
I Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animadversum fuerit quibus regionibus aut quibus inclinationibus mundi constituantur. namque aliter Aegypto, aliter Hispania, 5 | non eodem modo Ponto, dissimiliter Romae, item (15) ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere videntur constitui genera aedificiorum, quod alia parte solis cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per medium temperatur. igitur uti constitutio mundi ad terrae 10 spatium in|clinatione signiferi circuli et solis cursu disparibus (20) qualitatibus naturaliter est conlocata, ad eundem modum etiam ad regionum rationes caelique varietates 2 videntur aedificiorum debere dirigi conlocationes. sub septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et 15 non patentia sed conversa ad | calidas partes oportere fieri (25) videntur. contra autem sub impetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore, patentiora conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda. ita quod ultra natura laedit, arte erit emendandum. item reliquis 20 regionibus ad eundem modum <debet> temperari, | quemadmodum (30) caelum est ad inclinationem mundi conlocatum.
3 Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda et consideranda atque etiam ex membris corporibusque gentium | observanda. namque sol quibus locis mediocriter =135= profundit vapores, in his conservat corpora temperata, 26 quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam umoris. contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie | longe, non exhauritur a caloribus (5) umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem 30 efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores. ex eo quoque quae sub septentrionibus nutriuntur
5 hispanię _S_.
11 in inclinatione _x_.
18 quod: quia _S_.
19 faciunda _HG_: -enda _ES_.
20 ultra _HEG_: ultro _S_.
21 debet _om. x_ (_cf. p. 118, 27. 277, 12_).
27 deflagrant _x_.
28 contra refrigeratas vero regiones quia … _S_.
29 coloribus _H_.
30 fundans _H_.
32 quae _om. x_.
* * * * *
Page 134
gentes inmanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et rufo, oculis caesiis, san|guine multo ab umoris (10) 4 plenitate caelique refrigerationibus sunt conformati. qui autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, 5 oculis nigris, cruribus squalidis, sanguine exiguo solis impetu perficiuntur. itaque etiam propter san|guinis exiguitatem (15) timidiores sunt ferro resistere, sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra cum fervore. itaque corpora quae nascuntur sub septentrione 10 a febri sunt timidiora et inbecilla, sanguinis autem abundantia ferro resistunt sine timore.
5 | Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares (20) et varias habet qualitates. ideo quod terminatio orientis et occidentis circa terrae librationem, qua dividitur pars 15 superior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo circumitionem, quem etiam mathematici οριζοντα dicunt. | igitur cum id habemus certum animo sustinentes, (25) ab labro quod est in regione septentrionali, linea traiecta ad id quod est supra meridianum axem ab eoque altera 20 obliqua in altitudinem ad summum cardinem qui est post stellas septen|trionum, sine dubitatione animadvertemus ex =136= eo esse schema trigoni mundo, uti organi quam ϲαμβυκην 6 graeci dicunt. itaque quod est spatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco 25 quae sunt nationes propter | brevitatem altitudinis ad mundum (5) sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in organo chorda quae est proxima angulo. secundum eam
1 de(i _E_)recto _HEG_: dimisso _S_ (_sed in m._ vel derecto _S^{c}_).
2 cae(ę _GS_)sis _x_ (caecis _E_).
6 squalidis (_sc. macie, ut ciris v. 506 cf._ αὐχμηρόϲ _CGL II, 187. 252_): validis _x_ (invalidis _Joc._).
7 sicantur _S_ (_sed in m._ vel perficiuntur _S^{c}_).
9 subferunt _x_ (sufferunt _SG^{c}, ut x p. 45, 5_).
12 tumore _H_.
16 et inferior _om. S_.
17 circuitionem _S_. | quem: quam _x_. | orizonta (rizonta _E_) _x_.
19 ab _HEG_: a _S_.
20 alteram obliquam (ā _bis SEG_) _x_.
22 sine dubitatione: procul dubio _S_.
23 scaema _H^{c}_ (scema _EGS_): scaena ante _corr. H_. | trigonii _x_. | sambucen _x_.
25 cardine _x_ (-ni _L_).
* * * * *
Page 135
autem reliquae ad mediam Graeciam remissiores efficiunt in nationibus sonorum scansiones, item a medio in ordinem crescendo ad extremos septentriones sub | altitudines caeli (10) nationum spiritus sonitibus gravioribus a natura rerum exprimuntur. ita videtur mundi conceptio tota propter 5 inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad 7 harmoniam esse composita. igitur quae nationes sunt inter axis meridiani cardinem ac septentrionalis medio positae, uti | in diagrammate musico medianae vocis habent sonitum (15) in sermone, quaeque progredientibus ad septentrionem 10 sunt nationes, quod altiores habent distantias ad mundum, spiritus vocis habentes umore repulsos ad hypatas et proslambanomenon, a natura rerum sonitu graviore coguntur uti. eadem | ratione e medio progredientibus ad meridiem (20) gentes paranetarum <netarum>que acutissimam sonitus 15 8 vocis perficiunt tenuitatem. hoc autem verum esse, ex umidis naturae locis graviora fieri et ex fervidis acutiora, licet ita experiendo | animadvertere. calices duo in una =137= fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur. ex his unus in aquam demittatur, postea 20 ex aqua eximatur, tunc utrique tangantur. cum enim ita factum fuerit, largiter inter | eos sonitus discrepabit aequoque (5) pondere non poterunt esse. ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris 25 exprimunt tactu, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
1 autem: axem _E_ (_non G_). | remissionibus _x_.
2 cansiones _HS_, cassiones _G_, concisiones _E_.
4 sonitus gravioribus _HEG_: sonitu graviori … (exprimitur) _S_.
8 ac: ab _x_.
9 india grammate (grāmatę _E_) _EGS_: india grā|mata _H_.
11 ad mundi _x_.
12 hypatas _HS^{c}_: hyp(b _E_)atos _EG et ante corr. S_. | pros lambanomenos _x_.
14 e _om. x_.
15 paranetarumque (-rū quae _E_) _x, sed cum albo_ para |rūq⁊ _S_.
18 experimento _S_.
20 demittatur _HS(G^{c})_: dimittatur _EG_.
21 eximatur: sumatur _S_.
22 largiter: multum _S_. | discrepauit _H_ (-bit _EGS_).
23 hominum corpora _HS_: corpora hominum _EG_.
26 tactu _HEG_: actu _S_ (_ut L^{c}_).
* * * * *
Page 136
9 | Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex (10) acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes. septentrionales autem gentes infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore refrigeratae stupentes habent mentes. hoc autem ita esse 5 a serpentibus | licet aspicere, quae per calorem cum exhaustam (15) habent umoris refrigerationem, tunc acerrime moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore. ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum 10 10 mentes, refrigeratus autem contra tardio|res. cum sint (20) autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque sollertia consiliorum, simul ad fortitudinem ingrediuntur ibi succumbunt, quod habent exsuctas ab sole animorum virtutes. qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad 15 armorum vehementiam paratiores sunt magnis virtutibus | sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes (25) sine sollertia suis consiliis refragantur. cum ergo haec ita sint ab natura rerum in mundo conlocata et omnes nationes inmoderatis mixtionibus disparatae, veros 20 inter spatium to|tius orbis terrarum regionesque medio =138= 11 mundi populus Romanus possidet fines. namque temperatissimae ad utramque partem et corporum membris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes. quemadmodum enim Iovis | stella inter Martis ferventissimam 25 (5) et Saturni frigidissimam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et invictas habet
1 Item--(3) cogitationes _om. S_ (_suppl._ ħħ _in ima pag. S^{c} qui ad v._ qualitates _adscr._ deē).
2 acuta _HS_: -to _EG_.
6 quae: qui ([ı/q]) _S_ (_unde G^{c}_ qu[ı/ę⃓]).
9 refrigerata in(m _SG^{c}_)mota _x_.
13 simul ad _HS_: simul ut ad _EG_.
14 habent _om. S_ (_in m. suppl. S^{c}_). | exuctas _H_ (exustas _S_), exsuctas _E_: exutas _G_ (_cf._ nimio calore siccatas _Veget. ep. r. mil. I, 2_).
16 virtutibus sunt(. _S_) sine _x_.
18 refragantur _HSG_: refranguntur _E_. | ergo haec (hęc _S_) _HS_: haec (hęc _G_) ergo _EG_.
20 vero _x_.
21 regionisque _x_.
28 utraque _EGS_: utroque _H_.
* * * * *
Page 137
laudes. itaque consiliis refringit barbarorum virtutes, forti manu meridianorum cogitationes. | ita divina mens civitatem (10) populi Romani egregia temperataque regione conlocavit, 12 uti orbis terrarum imperii potiretur. quodsi ita est uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli variis generibus 5 sint comparatae, ut etiam naturae gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque na|scerentur, (15) non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem et expeditam monstrationem. 10
Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab na|tura rerum dispositas animadvertere exposui et quemadmodum (20) ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat ad gentium figuras constituere aedificiorum qualitates dixi. itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus 15 symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.